Ubi primum (Pius IX 1847)

(Redirectum de Ubi Primum (Pius IX Allocutio))
This is the stable version, checked on 8 Ianuarii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ubi Primum
1847
editio: incognita
fons: incognitus

PIVS PP. IX.


Dilecti Filii Religiosi Viri, Salutem et Apostolicam Benedictionem

Ubi primum arcano divinae providentiae consilio ad totius Ecclesiae regimen evecti fuimus, inter praecipuas Apostolici Nostri ministerii curas et sollicitudines nihil Nobis potius fuit, quam Religiosas vestras Familias singulari paternae Nostrae caritatis affectu complecti, omnibusque studiis prosequi, tueri, defendere, ac majori carum bono et splendori totis viribus consulere atque prospicere. Ipsae enim ad maiorem omnipotentis Dei gloriam, et animarum salutem procurandam a sanctissimis viris divino afflante spiritu institutae, atque ab hac Apostolica Sede confirmatae, multiplici earum forma pulcherrimam illam varietatem efficiunt, quae mirifice circumdat Ecclesiam, ac lectissimas illas auxiliares Christi militum turmas constituunt, quae maximo tum Christianae, tum civili reipublicae usui ornamento atque praesidio semper fuerunt. Siquidem carum Alumni singulari Dei beneficio ad evangelicac sapientiae consilia profitenda vocati , atque omnia detrimentum esse existimantes propter eminentem scientiam Christi Jesu, animo excelso et invicto terrestria cuncta despicientes , et caelestia unice spectantes , iis egregiis operibus insiste- re , gloriosisque laboribus perfungi semper visi sunt , quibus de catholica Ecclesia, dcque civili societate optime meruerunt. Nemo certe ignorat, vel ignorare potest, Religiosas Familias vel a prima earum institutione innu- meris paene claruisse viris, qui omnigenae doctrinae , atque eruditionis copia insignes, omnium virtutum ornatu, et sanctitatis gloria fulgentes, amplissimis quoque Dignitatibus illustres, atque ardenti in Deum et homines amore flagrantes, et spectaculum facti mundo, Angelis , et hominibus, nihil aliud in deliciis habuere, quam omni cura studio contentione in divinarum rerum meditatione dies noctesque haerere, mortificationem Jesu in suo corpore circumferre, catholicam fidem ac doctrinam a solis ortu usque ad occasum propagare, ac pro ea fortiter pugnare, et cujusque generis acerbitates, tormenta, supplicia alacriter perpeti, ac vitam ipsam profundere, rudes barba- rosque populos ab errorum tenebris, morum feritate, vitiorum coeno ad evangelicae veritatis lucem, omnemque virtutis, et civilis societatis cultum traducere, litteras, disciplinas, artes excolere tueri, atque ab interitu vindicare, teneras juvenum mentes et cerea corda ad pietatem et honestatem mature fingere, sanisque doctrinis imbuere, errantes ad salutis tramitem revocare. Neque id salis, namque induti viscera misericordiae nullum est heroicae caritatis genus, quod cum propriae etiam vitae discrimine ipsi non exercuerint, ut captivis, carcere inclusis, aegrotantibus, morientibus, cunctisque miseris, egenis, calamitosis opportuna quaeque Christianae beneficentiae, et providentiae subsidia amanter praebere, co- rumque dolorem lenire, lacrimas detergere, ac necessitatibus omni ope et opera consulere possent.

Hinc porro evenit, ut Ecclesiae Patres, ac Doctores merito atque optimo jure evangclicae perfectionis cultores sum- mis laudibus exornarint, et contra illorum oppugnatores acerrime decertarint, qui sacra haec Instituta tamquam inutilia et societati exitialia esse temere denunciant. Romani vero Pontifices Decessores Nostri ipsos Regulares Ordines benevolo semper affectu prosequentes, Apostolicae auctoritatis patrocinio illos tegere, tutari, atque amplioribus privilegiis, honoribus decorare numquam omiserunt, probe noscentes quae quantaque bona et commoda ex ipsis Ordinibus in universam christianam rempublicam omni tempore redundarint. Atque iidem Praedecessores Nostri de hac potiorc Dominici agri parte tantopere solliciti fuere, ut, vix noverunt inimicum hominem clanculum superseminare zizania in medio tritici, vulpesque parvulas demoliri florentes palmites, nulla interposita mora curam omnem contulerint ad radicitus evellendum deslruendumque quidquid uberrimos ac laetissimos jacti boni seminis fructus posset impedire. Hac sane de causa rec. me. Clemens praesertim VIII, Urbanus pariter VIII, Innocentius X, Alexander VII, Clemens IX, Innocentius XI, itemque Innocentius XII, Clemens XI, Pius VII, Leo XII Decessores Nostri tum saluberrimis initis consiliis, tum sapientissimis editis Decretis, et Constitutionibus omnes Pontificiae vigilantiae ct providentiae nervos intendere haud intermiserunt ad mala penitus amovenda, quae tristissimis rerum ac temporum vicibus in Religiosas Familias irrepserant, atque ad regularem in illis disciplinam vel tuendam vel instaurandam.

