Liber primus, caput VIII | Liber secundus |
caput ix.
De mystico sensu, qui sub Mosaica Turris historia continetur.SCala, quam mentis humana imbecillitati, ut ex sensibilibus ad insensibilia ascendere possit, Deus Opt. Max. concessit, non tantùm corporei mundi systema, quod rerum omnium cognoscibilium rationes continet, sed et potissimum ipsa sacra scriptura est, in qua ut omnes sapientiæ et scientiæ divinæ thesauri sunt absconditi, ita quoque omnium eorum, quæ vel sensibus objiciuntur, vel ab omni sensuum ministerio abstracta sunt, perpetua quædam analogia est, variis sensibus involuta, quadruplici mentis conceptu, vel historico, vel tropologico, vel allegorico, anagogicoque expressa, sub quibus ad arcana divinarum literarum sacramenta, id est, ex visibilibus ad invisibilia, deducimur, juxta illud Apostoli: Invisibilia enim, inquit, ipsius è creatura mundi, per ea quæ facta, sunt, intellectu conspiciuntur; id est, divina sapientia invisibiles mundos, insensibilesque rerum virtutes, ita corpoporeo mundo, rebusque in eo existentibus adaptavit; ut, quicquid in mundo corporeo obtutui mortalium objicitur, id à Deo in invisibilibus et intellectualibus mundis sapientissimè et sub modo excellentiori expressum sit. Quis non videt vel in ipsa sacra scriptura, quot apices et nomina, tot mysteria; quot periodi, tot sacramenta signata esse. Verùm cùm hæc quàm amplissimè in Arte nostra Analogica prosecuti simus, eò lectorem remittimus. Post Arcam igitur Noëmicam à nobis juxta sensum historicum et mysticum expositam, nihil restat, nisi ut et mysticos sensus in historia Mosaica de Turri Babel occurrentes pari pacto prosequamur; quod primò in sequenti textu ostendimus.
- Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Hæc sacri textûs verba pulchrè sanè ad tropologicam et mysticam intelligentiam accommodat S. Gregorius l. de moralibus, ubi multa tradit utilia disciplinæ ac vitæ spirituali monita, ac documenta, docens eos, qui abjectâ curâ, studioque rerum cœlestium, totos dederunt se amandis et consectandis bonis terrenis, summum bonum in comparanda præsentis vitæ felicitate collocantes, persimiles esse eorum, qui ex Oriente profecti, et in campum Sennaar venientes, lateribus et bitumine altissimam ædificare Turrim conati sunt. Ponam hic verba S. GregoriiS. Gregor. ex commentario ejus in quartum Psalmum Pœnitentialem excerpta. Exponens enim penultimum illius Psalmi versiculum: Benigè fac Domine in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Hierusalem, ad hunc modum scribit: Unusquisque hominum aut Hierusalem aut Babylonis civis est: sicut enim per amorem Dei sanctus quisque Hierusalem civis efficitur: ita per amorem sæculi, omnis iniquus in Babyloniæ structura operatur. Ad construendum autem spiritalis Babyloniæ ædificium perversi omnes exemplum illius antique Babel imitantur. Cujus civitatis, ut inquit scriptura, Auctores pro saxis lateres, et pro cœmento bitumen habuerunt. Per hoc intelligitur mundi amatores carnalis vitæ construere municipium, quod ad vim ventorum, et impetus fluviorum facili impulsu velociter sit subruendum.
Legimus porrò venisse homines illos ex Oriente, et in campo Sennaar habitasse, cùm autem Christum Propheta quidam appellaverit Orientem, dicens: Ecce vir Oriens nomen ejus. Constat de Oriente venisse, qui à Christo malè vivendo recesserunt. Sennaar autem interpretatur excussio dentium, sive fœtor eorum. In campo igitur Sennaar habitant, qui positi non in celsitudine Virtutum, sed in planitie vitiorum, et detractionum morsibus proximos lacerant, et in otiosæ vitæ volutabro jacentes infamiæ suæ circumquaque fœtorem exhalant. Quorum dentes tum Deus excutit, cùm illorum facta simul et verba confundit: de eo quippe scriptum est, dentes peccatorum contrivisti; et iterum; Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Nam de fœtore eorum per alium Prophetam scriptum est, Computruerunt jumenta in stercore suo. Computrescere jumenta est carnales homines in fœtore luxuriæ vitam finire. Meritò autem, qui in Sennaar habitant de lateribus civitatem ædificant, quia qui voluptatibus carnis inserviunt, de fragili materia mentis mutationem attollunt. Qui autem canalis vitæ abdicatis illecebris per opera sanctitatis, virtutum in seipsis sanctificationem ædificant, hi profectò lateres in lapides mutant, qui cum Esaia possunt dicere, Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus, lateribus quippe cadentibus, ille ædificat lapidibus quadris, quicumque carnis lasciviam disciplinæ strictioris rigore castigat; qui membrorum legem mentis lege superat: qui corporis fortitudinem in virile spiritus roburexcitat, quasi lateres in saxa, quibus muri Hierusalem ædificentur, commutat. Sic Gregorius.
