There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tria Carmina
2019
editio: incognita
fons: [1]

Semper in orbe volunt multi maledicere cuidam
perdocti scholulae: "lingua latina datur
omnibus! Est licitum bene discere! Femina possit!
Vos tantum pueros vultis! Amica nequit".
Cur ita ploratis? nos possumus aedificare
templum: pyramidem quae schola prorsus erit!
Quin trans oceanum? Loca desertissima pulchra
sunt Arizonae! Sit schola nostra nova!
Pyramidem tantum poterunt intrare puellae
nullus cantet ibi carmen inane tamen!
Si vultis rector, ni quis cupit, ipse creabor!
Heu! Verbis lectis hi sine pace trement!
"Jam prodit nemesis, jam vestra videtur adesse
finis! Surgit erus! Lingua latina rugit.”

Floribus aptatum pratum sine limine certo
innumeris patuit surripuitque color
me nive candidior. Tua mater habebat in illo
pelle nigra sponsum, saepta novamque domum.
“Hic lepidam vitam bene degimus, omnia bella!”
tunc natus vitrici verba benigna dedit.
O mirum juvenem! Tu velox fulgur in imbre
tractim fugisti, prorsus alata pede,
per floreta quibus color amplis cereus instat.
Sic trans oblongae candida saepta domus
evasi timidus cum te pro semper abire
triste putavissem florida vasta petens.
Exlex prativagus fur, illic floribus abdens,
ergo me vidit meque necare volens
advenit velox sed tu, mea cara, catenis
furem vinxisti vique potita nova
in raeda nostra posuisti corpus et arma!
"Quidnam nunc agimus? Nec jugulare volo
nec libertatem dare condicione nefasta!"
talibus edictis evigilare quii.

Hilla calens noctu vitrum foris horrida pulsat
humana forma. "Quis venit huc et ita
continuus pulsat?" "botulus cum pane tenello
quo pro vestitu crassa pudenda tegit!"
"quid tibi vis prorsus?" "sine, care, parumper adesse
me laribus vestris" "te timet omne meum
membrum, cur noctu remeas per tesca serena?"
"ne videant homines prodigium quod ego
sum, majonnaesem mihi da site tangor amice!
siccat Arizonae spiritus ossa mea"
"intres sed venias pedetemptim, femina dormit"
"Urbanum valde cor tibi! care, dabo
donum praecipuum" "quidnam donare requiris?"
"hoc!" pedit spurcans omne quod intus inest
majonnaese bonum, tunc ridens perfidus ille
per cactos refugit. Femina deinde mihi
"dic causam rutubae tantae mihi, dulcis Alexi.
cur ubicumque liquet putridus iste liquor?"
"insicium magnum me stultum, cara, fefellit,
quaeso fac credas, non mihi culpa fuit!"