VENERABILIBVS FRATRIBVS

PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS TOTIVS CATHOLICI ORBIS.


VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ubi primum nullis certe Nostris meritis, sed arcano
divinae providentiae consilio ad sublimem Principis
Apostolorum Cathedram evecti totius Ecclesiae gu¬
bernacula tractanda suscepimus, summa quidem con¬
solatione affecti fuimus, Venerabiles Fratres, cum no¬
verimus quomodo in Pontificatu recol: me: Grego-
rii XVI Praedecessoris Nostri ardentissimum in ca¬
tholico orbe mirifice revixerit desiderium, ut ab Apo-
stolica Sede tandem aliquando solemni judicio de¬
cerneretur, Sanctissimam Dei Genitricem, omniura-
que nostrum amantissimam matrem Immaculatam
Virginem Mariam absque labe originali fuisse con¬
ceptam. Quod pientissimum desiderium clare aper-
teque testantur atque demonstrant postulationes tum
ad eumdem Praedecessorem Nostrum, tum ad Nos
ipsos continenter perlatae, quibus et clarissimi An¬
tistites, et illustria Canonicorum Collegia , et Reli¬
giosae Familiae , inter quas inclytus Praedicatorum
Ordo certatim efflagitarunt, ut in Sacra Liturgia, ac
praesertim in Praefatione Missae de Beatissimae Vir¬
ginis Conceptione vocem illam Immaculatam palam
publiceque enunciare et addere liceret. Quibus po-


stolatioribus ab eodem Praedecessore Nostro, atque
a Nobis ipsis quam libentissime fuit obsecundatum.
Accedit etiam. Venerabiles Fratres, ut quamplurimi
e vestro ordine suas litteras ad ipsum Decessorem
Nostrum, et ad Nos dare non destiterint, per quas
iteratis petitionibus, atque ingeminatis stadiis expo¬
stularunt , ut veluti Catholicae Eoelesiae doctrinam
definire vellemus, Beatissimae Virginis Mariae con¬
ceptum immaculatum omnino fuisse, atque ab omni
prorsus originalis culpae labe immunem. Neque vero
hac nostra etiam aetate defuere viri ingenio, virtute,
pietate, doctrina praestantes, qui doctis ac laborio¬
sis eorum scriptis hujusmodi argumentum, pientis-
simamque sententiam ita illustrarunt, ut non pauoi
mirentur, quod nondum ab Ecclesia, et Apostolica
Sede hic Sanctissimae Virgini- decernatur honor, quem
communis fidelium pietas Virgini ipsi ex solemni ejus¬
dem Ecelesiae et Sedis judicio, atque auctoritate tri¬
bui tantopere exoptat Equidem hujusmodi vota per¬
grata, perque jucunda Nobis fuere, qui vel a teneris
annis nihil: potius, nihil antiquius habuimus, quam
singulari pietate, et obsequio, atque intimo cordis
affectu Beatissimam Virginem Mariam colere, et ea
peragere, quae ad majorem ipsius Virginis gloriam,
et laudem procurandam, cultumque promovendum
eoudueere posse videantur. Itaque vel ab ipso su¬
premi nostri Pontificatus exordio summa quidem ala¬
critate in < tanti momenti negotium ouras oogitatio-
nesque Nostras serio oonvfeitimus, atque humiles fer-
vidasque Deo Optimo Maximo preces adhibere haud
omisimus, ut coelestis suae gratiae lumine mentem
Nostram eoUttstrare velit, quo cognoscere possimus
quid in hac re a Nobis sit peragendum. Etenim ea



potissimam spe nitimur fore , ut Beatissima Virgo,
quae meritorum verticem supra omnes Angelorum cho¬
ros usque ad solium Deitatis erexit (1), atque antiqui
serpentis caput virtutis pede contrivit, quaeque inter
Christum et Ecclesiam constituta (2), ac tota suavis
et plena gratiarum Christianum populum a maximis
quibusque calamitatibus, omniumque hostium insi¬
diis, et impetu semper eripuit, atque ab interitu vin¬
dicavit, tristissimas quoque ac luctuosissimas nostras
vicissitudines, acerbissimasque angustias, labores, ne¬
cessitates amplissimo, quo solet, materni sui animi
miserans affectu, velit praesentissimo, aeque ac po»
tantissimo suo apud Deum patrocinio, et divinae ira¬
cundiae flagella, quibus propter peccata nostra affli¬
gimur, avertere, et turbulentissimas malorum pro¬
cellas , quibus cum incredibili animi Nostri dolore
ubique jactatur Ecclesia, compescere, dissipare et
luctum Nostrum convertere in gaudium. Optime enim
-nostis, .Venerabiles Fratres, omnem fiduciae Nostrae
rationem in Sanctissima Virgine esse collocatam;
.quandoquidem Deus lotius boni plenitudinem posuit in
Maria , ut proinde si quid spei in nobis est , si quid
gratiae , si quid sahitis , ab Ea noverimus redundare....
.quia dic est voluntas Ejus, qui lotum nos habere w-
■luil per Mariam (3).

