Liber secundus, sectio III, caput XI | Liber secundus, sectio III, caput XIII |
Caput xii.
Genealogia Noë, Japheth, Cham, Sem, filiorumque.De ortu Phaleg, et divisione linguarum et gentium.
Ortus Phaleg et confusio linguarum.Cæterum nonnullæ rationes demonstrant quidem divisionem linguarum accidisse multò post nativitatem Phaleg (quod et nos credimus) verùm non ideo consequitur eam anno post diluvium trecentesimo quadragesimo contigisse, ut putant Hebræi, qui annus secundum ipsos, fuit postremus vitæ Phaleg. Nam si verum est, quod asserunt Eusebius in sui Chronici initio, et B. Hieronymus in Oseæ cap. 2 et S. Augustinus lib. xvi De Civit. Dei cap. 17. quos sequuntur omnes pené alii doctores ecclesiastici, nimirum Nembrod fuisse illum, quem gentilitas appellavit Belum, eundemque regnasse annis sexaginta quinque post conditam Babylonem et ei successisse Ninum, in cujus regni anno 43, natus est AbrahamErrores in computo temporum occurrente. Procul dubio si prædictis annis 340 à diluvio, ad linguarum divisionem elapsis, addantur anni 65 regni Beli, et 43 Nini, necessarium erit ponere, Abrahamum esse natum anno post diluvium 448, quod manifestè adversaretur Scripturæ Sacræ, ex qua Genes. cap. xi. vers. 10. usque ad 27, ubi describitur genealogia Sem filii Noë, à diluvio ad ortum Abrahæ juxta computum in hac adjuncta tabula expressum, colliguntur tantummodo anni 383. Si verò sequamur eos, qui putant Abraham natum esse anno vita patris sui 60, et generationem Cainan minimè computandam censent, invenies à diluvio ad ortum Abrahæ longè minorem summam, nimirum annos duntaxat 293. Aliud huic simile absurdum ex priori opinione consequi necesse est. Nam si ponamus divisionem linguarum (quæ procul dubio facta est, quando Babylon ædificabatur) contigisse in ipso ortu Phaleg, qui ut colligitur loco Genes. proximè adducto, natus est anno post diluvium (præterita generatione Cainan) 102. quod pariter ex suprascriptis certum est, Scripturæ Sacræ plurimum adversari. Quocirca probare nullo modo possumus, id quod magnæ famæ auctor, vir alioqui in expendenda temporum præsertim antiquissimorum ratione accuratissimus libr. in Genes. XV. num 148, asserere non dubitavit, dicens, nullam afferri posse rationem, quæ necessariò concludat, vel etiam probabiliter demonstret divisionem linguarum non potuisse fieri,
quando natus est Phaleg, quæ in re fortassis, ut sit, memoria lapsu, videtur sibi non constare, quandoquidem ipse pluribus in locis et præsertim libr. XV. in Genes. num. 61.67 et 148 et lib. XVI. num. 236. approbat, recipitque communem, quam citavimus, horum temporum historiam, asserentem Nembrod eundem esse cum eo, quem gentiles Belum dixerunt, et eundem à divisione linguarum regnasse 65 annis in Babylone, quæ fuit initium regni ejus, ut dicitur Genes. cap. X. vers. 10. Et Abrahamum natum esse anno 43 regni Nini, qui immediatè successerat dicto Nembrod. Ex quibus profectò (positâ divisione linguarum in anno primo vitæ Phaleg) sequeretur ipsum Abrahamum natum esse 108 vitæ ipsius Phaleg, quod quàm falsum sit, dignosci potest ex Genes. cap. XI. vers. 16. usque ad 25; ubi ab ortu Phaleg, ad ortum Tharæ Patris Abrahæ, evidenter colliguntur anni plus quam centum viginti, siquidem ipse Thare natus est anno vitæ Phaleg 122, ut patet ex Tabula Chronologica. Quis igitur non videt, contra asserentes divisionem linguarum incidisse in ortum Phaleg, posse afferri argumentum valdè firmum, nimirum, quia hac posita sententia, necesse est probabiliorem ac magis receptam horum temporum chronologiam, à probatissimis auctoribus editam, funditus interire, et nullatenus posse cum sacro textu conciliari? Itaque relictis hisce duabus opinionibus, dicimus, quòd si vera est, ut credimus, nuper à nobis relata, et communi doctorum consensu firmata horum temporum historia de Nembrod, quod fuerit idem cum Belo, quemadmodum nos quoque infra comprobabimus, et quod regnaverit annis 65. et de Abrahamo, quod natus sit anno 43 Nini, qui immediatè post prædictum Nembrod regnasse dicitur, necessarium est fateri id, quod ab exordio hujus operis proposuimus: videlicet divisionem linguarum anno post diluvium 275 contigisse, qui annus in nostris tabulis cum anno vitæ Phaleg 144 contigit. Vera sententia de ortu Phaleg.
