Translatio sanctae Odiliae

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Translatio sanctae Odiliae
inter 1287-1322
editio: incognita
fons: incognitus

Codices hagiographicae:

  • Bibliotheca Hagiographica Latina 6279


Editio:

Prohemium

recensere

[1] Post illud urbis Trojanae famosum excidium, dispersis per diversa mundi climata residuis, Aeneas, maximus inter Trojanos dux, una cum filio suo Ascanio Italiam petens, urbis Romanae fundamenta fecit. Ascanius autem genuit filium Silvium nomine, Silvius Brutum, prout veteres famosi chronographi, nominatim Venerabilis Beda in Northanhimbria sacerdos et monachus, Gildas quoque et alii plerique in suis tradiderunt historiis. Hic itaque Brutus, ut rem brevibus absolvam, deserens Italiam atque Graeciam, cum multis Trojanorum reliquiis navigans per Africam et Mauritaniam, ad littus pervenit Tireni maris, ubi Cormeum, potentissimum atque robustissimum, de sua stirpe procreatum, multis dominatem invenit.

[2] Quem secum assumens, transvexit ad insulam a solis gigantibus dudum inhabitatam, cui nomen Albion. De qua crebris victoriis fugatis gigantibus, Brutus insulam de suo vocabulo Britanniam nuncupavit, incolas vero Britones sive Britannos. Dux autem Cormeus terram quae sorti suae cesserat, Cormeam vocavit, quae modo nominatur Cornubia (vide Galfredus Monumentensis, Historiae regum Brittaniae, liber I cap. 16). Emenso deinde multorum annorum curriculo, Maximus tyrannus, ambitione dominandi stimulatus, Britanniam Armoricanam (vide Galfredus Monumentensis, Historiae regum Brittaniae, liber XI cap. 10) suae subjugans ditioni, insulam propriam militum praesidio vacuavit, et irruentes Scoti cum Pictis (vide Galfredus Monumentensis, Historiae regum Brittaniae, liber XII cap. 15) ceterisque barbaris populum imbellem et terram totam caede et praeda vastare coeperunt. Itaque rex Vortegirnus, barbarorum viribus sentiens se resistere non posse, ad tutamen sui et hostium impugnationem gentem Saxonum, nondum christianis ritibus imbutam, invitavit. Qui cum aliquando strenue ac fortiter cives defendissent, tandem insulam totam multimodo bellorum incursu molestantes, Britones monarchiam et diadema regni amiserunt (vide Galfredus Monumentensis, Historiae regum Brittaniae, liber XI cap. 11), et deinceps Saxones, id est Angli, Angliam de nomine suo vocatam provinciam sub suo dominio gubernarunt.

[3] Et hac felici provincia sacra virgo Ursula, regis Dynothi christianissimi filia unica, felicem traxit originem. Quam cum ob formae et morum elegantiam pagani cujusdam regis late dominantis in Armoricana Brittania filius in matrimonium postulasset, illa, revelatione divina praedocta, triennii petens inducias, decem primaevae aetatis illustres virgines in solatium sibi tradi flagitabat, et earum cuilibet alias mille ad suae dedicationem virginitatis petiit assignari, hoc praetextu ut infra illud trimatus spatium sponsus ejus adhuc paganismi sordibus infectus christianis legibus initiaretur ac ritu.

[4] Inter has quas dixi decem illustres virgines beata virgo Odilia, Maromei regis filia et regis Angliae consobrina, in cujus memoriam et honorem haec adorsi sumus, propter multiplicem gratiarum dotem sibi coelitus collatam, praesertim ob morum elegantiam et consiliorum maturitatem, praecipue pollens, velut specialissima consodalis beatae fuit Ursulae contubernio sociata, et inter ductrices sacras primaria. Insedit jamdiu sacrarum virginum animis mirus ardor visendi sanctorum apostolorum Petri ac Pauli limina in urbe Roma. Praefixo igitur tempore navibus conscensis, oppansis velis, divino se ducatui committentes, signaculo vivificae crucis frontes ac carbasa munientes, applicuere Basileam, ubi, relictis navibus, ventis et imbribus teneras exponentes facies, per Alpes et paludes pedestre sunt iter aggressae; visitatisque circumcirca sanctorum reliquiis, post sacra suspiria et jocundas lacrimas, cum classe quam Basileae reliquerant, ad Coloniam Agrippinam applicuerunt.