Hinc aliquos ecclesiasticos viros pietate speefta-
tOs, ac theologicis disciplinis apprime excultos, et
-nonnullos Venerabiles Fratres Nostros Sanctae Ror
manae Ecclesiae Cardinales virtute, religione, consi-

- * t

(1) S. Gregor. Pap. de Exposit io libros Regum .

(2) S. Bernard. Serm. in cap. XII. Apocalype.

(3) S. Bernard. in NatMt, S» Mariae da Aquaeductu.




lio, prudentia,' ac rerum divinarum scientia illustre»
selegimus, eisque commisimus, ut pro eorum pru¬
dentia atque doctrina gravissimum argumentum omni
ex parte accuratissime examinandum curarent, ac
subinde eorum sententiam ad Nos diligentissime de-
ferrent. Dum autem ita se res habent, illustria De¬
cessorum Nostrorum vestigia sectari, exempla aemu¬
lari censuimus.

Quamobrem has Vobis, Venerabiles Fratres, scri¬
bimus Litteras, quibus egregiam vestram' pietatem,
atque, episcopalem sollicitudinem magnopere excita¬
mus, Vobisque etiam, atque etiam inculcamus, ut
quisque vestrum pro suo arbitrio, atque prudentia in
propria Dioeeesi publicas preces .indicendas, ac per¬
agendas curet, quo clementissimus luminum Pater
Nos-superna divini sui Spiritus luce perfundere, nu¬
mine afflare dignetur; ut in tanti momenti re illud
consilium suscipere valeamus, quod ad majorem tum
sancti sui Nominis gloriam, tum Beatissimae Virgi¬
nis laudem, tum militantis Ecclesiae utilitatem possit
pertinere. Optamus autem vehementer, ut majore,
qua fieri potest, celeritate Nobis significare velitis,
qua devotione vester Clerus, Populusque fidelis erga
Immaculatae Virginis Conceptionem sit animatus, et
quo desiderio flagret, ut ejusmodi res ab Apostolica
Sede decernatur, atque in primis noscere vel maxi¬
me cupimus quid Vos ipsi, Venerabiles Fratres, pro
eximia vestra sapientia de re ipsa sentiatis quidque
exoptetis. Et quoniam Romano Clero jam concessi¬
mus, ut peculiares canonicas horas de Beatissimae
Virginis Conceptione recentissime compositas, ac ty¬
pis editas recitare valeat loco earum, quae in com-



mani Breviario continentor, idcirco hisce Litteris fa¬
cultatem Vobis tribuimus, Venerabiles Fratres, ut,
si ita placuerit, universus vestrae Dioeeeseos Clerus
easdem de Sanctissimae Virgiuis Conceptione cano-
nicas horas , quibus nunc Romanus utitur Clerus,
persolvere libere et licite possit, quin ejusmodi ve¬
niam a Nobis, vel a Nostra Sacrorum Rituum Con¬
gregatione implorare debeatis.

Plane non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin
pro singulari vestra in Sanctissimam Virginem Ma¬
riam pietate hisce Nostris desideriis omni oura et
studio quam libentissime obsequi gaudeatis, atque
opportuna responsa, quae a Vobis exposcimus, No¬
bis dare properetis. Interim vero coelestium omnium
munerum auspicem, et praecipuae Nostrae in Vos
benevolentiae testem aoeipite Apostolicain Benedi¬
ctionem, quam ex imo corde profectam Vobis ipsis.
Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque
fidelibus vigilantiae vestrae commissis amantissime
impertimur.

Datum Cajetae die 11 febriarii Anno MDCCCXLLIL
Pontificatus Nostri Anno Tertio. .