Nos itaque pro summa, qua Ordines ipsos caritate prosequimur, illustria Decessorum Nostrorum exempla aemulantes, ac sapientissimis Tridentinorum praesertim Patrum sanctionibus inhaerentes ( Sess. XXV. de Regular. et Monial. ), pro supremi Nostri Apostolatus officio, curas cogitationesque Nostras toto cordis affectu ad vestras Religiosas Familias eo sane consilio convertere constituimus, ut si quid in ipsis infirmum sit consolidemus, si quid aegrotum sanemus, si quid confractum alligemus, si quid perditum reducamus, si quid abjectum erigamus, quo morum integritas, vitae sanctitas, regularis disciplinae observantia, litterae, scientiae presertim sacrae, ac propriae cujusquc Ordinis leges ubique reviviscant, ac magis in dies vigeant ut ilorcanl. Etsi enim vehementer in Domino laetamur, multos Sacrarum Familiarum existere Alumnos, qui sanctissimae vocationis memores, ac virtutum omnium exemplo et doctrinarum copia praestantes illustria Patrum suorum vestigia persequi, in ministerio salutis laborare , bonumque Christi odorem undique diffundere summopere student, tamen dolemus nonnullos reperiri, qui eorum professionis ac dignitatis obliti a suscepto instituto ita declinarunt, ut, non sine maximo ipsorum Ordinum et Fidelium damno, speciem tantum habitumque pietatis praeferant, ac professi instituti sanctitatem nomen vcstcraque vita et moribus refellant.

Has igitur ad Vos, Dilecti Filii, qui corumdem Ordinum Moderatores estis, Litteras damus studiosissimae Nostrae erga Vos, vestrosque religiosos Ordines voluntatis nuncias, quibus consilium a Nobis de regulari disciplina instauranda susceptum significamus. Quod qui dem consilium co omnino contendit, ut, Deo bene juvante, illa omnia statuere, et perficere - valeamus, quae ad cuj usque Religiosae Familiae incolumitatem prosperitatemque tuendam, comparandam, ad populorum utilitatem procurandam, atque ad divinum cultum amplificandum , Deiquc gloriam promovendam magis magisque possint conducere. Etenim in vestrorum Ordinum disciplina instauranda co potissimum Nostra studia, et desideria spectant, ut ex ipsis Ordinibus navos atque industrios operarios pietate non minus quam sapientia pollentes, hominesque Dei perfectos , et ad omne opus bonum instructos habere possimus, quorum operam in vinea Domini excolenda, in catholica fide penes infideles praesertim populos propaganda, in gravissimis Ecclesiae et hujus Apostolicae sedis negotiis pertractandis adhibere valeamus. Ut autem tanti momenti negotium religioni, atque ipsis Regularibus Ordinibus, quod est maxime in votis, prospere fclicitcrquc eveniat, atque optatum exitum obtineat, vestigiis Praedecessorum Nostrorum insi- stentes , peculiarem Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationem instituimus, quam dc Statu Regularium Ordinum nominavimus , quo ipsi VV. FF. NN. pro singulari eorum sapientia, prudentia, consilio , rerumque gerendarum usu et peritia adjutricem Nobis manum in tanto opere praebeant.

