Liber tertius, sectio II, caput VIII | Liber tertius, sectio III |
Caput ix.
De lingua Armenica.
QUemadmodum ab Asiæ linguis primævis initium duximus Polyglottias nostræ; ita hîc reliquas in Oriente linguas ordine prosequamur, quæ tametsi toto, ut ajunt, cœlo, ab Hebraïcæ linguæ hucusque declarata loquelâ, et characteribus differant, uti sunt Armenica, Georgiana, Tartarica, Turcica, quia tamen et hæ magna progenie ex corruptione unius cum altera fœcundæ sunt, illas ordine describemus.
Armeniæ descriptio.Armenia, magna Asiæ majoris portio, dividitur in Majorem, et Minorem, quæ prima tunc sub unius regni Persarum imperio subdebatur, posteris tamen temporibus à Rege Persarum dempta, Mahumetani, et Turcici juris facta fuit; contingit hæc Asiæ minoris, quam Anatoliam vocant, terminos ab Occasu, ab Ortu Armeniam majorem; à Septentrione Mecreliam, sive Georgiam, Iberiam, olim Colchidem; a Meridie Mesopotamiæ partem; Major ab Occasu Asiam minorem; ab Ortu Persidem; à Septentrione Mare Caspium, et montem Ararat, quem in Arca Noë uberrimè descripsimus; à Meridie regiones, et deserta usque ad Sinum Persicum conterminata. Armenia etymon suum obtinuit ab Aram filio Sem, primo ejus possessore, quasi diceres, Arameniam; quicquid alii dicant tum historici, tum geographi de etymo hujus nominis, infinitis litibus inter se dissidentes, quos consule. Hæc hodie magno Persarum Regi paret; regnum quasi totum Christiana religione colitur, Patriarcha Armeniorum.per Patriarcham proprium, qui in Naschevan urbe, ad radices montis Ararat, residet; qui quamvis pluries ecclesiæ Romanæ fuerit unitus, semper tamen ad schisma reversus, sui juris et arbitrii in ecclesia Armenorum gubernanda esse maluit, quàm Romanæ ecclesiæ catholicæ, et orthodoxæ legibus humili mentis obsequio se subjicere. Linguam habent prorsus et loquelâ et characteribus à cæteris Orientalibus diversam; et quamvis non exiguam huic operam olim impenderim, ne ullum tamen ejus vestigium in Hebræa, Chaldaïca, Syriacaque fundatum, me reperire potuisse fateor, uti in institutionibus ejus secuturis patebit.
Georgiana lingua.Lingua Georgiana propriè utuntur Christianæ legis cultores ii, qui Mecreliam seu Iberiam, quam Georgiam, olim Colchidem vocant; estque regio inter mare Euxinum, et Caspium interjecta, nec non Caucaseis montibus subjecta; Georgiam nonnulli appellatam fuisse autumant à S. Georgio, glorioso Christi martyre, istius regionis apostolo; linguam habent ex Tartarica, et Armenica compositam, characteribus tamen ab Armenicis oppidò differentem, de qua suo loco in sequentibus, ubi institutiones ejus producemus.
Lingua TartaricaTartarica lingua, universam Tartariam magnam occupat, quamvis innumeris idiotismis diversa, pro varia videlicet vicinorum Regum in eam irruptione, eisdemque subjugatione facta, quâ lingua quoque primæva variè corrupta in diversissimas linguas, in
Indias usque propagatas abiit. Reges enim Indostan, sive Mogor, ex Tartaria transmigratores semper eam unicè ceu nativam tenuere; quamvis ea post legem Mahumetis in istud imperium introductam ex Arabicæ mistura linguæ non exiguam corruptionem passa, à sinceritate sua deflexerit. Hayton Armenus.
M. Paulus Venetus.Verùm de hisce consule Haitonem Armenum in libro de Tartarie regionibus, Marcum Paulum Venetum, et nostram Chinam illustratam, in quibus fusè de hisce egimus. Hodie Tartari utuntur adhuc veteri suâ linguâ, sed characteres, quos olim obtinuerant à sacerdotibus Chaldæis, qui primi in Tartariam magnam sub magno Cham Imperatore, fidem Christianam introduxerant, in hunc usque diem, quemadmodum in China nostra illustrata docuimus, conservant. Edictum Regis Sinarum Tartarico-Sinico charactere conscriptum.Extat in nostro musæo ingens tabula, ex China ad me transmissa, quâ Rex, seu Imperator Tartariæ, cum universum Sinarum regnum in quindecim regna divisum suo subjecisset dominio et jurisdictioni, sub duplici lingua Tartarica, et Chinensi, promulgationem legis Christianæ; templorum, seu ecclesiarum ritu Christiano extruendarum, liberrimam toti suo imperio, quo vastius orbis terrarum hodiè non continet, permissionem quàm clementissimè concedit. Et Tartarica quidem tabula, non aliis, quàm Chaldaïcis characteribus, altera Sinicis, eo fine inscripta fuit, ut in utroque imperio, et Tartarico, et Sinico, mentem Imperatoris quisque suâ linguâ intelligere possit. Characteres quidem Chaldaïcos sine ulla difficultate legi, sensum tamen Tartaricum sub ipsis latentem, ex linguæ imperitiâ penetrare non licuit; haud secus, ac si quis characteribus latinis scriberet cujuscunque alterius linguæ ignotæ idioma. Innumera hoc loco apponere possem ad hanc materiam pertinentia; verùm qui ea dilucidiùs nosse cupit, is Chinam nostram Illustratam, paulò antè citatam consulat.
Turcica lingua, tametsi multis variisque sentium confusionibus corrupta, tota tamen ex Tartarica lingua originem invenit. Certum enim est, et omnium geographorum historicorumque testimoniis comprobatum, Turcas primos omnium ex Tartariæ regione, quam Turcistan ex septentrionalis plagæ regione, à quo et nomen obtinuêre, profectos, per Mare Hircanum, portas Caspias penetrantes in citeriores Armeniæ, et Asiæ minoris regiones innumerabili hominum multitudine irrumpentes, illud sui fecisse juris; et tandem quoque impiam Mahometis legem amplexos fuisse cum magno Christianæ Reipublicæ detrimento; Turcisque à Regione Turchistan, unde eruperant, impositum nomen in hunc usque diem reliquisse. Vide de hisce Leonclavium, Jovium, Augustinum Curionem, Lambinum, libris de origine Turcarum. Porrò linguam Turcicam, ex Tartarica, Bosnica, nec non Arabica commixtam, in ejus institutionibus secuturis ostendemus.
Liber tertius, sectio II, caput VIII | Liber tertius, sectio III |