Liber tertius, Sectio I | Liber tertius, sectio I, caput II |
Caput i.
De occasionibus, et multiplici causarum serie, quâ linguæ variorum regnorum florentes, tandem omnimodæ corruptionis, oblivionisque damnum passæ sunt.
EA est rerum humanarum inconstans fortunæ rota, ut nihil sub sole stabile, nihil solidum, et firmum permittat, quin versatilis, cui innititur, sphæræ lubricitate, jam ex alto in imum, modò ex imo in summum, paulò post ex dextro in sinistrum, et ex sinistro in dextrum, susque deque verser omnia, ut proinde aptè huic instabilitati rerum quadrare videatur illud Poëtæ:
- Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
- Et subito casu, quæ valuere, ruunt.
Quod et in linguarum varietate, et interitu, maximé ex ingenti seculorum vicissitudine completum, ut olim factum cum admiratione legimus, et præsenti tempore, adhuc fieri spectamus: cujus rei causas demonstrare agredior; quarum
Causæ corruptionis linguarum.
1.Prima est, diversarum gentium, populorumque commixtio; unde una gens ab altera, hæc etiam ab illa, dum mutuos loquendi modos sibi communicant, ex duabus mediam quandam linguam resultare necesse est; hæc verò cum aliis nationum confiniis commercia exercens, in alias, et alias cum tempore linguas degenerat.
2.Altera causa mutationis linguarum est, imperiorum, monarchiarumque mutatio; quâ factum est, ut quilibet monarcha desideret suam vernaculam linguam ubique vigere ex omnibus in unam reductam, ne varietate linguarum quam sibi quælibet natio peculiarem habebat, sub occultis idiomatum machinis in rebelliones motæ, magnum monarchico statui damnum, unitatis vinculo destructo, inferrent.
3.Tertia causa est, calamitates publicæ regnorum, quibus sæpè bello, peste, fame integra nationes ita destruuntur, ut non nisi paucæ mortalium reliquiæ superesse comperiantur; atque hisce conjunctæ aliæ confines nationes, linguas novas reciproca loquendi varietate fundent.
4.Quarta est, varia in differentia regna, coloniarum introductio, quo fit, ut nativa lingua differentibus populis communicata, adeò ingentem mutationem acquirat, ut pristinæ linguæ dialectum vix agnoscas: talis est Boëmorum lingua, quæ unà cum colonia ex Illyrico traducta, ex commistione linguæ Germanicæ, et Polonicæ eam mutationem passa fuit, ut nec Dalmata, nec Polonus eam prorsùs intelligat; talis est lingua Græca, quæ in nonnullis Calabriæ oppidis hodiè adhuc in usu est, sed ita transformata, ut Græcam dialectum non nisi ex paucis verbis intelligas; talis est quorundam in Andaluzia et Melitensi insula, lingua Arabica, quarum illa Latinis, Arabicisque, hæc Italicis, Arabicisque commixta vocabulis, non exiguam corruptionem passa est.
5.Quinta causa est, cœli solique incertis nationibus constitutio, quæ ex organorum alteratione, uti diversam linguæ alicujus pronunciationem sortiuntur, ita quoque ex differenti pronunciatione novam linguam condere videntur; cujusmodi in sequentibus varia exempla producemus. Atque hæ sunt causæ universales, quibus hucusque primævæ linguæ, corruptionis damnum passæ sunt. Sed hæc omnia fusiùs deducemus.
Quintuplex linguarum universalium genus.Quintuplex linguæ genus apud chronographos legimus, quas et non immeritò autogenas dicere possumus, et semper post Babylonicæ confusionis tempus hucusque illibatæ manserunt; videlicet Hebræa, Græca, Latina, Teutonica, Illyrica; ex quibus, quæcunque linguæ in universa Europa, Asia et Africa, exceptis omninò barbaris idiomatis, de quibus postea, veluti ex equo Trojano prodeuntes, mundum linguarum dialectorumque varietate replerunt.
Hebræa.Prima itaque lingua, quæ in domo Heber semper mansit, successu temporum primò in Chaldaicam deflexit; secundò in Arabicam, seu Madianiticam; tertiò in Samaritanam; quartò in Æthiopicam; quintò in Syriacam, veluti ex Græca et Hebræa mixtam declinavit; quantum verò deflexerit, suo loco dicetur.