Hanc sacri textus memorati periodum Philo sic interpretatur: Hic observa, inquit, quod non ait eos venisse in campum in quo manserunt, sed invenisse campum, scilicet cupide et curiose ab eis quæsitum, utpote adi isaniam eorum commodissimum. Ita profecto est. Insipiens non aliunde accipit, sed ipse sibi quærendo mala invenit, non contentus iis, per quæ misera natura ultrò incedit, sed cumulans ea malis artibus et execratis. Atque utinam paulùm ibi commoratus, migraret aliò, at ipse habitare ibi gaudet; dicit enim Scriptura, quod invento campo habitaverunt in eo, scilicet tanquam in patria, non tanquam inquilini regionis externæ: levius enim fuisset malum, si postquam in peccata inciderant, pro alienis ea peregrisque habuissent, non pro cognatis et domesticis. Peregrini enim potuissent discedere, sedibus antea semel electis, immorandum postea fuit, ex consortio hominum perversissimorum in omne vitiorum scelus dilapsi. Sapientes enim non hujus mundi inquilinos se esse noverunt, sed peregrinos, memores coœlum sibi civitatem esse ac patriam.
Porro, homines illi primævi non contenti bonis terræ, sed et ambitionis æstro inflati, ex insana Turris fabrica nominis immortalitatem se apud posteros consecuturos sperabant, ibi infamiam et stultarum mentium molimen posteris reliquerunt, divina vindicta in eos confusione linguarum animadvertente.
Sed audiamus S. Chrysostomum, ut alia, sic etiam hoc disertè tractantem. Nam cum exponeret illa verba: Et faciamus nobis nomen. Vide, inquit, radicem mali, ut perpetuam, inquiunt, memoriam consequamur, ut nostri temporis memores sint posteri, tale opus, dum adhuc congregati sumus, faciamus, ut nunquam oblivioni tradatur. Sunt multi etiam hodie, qui illos imitantur, et talibus operibus celebrali volunt. Alii splendidas domos ædificant, balnea, porticus, ambulationes: quorum si quem rogaveris, quare tantopere laboret, tantosque sumptus faciat, non aliud respondebit, quàm ut immortalem sui memoriam, celebritatemque nominis relinquat. At enim illus rebus non tam laudem, quam probrum et crimen sibi parant: nam illa opera spectantes, contumeliose eos nominant. Ædificium hoc, inquiunt, est illius avari, illius raptoris, illius viduarum et orphanorum spoliatoris. Igitur hoc non est memoriam assequi, sed perpetuis objici criminibus, et infamari etiam post mortem, et spectatorum linguas in sui accusationem et blasphemiam acuere. Quid quod hujusmodi opera, nomen et memoriam ejus, qui fecit aut possedit, non diu custodiunt. Etenim sic res habet: subinde ab hoc ad alium transeunt, et ab illo item in alium. Et hodie quidem domus dicit hujus, cras dicetur alterius. Itaque nos ipse vehementer decipimur, dum putamus nos dominium quasi perpetuum habere, cùm usu tantum fruamur, et sive velimus, sive nolimus, aliis, et nonnunquam iis, quos minimè amamus? aut etiam odimus, relinquere cogamur.
Si æternam igitur memoriam amas, ego tibi viam monstrabo, quæ te celebrem omni sæculo faciet, qui etiam tibi fiduciam in futuro sæculo dabit. Liberalitatem tuam, et pecuniarum largitionem in pauperes confer, relictis villis, balneis, aliisque ædificiis, rebus nempe mutis atque inanimatis. Larga eleemosyna immortalem viri memoriam reddit, sicut scriptum est. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi. Uno die dispersit divitias, sed justitiæ ejus, id est, liberalitatis et misericordiæ, æternùm mansura est memoria. Et rursus scriptum est. In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Rectè ab auditione mala non timebit. Nam sicut improbi malè audiunt apud homines, omniumque vituperatione et detestatione lacerantur, sic contra boni omnium prædicatione celebrantur. O hominem, inquiunt, misericordem, ô benignum, ô mansuetum, ô suavem, ô dignum immortalitate: cujus dispersæ divitiæ non cum deseruerunt, sed perpetuò comitantur, ornant et tuentur, ac demum in æterna deducunt tabernacula. Hactenus ex S. Chrysostomo.
