Liber secundus, sectio I, caput I | Liber secundus, sectio I, caput III |
Caput II.
Utrum Noë Turris ædificationi præsens fuerit: unà cum exhortatione Nembrod ad progeniem Chamæam ad inchoandum concepti operis molimen.
PLerique interpretes existimant, eum operi à Deo, ob hominum ex stirpe Chami prodeuntium impietatem et superbiam, ne improbo, et Deo Opt. Max. inviso tentamini annuere videretur, minimè præsentem fuisse; sed Nembrodi moliminibus detectis, in viciniores partes Mesopotamiæ, cum progenie sua Semi, et Japhethi secessisse, ne temerarii moliminis, quod Chamæa gens faceretDotes naturales quibus Nembrod instructus erat., finem videret. Erat tunc temporis, Chami progenies unita simul, et inter cæteros Nembrod, nepos Chami, et sextus Chusi filius, giganteâ corporis staturâ præ omnibus reliquis insignis in ore omnium; erat enim mirâ facundiâ præditus, nec non vulpino calliditatis astu plenus, cui, sive robur corporis, sive ingenii perspicacitatem, sive denique ambitiosam dominandi animum spectes, ad summa audenda, nihil deerat: unde, uti fastuoso erat animo, ita nihil non agebat, quàm ut concepti moliminis specimen exhibendo progeniem suam à transmigrationis jam cœptæ negotio , contra Noëmi mentem retardaret. Sed antequam ad institutum proposita nobis Turris procedamus, primò verba sacri textus proferamus; ex hisce enim facilè Nembrodi intentionem intelligemus: verba sequantur: Gen. cap. xi. vers. 3, 4.
ויאמרו איש אל-רעהו הבה נלבנה לבנים ונשרפה לשרפה ותהי להם הלבנה לאבן והחמר וההי להם לחמר: ויאמרו הבה נבנה-לנו עיר ומגדל וראשו בשמים ונעשה-לנו שם פן-נפוץ על פני כל הארץ
id est, Et dixerunt alter ad proximum suum; venite faciamus lateres, et coquamus eos igne; habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cemento (aliæ lectiones habent, pro luto) et dixerunt; venite faciamus nobis civitatem, et turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, et faciamus nobis nomen, antequam dividamur in universas terras. Sollicitatio Nembrod ad Turris fabricam.Ex hisce verbis colligimus, unum alterum ad grande quoddam moliminis specimen monstrandum sollicitasse, quod sine capite præstare non poterant, utique ipso Nembrod, qui astutia sua, et simul à natura sibi insita facundia, non dicam instimulabat, sed et eos miris verborum illiciis veluti fascinabat; juxta illud Gen. x. vers. 8, 10.
וכוש ילד את-נמרד הוא החל להיות גביר בארץ: ותהי ראשית ממלכתו בבל וארך וכלגה כצרץ שנצר
Et Chus genuit Nembrod, ipse cœpit esse potens in terra (vel ut græca lecio habet; ipse famosus gigas in terra) et initium regni ejus Babel, et Arach, et Chalne in terra Sennaar. His igitur armis instructus, hocce tenore verborum eos ad Turris, civitatisque exstructionem, Chamææ, et Chusiæ paternæ familiæ filios cæterosque familiæ nepotes, à cæteris familiis Semi et Japhethi jam dudum separatos, pro summa, quâ pollebat authoritate in omnes, allocutum, haud inverisimile censere debemus: et quamvis hæc in sacris elogiis non habeantur, Josephi tamen testimonio, exhortationem ad suos factam, planè ad credendum inducimur eo fere modo, quo licet ἀνϑρωποπαθῶς conjectare, peractam. Exhortatio sequitur.
Novistis, ni fallor, nobile, et renasicentis mundi generosæ familiæ semen, nos à progenitore nostro Noë, Principes super universas terrarum semitas in divisione tribuum, constitutos fuisse; ut quam quisque Regionem primò reperiret, eandem suo subjugaret imperio. Cum itaque ex orientali plaga in submontanam Ararat longè latequè exporrectam planitiem, unius ferè seculi decursu, unanimiter viventes, tandem ex Orientali dictæ regionis campo, longis terrarum ambagibus, in hanc, quam videtis terram appulerimusExhortatio Nembrod de Turri extruenda.; et jam ob incredibilem humami generis propagationem, quem videtis, in tantum quotidie incrementum ossurgere, ut feri vix possit, nos ob angustos regionis limites, ampliùs consistere, atque unà vivere posse; ego de mea persona a vobis concepta existimatione impulsus, in hoc nobilissimo cœtu parentum, cognatorumque, quos veluti principes, et orbis terrarum hæredes, quam submississimo voluntatis obsequio revereor, suspicio, et venerabundus adoro, consilium, mentemque meam hodierna die vobis manifestandam censui. Magna res, et Vehementer ardua agitatur, ut proinde matura deliberatione negotium, quod altoquin non nisi in summum familiæ nostræ præjudicium cedere posset, discutiendum censeam.