[5] Illuc Hunorum cunei late palantes, christianae religionis cognoscentes in velis sanctae crucis trophaeum, sibi vituperosum, veluti lupi beluina rabie grassantes in agnos, totum illum virginalem coetum, nulli parcentes aetati, horrenda caede mactaverunt. Post hunc ausum sacrilegum Huni, pridem fugere nescii, divino metu conterriti ab obsidione Coloniae discesserunt. Cives autem devoti una cum archipraesule suo Aquilino, qui tertius a beato Materno illius urbis praesidebat cathedrae, erumpentes per portas, totam superficiem terrae corporibus sacrarum virginum repererunt opertam. Quas cum certis indiciis animadvertissent ob zelum christianae religionis interemptas, condignis juxta rei et temporis exigentiam tradidere sepulturis.

Narratio de translatione reliquiarum sanctae Odiliae

recensere

[1] Pater misericordiam et Deus totius consolationis, considerans venisse tempus miserendi humano generi diversis afflicto calamitatibus, his novissimis temporibus hoc ordine dignatus est sacratissimae virginis et martyris Odiliae reliquias mundo revelare. Post inauditam barbariem qua feroces Hunorum phalangae sanctam Ursulam reginam cum suis convirginibus undecim millibus cruenta caede peremerunt, Huni, divino timore fugati et de Coloniae Aggrippinae expugnatione desperantes, sacra illa virginum corpora sic horribiliter mactata reliquerunt inhumata. Itaque cives longa jam obsidione fastiditi, per portas eruperunt et juxta temporis angustiam diversis in tumulis summa cum devotione virginea cadavera condigne per hortos et cimiteria mandarunt sepulturae. Divino quoque nutu contigit sacratissimam virginem et martyrem Odiliam, Maromei regis filiam et sponsi sacrae virginis Ursulae consobrinam, totius virgineae cohortis ductricem primariam, juxta ecclesiam sancti Gereonis in horto cujusdam devoti civis in sepulchro marmoreo, superjecto nominis sui titulo, tumulari. Quem quidem hortum longa post annorum curricula civis quidam, Arnulphus nomine, fama et divitiis gloriosus, avia sibi successione competentem, nimis diligens, viridarium illuc diversis arborum et herbarum generibus consitum, divini adhuc ignarus thesauri ibidem repositi, plantari diligenter procuravit. In quo sub piro frequenter devote cum uxore ob curarum relevamen et gratificum arbustorum ac florum spiramen conveniens, mirabatur idem ipse cur in illo praesertim loco sub piro sua magis quam in ceteris viridarii locis tam libenter resideret.

[2] Cum ergo per annos circiter mille quadraginta octo sacrae virginis et martyris Odiliae ossa in terrae pulvere sub piro praedicta jacuissent, mortalibus cunctis incognita, contigit sacrae sedis apostolicae pontificem Innocentium IV, celebrato apud Lugdunum [1248] Galliae multorum praelatorum consilio, sacrum Ordinem fratrum sanctae Crucis, approbantibus universis, ibidem rite confirmare, multis eidem sacro Cruciferorum Ordini collatis privilegiis. Praefati Ordinis domus primaria, tunc temporis apud Hoyum, patriae Leodiensis insigne oppidum, noviter fundata, velut mater prolifera diversas per orbem ex se quotidie propagabat filias. Itaque reminiscens sacra martyr Odilia dum adhuc vitam duceret in humanis sacrosanctae crucis signaculum nedum in sua fronte se gestare solitam ad terrendas aerias potestates, verum etiam, dum Romam tenderet et abinde rediret, navium quarum rectrix fuerat, carbasis et velis illud assuisse, apud Ordinem sanctae Crucis titulo specialiter insignitum ejusque nomini praecipue dedicatum, in ipsius domo primaria, suas voluit sacras exuvias hoc ordine deportari.

[3] Praesidente Leodiensi cathedrae recolendae memoriae domno Johanne Flandrensi, erat Parisius in conventu Cruciferorum conversus quidam, dictus Johannes de Eppa, simplex et illiteratus, sed ab ipsis infantiae rudimentis inibi conversatus sine querela. Huic jejuniis et orationibus fatigato, in stratu suo quiescenti, in primo noctis conticinio reverendi admodum vultus apparuit femina, gerens insigne capitis diadema, pretiosis intextum gemmis, miraque vestium claritate circumamicta, sanctae crucis trophaeum portans in pectore. Mox conversus nimirum de coelesti visione consternatus, nomen, statim et qualitatem inquirebat matronae celebris, pariter et causam apparitionis. Quem illa serena facie sic affatur, dicens: Ego sum de Britanneis virginibus sacrae Ursulae sodalibus una clarissima, regis Angliae, sponsi beatae Ursulae, consobrina, Maromei regis tunc temporis filia, nomen habens Odilia. Ego virginalem exercitum cum aliis decem generosis sociabus a Britannia Romam deduxi, a Roma rursum Coloniam Agrippinam reduxi, et cum ceteris undecim millibus ibi palmam martyrii suscepi. Aureolam binam ab omnium retributore Christi promerui: unam, quia virgineum pudorem casto corde et illibato corpore servavi, alteram quia pro fide christiana viriliter occubui. Et adjecit: Surge, frater, acquiesce visioni. Nam meis reliquiis Ordinis tui pauperiem oportet locupletari. Apud Coloniam juxta sancti Gereonis ecclesiam in viridario civis opulenti, cui nomen Arnulphus, invenies ossa mea sub piro camerae domus suae contigua, in marmoreo sarcophago recondita. Et quia sacrosanctae crucis amatrix semper fui in vita, idcirco in primario sanctae Crucis coenobio, in Hoyensi oppido, per tuum volo ministerium transferri.

