Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput XVI


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber secundus, sectio III, caput XVI
1679
 Liber secundus, sectio III, caput XV Liber secundus, sectio III, caput XVII 

Caput xvi.

De Coloniis filiorum Sem, Elam et Assur.


REdeamus nunc ad id, unde digressi sumus, nimirum ad filios Sem, et ad regiones à singulis primò cultas ac denominatas. Primus, qui inter ipsos in sacris libris denominatur, fuit Helam, à quo postea prodierunt ac denominati sunt populi, quos prophani scriptores ElimæosAb Elam primo filio Semi Helamitæ, hodierumque dicuntur Persæ., ecclesiastici autem vocant Elamitas, quorum etiam fit mentio Actorum cap. ii. vers. 9. Hos ajunt incoluisse eam Persidis partem, quæ magis vergit ad meridiem. Iidem, Abrahæ temporibus, Regem habebant nomine Codorlahomor sub quo, usque ad Sodomiticam regionem excurrentes, eam sibi subditam tenuerunt annis duodecim, ut habetur A פֶדֶש
Genes. cap. xiv. vers. 4. Ab Elamitis postmodum exisse PersasParas, id est equus, Persia dicta fuit.
, qui mox erecta monarchia, universam illam regionem, ex ipsorum nomine, ob equorum, qui in ea generabantur, præstantiam, Persidem appellarunt; tradit Josephus I. סוס. Sus equus: hinc Susan urbs dicta fuit.Antiquit. cap. 7. et ab aliis omnibus penè historicis jam receptum est; et ex Daniel. cap. viii. Vers. 2. etiam non obscurè colligi potest; ubi legimus Susan castrum (quod deinde fuit sedes Regum Persicorum, ut patet in exordio libri Hester) fuisse in regione Helam.
  Assur fiulius Semi secundus.Alter filius Sem fuit Assur, à quo postea Assyriorum populi propagati sunt, et eorum regio Assyria, nunc corrupto vocabulo Azimia dicta est, Asiæ majoris provincia, quæ olim hisce terminis continebatur; à Septentrione Armeniæ majoris parte; ab Occasu Mesopotamiæ finibus, medio Tygride fluvio, cincta erat: à Meridie Susianam habebat; et ab Oriente Mediam, ut docet Ptolemæus suæ Geographiæ lib. vi. cap. 1. Et distabat, uti Torniellus vult, Assyria ab Jerusalem, versus Aquilonem, quinque gradibus, unde valde diversa erat à provincia Syriæ, qua nunc italicè Soria appellatur, et inter alias partiales provincias, etiam Hierosolymiticam continebat regionem, sicut Italia Lombardiam. Utrum autem prædictus Assur idem fuerit cum illo, de quo dicitur Genes. cap. x. vers. 11. De terra illa (id est de Sennaar, quæ est Babylon) egressus est Assur, qui ædificavit Ninivem; apud multos controversum est, nobis tamen videtur absolutè responderi posse, fuisse diversum. Nam certum est omnium consensu Niniven à Nino fuisse conditam et denominatam. Num Assur, egressus de Babylonia idem sit cum Assur filio Sem.Sanè Ninus, quem loco citato Scriptura Sacra, ob causas inferius dicendas vocat Assur, fuit filius Beli, id est ipsius Nembrod, qui regnaverat in terra Sennaar, et consequenter erat non de stirpe Sem, sed de progenie Cham, neque habitabat cum posteris Sem in Assyria, sed cum posteris Cham in terra Sennaar: ideoque signanter dicit Scriptura, conditorem Ninive exivisse de terra Sennaar, id est de propria provincia, quæ familiæ Nembrod obtigerat tempore divisionis linguarum, et transisse in Assyriam, ibique ædificasse Ninivem (constat enim Ninivem in Assyria extitisse.) Alioqui ineptè videretur dici de Assur filio Sem, quod esset egressus de terra Sennaar. Nam, ut recttè Torniellus sentit, siquidem ea non fuerat patria ejus propria, sed communis omnibus, et ab ea, non ipse solùm, sed et omnes alii cæterarum urbium conditores exierant, excepta sola familia Nembrod, quæ ibidem remanserat, et propterea tanquam quid singulare notatum fuit de Nino, quod non, ut cæteri de familia sua, remanserit in terra Sennaar, sed inde exiens ædificaverit Ninivem, hoc est mortuo patre Belo in Babylone, ipse subactis Assyris, transtulerit ibi sedem regni sui, in civitate à se ædificata, ac denominata