Torniellus.Et hac posita opinione, Torniello teste, multa quæ ex aliis duabus sequi dicebamus, devitantur absurda, et horum temporum historia ab ethnicis, atque item ab ecclesiasticis scriptoribus tradita, ac probata optimè cum sacris annalibus congruere deprehendetur, ut quilibet in præsenti præcipuè tabula breviter, facilèque poterit experiri.
Sit ergò positum divisionem linguarum et populorum factam sub medium vitæ Phaleg, id est 144 anno ipsius, diluvii autem 275, multis rationibus, quas passim hinc inde insertas reperies, confirmavimus, quibus positis de re ipsa dicendum est. Cum autem de constructione civitatis et Turris, quæ proxima causa fuit divisionis linguarum, in primo anno Tharæ
Anni | ||||||||
TABULA CHRONOGRAPHICA à diluvio usque ad tempora Abrahæ. |
Ab orbe condito. |
Vitæ Noë. |
A diluvio. |
Regni Nembrod, sive Beli. |
Regni Nini. |
Monarchiæ Assyriorum. |
Regni Semiramidis super Assyrios. |
Regni Zameis in Ninive. |
Noë vinum bibens inebriatus est an. Post annos 28 |
1666 28 |
610 28 |
10 28 |
|||||
Arphaxad genuit Cainan inch. an. Post annos 30 |
1694 30 |
638 30 |
38 30 |
|||||
Cainan genuit Sale inch. an. Post annos 30 |
1724 30 |
668 30 |
68 30 |
|||||
Sale genuit Heber inch. an. Post annos 2 |
1754 2 |
698 2 |
98 2 |
|||||
Noë dicitur genuisse Jonithun an. Post annos 32 |
1756 32 |
700 32 |
100 32 |
|||||
Heber genuit Phaleg inch. an. Post annos 30 |
1788 30 |
732 30 |
132 30 |
|||||
Phaleg genuit Rheu inch. an. Post annos 113 |
1818 113 |
762 113 |
162 113 |
|||||
Facta est linguarum, gentiumque divisio, an. | 1931 | 875 | 275 | |||||
Regnat Nembrod, qui et Belus in Babylone, an. Post annos 24 |
1932 24 |
876 24 |
276 24 |
|||||
Noë fertur misisse Jonathun in Ethan, an. Post annos 40 |
1956 40 |
900 40 |
300 40 |
|||||
Arphaxad et Nembrod. qui rt Belus, mortuis sunt in fine an. | 1996 | 940 | 340 | 66 | ||||
Ninus regnat in Babylone inch. an. Post annos 9 |
1997 9 |
941 9 |
341 9 |
1 9 |
||||
Noë moritur sub finem, an. Post annos 9 |
2006 10 |
950 | 350 10 |
10 10 |
||||
Ninus Monarchiam inchoat Assyriorum, an. | 2016 | 360 | 20 | 1 | ||||
Moritur Phaleg sub finem an. | 2026 | 370 | 30 | 11 | ||||
Moritur Nachor Tharæ pater sub fin. an. Post annos 12 |
2027 12 |
371 12 |
31 12 |
12 12 |
||||
Abraham nascitur inch. an. Post annos 9 |
2039 9 |
383 9 |
43 9 |
24 9 |
||||
Ninus Assyriorum Rex moritur sub fin. an. | 2048 | 392 | 52 | 33 | ||||
Semiramis regnat in Ninive, et Sarai nascitur in Chaldæa inch. an. Post annos 41 |
2049 41 |
393 41 |
34 41 |
1 41 |
||||
Semiramis Assyriorum Regina decessit. | 2090 | 434 | 75 | 42 | ||||
Regnat Zameis in Assyria inch. an. | 2091 | 435 | 76 | 1 | ||||
Jupiter à nonnullis creditur natus. Post annos 13 |
2092 13 |
436 13 |
77 13 |
2 13 | ||||
Chodorlahomer subegit Sodomitas. Post annos 3 |
2105 3 |
449 3 |
90 3 |
15 3 |
Justa pœna confusionis linguarum, à Deo injecta.Et primùm quàm justa fuit hæc pœna architectis istis inflicta, et quàm consentanea divinæ bonitati ac sapientiæ. Quæ enim à prente pœna suavior exspectari possit in liberos minus dictis suis audientes, quam sine cædibus, sine mutilatione et plagis, sine iracunda dissipatione laboriosi operis, atque ideò sine objurgatione et querela adigere ad obtemperandum, novasque colonias deducendas, quæ coloniæ essent, si volentes abibant; aut varia exilia ac deportationes, si inviti. Quod si hæc eorum culpa vanitas fuit, non enim satis probabilia narrant, qui hanc substructionis insaniam à culpa purgare moliuntur, ut videre est apud Tostatum. Sciebant enim jam pridem sibi à communi