At Vos quoque, Dilecti Filii, in ejusdem operis consortium advocamus, ac vehementer in Domino monemus, hortamur, obsecramus, ut Nostris hisce curis studiisque omni alacritate adlaborare velitis, quo vester Ordo pristina dignitate et splendore refulgeat. Itaque pro loco quem tenetis, pro munere quo insigniti estis, nihii intentatum relinquite, ut Religiosi Viri Yobis subjecti serio meditantes vocationem, qua vocati sunt, digne ambulent in ea, et vota, quae Deo semel voverunt, religiosissime semper reddere studeant. Omni Yero vigilantia prospicite, ut ipsi insignia Majorum suorum vestigia sectantes, sanclamque disciplinam custodientes, mundiqtte illecebris , spectaculis , negotiis quibus se abdicarunt omnino adversantes , sine intermissione precationi , rerum caelestium commentationi, doctrinae, lectioni in- stent, in animarum salutem ex proprii Ordinis instituto incumbant, et mortificati carne, viviGcati autem spiritu, seipsos Populo Dei exhibeant modestos, humiles, sobrios, benignos, patientes, justos, integritate, castitate irreprehensibiles , caritate ferventes, sapientia honorabiles, ne cuipiam sint offensioni, sed omnibus praebeant exemplum bonorum operum, ut qui ex adverso est vereatur, nihil habens, malum dicere de ipsis. Etenim probe noscitis qua vitae sanctitate, et virtutum omnium ornatu ii praelucere omnino debeant, qui omnibus rerum humanarum blandimentis, voluptatibus, fallaciis, vanitatibus penitus abjectis, uni se Deo Deique cultui adhaerere pollici! i ac professi sunt, ut Christiana plebs in eos tamquam in nitidissimum speculum intuens, ea pietatis, religionis, cl cujusque virtutis documenta ab ipsis excipiat, quibus feliciore pede percurrat semitas Domini. Cum autem ex diligenti tironum admissione, atque optima illorum institutione totius cujusque sacrae familiae status decorque plane pendeat, Vos summopere hortamur, ut eorum, qui religiosae vestrae familiae nomen daturi sunt, indolem, ingenium, mores antea accurate exploretis, ac sedulo investigetis quo consilio, quo spiritu, qua ratione ad regularem vitam ineundam ipsi ducantur. Ac postquam noveritis illos in religiosa vita amplectenda nihil aliud spectare nisi Dei gloriam, Ecclesiae utilitatem, ac propriam et aliorum salutem , in id potissimum omni diligentia , cura, industria incumbite, ut tirocinii tempore ex proprii Ordinis legibus pie sancteque ab optimis Magistris educentur, et ad omnem virtutem, atque ad initum regularis vitae institutum quam optime informentur. Et quoniam praecipua atque illustris Regularium Ordinum laus semper fuit litterarum studia excolere fovere, ac tot eruditis doctis laboriosisque operibus humanarum divinarumque rerum scientiam illustrare, iccirco Vos summopere excitamus monemus , ut juxta vestri Ordinis leges maxima cura sollertia rectam studiorum rationem promovere, et omnia conari velitis, ut Religiosi vestri Alumni in humaniores litteras, ac severiores disciplinas praesertim sacras addiscendas constanter incumbant, quo ipsi optimis sanisque doctrinis apprime exculti, et proprii muneris partes, et sacra ministeria religiose sapienterque obire valeant. Jam vero cum summopere optemus, ut omnes qui militant in castris Domini unanimes uno ore honorificent Deum et Patrem Domini Nostri Jesu Christi, ac perfecti in eodem sensu atque sententia solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, a Vobis etiam atque etiam efflagitamus, ut arctissimo concordiae et caritatis foedere , summaque animorum consensione VV. FF. Episcopis, et saeculari Clero conjuncti nihil antiquius habeatis, quam in opus ministerii, in aedificationem Corporis Christi consociatis studiis rires omnes intendere , atque aemulari semper charismata meliora. Cum enim una sit Regularium et Saecu- larium Praelatorum , et Subditorum exemptorum , et non exemptorum universalis Ecclesia , extra quam nullus omnino salvatur , quorum omnium unus est Dominus, una Fides , et unum Baptisma; decet , ut omnes , qui ejusdem sunt corporis, unius etiam sint voluntatis , et sicut fratres ad invicem vinculo caritatis sint adstricti (Clem. unic.de cxccs. Praelat. ). llaec sunt, Dilecti Filii, quae Vobis significanda, et monenda censuimus hac Nostra Epistola, ut plane intelligatis quanta Vos, vestrasque Religiosas Familias benevolentia prosequamur, quantoque studio earumdem familiarum rationibus, utilitatibus, dignitati et splendori providere velimus. Non dubitamus autem, quin Vos pro exi- mia vestra religione, pietate, virtute, prudentia, ac summo vestri Ordinis amore Nostris desideriis, curis, consiliis cumulatissime respondere gloricmini. Hac igitur fiducia -et spe freti propensissimae Nostrae in Vos, cunctosque vestros Religiosos Sodales voluntatis, et caritatis testem, ac caelestium omnium munerum auspicem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde depromptam Vobis ipsis, Dilecti Filii Religiosi Viri, atque illis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem die xvn. Junii Anno MDcccxLVii. Pontificatus Nostri Anno Primo.