NostisContra Noëmi decreta suos concitat., omnium nostrum parentem Noëmum consilia agitare, nostris institutis oppidò contraria, et proinde nil non agit, quàm ut nos immenso numero auctos, hinc ad gentium hoc loco congregatarum transmigrationem urgeat, sollicitet, et omnibus adhibitis machinis ad voluntatis suæ executionem violenter instimuletSalianus.
Cornelius Torniellus.
Perierius hoc loco Gen. xi.; et jam actu filiorum suorum Semi, et Japhethi progeniem à nostra Chamæa stirpe, veluti maledictâ, nescio, quo frivolo incitamento separare non sit verecundatus; nosque pari pacto ad transmigrationem ordiendam, imò quod intolerandum mihi videtur, armorum minis ad executionem cogere non cesset, ut proinde ejus violentæ voluntatati obsequi, meritò nefas duxerim. Agedum itaque stirps Chamæa, sapientiâ, nec non viribus, et numero validissima, ne vos senis pedicis irretiri permutatis; ne vos verborum, quibus vestros animos emollire tentat, lenocimum terreat. Quis enim novit, in quamnam regionem orbis terrarum nobis adhuc incognitam, neque ab ullo mortalium habitatam, nos sit ablegaturus? demens profectò foret, qui, quo eundum, non priùs prudenti deliberatione expenderit. Non itaque acquiescamus monitis. In terra, in quam fortuna rerum arbitra nos constituit, persistamus. Videte, et considerate hanc, quâ modò fruimini, Sennaar regionem; intueamini summam rerum in victum vobis necessariarum ubertatem; aspicite locorum amœnitatem , fluminum fœcundo affluxu campos irrigantium frequentiam; hoc beatæ felicitatis solum possideamus, nomenque nostrum celebremus, antequam cum propaginis nostræ stirpe, (sic exigente inevitabile necessitatis lege) ab invicem separemur. Verùm enim verò, cum plurimos ex vobis, præterlapsi diluvii metu perculsos viderem, ne in hac vasta planitie, alius successu temporis cataclysmus cum interitu omnium subsequi possit; ecce ego dux vester ab hac concepti periculi formidine vos prorsus liberos, et immunes fore, dummodo meum consilium non detrectaveritis, pronuncio. Verùm quibusnam mediis nosse forsan desideraretis? Attendite, modum hisce vobis præscribo. Civitatem non amplam duntaxat, sed et splendore, et magnificentiâ spectatissimam, unà cum immensæ Turris vastitate, cujus culmen pertingat ad cœlum ædificemus; siquidem in hac, si quandoque inundationum procellæ regionem hanc invaserint, in Turri hac, tanquam salutis nostræ portu, vitam tueamur. Et quoniam ad molem tantæ vastitatis extruendam, nobis materia nullibi deest, felici fidere adoriamur opus. Ecce quanta bituminis loco cæmenti sit copia? quanta cretæ, argillæ, glebæque terrestris optime affluentia? quanta ex constipatis sylvarum arboribus, lignorum quantitas? Accedit fluminum rivorumque frequentia; nec desunt, in tanto numero mortalium, qui in hoc insolito, novo, et invisso hucusque theatro ordiendo, operam suam conserant. Eja, agite, eruamus cretæ argilleaque copiam, coquamus lateres igne valido, fodiamus, jaciamusgue fundamenta juxta prototypon hujus à me jam dudum conceptum, omnium et singularum partium operis conficiendi proportiones exponens. Agedum, non otiemur; accingamus nos operi; et ne dubitetis, futurum, quin id ad immortalem nominis nostri gloriam, et honorem sit redundaturum. Fodiant alii argillam, alii bitumen colligant, comportent lignorum fasces alii, alii fornaces ad lateres coquendos, aptas instruant, instrumenta utensilia alii ad laborandum idonea cudant, jumentorum multitudo præsto sit, et incipiamus; ferveat opus, et summâ curâ et
diligentiâ observetis ea, quæ ego meis architectis, et ipsi vobis facienda, commendaverint. Hæc Nembrod.
