Quid solus, sicut quondam tibi, Flacce, fuit mos,
incedis rursusque forum circumque pererras
nescio quae meditans? Ut vero canus, ut aeger,
ut mutatus ades! Quem lippum tunc fugeret nil,
5 nec, dum totus es in nugis, aut scurra lateret
laxior aut lente portans mysteria cantor,
omnia declinas passim, lacrimisque dolentes
ultro nunc oculi, quidquid tetigere, relinquunt.
Non hic quaeris, olus quanti malvaeque, nec illic
10 assistis pueris ludentibus: et planus exspes,
dilato questu, praeter maledixit eunti,
frustraque et vafer intonuit tibi circitor aurem
et te pellexit quassam divinus ad urnam:
huic subrisisti modice, satis ipse peritus.
15 Non eadem sane mens est tibi, Quinte: sed aeque
tecum multa labris pressis agitare videris.
"Heu! non cum zephyris et aprico flore tibi nunc
adsum Maecenas: aquilo nunc undique frondes
decutit, et flabris tunsus Lucretilis horret.
20 Una virescit adhuc interque rubentia poma,
per nemus Usticae, flores parit arbutus albos.
Felix cui gelidam sub mortem nascitur aestas,
dignior et lauru frontem redimire poetae!
Non me prima canens ad te deduxit hirundo,
25 Maecenas. Quaedam resonabat fistula silvam
tritaque stridebant aliquo folia arida cursu.
Faunus enim novit nonas instare decembres
iamque venit. Vatesque aberit tuus et pecus omne
ludet et in pratis pagus me absente vacabit.
30 Iam, vicine, vale, Cervi! Mus rustice, gaude
rure diu tutoque cavo tenuique patella!
Non te narrantem posthac audire licebit
dum vernaeque silent tuque omnis ab igne renides.
Neu te vestigent gladiisque insomnia tentent,
35 abdite Veiani, veteremque a nare cruorem
montanis depelle thymis et rore marino!
Inque focum frondes et flores inde Calendis,
quae supplex nascente manus ad sidera luna tollebas,
metuens virgo segetique gregique,
40 at parvis nunc ipsa tuis pia mater alumnis!
Iam nec me cernes post fanum putre, Vacuna,
dictantem. Iuvit veterum meminisse deorum.
Nos hederae similes lapsas amplectimur aedes.
Atque hinc, o fons Bandusiae, tu murmur inane
45 disperges, quando frigus vocemque secuti
haedus perveniat subsultim, taurus oberret
aspectetque diu strepitum poturus, at absit
unus qui sciret quid sic loquereris in umbra.
Sed me Maecenas suprema voce vocavit.
50 Praecessit: procul est: interdum respicit: ibo".
Haec meditans vicos solus plateasque pererrat,
ut quondam, sed vix ipsum se agnoscit et urbem.
Nam non foeda nigro passim magalia fumo
nec rudecta videt nec olentes pingue popinas.
55 Porticus hinc solidas ostentat picta columnas:
hic thermas stupet immensas fulgentiaque aureis
templa tholis, hic aeternum mansura theatra
Flaccus, et interdum MAGNUM COMMUNE SIT inquit.
Iam nova de nitido florescit marmore Roma,
60 usque recens Soli venerabiliorque videnda.
Ecce autem ad Tiberim, qua profluit arctior amnis,
pervenit, et scripto miratur marmore cippum
insignem, propiorque notas hinc carpit et illinc
inque sinu gaudet: decimus nam volvitur annus
65 ex quo saeclorum scries procedere coepit
magna, novumque aevum portendit gentibus augur
augustus. Sellis positis hic rite duabus
nocturno decies undenae tempore matres
caelestem lunam ad convivia nostra vocabant:
70 hic sacrum fecit capris agnisque novenis
Augustus vobis, quae gignitis omnia, Moerae.
Tum, non illud agens, percurrit nomina Flaccus
magnorum rapidis oculis hominumque deorumque
et ludos plenamque suem pulcrosque boves et
75 liba pthoesque memor, iamque in cippo legit imo,
CARMEN COMPOSUIT ... quis? Q. HORATIUS ... " Euge!