parente Noë divinitùs impetratum, ut in destinatas sibi provincias proficiscerentur. Itaque in mora erant, et in culpa, quæ ex diuturna ista civitatis et turris Deo non grata molitione crescebat. Si ergo hæc culpa vanitas fuit, nonne sapienter opus vanitatis et inops solidæ gloriæ, præter Dei voluntatem susceptum, infirmitate sua, Deo non sustentante contabescit. Si superbæ mentis elatio? nonne confusione expianda fuit, ne superbè unquam gloriosi isti jactare possent opus, quod imperfectum irrisi, confusique reliquissent. Quoniam dominatio imperantis in lingua est, inquit Augustinus, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti. Si odium Dei hanc arcem erigebat adversus Deum, nonne exarmandi erant inimici, nonne ex ipsa arce exigendi, et impia conjuratio animorum, justa linguarum dissensione castiganda? Unde Claudius Marius Victor:
- Ut quod peccarunt concordis crimine mentis
- Confusæ damnet melior discordia linguæ.
Vide Prosper. Aquit. de Vocat. gentium.
Quomodo facta linguarum confusio.Sed age, quæ fuit ista linguarum confusio? quomodo facta? quàm multiplex? Nam Philo in libro de confusione linguarum, dum historiam suo more in tropologiam conatur vertere, negat confusionem ullam contigisse linguarum, sed divifionem. Nam Hebræa, quæ jam erat, in sua puritate et integritate perstitit, aliæ quæ tum primum natæ sunt, confusæ non fuerunt, antequam essent. An in linguis confusio non fuit, sed in hominibus propter repentinam exorientium linguarum varietatem, ut Pererio placet? An confusio linguarum sive permixtio idiomatum fuit, dum in eodem opere diversarum familiarum homines versarentur, et mutaris repentè linguis; unus sermo vel dialogus efficeretur, in quo Hebræa, Græca, Latina, Germanica, Polonica vocabula mixta, confusaque reperirentur, quorum nonnulla singuli intelligerent, nemo universa? Sicque fieret, ut nemo intelligeret vocem proximi sui, id est, alter alterum intelligere non posset, ut Lyrano quoque videtur. An non etiam divisio linguarum rectè dicitur, quandoquidem pro ratione diversarum linguarum à se invicem divisi sunt homines, qui lingua utebantur?
Quomodo facta sit, explicat Tostatus cap. II. Genes. ex quo Pererius. Dico breviter inductam primùm divinitus in omnibus familiis oblivionem nativæ linguæ, id est, Hebraicæ præterquam in Heber et Phaleg, quibus illa inviolata permansit, tum insertam infusamque novam linguam omnibus familiis, prout olim infusa fuerat Adamo, et uxori ejus, adeò ut illam non minus haberent in promptu, quàm si eam cum nutricis lacte didicissent. Ministerio porrò Angelorum id factum fuisse scribit Origenes, eorum scilicet, qui illorum populorum rectores futuri erant, ad quos illa Dei dirigatur oratio: venite descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Non tamen ait, Ite, descendite et confundite, ut præsens intelligatur angelis operantibus, tanquam præcipuus operans, ut observavit Cajetanus. S. quoque Epiphanius hanc linguarum multiplicationem divinæ inspirationi semel iterumque attribuit. Nec sanè humanâ industriâ fieri potuisse, quodlibet integrum idioma, ex iis etiam, quæ de Adami lingua supra cum Abulensi diximus, facilè intelligi potest. Claudius Marius.Sed audi Claud. Marium hanc rem eleganti carmine concinentem:
- Dixit et intentos operi, molemque levantes
- Mentibus attonitis subjecta oblivio primum
- Intrat, et ignotæ subit imperfectio linguæ,
- Increpitant operis, studio cessante, magistri
- Cunctantes socios, sed vocem nemo remittit
- Non intellectis, quod si quis tentat, inane
- Sibilat, aut rupti fremitu sermonis anhelat.
