Utopia/Liber II/De religionibus Utopiensium

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
De religionibus Utopiensium
1516

 De re militari Laus reipublicae Utopiensis 

Religiones sunt non per insulam modo; uerum singulas etiam urbes uariae, alijs Solem, Lunam alijs, alijs aliud errantium syderum dei uice uenerantibus, sunt quibus homo quispiam, cuius olim aut uirtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo etiam deo suspicitur.

At multo maxima pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit, per mundum hunc uniuersum, uirtute non mole diffusum. hunc parentem uocant.

Origines, auctus, progressus, uices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt, nec diuinos honores alij praeterea ulli, applicant.

Quin caeteris quoque omnibus, quamquam diuersa credentibus, hoc tamen cum istis conuenit, quod esse quidem unum censent summum, cui & uniuersitatis opificium, & prouidentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur.

Autumante quoque quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium tribuitur.

Caeterum paulatim omnes ab ea superstitionum uarietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt religionem, quae reliquas ratione uidetur antecellere.

Neque dubium est quin caeterae iam pridem euanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur timor, tanquam numine, cuius relinquebatur cultus, impium contra se propositum uindicante.

At posteaquam acceperunt a nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis, tam numerosas gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam affectibus etiam ipsi concesserint, siue hoc secretius inspirante deo, siue quod eadem ei uisa est haeresi proxima, quae est apud ipsos potissima, quanquam hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem suorum uictum audierant placuisse, & apud germanissimos Christianorum conuentus adhuc in usu esse.

Certe quoquo id momento accidit, haud pauci nostram in religionem coierunt Lymphaque sacra sunt abluti.

Uerum quoniam in nobis quatuor (totidem enim duntaxat supereramus, nam duo fatis concesserant) nemo id quod doleo, sacerdos erat.

Caeteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desyderant, quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt, intelligunt tamen, optantque ita ut nihil uehementius. quin hoc quoque sedulo iam inter se disputant an sine Christiani pontificis missu quisquam e suo numero delectus sacerdotij consequatur characterem. & electuri, sane uidebantur. uerum quum ego discederem, nondum elegerant.

Quin hi quoque religioni Christianae, qui non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum.

Nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est.

Is quum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra caeteris anteferret, sed reliqua protenus uniuersa damnaret.

Prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni uociferaretur.

Talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum, exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit.

Utopus enim iam inde ab initio, quum accepisset incolas ante suum aduentum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque animaduertisset eam rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi uincendarum omnium, adeptus uictoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem libeat sequi liceat, ut uero alios quoque in suam traducat, hactenus niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe caeteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque uim ullam adhibeat, & conuicijs temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut seruitute mulctant.

Haec Utopus instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili odio funditus uidit euerti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire, uelut incertum habens, an uarium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud inspiret alij, certe ui ac minis exigere, ut quod tu uerum credis idem omnibus uideatur, hoc uero & insolens & ineptum censuit. tum si maxime una uera sit, caeterae omnes uanae, facile tamen praeuidit (modo cum ratione ac modestia res agatur) futurum denique; ut ipsa per se ueri uis emergat aliquando atque emineat. sin armis & tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime peruicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob uanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri.

Itaque hanc totam rem in medio posuit, & quid credendum putaret liberum cuique reliquit.

Nisi quod sancte ac seuere uetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri, sublata prouidentia putet. atque ideo post hanc uitam supplicia uitijs decreta, uirtuti praemia constituta credunt. contra sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter ciues ponant, quorum instituta, moresque (si per metum liceat) omnes, floccifacturus sit.

Cui enim dubium esse potest, quin is publicas patriae leges, aut arte clam eludere, aut ui nitatur infringere, dum suae priuatim cupiditati seruiat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei superest amplius.

Quamobrem sic animato nullus communicatur honos, nullus magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur.

Ita passim uelut inertis, ac iacentis naturae despicitur.

Caeterum nullo afficiunt supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut quicquid libet, sentiat; sed nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt, & mendacia, quae uelut proxima fraudi, mirum quam habent inuisa.

Uerum ne pro sua disputet sententia prohibent, atque id duntaxat apud uulgus.

Nam alioquin apud sacerdotes, grauesque uiros seorsum, non sinunt modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem uesania rationi cedat.

Sunt & alij, nec hij sane pauci, nempe improhibiti, ueluti neque ratione penitus pro se carentes, neque mali, qui uitio longe diuerso, brutorum quoque aeternas esse animas opinantur.

At nostris tamen neque dignitate comparandas, neque ad aequam natas felicitatem. hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem pro certo atque explorato habent, ut morbum lamententur omnium, mortem uero nullius, nisi quem uident anxie e uita, inuitumque diuelli.