[4] Conscius conversus propriae simplicitatis nec omni sciens acquiescendum revelationi, probandos item spiritus, an ex Deo sint, super ea re monasterii sui priorem, virum admodum industrium ac devotum, adorsus est compellare, et seriem visionis enucleare. Agnoscens prior conversi simplicitatem, et aut ex cerebri turbulentia qua solet humana mens saepe deludi aut versipellis hostis suggestione, qui se nonnunquam in angelum lucis transfigurat, suspicatus hoc motivum procedere, monet illum a propositio quantocius resipiscere. Conversus vero, reniti non audens sui rectoris jussioni, orabat intente, quatenus, si a Domino res ageretur, iterum ac tertio eamdem sibi visionem ostenderet. Emensis post haec aliquantis diebus, dicto converso leniter dormienti rursum beata virgo Odilia velut indignabunda nocturno silentio apparuit, eumque de negligentia redarguit. Cur, ait, tantae te gratiae, o frater, reddis ingratum? An ignoras plerosque per mundi climata te sanctiores ac digniores subsistere viros? Quos tamen praeteriens, ad hoc opus praecipuum te delegi. Hujus ergo desidiae non immerito poenas exsolves. Mox per capillos arripiens eum quidam teter spiritus graviterque caedens, atrocibus plagis impetivit. In crastinum cernens prior fratris liventes scapulas, confestim dedit operam ut visio sortiretur complementum, cui dudum praestiterat impedimentum.

[5] Impetrata demum a priore licentia, devotus frater Coloniam versus properat, adjuncto sibi collega, viarum conscio, cujus cordi par desiderium insederat. Occurrunt prospere singula quae virgo sancta et nobilis Odilia mandaverat, et devotus Johannes Coloniam quinto decimo die Junii una cum itineris duce fidenter ingrediens, quae sit sancti Gereonis basilica, quae domus Arnulphi juxta illam commorantis, solerter investigat. Quem tandem inventum cum uxore, religiosa admodum matrone, in suo viridario subter pirum solito more dulces auras captantem, blande primum salutat, et deinde, assidere jussus, tali eum sermone compellet: Noveris, Arnulphe, vir eggregie, in hoc quo recubas loco coelestem thesaurum ante multos annos divino nutu repositum, quem me, licet immeritum, coelica visio monuit ad locum transferre destinatum. Deinde sacrae visionis exponens eidem seriem, beataeque virginis genus et nomen, graviter consternavit hominem, sed praecipue suam devotam conjugem. Qui tandem paulisper intra semet deliberans, haec in animo ruminabat: Unde in viridario meo, extra septa quibus ceterae dudum sepultae scribuntur Britannicae virgines tam longe seposito, haec sola prae ceteris debuit virgo tumulari? Impostor iste fortassis ex insania capitis haec somniavit, aut certe quaestus causa talia confingit. Et conversus ad conversum: Putas, inquit, frater, quod propter phantasticas tuas apparitiones viridarium meum suffodere debeam et apud concives eapropter haberi me derisui faciam? Recede hinc celerius: non est tibi pars neque sors in sermone isto. Talia meditantem sicque loquentem leniter suo conjunx affatur. Etsi, inquit, o marite dulcissime, rem grandem tibi dixisset vir Dei, certe facere debuisses. Experire dumtaxat, et sub piro nostra foveam fieri permitte, tibique polliceor de proprio dotalitio virgultorum damna recompensare.