- Sic vanum prava susceptum mente laborem
- Destituit frustrata manus jam nemo propinquum,
- Nemo patrem sequitur, quem quisque intelligit, addit
- Agglomeratque sibi, sociumque adjungere curat.
- Dumque perit divisa hujus cognatio gentis,
- Gentem lingua facit, sparguntur classibus æquis,
- Diductasque petunt vario sub sidere terras:
Ita Marius Poëta, in cujus carmine illud non satis probabile, ignotæ linguæ imperfectionem subiisse, perfectam quippe infusam ab eo, cujus perfecta sunt opera, credibilius est, neque enim eam humana industria paulatim compararunt. Nec enim item, quod ait, Gentem lingua facit; et quod eodem redit; Nemo propinquum, nemo patrem sequitur. Communis enim sententia est linguas secundum familias à Domino fuisse distributas, non ex linguis familias. Idque docet Moses cum agit de filiis Japheth. Ab his inquit, divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis, quasi dicat, non solum secundum linguas, sed etiam secundum familias. Ita etiam de filiis Cham ait. Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. Eodem denique modo filios Sem secundum cognationes et linguas, et non tantùm secundum linguas distribuit. Quod si nemo patrem sequeretur, quomodo posset ulla familia coalescere? quanquam facile est explicare Poëtam: Nemo patrem sequitur, quatenus scilicet patrem, sed quatenus ejusdem linguæ societate conjunctum. Quod porro dictum est, Confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: absurdum esset de singulis interpretari; quasi quisque linguam hujusmodi loqueretur, quam nemo omnium præter ipsum intelligeret. Id enim esset non septuaginta duas linguas, sed quinquaginta millia linguarum introducere, idque valuisset non ad multiplicandos hominum cœtus, et civitates, sed ad omnes à se invicem distrahendos. Mens ergo Decisio litis.Mosis est, factum esse, ut unusquisque non intelligat omnes, ut ante solebat, sed alii alios intelligant, puta qui sunt ejusdem familiæ; alios non intelligant, qui fuerint diversæ. Per familias ergò distinctæ sunt linguæ, ut inter eos maneret societas inter quos linguæ communicatio servata esset.
Numerus linguarumSequitur ut aliquid de numero linguarum dicamus. Quem scriptura nusquam prodit, sed eum D. Augustinus, S. Epiphanius , aliique SS. Patres ex numero familiarum Noë à Mose commemoratarum colligunt. Sic autem dicit Augustinus: Ex familia Japheth, quindecim. Ex progenie Cham, unam et triginta. Ex stirpe Sem, viginti septem. In summa igitur, inquit, omnes progeniti de tribus filiis Noë fiunt septuaginta tres, vel potius, quod postea demonstrabitur, septuaginta duas gentes tunc fuisse
colligitur, non homines. Quod se demonstraturum promittit, exequitur cap. 11. sequenti, ubi, nam tantum fuisse linguam Heberis et Phaleg, licet omittantur qui gentium et linguarum principes non fuerunt, propter tempus insigni eventu notatum. Quia in diebus ejus terra divisa est. Priore autem illo loco subdit. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiverunt. Nam qua alia de causa, cùm filii Japheth octo numerentur, ex duobus eorum tantùm filit nati commemorantur? Et cùm filii Cham quatuor nominentur, ex tribus tantùm qui nati sunt, adjiciuntur. Et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantùm posteritas adtexitur; Difficile est 72 linguas præcise ponere.numquid cæteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere, sed gentes propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur. Ita D. Augustinus.
Eundem numerum agnoscit Eusebius lib. I. Chronol. Græcæ, ubi enumeratis omnibus provinciis filiorum Noë, ὁμοῦ ἔθνη (οβ᾽) ἐβδομήκοντα δύο. Et Epiphanius, Ergo illi, inquit, Turrim et Babylonem ædificant. Sed divino numini de insana illa molitione displicuit, ideoque dissipatis illorum linguis, septuaginta duas ex una fecit, pro hominum numero, qui illo tempore repertus est, unde et Meropes à vocis divisione nuncupati.
Cave putes non fuisse tunc nisi duos et septuaginta viros, sed tot numerosarum familiarum principes, quos paulo ante ἀρχηγέτας et κεφαλαίοντας appellarat.
