Turris Babel/Liber tertius/Sectio III/Caput VII


This is the stable version, checked on 6 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber tertius, Sectio III, Caput VII
1679
 Liber tertius, sectio III, caput VI Conclusio 

Caput vii.

Utrum radices linguarum reperiri queant ad universalem quandam linguam constituendam.


COmplures varia quadam persuasione delusi primævarum linguarum radices constitui et assignari posse, ex quibus universalis lingua confici possit, etiamnum credidere. Cum itaque à multis ea de re consultus fuerim, potissimum à Ferdinando III. Imperatore Mecœnate munificentissimo, qui uti in aliis ita et de hoc clientis sui judicium more solito experiri non fuit dedignatus: (nam quid de hoc proposito universalis linguæ argumento sentirem, sibi exponi præcepit:) uti que Cæsareo perculsus imperio, ut laudabili Cæsaris curiositati quovis modo satisfacerem, à primis principiis propositum mihi dubium, singulari studio et diligentia adhihita, enodandum censui. Sed vix dum cœperam, cum ecce, ut verum fatear, idem mihi accidisse videtur, quod typothetæ, qui plura librorum folia, compositione peracta, jam typis prælo destinata in promptu habet. Verum nescio quo casu dissolutis ligaminibus typi sparsim per terram dissipati, nullum prorsus veri sensus vestigium relinquunt, neque ad pristinam formam prototypi jam perditi reduci queunt. Pari prorsus modo accidit in infinita illa prope linguarum et idiomatum multitudine et varietate, quæ ab origine mundi hucusque ob inaccessam antiquitatis vetustatem, ob tot imperiorum mutationes, tot populorum diversorum commixtionem, inter tot denique rerum humanarum vicissitudines et corruptelas expositæ fuerunt, ut proinde minimè fieri posse existimem, aut fundamentum omnibus linguis commune reperiri posse, credam. Quot enim in lingua Chaldaïca, Syriaca, Arabica et Æthiopica verba occurrunt, quæ nullam prorsus ad primariam linguam quam nos Hebræam esse determinavimus, (exceptis iis quæ ab ea demanarunt) similitudinem obtinent? totoque ut ajunt cœlo differunt? Quis rogo vel unicum verbum in lingua Hebræa cæterisque reperiet? quod ad linguam Græcam, ne dicam Latinam aliquam affinitatem habeat? si verò nonnullæ voces occurrerint, quæ tametsi quoad sonum quandam similitudinem polliceantur, ille significatione tamen prorsus contrarium exhibeant. Hac itaque diligentia præmissa, et combinatoriæ artis amussi applicata, dico temerarium, ne dicam stolidum eorum esse tentamentum, qui in hoc negotio adeo arduo et viribus humanis superiori aliquid se præstare posse præsumptuosius credunt. Desinant itaque hujusmodi imperiti rerum indagatores piscari in aëre ranas, quæ sine alis volare censent. Sisyphi saxum volvant, atque inutili labore revolvant, omnemque humanam in hisce explorandis industriam vanam irritamque se comperturos certo sibi persuadeant. Horum numero jungi possunt omnes ii qui linguam Germanicam, aut quamvis aliam ex Hebraïcis verbis vocibusque constitutam demonstrare se posse existimant. Quos inter meritò primum locum obtinet Goropius Becanus, qui Belgicam linguam libro integro primævam illam veramque Hebræorum linguam aut saltem mediatè ab ea derivatam conatur demonstrare; miratus sum equidem virum cæteroquin eruditissimum, in re adeò ludicra, tot bonos dies horasque consumpsisse. Quis enim nescit, in omnibus pene linguis nonnullas voces Hebræis quoad sonum similes reperiri, quarum tamen genuinam significationem ut exprimat dici vix potest, quam violenter quam coactè, ut quoad sensum Hebreæ respondeant, detorquere conetur. Et certe mihi persuadeo virum judicio pollentem difficultates occurrentes non potuisse non prævidisse. Ut proinde ne ejus existimationi nonnullo præjudicio esse videar, cum non tam veritate convictum, id sensisse, quam ingenii luxuriantis æstu abreptum ad sagacitatem subtilitatemque ingenii ostentandam similia effutiisse arbitrer.
  Sed hisce jam satis expositis, restat ut hoc modo alium universalis linguæ modum describam, qui ad Cæsaris postulationem noviter detectus fuit: et dicitur Polygraphia universalis, qua quisque tametsi non nisi vernacula lingua instructus, eam omnibus tamen populis et nationibus, per literas reciproco commercio, mentem suam aperire posse demonstratur, quod et jam dudum ad multorum sollicitationem non nisi paucis tantum exemplaribus impressis publici juris fecimus. Est verè universalis methodus qua quis suam alteri intentionem quæcumque lingua communicare possit; fateor sane illud ab omnibus antequam in lucem ederetur velut incredibile et quasi παράδοξον habitum fuisse. Sed edito jam opere, postquam in praxin id redegerunt multi ex magnatibus, tum enimvero illud non dicam ἀδύνατον, sed vel maximè facile compererunt. Quo cum primis relexandi animi causa Ferdinandus III. Cæsar et Leopoldus Guilielmus Archidux usi fuerunt; uti in fronte Polygraphiæ, ex litera ad lectorem datâ contestata rei veritas demonstratur. Quin et Alexander VII. glor. mem. summus Pontifex comperta veritate adeo ipsi arrisit artificium; ut inventori annuæ pensionis minerval assignare non sit dedignatus.

 Liber tertius, sectio III, caput VI Conclusio