Utopia/Liber I/Colloquium apud Cardinalem Ioannem Mortonum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I
Colloquium apud Cardinalem Ioannem Mortonum
1516

 Peregrinationes Raphaelis Colloquium de optimo statu reipublicae 

Nam quum Raphael prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos, quaeue item sunt apud illos cauta sapientius, quum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tanquam in quemcunque locum diuertisset, totam ibi uitam uixisse uideretur, admiratus hominem Miror Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus uehementer gratus, utpote quem hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuuare consilio sis idoneus, simul hoc pacto & tuis rebus egregie consulueris, & tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

Quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officij mei partes impleuisse. nam quibus rebus alij non nisi senes & aegri cedunt, imo tum quoque aegre cedunt, quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam.

Bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias.

Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias.

At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non alijs modo & priuatim, & publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

Felicioremne inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus! Atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere.

Quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

Tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum sunt potentes.

Caeterum uideberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam uere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut uel cum aliquo priuatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod nunquam tanto cum fructu queas, quanto si a consilijs fueris magno alicui principi, eique (quod te facturum certe scio) recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, uelut a perenni quodam fonte promanat.

In te uero tam absoluta doctrina est, ut uel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuiuis regum sis praestaturus.

Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, & si maxime esset, tamen quum ocio meo negocium facesserem, publicam rem nihil promoueam.

Primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studijs (quorum ego neque peritiam habeo, neque desydero) libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas noua sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent.

Praeterea quicunque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut uere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere uidetur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur & supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi.

Et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur.

Sic & coruo suus arridet pullus, & suus simiae catulus placet.

Quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut alijs temporibus factum legit, aut alijs fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, & post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio.

Si caetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt.

Tanquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus.

Itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

Obsecro inquam, fuisti apud nos! Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est.

Interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo & Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario, uiro mi Petre (nam Moro cognita sum narraturus) non autoritate magis, quam prudentia ac uirtute uenerabili.

Etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam serae cedens. uultus quem reuereare, non horreas. in congressu non difficilis. serius tamen & grauis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenij, quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua uelut cognata sibi uirtute, modo abesset impudentia delectabatur, & ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus & efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens.

Haec enim natura egregia, discendo atque exercendo prouexit.

Huius consilijs rex plurimum fidere, multum Respublica niti (cum ego aderam) uidebatur. quippe qui ab prima fere iuuenta protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negocijs per omnem uersatus aetatem, ac uarijs fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerum (quae sic recepta non facile elabitur) multis, magnisque cum periculis didicerat.

Forte fortuna quum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum uestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem, coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnunquam suspendi uiginti in una cruce, atque eo uehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur.

Tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam.

Nam haec punitio furum & supra iustum est, & non ex usu publico.

Est enim ad uindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens.

Quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrocinijs cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi uictus habent.

Itaque hac in re non uos modo, sed bona pars huius orbis imitari uidetur malos praeceptores, qui discipulos uerberant libentius quam docent.

Decernuntur enim furanti grauia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit prouidendum, uti aliquis esset prouentus uitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas.

Est inquit ille, satis hoc prouisum; sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri uitam liceat, ni sponte mali esse mallent.

At non sic euades inquam.

Nam primum omittamus eos, qui saepe uel ab externis bellis, uel ciuilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud uos e Cornubiensi praelio, & non ita pridem e Gallico, qui uel Reipublicae impendunt membra, uel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque aetas nouam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas uices commeant.

Ea contemplemur, quae nullo die non accidunt.

Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant ociosi tanquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad uiuum usque radunt.

Nam eam solam frugalitatem nouere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; uerum immensam quoque ociosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam unquam quaerendi uictus artem didicere.

Hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotauerint, eijciuntur ilico. nam & ociosos libentius quam aegrotos alunt, & saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strennue, nisi strennue latrocinentur.

Nam quid faciant! Siquidem ubi errando paululum uestes ac ualetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in ocio ac delicijs, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam uiciniam uultu nebulonico despicere & contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac uictu parco, fideliter inseruiat pauperi.

Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est.

In his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.

Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie nunquam carebitis, dum habebitis hos.

Quin neque latrones sunt instrennui milites, neque milites ignauissimi latronum, adeo inter has artes belle conuenit.

At hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim omnium fere gentium commune.

Nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, Tota patria stipendiarijs, in pace quoque (si illa pax est) oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua uos ociosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis uisum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit ualidum, firmumque praesidium, maxime ueteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut uel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, & homines iugulandi gratis, ne (ut habet facete Salustius) manus aut animus incipiat per ocium torpescere.

At quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, & Gallia suo malo didicit, & Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus alijs atque alijs occasionibus euerterunt.

Quam uero non magnopere necessarium, uel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum euocatis comparati uestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus uidear adblandiri uobis.