Idemque repetit hæresi 39, ubi de genere Cham ponit duces 32, de stirpe Sem quindecim, de Japheth viginti quinque, ubi totus numerus idem est, partiales non idem. Nec item existimes unam linguam, materiam et quasi semen fuisse, ex qua corrupta septuaginta duæ nascerentur. Nam Hebræa, ut diximus, integra mansit, aliæ novæ natæ sunt; sed perinde est, ac si diceret, pro una natas esse septuaginta duas. Vide etiam Chron. Alexandrinum Græco-latin. quod cum Epiphanio sentit.
Prosper Aquitanicus.Addam et Prosperum Aquitanicum, qui etiam eleganter causam hujus confusionis et multiplicationis linguarum depingit. Jam verò, inquit, procurrente humanæ propagationis augmento, cùm ipsa mortalium numerositas de suis multiplicationibus superbiret, et secundum elationis suæ altitudinem cœlo cuperet molem immodice constructionis inserere, quàm mirabilis ad cohibendam hanc insolentiam fuit divinæ censura justitiæ! quæ omnem illorum populorum loquelam, notis sibi invicem significationibus consonantem, septuaginta, et duarum linguarum varietate confudit, ut et inter dissonas voces operantium pereunte concordia, insanæ molitionis machina solveretur, et habitando orbi terrarum incolas male congregationis opportuna fieret dispersio. Denique in eundem numerum plerique omnes antiqui consentiunt. Vide Pererium, qui in hanc sententiam etiam Hieronymum, Arnobium, et Origenem citat, quibus Beda de sex ætat. Marianus Scotus, aliique addi possunt, præsertim Chronicon Alexandrinum, quia eas omnes enumerat.
Pererius.Cæterum contra hunc numerum dubia movet Pererius partim ex dispari personarum numero, qui in græcis, latinisque codicibus reperitur. Græci enim Latinos tribus personis, sive familiis excedunt, et addendo Canaan, etiam quatuor. Partim quia non videntur plures Patres seorsim à filiis numerandi, quasi diversas ab iis linguas habuerint, quoniam patres non potuerunt habere familias, nisi per filios. Quod si patres seorsim à filiis numerentur, quasi linguas suas seorsim ac familias habuerint, prædicto numero addendi erunt Sem, Cham et Japheth, imò et ipse Noë, et sic numerus linguarum ad sex et septuaginta excrescet. Partim denique quia aliquorum filiorum Sem, Cham et Japheth nulli filii sive posteri recensentur. In progenie Japheth quinque; in Cham duo; in Sem quatuor omittuntur, de quibus nihil certi dici possit, unicamque singuli gentem, an nullam, ac punge produxerint, et cum gentibus linguas distinctas. Et sic numerus hic multum semper variabitur, et incertus reddetur.
Defenditur 72 linguarum numerus. Nihilominus septuaginta duarum linguarum numerus retinendus videtur, qui non leve habet in Mosis narratione fundamentum, cùm in singulis familiis trium filiorum Noë, semper linguæ cum familiis distinctæ reperiantur, familias autem tam multi antiqui, recentioresque Doctores septuaginta duas agnoverint, et hæ objectiones facilè solvi posse videntur. Dicemus enim diversum quidem reperiri numerum in hebraicis, græcisque libris; sed eorum qui adduntur à Græcis neque linguas, neque familias fuisse diversas, proptereaque à Mose hoc loco prætermissos. Secundæ objectioni satisfieri potest, si dixerimus, patres quidem non potuisse habere familias, nisi per filios, potuise tamen habere per alios ab iis, qui in textu decimi cap. recensentur, et per eos diversas constituere familias.
Tertiæ non improbabiliter respondetur, quatuor istos quasi segregatos à cæteris, et eximios, non habuisse singulares linguas, sed præter communem, quam retinuerunt, etiam iis linguis donatos fuisse, quæ in familiis à se ortis reperiebantur, ut singulis monita salutis dare possent, et ad quam liberet familiam se transferre. Quod sentit etiam Torniellus. Ad postremum dicimus eos, quibus filii non attribuuntur, singulas duntaxat fecisse familias, quibus singulæ datæ sunt linguæ, ideoque postremorum peculiarem distinctionem necessariam non fuisse. Quæ mens est D. Augustini, cujus verba paulò ante retulimus.
Hac ergo linguarum confusione et hominum perturbatione inducta:
- Non cœptæ assurgunt turres, non arma juventus
- Exercet, portusve aut propugnacula bello
- Tuta parant, pendent opera interrupta, minæque
- Murorum ingentes, æquataque machina cœlo.