Hisce, et sinilibuss hortationibus corda populorum sollicitabat. Quid plura? facilè quod volebat, imperitæ multitudini persuadebat, quæ communi quodam impetu et concursu, uti fieri vulgò assolet, ipsum secuta, cœperunt ferè omnes certatim, non tamen confusè, sed distributis officiis pro diversarum artium peritiâ, quâ imbuebantur, operari, et civitatem, Turrimque ædificare. Veruntamen ne quicquam ex meo sensu hîc adduxisse videar, adducam verba Josephi lib. i. Ant. apud Torniellum, ubi sic dicit:
CæterùmJosephus l. i. Ant., inquit, quia certum est, prædictam linguarum divisionem tunc esse factam, quando filii Noë civitatem, Turrimque ædificabant, ut ex sacro textu paulò inferiùs adducendo palam fiet. Videndum hîc priùs est quanam occasione, et quo potissimum auctore, hujusmodi ædificia extrui cœperint; fuit autem, ut arbitror hujus ædificationis occasio talis. Accidit præteer hæc circiter tempora, ut nescio, quo spiritu ducti, aut impulsi, qui tunc vivebant homines, Arphaxadi exemplum secuti qui jam ante annos plusquam 170. trajecto Tygri flumine, cum universa progenie suâ in Chaldæam descenderat, ipsi quoque pariter conglobati proficiscerentur de Oriente, ut expressè traditur Genes. cap. xi. vers. 2. id est, non de Armenia, in cujus uno ex montibus Arca consederat, quia respectu Babyloniæ Armenia Aquilonaris est, non Orientalis, quemadmodum in Geographorum Tabulis conspicimus. Sed de partibus Babyloniæ Orientalibus, ad quas primò eos de Armenia migrasse oportet. Cum itaque communi passu et consensu de prædictis regionibus fortè nimiùm montuosis ac minùs frugiferis, Occidentem versus venirent ut terras magis feraces, commodioresque sibi quærerent, aliquantulum ad Meridiem flectentes, invenerant campum, seu planitiem quandam admodum spatiosam, quæ postea Sennaar, mox Babylonia est appellataIntentio Noë de sollicitaatione ad transmigrandum facta.. Hîc cùm aliquantisper consedissent, urgebat, ut arbitror, Noë filios ac posteros jam valdè admodum multiplicatos, et auctos, ut ad terras jam singulis divisas, et assignatas properarent, cùmque putabat, valdè id fore gratum Deo, qui ipsis usque ab initio renovati Orbis denuò dixerat: Crescite, et multiplicamini, et replete terra: etc. tum etiam, quia id multò utilius, et ad Victum præsertim commodius cunctis futurum sperabat, ac denique, quoniam verebatur, ne si diutiùs simul morarentur, graviora indies inter ipsos dissidia, jurgiave orirentur. Verùm huic tam sanctæ providæque paternæ mentis intentioni, sicuti et aliis bonis actibus, hostis humani generis, quantum poterat, obstare nitebatur, inprimis, ut creditur, mediante Nembrod filio Chus, filii Cham, qui cum cæteros animi, corporisque viribus antecellere videretur (erat enim maximus, et valdè famosius gigas, ut habetur in textu lxx Interpretum Genes. cap. x.) aliis quoque omnibus imperare admodum exoptabat, quod ut faciliùs ac commodiùs assequeretur, cunctos simul retinere moliebatur; et quia fortassis non audebat aperte communi omnium, qui tunc in humanis erant, sententiae adversari, ac Noëmo omnium parenti contradicere, populis callidè suadere non cessabat, ut, priusquàm ab invicem discederent, memorandum aliquod suae potentiae, ac generositatis monumentum posteris derelinquerent, eisque laudes ac nomina ipsorum per cuncta saecula celebrandi occasionem praeberent. Videns autem haec placere populis, et advertens in ea planitie terram non lapideam esse, sed satis argillosam, ac tenacem, lateribusque conficiendis aptam, et praeterea abundare puteis, bitumen large proferentibus, ex tam promptâ aedificandi materiâ, occasioneque desumptâ, hortabatur omnes, ut unanimiter magnam quandam civitatem extruerent, quae veluti aliarum omnium mox in aliis regionibus aedificandarum caput, exemplarque esset, et ad munimen decoremque, in ea turres erigerent, unamque prae caeteris excitarent tantâ crassitudine; quae ad cœlum attolli posse videretur, vel eluvionis perfugium, vel conveniendi monumentum. Versutia Nembrod in popilo retinendo.Haec verò tam grandia aedificia versutus Nimbrod proponebat, specie quidem ipsorum gloriae, ac magnificentiae consulere simulanss, revera autem, ut propositum consiliaque sua perficeret, nimirum, ut multitudinem diurnis hujusmodi operibus, simul occupatam unitamque detineret, et discessionem ad alias longiores praesertim regiones procrastinaret, vel etiam prorsus impediret; praevidebat enim eos postmodum commoda, et securitatem tam amplae, ac magnificae civitatis ab ipsismet tot tantisque laboribus aedificatae non facilè deserturos. Quare vehementiùs cœpit cunctos tum per se, tum per suae intentionis sectatores ad opus aggrediendum incitare.
Displicuit autem hoc Domino, qui superbis ipsorum conatibus obsistere non distulit, sed cognita eorum obstinatione, et pertinaciâ illicò confusis mirabiliter aedificantium sermonibus, ita ut se invicem intelligere non possent, eos tandem ab operibus cessare, atque ad terras singulis familiis assignatas dicedere coëgit. Turris autem inchoata oblinguarum confusionem Bel primùm, deinde Babylon cum reliqua civitate, et ejus ditione est appellata. Et hoc estGeen.
Liber secundus, sectio I, caput I | Liber secundus, sectio I, caput III |