Græca.Secunda fuit Græca, quam nepotes Phaleg à confusione linguarum secum in Græciam detulerunt; unde et posteri à Phalechi familia Pelasgi, et lingua Pelasga nomen suum sortiti sunt, uti fusè in Latii descriprione ostendimus, et in Hetruriæ descriptione porrò ostendemus; quæ iterum varias decursu seculorum dialectos, Atticam, Ionicam, Eolicam, Phrygiam, aliasque diversas pro constitutione populorum, tot linguas, quot gentes, in Græcia fuerunt, pepererunt.
Latina.Porrò Latina ἀντογενὴς, sive ex primogenitis una, ex ruditate sua ad perfectionem perducta; tandem ex adventu Gothorum, Alanorum, Vandalorum ingentem corruptionem passa, quaternas alias peperit, Italicam, Gallicam, Hispanicam, Lusitanicam, et ex hisce alias, ex Italicæ et Latinæ commistione, insulares, Sardam et Siculam; tot autem vel unius Italicæ linguæ idiomate differentes dialecti tandem exurrexere, quot provinciæ in Italia constituuntur; quod idem me in Galliæ et Hispaniæ provinciis observâsse memini.
Teutonica.Teutonica lingua, quemadmodum probatissimi auctores referunt, à Tuiscone Japhethi filio, Noë pronepote nomen suum obtinuit; quæ ex ruditate in perfectionem summam, imperatorum curâ reducta, tandem varias filias, videlicet Belgicam, Danicam, Suecicam, Anglicam, Scoticam peperit, quæ duæ posteriores occasione Saxonum natæ sunt, qui pulsis Pictonibus universæ insulæ se indigenas fecerunt, unde et Anglo-Saxones postea dicti fuerunt. Qualis verò Saxonica lingua, qualis modò Arglica fit, in sequentibus aperiemus.
Illyrica.Restat Illyrica lingua vetustissima, quæ ramos suos in Poloniam, Litvaniam, Moscoviam, Tartariam usque in ultimos Orientis terminos, innumerabili linguarum fœtu traduxit; ex hac enim postea Turcica, Bulgarica, Bosnica, Tartarica nata maximam Tartariæ magnæ portionem replevit. Ita tamen illa corruptæ sunt, ut vix ullum primitivæ vestigium retineant.
Indicæ linguæ.Ad Indicas porrò linguas quod attinet, prorsus barbaras, et quæ nullam ad dictas jam linguas affinitatem habent, illarum pariter ingens multitudo et diversitas reperitur; uti sunt, Malaica, Commorina, Brachmanica, Peguana, Tunchinensis, Tibettana, Insularum Philippinarum, Japonica, Chinica, ex qua ferè omnes originem suam traxerunt, uti ex Lexicis et Grammaticis eorum in sequentibus patebit. Americanæ.In Americæ verò Indiæ occiduæ regionibus, tanta est diversitas idiomatum, ut nostri patres, ea ad quingenta facilè diversissima idiomata reduci posse tradiderint; inter illas tamen præcipuæ sunt Mexicana, Peruana, Brasilica, Magellanica, Chilensis et septentrionalis Americæ populorum variæ linguæ, de quibus pluribus in sequentibus.
Africanæ.In Africa denique, tametsi Abyssina, et Arabica lingua potissimùm dominentur, habet tamen et ipsa immensam idiomatum varietatem, quæ nullam ad invicem affinitatem obtinent; uti Quineana, Congana, Angolana, et eorum populorum, qui meridianam plagam Africæ possident, uti sunt Monomotapæ, Cafrariæ, et quæ ad flumen Cuama et littus Sinus Persici inhabitant; quæ si ad calculum reducere velimus omnia linguarum neophytarum genera, non ut sacri textus interpretes putant, ad septuaginta duas, sed vel ad mille septuaginta facilè reduci possunt. Quæ omnes, qualescunque tandem fuerint, corruptionem et ultimam ruinam passæ sunt, ob causas paulò antè adductas; vel ex nominatione diversarum gentium, vel ex communi populorum unitorum suffragio et consensu; dum enim successu temporis primævæ linguæ, nominum, verborum, appellationumque vel non ampliùs recordarentur, accidit, ut obliviosæ memoriæ vitio, propria nomina singulis rebus, prout ipsis variæ phantasmatum species dictabant, imposuerint; eodem prorsus modo, quo in hunc usque diem imponuntur nomina novis illis rebus, quea primò non extiterunt, et ex novis variorum instrumentorum, vasorum, herbarum, plantarum, florum, mineralium appellationibus introductis paret.
Liber tertius, Sectio I | Liber tertius, sectio I, caput II |