Turris Babel/Liber tertius/Sectio II/Caput III


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber tertius, Sectio II, Caput III
1679
 Liber tertius, sectio II, caput II Liber tertius, sectio II, caput IV 

Caput iii.

De lingua Samaritana seu Phœnicia.


Differentia inter Hebræos et Samaritanos.SAmaria Ptolemæo, tractus Judææ, et in eo ejusdem nominis urbs, civilibus tumultibus vastata, ab Herode restaurata, tandem Sebaste dicta fuit. De Samaritanorum studio, moribus, ingenio, S. Epiphanius in Panario sic scribit: Samaritæ sive Samaritani à Judæis erant separati, non templum, non sacrificia aut cerimonias cum illis habebant communia; quinque tantùm libros Moysis legebant; prophetas, ac cætera sacræ scripturæ volumina rejiciebant, mortuorum resurrectionem unà cum Spiritu sancto negabant. Secta Hebræorum triplex.Erat autem Judæorum gens in tres sectas divisa; primæ sectæ asseclæ Esseni dicebantur; secundæ Sebuæi qui cum Essenis in omnibus concordabant, præterquàm quod tempora solennium festivitatum mutarent; tertiæ sectæ Gortheni, pedissequi appellabantur à Sebusæis intemporum digestione discrepantes; ex quibus posteà orta est quarta secta, quæ fautores Dosithei dicebantur à reliquis sectis prorsus dissentientes: nam resurrectionem mortuorum profitebantur; ab animatis abstinebant. Superstitio in observando die sabbathi.Sabbathum adeò superstitiosè servabant, ut quo in loco et statu reperiebantur, immobiles permanerent, donec diei majestas transisset; uti dicit Origenes l. 4 περὶ ἀρχῶν, Samaritas verò cum Judæis odio incredibili dissedisse, præter eum locum à S. Joanne in Euangelio de muliere Samaritana cum Christo colloquente, allegatum, omnes Hebræorum, Rabbinorumque libri testantur. Dissidium originem inde habuit, quod templum, à Samaritanis in monte Garizim in despectum templi Hierosolymitani ædificatum, Judæi ab Alexandro Magno Macedone, obtenta facultate destruxissent, vel ex eo capite, quod sacra profanis miscentes, juxta gentilium morem, Vererem sub columbæ forma adorarent. Vide, quæ de hisce pluribus in i Tomo Oedipi, de Diis Samaritanorum transegimus.
  Lingua et characteres Samaritanorum.Quibus autem literis scriberent, aut linguam profiterentur, Divus Hieronymus in præfatione ad libros Regum paucis definit; viginti et duas literas, ait, esse apud Hebræos, Syrorum quoque lingua testatur, quæ Hebrææ linguæ magna ex parte confinis est; nam et ipsi viginti duo elementa habent, eodem ferè sono, sed diversis characteribus; Samaritani verò pentateuchum Moysis totidem literis scriptitant, figuris tantàm et apicibus discrepantibus, certumque est Esdram post captam Hierosolymam et instaurationem sub Zorobabele, alias literas reperisse, quibus et nunc utimur, cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum Hebræorumque charactteres remanserint. Verùm de hisce vide fusiùs tractatum in ii. Tomo Atlantis polyglossi, et in præcedentibus, ubi de lingua Samaritana amplius egimus.
  Etymon literarum samaritanarum.Dixi suprà, linguam Samaritanam esse eandem cum Chananæa, propagata à Canaan, unde regio Canaan nomen habet, in undecim filios divisa, inter quos et Samaræus nominatur, Samaræus Samariæ fundator.Samariæ fundator; constat enim Chanaan Chami filium, statim post confusionem eam partem occupasse cum undecim filiis, quæ à nomine suo innumeris ferè locis sacræ scripturæ, terra Canaan, et à posteris Palæstina, sive terra sancta dicta fuit; fueruntque post divisionem primi hujus partis orbis incolæFundatores urbium in terra Canaan., siquidem et inde patet, quod Abraham 50. post divisionem gentium annis, ex Chaldæa in terram Canaan profectus dicatur. uemadmodum igitur illi undecim filii Canaan, quisque sibi locum ad inhabitandum elegit, ita quoque urbibus extructis, quisque nomina ipsis imposuit: Sidon urbs à Sidone primogenito Chanaan extructa nomen dedit populis Sidoniis; Hethæi urbem Hebron; Jebusæi, Jebus, quæ postea Jerusalem dicta fuit; Amorrhæi urbem Cadesbarne ad Libanum, et plures alias in terra Chanaan; Hevæi montem Hermon in Mespha; Aracæi urbem Arcas, postea Tripolim dictam ad radices montis Libani, et sic de cæteris; Samaræus verò nomen dedit Samariæ in tribu Benjamin, à quibus lingua, quam Samariticam dicimus, nomen assumpsit; quamvis verò una et eadem lingua fuerit Chananæa et Chaldaïca, hæc tamen tanquam in medio terræ Canaan sita, peculiare posteris temporibus dedit nomen linguæ Samarææ, occasione dissidii orti inter Judæos, et Samaritanos, de quo paulò ante.

 Liber tertius, sectio II, caput II Liber tertius, sectio II, caput IV