Nempe hoc pro pessimo habent augurio, tanquam anima exspes ac male conscia, occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum.

Ad hoc haudquaquam gratum deo, eius putant aduentum fore, qui quum sit accersitus, non accurrit libens, sed inuitus ac detrectans pertrahitur.

Hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadauer obruunt.

Contra, quicunque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu prosequuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem reuerenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis erigunt. domum reuersi, mores, actaque eius recensent, nec ulla uitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus.

Hanc probitatis memoriam, & uiuis efficacissima rentur incitamenta uirtutum, & gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus opinantur, quanquam (ut est hebes mortalium acies) inuisibiles.

Nam neque felicium sorti conueniat, libertate carere migrandi quo uelint, & ingratorum fuerit prorsus abiecisse desyderium amicos inuisendi suos, quibus eos dum uiuerent, mutuus amor, charitasque deuinxerat, quam bonis uiris, ut caetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant.

Mortuos ergo uersari inter uiuentes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus uelut freti praesidibus, & ab inhonesto secreto deterret eos, credita maiorum praesentia.

Auguria, caeterasque superstitionis uanae diuinationes, quarum apud alias gentes magna est obseruatio, negligunt prorsus, atque irrident.

Miracula uero, quae nullo naturae proueniunt adminiculo, uelut praesentis opera, testesque numinis uenerantur. qualia & ibi frequenter extare ferunt, & magnis interdum ac dubijs in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant, impetrantque.

Gratum deo cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, hijque haud sane pauci, qui religione ducti, literas negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque ocio prorsus ulli uacant, negocijs tantum, bonisque in caeteris officijs statuunt, futuram post fata felicitatem promereri.

Itaque alij aegrotis inseruiunt, alij uias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed priuatim quoque ministros, ac plus quam seruos agunt.

Nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, caeteris ocium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore uersantur, nec imputant tamen, nec aliorum sugillant uitam, nec suam efferunt.

Hij quo magis sese seruos exhibent, eo maiore apud omnes in honore sunt.

Eorum tamen haereses duae sunt, Altera caelibum, qui non Uenere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxijs uitae praesentis uoluptatibus, futurae duntaxat, per uigilias ac sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, uegetique.

Altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur solatium, & opus, naturae debere se, & patriae liberos putant.

Nullam uoluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur.

Carnes quadrupedum uel eo nomine diligunt, quod tali cibo se ualidiores ad opus quodque censeant.

Hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant.

Quos quod caelibatum anteferunt matrimonio, asperamque uitam placidae anteponunt, si rationibus niterentur irriderent, nunc uero quum se fateantur religione duci suspiciunt ac reuerentur.

Nihil enim sollicitius obseruant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuncient.

Huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas uocant, quod uerbum latine religiosos licet interpretari.

Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi quum itur ad bellum. tunc enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed illi reuersi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, hij quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt Nam Pontificis. unus reliquis praeficitur.

Eliguntur a populo, idque caeterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia uitanda, suffragijs. electi a suo collegio consecrantur.

Hij rebus diuinis praesunt, religiones curant, ac morum ueluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab hijs quenquam tanquam uitae parum probatae accersi, compellariue.

Caeterum ut hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animaduertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod horreant magis.

Nam & summa percelluntur infamia, & occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui persoluunt.

Pueritia iuuentusque ab illis eruditur, nec prior literarum cura, quam morum ac uirtutis habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus opiniones, & conseruandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, & sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint, uiros per totam uitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei statum (qui non nisi uitijs dilabitur, quae ex peruersis nascuntur opinionibus) afferunt utilitatem.

Sacerdotibus (ni foeminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, & non nisi uidua, natuque grandis eligitur) uxores sunt popularium selectissimae.

Neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si quid etiam flagitij admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac sibi relinquuntur.

Neque enim fas putant illum, quantumuis scelestum, mortali manu contingere, qui Deo tam singulari modo uelut anathema dedicatus est.

Qui mos illis facilior est obseruatu, quod sacerdotes & tam pauci, & tanta cum cura deliguntur.

Nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem, solius respectu uirtutis euehitur, in corruptelam & uitium degeneret, & si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit.

Quos ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta ueneratione prosequuntur, communicato cum multis honore uilesceret, praesertim quum difficile putent frequentes inuenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse uirtutibus.

Nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto.

Nempe decernentibus praelio copijs, seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti uestes, tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis uictoriam, sed neutri cruentam parti comprecantur, uincentibus suis decurrunt in aciem, saeuientesque in profligatos inhibent, uidisse tantum atque appellasse praesentes ad uitam satis, diffluentium contactus uestium, reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit.