Nominatim autem Turrim, non solùm ab Architectis relictam, sed divinitus etiam disjectam plerique antiqui prodidere. Josephus ex Sibylla refert deos Turrim procellis immissis subvertisse, et suam cuique linguam dedisse; verùm libro tertio Sibyllinorum versuum hæc leguntur inter alia:
- Flatibus aut venti magnam sublime ferentes
- Turrim jecerunt, et litem conciliarunt
- Inter eos, urbemque ideo Babylona vocarunt.
- Sed postquam cecidit Turris, linguæque fuerunt
- vocibus inter se diversis, terra deinceps
- Tota replebatur divisis regibus. etc.
Quor scilicet coloniis Nembrodo auspice, ut dicetur, in sequentibus, Ephiphanius.Epiphanius quoque initio Panarii ait, Deum non solùm hominum divisisse linguas, unde et Meropes dicti fuerint, sed Turrim etiam ventorum impetu evertisse. Abydenus.Abydenus, qui res Medorum et Assyrias scripsit, apud Eusebium de præparatione hæc habet. Primos homines ferunt è terra natos, robore et magnitudine confisos, diis affuisse, quâ super eos diruta Turris cecidit. Et infra apud eundem hæc ex Eupolemone. Civitas, inquit, Babylon ab iis condita primùm fuerat, qui à diluvio evaserunt, quos omnes gigantes fuisse constat, sparsos per universam terram, postquam Turris quam ædificabant, divinitus concussa decidit. TertullianusEt hinc fortè Tertullianus contra Praxean: Filius itaque est, qui ab initio judicavit, Turrim superbissimam elidens, linguasque disperdens.
Verùm hac parùm firma sunt, hoc ipso quod à Mose non confirmantur; unus aliquis eorum, quos retuli, eam eversionem, ut videbatur, admodum justam atque probabilem excogitavit, quem reliqui postea sunt secuti. Cùm tamen hæc nisi à Mose scire non potuissent. In cujus scriptis obscurè tantum significatur eos ab opere destitisse, impedimento linguarum injecto. Cœperunt, inquiebat Dominus, hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant; nimirum nisi impediero, sicut et fecit.
Cur Nembrod in Babylone restitit.Quòd si quæras, cur Nembrod, qui post dispersas reliquas gentes Babylone substitit, cum popularibus suis, intermissum opus non redintegravit? Respondeo cum Pererio, aut opus fuisse majus, quàm ut à tam paucis hominibus perfici posset, aut potius homines præsentis prodigii magnitudine atque insolentia deterritos, ausos non fuisse opus imperfectum absolvere, ne divinitùs graviori aliqua pœna mulctarentur. Vacasse autem ædificationem per annos ferè centum, videlicet usque ad Semiramidem, quæ inchoatam civitatem Babel incredibili magnificentia ac magnitudine absolvit. Turrim verò illam nequaquam altius extulit, sed aliam mirificè ornatam, in templo, quod Belo consecrabat, inclusit, ut ex Herodoti Clio paulo ante retulimus. Cùm itaque templum Beli in ipsa urbe Babel à Semiramide exstructum fuerit, certè Turrim Babel utpote à Babylone remotam, in ea urbe exstructam fuisse, ex iis quæ in præcedentibus dixi, patet esse quàm falsissimum.
Dispersio gentium.Sequitur ut de dispersione mortalium in varias terras agamus, quas non temerè aditas aut usurpatas, sed ex sortibus divina voluntate distributas, ex primo anno Phaleg intelligitur. Hoc autem tempore inducta confusione linguarum, quò quemque sors et Deus tulit, eam terram familiarum principes cum suis occuparunt, ut ait Josephus: Japheth Europam, et quæ illi ex Asia adjecta sunt; Cham Africam et Syriam; Sem reliquam Asiam, juxta generalem distributionem, quam eodem loco ex Josepho retulimus. Quod hoc loco exactiùs ex scriptura intelligetur. Spinosam porro in barbaris vocabulis disputationem, et magna ex parte corruptis, utilitas, Deo favente, compensabit. Multa enim scripture loca præsertim apud Prophetas, hinc nonnullam lucem accipere possunt, cui ut serviamus, ordinem familiarum à Mose positum, ipsorumque principum ab eo nominatorum sequemur.
Liber secundus, sectio III, caput XI | Liber secundus, sectio III, caput XIII |