Treiensis

This is the stable version, checked on 25 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Bracarensis
1920

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus XII, volumen XII, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1920
fons: AAS p. 321

BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TREIENSIS*

DE UNIONE DIOECESIS TREIENSIS CUM DIOECESI SANCTI SEVERINI

Boni Pastoris, idest Iesu Christi Domini Nostri exemplum imitantes, Romani Pontifices omne semper adhibuerunt studium ad spirituale gregis Dominici bonum assequendum.

Quum autem emolumento gregi sit proximum habere pastorem,, visum est expedire ut parva Treiensis dioecesis, quae hucusque regebatur ab Archiepiscopo Camerinensi, longitudine et difficultate viarum ab eadem dioecesi valde distante, regenda tribueretur proximo Episcopo Sancti Severini.

Quapropter, decreto diei quartae novembris anni millesimi nongentesimi decimi tertii, S. Congregatio Consistorialis statuit ac decrevit ut regimen dioecesis Treiensis acciperet ac retineret ad nutum S. Sedis, donec aliter provideretur, Venerabilis Frater Adamus Borghini, Episcopus Sancti Severini.

Nunc, vero, spirituali Treiensium bono modo stabili prospicere cupientes, Nos, re mature perpensa, memoratam Treiensem dioecesim, Apostolicae potestatis plenitudine, in perpetuum coniungimus cum dioecesi Sancti Severini, ita scilicet, ut ambae iurisdictioni, regimini atque administrationi subsint unius eiusdemque Pastoris, qui proinde Episcopus Sancti Severini et Administrator Apostolicus Treiensis perpetua nominabitur, salvis utriusque dioecesis iuribus ac privilegiis.

Episcopus in alterutra dioecesi residere poterit; officii tamen sui erit ita rem temperare, ut penes utramque, per notabile temporis spatium, iuxta rerum necessitatem, singulis annis commoretur.

Insuper, hac statuta Ecclesiarum unione, decernimus ut duplicis episcopalis mensae reditus idem Episcopus percipiat, isque ecclesiastica, beneficia unius dioecesis promiscue sacerdotibus alterius dioecesis conferre possit.

Quoniam vero nunc Sancti Severini Ecclesia suo feliciter gaudet pastore, per has Apostolicas litteras decernimus ut Venerabilis Frater Adamus Borghini, hodiernus Sancti Severini Episcopus, Treiensis quoque Perpetuus Administrator Apostolicus evadat.

Praesentes autem litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel interesse praesumant, auditi non fuerint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque conciliis editis, specialibus, vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispensationibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut harum litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur in iudicio et extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exhibitae vel ostensae.

Nemini ergo liceat quae hisce litteris Nostris unionis, decreti, derogationis et voluntatis statuta sunt infringere, vel eis, ausu temerario, contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo, die vigesima mensis februarii, Pontificatus Nostri anno sexto.

BENEDICTUS PP. XV

O. CARD. CAGIANO S. R. E. Cancellarius


C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinensis, Secret. S. Congreg. Consistorialis.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus. Lodovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.

  • A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 321-322