Ninive. Cur Ninus fuerit dictus Assur.Dicitur autem Ninus Assur, vel quia, sicuti dictum est de patre suo, qui Nembrod et Belus appellabatur, ipse quoque erat binominis, ut videntur sensisse B. Hieronymus, et S. Cyrillus super loco Genes. citato; vel quia post devictos Assyrios, Assur nuncupari voluit, quemadmodum Scipio subactis Afris, Africanus dici cœpit; vel denique, quia constat Scripturam Sacram appellatione Assur, significare consuevisse Regem Assyriorum, quocunque alio nomine is vocetur. Ita legimus in Psal. lxxxii. vers. 9. Etenim Assur venit cum illis. Et Esaiæ cap x. vers. 5. Assur virga furoris mei et Oseæ cap. v. vers. 13. Et abiit Ephraim ad Assur, hoc est, ut peteret auxilium à Rege Assyriorum, et alibi non semel. Atque hoc pacto potest intelligi, quod dictum est. De terra illa egressus est Assur, qui ædificavit Ninivem, id est ille Rex Assyriorum, qui condidit Ninivem, ut qui proprio nomine vocabatur Ninus. Quamvis etiam non incongruè dici possit, Assur filium Sem ob impiam progeniem Chami, et tyrannidem Nembrod, discessisse ex terra Sennaar, ubi tunc omnes filii Noë congregati erant, et in Mesopotamiæ vicina regione ad flumen Euphratem, velut aliqui volunt verius ad Tigrim, tum amœnitate, tum ubertate loci invitatum, civitatem qualemcunque tandem ædificasse; quam post multos annos Ninus post mortem patris Nembrod, veluti ab Assur filio Sem, aliis coloniis instituendis occupato, derelictam, subjugata sibi Assyria, in amplissimam formam et magnificentissimam redactam, sedem imperii sui constituerit, ab so Assur, id est Assyriorum Rex et Imperator nominatus.
  Arphaxad tertius filius Semi.Tertius filius Semi fuit Arphaxad, à Sem duobus post diluvium annis genitus, à quo Josephus et B. Hieronymus, ille in Antiquitatibus, hic in Hebraicis locis, asserunt prodiisse Chaldæos. Quod si verum est, oportet olim Chaldæam fuisse distinctam à Babylonia, quam diximus obtigisse filiis Nembrod, posterioribus autem temporibus Babyloniam in Chaldæa extitisse perhibent. Ab Arphaxad Sufiani descendunt.Torniellus et Pererius putant de Arphaxad descendisse eos, qui postea Sufis dicti sunt: unde Sufiana Provincia nomen accepit, quæ inter Chaldæam et Persidem posita dicitur. Quinam verò de Cainan filio Arphaxad, et de Sale filio Cainan, populi prodierint, ignotum est. De Heber autem filio Sale descendisse Hebræos per lineam Phaleg, satis apertè colligitur ex Gen. cap. xi. vers. 17. usque ad finem capitis. Et infra probabimus ipsos Hebræos ab ipso Heber fuisse denominatos. Porrò Hebræos usque ad Abrahami tempora habitasse in Chaldea, colligi potest ex Genes. cap. xv. vers. 7. et clarius habetur Judit cap. v. vers. 6. et 7. Et præterea certum est, quod Thare, qui fuit quintus de posteris dicti Heber, venit cum filio suo Abrahamo et Loth filio alterius filii sui Aran in Mesopotamiæ urbem nomine Haran, sive Charam, Gen. cap. xii. vers. 5. Ubi non multò post venit etiam Nachor, alter Abrahæ frater, à quo postea denominata est illa urbs Nachor, ad quam deinde post multos annos Abraham misit servum suum, ut ibi acciperet uxorem filio suo Isaac, quemadmodum patet legenti Populi qui ex Abahæ semine prodierunt.cap. Genes. xxiv et xxix. Ibidem namque ipse Nachor genuerat de Melcha uxore sua octo filios, et de Roma concubina sua quatuor, quorum nomina recensentur Genes. cap. xxi. vers. 20. Inter quos nominatur Camuel pater Syrorum. Unde apparet filios Nachor habitatoribus replevisse non solùm partem Mesopotamiæ, sed etiam Syriæ. Abraham autem de dicta urbe Haran, cum Loth nepote suo, venit habitavitque in terra Chanaan ipse, et postea filius ejus Isaac, et nepos Jacob, qui licet deinde cum filiis suis profectus sit in Ægyptum, inde tamen post multa tempora redierunt posteri ejus in terram Chanaan, ubi deinceps sub nomine populi Israëlitici et Judaïci, diu admodum floruerunt, ut videre est in libris Josue, Judicum