CernunturRomanarum fabricarum vanitas. hîc Romæ quotidie, insanæ fabricarum moles à veteribus exstructarum; quas si quæras, non invenis; si inveneris non nisi cadavera semisepulta inspicis. Putabant ii, exstructiones æternùm duraturas se moliri: Verùm jam vix 1600 anni præteriere, cùm non nisi vestigia earum supersint. Moliebantur turres, quarum fastigia in cœlum transcenderent, sed vel confusione mentium impediti, vel morte præventi, vel bellorum tumultibus exagitati, quod intenderant, perficere nequierunt. Hoc pacto iniqua mortalium sors versat vicissitudinis rotam, ut nihil sit stabile, firmum et solidum. Quot grandia palatia, viridaria omni delitiarum genere exatructa videmus, quorum authores nescimus; et uti de possessione in possessiones diversissimas abeunt, ita quoque paulatim oblivione obliterantur omnia; ut ne quidem centum anni transeant, quin in alias et alias familias transplantatæ, villæ, palatia, cujusnam primò fuerint, memoriam perdant. Atque tales sunt similes Nembrodæis fabricatoribus, qui superbiæ œstro tumidi nominis gloriam caducis rerum moliminibus et oppidò exiguo tempore duraturis se consecuturos dum sperant, loco gloriæ æternæ felicitatis naufragium patiuntur. Discimus hæc omnia ex Salomone sapientissimo mortalium, dum vanitatem operum suorum exactiùs trutinat. Eccl. c. ii v. 4, 5, 6, 8, 10, 11Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domus magnificas, et fabricas magnificentia incredibili, et plantavi vineas, feci hortos et pomaria et consevi ea cuncti generis arboribus; et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam lignorum germinantium: coacervavi mihi argentum et aurum et substantias Regum et delicias filiorum hominum; et hanc putavi partem meam, si uterer labore meo. Et cùm me convertissem ad universa opera, quæ fecerunt manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi et nihil remanere sub sole. Ut proinde huc respicere debeant ambitiosi gloriæ in vanis exstruendis ædificiis æmulatores, si æternæ gloriæ pondus obtinere voluerint, in ædificandis divino honori ecclesiis allaborent; in xenotrophiis erigendis, pauperum pupillorum recipiendorum usibus destinatis incumbant; collegia juventuti in omni virtutum bonarumque artium cultu exercitanda erigant. Atque hæ sunt Turres non Nembrodææ, sed piarum mentium fabrica, quarum fastigia ad cœlum usque pertingant, id est, quæ scalam præparent iis ad æternæ felicitatis apicem, ultra quam nihil amplius restat, quod desiderari queat. Sed jam institutum nostrum prosequamur.
PhiloPhilo Judæus. disertissimus Judæorum putat homines illos, qui ædificando Turrim celebrari se apud posteros cupiebant, typum et imaginem gessisse eorum, qui sua ipsi vitia publicant, et flagitiis nobilitari volunt, ut quemadmodum probi homines virtutibus et benefactis, sic ipsi non quibuslibet, sed inusitatis sceleribus ac maleficiis claritatem nominis famæque celebritatem assequantur. Tractans igitur Philo verba illa: Faciamus nobis nomen, priusquam dispergamur; ad hunc modum scribit: O insignem impudentiam! Cùm enim deberetis sestras iniquitates tenebris abdere, et prætextum aliquem vestris maleficiis, si non verum, certè verisimilem quærere, ne vel in bonorum et prudentium virorum offensionem incurratis, vel ut effrugiatis pœnas confessorum criminum; audetis vos in clarissima luce ostentare, contemptis hominum minis, et suppliciis divinitus infligendis? Quin etiam inmumerabiles omni ævo nuntios sc testes flagitiorum vestrorum habere vultis, ut nemo nesciat vestrum nomen. At quale nomen tandem cupitis? Certè quale factis vestris convenit. Id verò innumeras continet vitiorum species, quas vobis posteri exprobrabunt. Inest enim vobis petulantia cum impudentia, contemptus cum violentia, cædes cum sevitia, cum immoderatis voluptatibus immensa concupiscentia, cum temeritate insolentia, cum calliditate malitia, cum mendaciis perjuria, denique cum iniquitate erga homines, etiam adversus Deum impietas. Egregia verò gloriatio, captare celebritatem nominis ex iis, quæ celari, et sempiterno, si fieri posset, silentio obrui deberent. Sunt tamen etiam hodie, qui valde sibi talibus rebus placeant, putantes inde se præclaram apud homines existimationem acquirere. Sed hi quanvis improbissimi, ultricem tamen scelerum suorum Dei justitiam præsagientes et prævidentes dicunt, Priusquam dissipemur. Cur igitur peccatis, si vestra consilia et conatus dissipatum iri scitis? sed profectò exemplo horum hominum exposuit nobis Moses morem insipientium, qui etiam maximis pœnis non obscurè, sed manifestè impendentibus, nihilo magis ab injuriis et maleficiis sibi temperant. Omnino notissime sunt artes malæ, quas ferire solet divina ultio, et verò pessimi quoque cogitant Deum non ignorare ipsorum maleficia, nec se illius posse animadversionem effugere. Alioquin unde sciebant illi se dissipandos esse? attamen dixerunt; Priusquam dispergamur. Profectò conscientia eos, qui malè agunt, intra pectus ipsum redarguit, et vel ipsos Dei contemptores stimulat, ut etiam inviti cogantur intelligere, humanas res divino consilio et ratione administrari, et esse justitiam quandam, quæ implacabiliter infensa malis hominibus, nullum eorum scelus impunitum atque inultum præteritura sit. Sic Philo. Atque hæc sunt, quæ de mystica hujus argumenti significatione dicenda censuimus; quare jam calamum ad alia convertamus.
Liber primus, caput VIII | Liber secundus |