Sed nec uestri illi uel opifices urbici, uel rudes atque agrestes agricolae ociosos generosorum stipatores creduntur ualde pertimescere, nisi aut hi quibus ad uires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi uis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida & robusta corpora (neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere) nunc uel elanguescunt ocio, uel negocijs prope muliebribus emolliuntur, ijdem bonis artibus instructi ad uitam, & uirilibus exercitati laboribus effoeminentur.

Certe utcunque sese haec habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicae rei conducere, in euentum belli, quod nunquam habetis, nisi quum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat.

Neque haec tamen sola est furandi necessitas.

Est alia magis quantum credo, peculiaris uobis.

Quaenam est ea! inquit Oues Cardinalis. inquam uestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc (uti fertur) tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines deuorent ipsos, agros, domos, oppida uastent ac depopulentur.

Nempe quibuscunque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo preciosior, ibi nobiles & generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praedijs crescere, nec habentes satis, quod ociose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo duntaxat stabulandis ouibus relicto, & tanquam parum soli perderent apud uos ferarum saltus, ac uiuaria, illi boni uiri habitationes omnes, & quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem.

Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae, continuatis agris, aliquot millia iugerum uno circumdet septo, eijciuntur coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut ui oppressi exuuntur, aut fatigati iniurijs, adiguntur ad uenditionem.

Itaque quoquo pacto emigrant miseri, uiri, mulieres, mariti, uxores, orbi, uiduae, parentes cum paruis liberis, & numerosa magis quam diuite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inueniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno uendibilem, etiam si manere possit emptorem, quum extrudi necesse est, minimo uenundant. id quum breui errando insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, & pendeant iuste scilicet, aut uagentur atque mendicent. quanquam tum quoque uelut errones conijciuntur in carcerem, quod ociosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, quum illi cupidissime offerant.

Nam rusticae rei cui assueuerunt nihil est quod agatur, ubi nihil seritur.

Siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae poscebantur manus.

Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior.

Quin lanarum quoque adeo increuit precium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in ocium.

Nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius.

Quod si maxime increscat ouium numerus, precio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est, Reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet.

Iam caetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent.

Neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt.

Ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum.

Nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. caeterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia.

Ita qua re uel maxime felix haec uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem.

Nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum! Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries.

Nam & ministris nobilium, & opificibus, & ipsis propemodum rusticis, & omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus.

Iam ganea, lustra, lupanar, & aliud lupanar tabernae, uinariae, ceruisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum! Has perniciosas pestes eijcite, statuite, ut uillas atque oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare uolentibus.

Refrenate coemptiones istas diuitum, ac uelut monopolij exercendi licentiam.

Pauciores alantur ocio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negocium, quo se utiliter exerceat ociosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones aut ociosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri.

Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in uindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem.

Siquidem quum pessime sinitis educari, & mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos uidelicet, tum demum quum ea flagitia uiri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, & ijdem plectitis! Iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solenni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria.

Belle, inquit, dixisti profecto, quum sis uidelicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum.

Nam primum ordine recensebo quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissoluam.

Igitur ut a primo quod sum pollicitus exordiar, quatuor mihi uisus es; Tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis uideris qui sic incipias.

Quamobrem leuabimus in praesenti te hac respondendi molestia, seruaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum uestrum, quem (nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc) crastinus dies uelim referat.

Sed interim abs te mi Raphael perquam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamue aliam poenam ipse statuas, quae magis conducat in publicum.

Nam tolerandum ne tu quidem sentis.

At si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel uitae securitate, quae uis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione supplicij, uelut praemio quodam ad maleficium se inuitatos interpretarentur! Omnino mihi uidetur inquam pater benignissime homini uitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus iniquum esse.

Siquidem cum humana uita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror.

Quod si laesam iustitiam, si leges uiolatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa uocetur iniuria! Nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in leuissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quae (si quicquam aequitas ualet) nihil omnino simile aut affine.

Deus uetuit occidi quenquam, & nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! Quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! Siquidem quum deus non alienae modo, uerum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet ualere, ut illius praecepti uinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari.

Denique lex Mosaica, quanquam inclemens & aspera; nempe in seruos, & quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit.

Ne putemus deum in noua lege clementiae; qua pater imperat filijs maiorem indulsisse nobis inuicem saeuiendi licentiam.

Haec sunt cur non licere putem.

Quam uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat.

Nempe quum latro conspiciat non minus imminere discriminis duntaxat furti damnato, quam si praeterea conuincatur homicidij, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, & maior caelandi spes sublato facinoris indice.

Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.

Iam quod quaeri solet; quae punitio possit esset commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit esse deterior.

Cur enim dubitemus eam uiam utilem esse castigandis sceleribus; quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis! Nempe hi magnorum facinorum conuictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adseruandos uinculis.

Quanquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside obseruatum apud uulgo dictos Polyleritas adnotaui, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, & nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi; caetera liberum ac suis permissum legibus.

Caeterum quoniam longe ab mari, montibus fere circumdati, & suae terrae nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex uetusto more gentis, neque fines prorogare student, & quos habent ab omni facile iniuria, & montes tuentur, & pensio quam rerum potienti persoluunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum, satis noti.

Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtiuam quantum ipsi furi; Sin res perierit, precio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam uinculis cohercent quam excitant uerberibus, strennuam nauantes operam, absunt a contumelijs, noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. praeter assiduum laborem nihil incommodi est in uita.

Aluntur enim haud duriter qui publicae rei seruiunt, e publico. alibi aliter.

Siquidem alicubi quod impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea uia quamquam incerta; tamen ut est ille populus misericors nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id destinantur.

Est ubi certum in eos usus tributum uiritim conferunt.

Quin aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut priuatus quisque eget mercenarijs, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit apud forum, paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus; praeterea fas est seruilem ignauiam flagris corripere.

Sic fit uti nunquam opere careant; & praeter uictum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario.

Uno quodam colore uestiuntur & omnes & soli, capillo non abraso uerum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum praescinditur.

Cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris uestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacunque de causa nummum a damnato recepisse, & seruos item (sic enim damnatos uocant) arma contingere.

Suos quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut uel extra suos conspici fines, uel cum alterius regionis seruo quicquam esse collocutum.

At neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga.

Quin conscium talis fuisse consilij in seruo nex est; in libero seruitus.

Contra indici praemia decreta sunt; libero pecunia, seruo libertas. utrique uero uenia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius.

Huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis & commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut uitia perimat seruatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. & quantum ante damni dederunt, tantum reliqua uita resartiant. porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut uiatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non alijs uiae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam seruis illis ad quamque regionem subinde commutatis.

Nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata uindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam.

Quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla uestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula.

At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam uenire spem ulla possit uicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum seruitijs. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne conuenire quidem; & colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant.

Quum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se prebendo spem, emendatioris in posterum uitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.

Haec quum dixissem atque adiecissem nihil mihi uideri causae, quare non hic modus haberi uel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudauerat, Sub haec ille, nempe iureconsultus, Nunquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam & simul haec dicens, commouit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit.

Et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.

Tum Cardinalis non est, inquit, procliue diuinare, commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo.

Uerum si pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum priuilegijs.

Tum uero si res comprobetur euentu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum.

Quin mihi certe uidentur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus, nihil promouimus tamen.

Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosequutus, maxime tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est.

Nescio an quae sunt secuta silere prestiterit. erant enim redicula, sed narrabo tamen. nam non erant mala, & aliquid ad hanc rem pertinebant.

Adstabat forte parasitus quidam, qui uideri uolebat imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior uero esset, tam frigidis dictis captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur.

Excidebant homini tamen interdum quaedam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando Is Uenerem. ergo, dicente quodam e conuiuis; Iam meo sermone bene prouisum esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde uiui possit, reddidisset impotes.

Sine, inquit, me. nam ego & hoc recte ut fiat uidero.

Etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me male uexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas nunquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent.

Quippe semper alterum euenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur.

Itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me praeterire uident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos.

Sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, & fieri laicos ut uocant monachos; Mulieres moniales esse impero.

Subrisit Cardinalis & approbat ioco, caeteri etiam serio.

Caeterum Theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad toruitatem grauis.

At ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus.

Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est.

Nam Cardinalis egregie prospexit uobis quum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam uos estis errones maximi.

Hoc quoque dictum, quum coniectis in Cardinalem oculis eum uiderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre.

Nam is (neque equidem miror) tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conuicijs quidem potuerit temperare; hominem uocauit nebulonem, detractorem, susurronem, & filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra.

Iam scurra serio scurrari coepit. & erat plane in sua palaestra.

Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia uestra possidebitis animas uestras.

Rursum frater (referam enim ipsius uerba) non irascor, inquit furcifer, uel saltem non pecco.

Nam Psalmista dicit, Irascimini & nolite peccare.

Admonitus deinde frater a Cardinale suauiter, ut suos affectus compesceret, Non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, Nam uiri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur, Zelus domus tuae comedit me. & canitur in ecclesijs, Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt, sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.

Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi uideris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto & ridiculo ridiculum tibi certamen instituas, Non domine inquit, non facerem sapientius.

Nam Solomon ipse sapientissimus dicit; Responde stulto secundum stultitiam eius, sicut ego nunc facio, & demonstro ei foueam in quam cadet, nisi bene praecaueat.

Nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus caluus, senserunt zelus calui, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calui! & etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati.

Cardinalis, ubi uidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum uerso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum negotijs dedit se, nosque dimisit.

 Peregrinationes Raphaelis Colloquium de optimo statu reipublicae