Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput IX


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber secundus, sectio III, caput IX
1679
 Liber secundus, sectio III, caput VIII Liber secundus, sectio III, caput X 

Caput ix.

De Græcorum superbis fabricis monumentisque, quas ad imitationem Ægyptiorum nullo non tempore olim in Græcia moliti sunt.

1. Templum Dianæ Ephesiæ.

INter cæteras fabricas, quarum veteres scriptores mentionem fecerunt, occurrit i. Templum Dianæ Ephesiæ,inter septem mundi miracula adnumeratum, in quo à tota Asia ducentis et viginti annis laboratum fuisse Plinius tradit. In palustri solo constitutum fuit, ne terræ motu concuteretur, et ne in lubrico et instabili tantæ molis fundamenta locarentur, architectus Ctesiphon ante calcatis ea substraverat carbonibus, deinde velleribus lanæ. Templi longitudo dicitur fuisse 425 pedum, latitudo 220, columnæ in eo 127. à singulis Regibus factæ, ex quibus 36 erant cælatæ; et quamvis in eo statuarum, peridromidum, peristyliorum magna fuerit rerum varietas, veruntamen ad sublimem architectonicen Ægyptiorum, ipso Herodoto teste, non pertigerunt. Quantum verò ex auctoribus colligere potuimus, ejus structuram æri incisam passim obviam consulant.

2. Artemisiæ Cariæ Regina Mausoleum.

Artemisia Regina Cariæ Mausolo marito defuncto sepulchrum erexit, inter orbis miracula annumeratum, cujus altitudo 25 cubitis in sublime ferebatur, triginta sex columnis cingebatur, patebat ab Austro, et Borea 63 pedes, toto ambitu continebat pedes 411. Ipsum ab ortu cælavit Scopas, à Borea Briax, à meridie Timotheus; ab occasu Leocares. Regina opere nondum absoluto satis concessit. Artifices tamen non recesserunt, nisi eo consummato. Ab hoc sepulchro omnia Regum Imperatorumque monumenta tanquam preciosa Mausolea vocantur, ita Plin. de quo Propertius 1. 3.

Nec Mausolei dives fortuna sepulchri
Mortis ab extrema conditione vacat.

3. Colossus Rhodius.

Cares Lindius Lysippi discipulus, architectus, quæ in Ægypto viderat, stupenda statuarum prodigia, earum majestatem imitaturus, constituit similem in Rhodo tanquam loco peropportuno erigere, quem et Colossum Solis appellandum censuit, Apollini dicatum. Fuit is altus 70 cubitis, id est 210 palmis, qui post quinquagesimum sextum annum terræ motu prostratus etiam jacens miraculo fuit, pauci pollicem ejus amplexabantur, majores erant digiti, quàm pleræque statuæ; vasti specus de fractis membris in eo hiabant, spectabantur in eo magnæ molis saxa; ad portum Rhodiorum erectus naves intra crura transeuntes admittebat; Suldanus Ægypti occupata Rhodo ex ære hujus statuæ nongentos camelos onerasse traditur; sumptus in eo facti, duodecim annorum tempore 300 talentis constitisse feruntur, ubi nota haud dubiè errorem magnum irrepsisse, dum alii uti Plinii interpretes interpretantur: quem enim Colossum Solis Pinius 70 cubitorum altum fuisse tradit, Volaterranus septingentorum altum facit cubitorum, et contra quem auctores dicunt, ex ære hujus statuæ Soldanum Ægypti 900 camelos, Volaterranus 90 dicit onerasse: hoc enim pacto res credibilior fiet, cum alias altitudinem Colossi juxta Volaterranum fuisse oportuisset COLOSSUS Solis apud Rhodios
2100 palmorum, quæ fere; milliaris adæquant, quod à nemine concedetur nisi ab imperito, ne dicam stolido homine: convenientius itaque non 900, sed 90 camelos eo oneratos dicemus, ut proinde errorem in numeris contigisse certum sit. Dicendum igitur, altitudinem 70 cubit. et 90 camelos eo ære oneratos fuisse. Varii præterea Colossi a variis fuerunt erecti, de quibus vide Plinium, in Ægyptio Labyrintho jam demonstratum fuit, non unum Colossum, sed tot quod peristylia Labyrinthi columnas habebant, quæ omnes deorum statuæ regumque fuerunt immensæ altitudinis, et quod mirum dictu lingula ex uno lapide Thebaico exsculpta. Erat autem una inter cæteras Herodoto teste, cujus vel solus pes longitudinem habebat septem cubitorum, id est 21 pedum; cui juxta proportionem humani corporis altitudo congruebat 147 pedum; quæ sané omnes hujusmodi Colossorum moles quæ factæ fuerunt unquam, longè superabat. Erexit et in Capitolio Lucullus ex Apollonia traductum 30 cubitorum, et constabat sestertiis 150. Lysippus magister Caretis, Tarenti alium colossum erexit 40 cubitorum; et ne Neronem præteream, aureum is erexit Colossum in monte Palatino, de quo mira narrant Rom. rerum scriptores, quos consule. Sed qui Ægyptios mirabilium operum magnitudine superavit invenio neminem; et vel inde patet quod nonnulla eorum monumenta in hunc usque diem à 4000 annis durent, cæteris omnibus quæ à Græcis et Romanis exstructa fuerunt, ne vestigio quidem relicto, destructis. Fuit et apud Romanos theatrum, quod M. Æmilius Scaurus in sua ædilitate extruxit 360 columnis conspicuum, cujus pars scenæ erat ex marmore, media è vitro, (quod ego nil aliud fuisse crediderim quàm ex speculari materia compositum) columna ima 48 pedum; erant inter columnas signa ærea 300 numero, cavea capiebat hominum 70 millia. Ita Plinius. Innumera hoc loco, de memorandis Romanorum monumentis adducere possem, verùm cum ea passim tum apud Plinium, Lipsium aliosque occurrant, ea consultò taceo. Mirum tamen ex tam illustribus monumentis in hunc usque diem à 1700 annis nihil remansisse, ne vestigium quidem, unde liberè aseverare ausim, nullum eorum cum Ægyptiis comparari potuisse, cum plura eorum in hunc usque diem incorrupta, etiam mille et amplius annis ante Romam condita, perseverare experiamur.

 Liber secundus, sectio III, caput VIII Liber secundus, sectio III, caput X