[6] Delinitus his sermonibus Arnulphus, assensum praebuit petitis. Et arreptis ligonibus ac paribus ferramentis effossa profundius tellure, apparuit tumba marmorea, albis intexta maculis, in qua coelestis margarita jacuit Odilia. Qua conspecta, largifluas omnium creatori, qui non deserit sperantes in se, gratias retulerunt, cantantes insuper altísona voce Te Deum laudamus. Deinde Johannes et Arnulphus, associatis sibi plerisque timoratis viris, ad palatium archipraesulis Sifredi [1275-1297] pervenerunt, narrantes eidem per ordinem quantum quamque pretiosum suis temporibus misericors Dominus misero mundo propalasset thesaurum. Archipraesul nimirum ingenti perfusus gaudio, totius cleri devotaeque plebis adunato coetu, cum letaniis et canticis ad locum perrexit, et descendens cum aliquantis in defossum sepulchrum, extraxit inde venerandas sacrae virginis et martyris Odiliae reliquias. Aperto denique sarcophago, ex membris sacratissimae virginis odor suavissimus spiravit in omnium naribus, quo perfusi debiles et languidi plerique salutarem recepere corporum medicinam. Unus praesertim aeger in vicina domo lecto decumbens, ex odoris hujus fragrantia inopinate refocillatus, confestim virium resumpsit integritatem et ad locum accurrens, magnalia Dei circa se gesta cunctis enarravit, Deo et sacrae virgini Odiliae gratias referens infinitas.

[7] Elevatum est itaque sacrae virginis a monumento ab archipraesule Sifredo et in capsula ligna ad hanc rem diligenter aptata solerter repositum, quae nil aliud praeter sacrae virginis ossa continere potuisset. Involvit deinde dictus conversus capsam in bysso rubea quae de filo cerico fuerat contexta. Transtulit et servus Dei ollam parvulam, intra tumbam sacrae virginis conclusam, in qua scriptura reperta est, totam virginis parentelam, nomen, officium, necnon et martyrium juxta seriem visionis sibi denuntiatae plenissime declarans. Qua per archipraesulem et litteratos viros perlecta, laudaverunt omnes nomen Domini, quod est benedictum in secula. Deinde praefata capsula in secretarium ecclesiae beati Petri apostoli processionaliter est delata, in opus viri Dei tempore non longo reservanda. [8] Deinde paucis revolutis diebus, servus Dei, Johannes de Eppa, resumpta capsula, cum litteris gestorum fidem pandentibus, a Colonia nocturnis latebris digreditur, veritus ne a civibus aut aemulis insidias aut obstaculum forsitan sustineret. Et pedetentim itinere confecto, ad coenobium dominarum Ordinis Cisterciensis non procul ab Herstallio distans, quod Vetus Vinetum nuncupatur, sacrorum ossium portitores declinantes, illic prima Julii una nocte quieverunt. Ubi, dum monialis quaedam, paralysi gravissime vexata, feretrum sacrae virginis Odiliae cum devotione et fide contingeret, repente ab omni dolore sana facta est. In crastino cursim transmeantes Leodium, ne qua mora fieret, circa vespertinam horam pervenerunt Hoyum.

[9] Illic cum propter generale capitulum celebrandum solito more de diversis mundi partibus infiniti fratres sanctae Crucis, tamquam filii maternum consilium ac solatium quaesituri, convenissent, omnium parili voto decretum est ut in suburbio Hoyensi sacrum feretrum in beati Petri basilica pernoctaret. Sequenti die cuncti qui convenerant sanctae Crucis fratres sancto feretro cum cereis et lampadibus, altissone resonantes alleluia, procedunt obviam. Occurrunt proceres, concurrunt denique cives, hymnos et laudes Domini jubilando canentes. Statim ab ecclesia qua pernoctaverat, religiosorum humeris sacrum feretrum evehiter et versus Hoyum summa cum reverentia deportatur. Quibus laetanter sic peragentibus, ecce matrona manibus alienis delata, omnium membrorum debilitate nimia conquassata, reverenter quantum vires permiserant feretrum contrectans, confestim ab omni qua premebatur aegritudine convaluit. Divertit post haec processio ad ecclesiam gloriosae Dei genitricis Mariae, ubi cantatis aliquantis antiphonis, inde digrediens, pervenit tandem ad locum destinatum, in quo, sicut ab aeterno divina pietas ordinavit, sacrae virginis Odiliae debito venerantur honore.

[10] Successu quoque temporis, dum ad sacrae virginis tumbam in Fratrum sanctae Crucis coenobio creberrime fierent miracula, fama magnalium excitati, de longinquis etiam regionibus advecti quamplurimi, qui, recepta confestim sospitate, gaudenter ad propria sunt reversi. Crescente tandem fidelium devotione, de sectis et quadratis lapidibus fabricata est sacrae virgini nova basilica [fuit dedicata anno 1322], in qua divino nomini laus canitur continua, quod est benedictum in secula.