There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 De educatione et artibus De legibus Utopiensium 

Pro seruis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque seruorum filios; neque denique quenquam quem apud alias gentes seruientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in seruitium uertitur, aut quos apud exteras urbes (quod genus multo frequentius est) admissum facinus destinauit supplicio.

Eorum enim multos, interdum aestimatos uili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.

Haec seruorum genera non in opere solum perpetuo; uerum etiam in uinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara educatione ad uirtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint.

Aliud seruorum genus est; quum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte seruire.

Hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac ciues habent; uolentem discedere (quod non saepe fit) neque retinent inuitum, neque inanem dimittunt.

 De educatione et artibus De legibus Utopiensium