Debuit urbs apris quondam me vate relinqui,
vateque visenda est eadem me maxima Soli.
Qui, cum civilis rabies saeviret, EAMUS!
80 dixerat, hic reditum Pacis, Virtutis, Honoris,
hic te, prisca Fides, hic te, Pudor, hic cecinit rem
romanam melius productam semper in aevum.
O felix dilatus ad haec ego! Quid queror idem?
Immo Vergilium miserer. Tu, frater, ab agris
85 vidisti totis pulsos migrare colonos,
invito patriam vidisti corde relinqui,
ultro aliam quaeri, magis est quod triste videnti,
mutarique domos et certo limite campos
exilio. Ante oculos in nigro pulvere currus
90 aurigae surdi tendenti lora ruebant.
Longius agricolae rastrum super ossa tenentes
horrebant aliquod Romae fodisse sepulcrum.
Quid tu? Fis pastor, Publi, fis rusticus: ipse,
ipse iugo subdis tauros et vertis aratro
95 desertam terram, longo seris ordine vites
et plantas oleam non te vivente feracem.
Praeterea patrio fugientes litore cives
tu revocas, revocas linquentes arva colonos,
sicut apes, quatiens circum cava cymbala matris.
100 Sed qui transieris caelo defixus et astris
vergiliisque tuis, recinens saturnia regna,
expectans gentemque novam subolemque deorum,
non messim, sator, ipse metis, non aspicis aevum
ipse tuum! Quamquam ... num mors est ultima rerum
105 linea? Delendum est hoc. Quanto rectius illud
NON OMNIS MORIAR! Quin pars mihi multa ... Quid? Omnis,
omnis ut es, Publi, tibi, ero mihi ego ipse superstes!"
Nil mortale putans secum moriturus abibat,
atque via sacra se nunc deprendit, ut olim:
110 cum cuidam fronti prope frontem impegit. «Horati!»
hinc sonat, hinc resonat tarde et dubitanter: «Aristi!»
Iunxeruntque manus. «Quid agis, dulcissime?» «Quid tu?»
«Quot soles albosve rear surrexe nigrosve
ex quo sub cultro male salsus et improbus hac me
115 liquisti?» «Memini ... tricesima sabbata». «Meque
paene loquax consumpsit». «Ohe!» «Quid dicis?» «Ohe iam!
Nescis? Iste procax sanctas Sybaritide matres
pellicit: iste nigro destringit carmine cives.
Est eques, est dives. Iamque huic parere cohortes
120 incipient, huic iam cedet provincia praedae.
Interea vivis murenas pascit homullis ...»
«Quid narras? Annon mores renovantur, et artes
antiquae redeunt rectusque enascitur ordo? ...»
«Unde huc?» «Rure». «Diu venisti, Flacce, moratus ...».
125 «Fusce, diu». «Poteram dixisse. Audi. Neque maior
Roma fuit, credas, alio neque tempore peior ...»
«Ergo Vergilius cecinit nova saecula frustra,
frustra ego praedixi, frustraque effata Sibylla est ...»
Hic risit Fuscus, sed eodem tempore rugas
130 suspexit Flacci mortemque in fronte cubantem.
Tum gravior: «Dicam ... ne suggere, Credat Apella ...
credendum non sit: dicam tamen. Utor amicis
Iudaeis, ut scis. Dicunt iam tempus adesse
quo princeps pacis sancta de virgine, quo rex
135 nascatur mundi. Vox per deserta locorum,
quae iubeat sternique vias et vasa parari, auditur.
Tum mella fluent, ac pardus et haedus
pascenturque simul vituli catulique leonum.
Occidet omne malum: morietur et ipsa brevi mors ...»
140 «At non me citius». «Quid ais?» «Iam nocte premi me,
Fusce, puto. Nox est. Haec tu fortasse videbis.
Haec rebar vidisse senex ego. Vive valeque!»