Qua ex re apud omnes undique gentes, tanta illis ueneratio, tantum uerae maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, quum ipsi in fugam uerterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interuentu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis inuicem copijs, pacem aequis conditionibus esse compositam atque constitutam.

Neque enim unquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inuiolabile sit habitum. festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, & anni item, quem in menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat.

Primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae uocabula perinde sonant, ac si primifesti & finifesti uocentur.

Delubra uisuntur egregia, utpote non operosa modo, sed quod erat in tanta ipsorum paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia.

Sunt tamen omnia subobscura, nec id aedificandi inscitia factum, sed consilio sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes dispergere, partiore ac uelut dubia colligi animos, & intendi religionem putant. quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, & uniuersae tamen eius formae quanquam uariae ac multiplices, in diuinae naturae cultum uelut in unum finem diuersa uia commigrant. idcirco nihil in templis uisitur, auditurue, quod non quadrare ad cunctas in commune uideatur.

Si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat, publica tali peragunt ordine, qui nulli prorsus ex priuatis deroget.

Itaque nulla deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit, qua forma deum uelit e summa religione concipere. nullum peculiare dei nomen inuocant, sed Mythrae duntaxat, quo uocabulo cuncti in unam diuinae maiestatis naturam, quaecunque sit illa, conspirant, nullae concipiuntur preces, quas non pronunciare quiuis inoffensa sua secta possit.

Ad templum ergo in finifestis diebus uespere conueniunt, adhuc ieiuni, acturi deo de anno, menseue cuius id festum postremus dies est, prospere acto gratias, postero die, nam is primifestus est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni, mensisue, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum comprecentur.

At in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad uirorum pedes, liberi ad parentum prouoluti, peccasse fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito, ueniamque errati precantur. ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac sereno sacrificijs intersint. nam interesse turbido, religio est. eoque odij, iraeue in quenquam sibi conscij, nisi reconciliati ac defecatis affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, uindictae celeris, magnaeque metu.

Eo quum ueniunt, uiri in dextram delubri partem, foeminae seorsum in sinistram commeant. tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant, foeminarum materfamilias agmen claudat.

Ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his obseruentur, quorum autoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc quoque sedulo cauent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptijs, in quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum uirtutibus incitamentum concipere.

Nullum animal in sacrificijs mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus diuinam gaudere clementiam, qui uitam animantibus ideo est elargitus, ut uiuerent.

Thus incendunt & alia item odoramenta, ad haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad diuinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces, sed & innoxium colendi genus placet, & hijs odoribus luminibusque, ac caeteris etiam cerimonijs nescio quomodo sese sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere.

Candidis in templo uestibus amicitur populus, sacerdos uersicolores induitur, & opere & forma mirabiles materia non perinde preciosa. neque enim auro intextae. aut raris coagmentatae lapidibus, sed diueris auium plumis, tam scite, tantoque artificio laboratae sunt, ut operis precium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura.

Ad hoc in illis uolucrum pennis, plumisque, & certis earum ordinibus, quibus in sacerdotis ueste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognita (quae per sacrificos diligenter traditur) diuinorum in se beneficiorum, suaeque uicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officij admoneantur.

Quum primum sacerdos ita ornatus ex adyto sese offert, cuncti protinus in terram uenerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quemdam uelut praesentis cuiuspiam numinis incutiat.

Tellure paulum morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas musicis instrumentis interstingunt, alijs magna ex parte formis, quam quae nostro uisuntur orbe.

Ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu sunt, multum suauitate uincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint.

Uerum una in re haud dubie longo nos interuallo praecellunt, quod omnis eorum musica, siue quae personatur organis, siue quam uoce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur & exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum afficiat, penetret, incendat. solennes ad ultimum conceptis uerbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, priuatim quisque ad semet referat.

In his deum & creationis, & gubernationis, & caeterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit autorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. nominatim uero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse uerissimam.

Qua in re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, & quod deus magis approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim sequi se quaqua uersus ab eo ducatur, sin & haec Reipublicae forma sit optima, & sua religio rectissima, tum uti & ipsi constantiam tribuat, & caeteros mortales omneis ad eadem instituta uiuendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilem eius uoluntatem etiam sit, quod in hac religionum uarietate delectet.

Denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam cito, seroue praefinire quidem non audere se.

Quanquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum peruadere, quam ab eo diutius, prosperrimo uitae cursu distineri.

Hac prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, & quod superest diei, ludis & exercitio militaris disciplinae percurrunt.

 De re militari Laus reipublicae Utopiensis