Ubi primum (Pius X)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ubi primum
1914

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus VI, volumen VI, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1914
fons: AAS, vol. VI (1914), n. 1, pp. 5-6.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

UBI PRIMUM*

DE REGIMINE ET ADMINISTRATIONE SEMINARII ROMANI MINORIS AD VATICANUM


Ubi primum, quae Nos Constitutione Apostolica In praecipuis die XXIX Iunii an. MCMXIII sanxeramus, adduci ad effectum coepta sunt, alumnis seminarii Romani veteris in duplex novum, maius et minus, distributio, animadvertere licuit in seminario minori, seu Vaticano, qui ex eorum alumnorum numero essent profecti, multo plures esse, quam qui ibidem iam impendiis Basilicae sancti Petri in ministerium ipsius alerentur. Idque, inspecta conditione rerum, mirum non est, imo prorsus consentaneum: quo enim latius patet in Urbe universa sacrorum munerum campus, quam in templo Vaticano, eo maiorem procul dubio copiam sacerdotum desiderat. Pariter, quod ad reditus eiusdem Seminarii minoris attinet, apparuit, ut erat consequens, eos maxima ex parte pensionibus in tuitionem alumnorum cleri Romani statutis, cum accessione pecuniae a Nobis Nostrasque successoribus quotannis conferendae, contineri. Haec Nos cum animo reputantes, simul considerare coepimus, ut oporteat atque adeo necesse sit Sacrorum administros urbis Romae Cardinali, Vicario Nostro, probe esse ac penitus, cognatos, huiusque rei gratia quam aequum sit non de eius cura vigilantiaque illud seminarium esse subductum, in quo debeant ad sacrum ordinem institui quicumque sacerdotale in Urbe munus obituri sunt. Atque hoc ipsum censuisse eos ex amplissimo collegio Cardinalium, quos de urbanis aptius constituendis seminariis adhibueramus in consilium, Nobis succurrebat; propterea cum de exsequenda, quam memoravimus, Constitutione proprias leges seu regulas dedimus, Nostras in hac causa praescriptiones habendas esse temporarias, non obscure indicavimus.

Rebus igitur omnibus accurate perpensis, nunc demum maturitas Nostri quoque minoris seminarii ad Vaticanum firma ac stabili ratione ordinandi venisse Nobis videtur. Itaque Motu proprio deque apostolicae potestatis plenitudine statuimus ac per has litteras edicimus, ut Cardinalis quidem Archipresbyter Basilicae sancti Petri seminario Vaticano semper, honoris causa, praesideat, atque in alumnos utriusque seminarii qui cura impensisque Capituli Vaticani ibi educantur, omnia iura quae ipsi, ut Ordinario, competunt, retineat; Cardinalis vero Romani Pontificis in Urbe Vicarius regimen gubernationemque eiusdem seminarii Vaticani in iis omnibus quae ad disciplinam, pietatem, studia ac bonorum administrationem pertinent, solus obtineat; atque ipse duplici praesit Consilio Deputatorum tum disciplinae tum rei oeconomicae moderandae; quae consilia talia perseverent, qualia Nostris legibus seu regulis, quas diximus, instituta sunt.

Ceterum statam pecuniae collationem atque onera iustitiae, quae eidem seminario a Capitulo Vaticano praestantur aut praestari in posterum debeant, salva volumus permanere; item in suo robore consistere quaecumque Constitutione Nostra In praecipuis regulisque adiectis sancita sunt, his non adversantia litteris: quas quidem et quae eis continentur, valere in perpetuum et ab omnibus diligenter observari iubemus, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die VI Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo.


PIUS PP. X.

  • AAS, vol. VI (1914), n. 1, pp. 5-6.