There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber primus, caput II
1679
 Liber primus, caput I Liber primus, caput II 

caput ii.

Quibus in rebus Noë filiique cum uxoribus in montibus se occupaverint.

CErtum est, Noë minimè hoc rerum statu, otiosum fuisse, sed continuò summâ curâNoë in instruendo genere humano in omnibus necessariis procurandis impiger., et sollicitudine rebus benè gerendis, et artibus humano generi adeò necessariis, perpetuò exercendis distentum fuisse; ac primò quidem, prout DEUS ipsi præceperat per verba (Crescite et multiplicamini) filios suos ad propagationem faciendam excitasse; et quoniam multiplicationi hominum nil magis convenit, quam nutrimentorum ubertas, sine qua vitam tolerare non poterant, necessitate compulsus, ante omnia agrorum colendorum rationem filios, per divinitus sibi infusam, uti in Arca Noë, docuimus, scientiam edocuit, ut quemadmodum ante diluvium in comparandis in arcæ animaliumque usum ad vitam sustentandam rebus necessariis, providum œconomum egerat, ita quoque post diluvium, in excolendis posteris, iisque circa necessariarum rerum usum instruendis, nulli labori pepercerit, utpote qui universam orbis faciem transmigratione uti erant repleturi, ita per successivam artium traditionem à Noë profluentem, modum et rationem, veluti opulentam hæreditatem consecuti in posteros propagarent.

Ferrariæ artis reliquarumque necessitas.Porrò, cum ad agriculturam exercendam, aliis artibus ad terram subigendam indigerent, is utique primò in Ferraria arte, quam vel divinitùs hauferat, vel prout ante diluvium à Tubalcain fabro in omni genere ferri, et æris, uti Cap. IV. Genesis habetur, didicerat, filios suos exercebat; instrumenta non quidem ex nativis montis fodinis, quæ tunc temporis necdum excoli poterant, sed ex ferramentis, quæ secum intra arcam in hunc finem attulerat, fabrefecit, cujusmodi esse potuerunt vomeres, falces, ferræ, harpagines, secures, cultri, et similia; figulinam quoque artem, sive plasticam, quâ ex argilla urcei, ollæ, conchæ, similiaque ad domesticum usum conficerentur, tradidisse arbitramur. Fabrilis artis necessitas.Ad tutandos quoque sese contra tempestates, carterasque aëris injurias, casarum, tuguriorum domuumque, prout ante diluvium viderat, feceratque, ædificandarum regulas præscripsit. Agriculturæ necessitas.Praterea omnis generis legumina, tritici, farris, siliginisque sementem in agriculturam intra arcam intulisse, ut post diluvium præsentis occasione necessitatis, agris statim semine fœcundatis vivere possit: quomodo enim, si in arcam secum similia non transtulisset providentissimus œconomus, statim semina prompta habere potuisset, cum universa tellus squalore, limoque offusa tam citò nil horum ad nonnullos annos proferre potuisset, quod idem de arborum fructiferarum, vinearumque plantatione intelligi velim. Quomodo enim vel unius anni spatio sine fructibus, sine pane, sine carnibus, ovis, cæterisque vitæ humanæ sustentandæ subsidiis vivere potuerint, nemo sensatus concipere poterit. Præviderat enim Noë cuncta hæc post diluvium necessaria; nôrat ob tristem et luctuosam telluris faciem, omnia hæc defutura; unde vel ipso Deo dictante, pro renascentis mundi requisitione necessariò et rerum omnium semina, instrumenta agricultoria, et fructiferarum arborum germina, racemosque vitium secum intra arcam transtulisse, ut iis sine ulteriori prolongatione in usum hominum, animaliumque uteretur.

AtqueUxorum cura et diligentia. hæc quidem filios suos edocebat Noë, uxoribus verò curâ rerum muliebri sexui propriarum, si conjectare licitum est, relicta; hisce enim ad vestium subsidium, linum ferendi, aquis macerandi, in stupam carminandi, filandi deinde texendique regulas præscribebat, lanificiæ quoque artis documenta dabat. Præterea gallinarum, pullorumque educationi, ad ovorum comparationem, et omnem denique domesticæ servitutis cultum destinabat. Hoc pacto, hæ primæ mortalium post diluvium coloniæ impigrè sanè, quæ à Noëmo didicerant, in executionem deduxerunt; et hi quidem posteros suos consequenter ipsis commendatos vivendi modos alios aliosque edocebant, ut in sequentibus demonstrabimus.


 Liber primus, caput I Liber primus, caput II