et Regum. De Heber quoque per eandem lineam Phaleg, succedentibus temporibus propagati sunt Pelasgi Græciæ populi, et alii populi, nimirum ex duobus filiis memorati Loth, Moab scilicet et Ammon, Moabitæ et Ammonitæ. Et de Ismaële filio Abrahæ ex Agar ancilla, Ismaëlitæ et Agareni. Item de Madian pariter filio Abrahæ, et aliis ex Cetura genitis Madianitæ, aliique plures, qui breviter recensentur initio capit. xxv. Genes. et 1. Paralipom. cap. 1. vers. 29. usque ad 34. De Esau quoque , qui et Edom, fratre dicti Jacob prodiere Idumæi. Et de Amalech filio Eliphaz fili Esau, Amalecitæ, et de aliis filiis Esau, alii populi, ut colligi poteft ex Gen. cap. xxxvi. vers. 15. usque ad finem capitis, quæ cuncta summa confusione intricata sunt. Nam non multo post, sicuti primas linguas, ita etiam hujusmodi regionum distributiones, confundi cœptas esse certissimum est. Etenim inordinata regnandi ac dominandi cupido, quæ primò, ut diximus, excelluit in Nembrod, deinde ad posteros suos, nec non et ad alios, per cuncta ferè sæcula pertransiit, innumeras bellorum causas excitavit, et multos populos de propriis sedibus pulsos, ad alias commigrare coëgit, et colonias transmittere docuit, urbes destruere, alias ædificare, regna transferre, linguas miscere, et paulatim inusitatas introducere consuetudines, provinciarum terminos immutare, atque regionibus ipsis, nec non et civitatibus ac locis nova nomina imponere, et ut uno verbo dicam, omnia confundere, ita ut brevi primæ illius distributionis terrarum, pauca admodum vestigia remanserint. Successu temporum, magna regnorum, populorum, urbium nominumque corruptorum mutatio.Etenim certum est terram Sennaar mox Babyloniam fuisse nuncupatam, et Babylonis Reges regni sedem in Assyrios transtulisse, ac deinceps multo tempore appellari voluisse Assyrios, et terram à Chananæis; qui erant de stirpe Cham, vi occupatam ac diu possessam, tandem ad Hebræos, qui de Sem descenderant, rediisse, ac mutato sæpius nomine aliquando terram Israël, Judæam, Palæstinam, terram sanctam esse vocatam. Item terram Cham Ægypti nomen accepisse. Posterioribus verò temporibus universas penè Australes Asiæ regiones, quæ prius à filiis Sem culte, habitatoribusque replete fuerant, ab Alexandro Magno, Græcisque qui de Japheth prodierant, fuisse occupatas ac possessas, græcamque in eis linguam esse introductam. Et idem ferè factum fuisse per oras Africæ Aquilonares, præsertim verò in tota Ægypto, quam tamen à filiis Cham primò inhabitatam esse, jam supra ostendimus. E converso autem in Peloponneso, quæ Græciæ pars est, nunc italicè Morea vulgò nuncupata, ad quam olim pes incolendam diximus pervenisse filios, seu posteros Japheth, constat mox floruisse Lacedæmonios, qui et Spartiatæ sive Spartani dicuntur, et à Lycurgo pariter Spartiata, leges acceperunt, ut videre est in ejusdem Lycurgi vita apud Plutarchum. Hos enim de Abrahami semine, et consequenter de Sem prodiisse, apertè traditur 1 Machab. cap. xii. vers. 21. et apud Josephum lib. xii. Antiquit. cap. 5. et lib. xiii. cap. 9. appellantur cognati, seu de cognatione Judæorum. Sed nimis longum esset, innumeras ejusmodi alias, nominum, populorum, linguarum, regnorum ac provinciarum, urbiumque mutationes prosequi. Conferat prudens lector veterum libros, tabulasque geographorum et priscorum historias; cum modernis ac recentioribus, et inveniet non solùm nomina urbium et provinciarum ac regnorum; sed etiam ipsorum terminos, et interdum situs quoque prorsus fuisse immutatos. Et quandoque de pluribus parvis regnis provinciisque facta esse pauciora et ampliora; quandoque verò è contrario magna regna, ingentesque provincias in plures parvas esse divisas, ita ut (quantum ad hoc spectat) tota penè terrarum facies videatur variata, et succedentibus temporibus assiduè variari.

 Liber secundus, sectio III, caput XV Liber secundus, sectio III, caput XVII