Origenes; Hieronymus Stridonensis
Migne Patrologia Latina Tomus XXIV
OrHiSt.TrHoInV 24 Origenes; Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
HOMILIA PRIMA.
Et factum est in anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Cap. VI. 1101 I. Quamdiu Osias rex vixit, non potuit visionem videre Isaias propheta. Erat enim Osias peccator, et faciens malignum ante conspectum Domini, et agens adversus voluntatem divinae legis. Ingressus est templum et sancta sanctorum, et ob hoc lepra perfusus in fronte est, ita ut extra civitatem vadens inter immundos computaretur. Talem igitur principem animae oportet mori, ut visionem Dei videre possimus. Neque enim frustra scriptum est: Et factum est in anno quo mortuus est Osias rex, vidi Dominum (Isai. VI, 1). Unicuique nostrum vivit Osias, sive Pharao, et non suspiramus, Aegyptia opera facientes. Si autem moritur, tunc suspiramus, ut in Exodo scriptum est. Si Osias vivit, non videmus gloriam Dei; si autem moritur, tunc videmus, statim ut moritur Osias, gloriam Dei. Tantum hoc sit ut regnet in nobis sermo ejus qui dixit: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II, 6), et non regnet ira. Est quidem et peccati rex. Apostolus ita sciens, ait: Non ergo regnet peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI, 12). Miserabilis ille homo, cui peccatum regnat, qui tali se tradit regi, despiciens regnum Dei, et subjiciens se voluptati. Propterea voluptatis amator, non est amator Dei. Et secundum Apostolum de quibusdam dicitur: 1102 Amantes voluptatem magis quam Deum (I Tim. III). Et quidem idipsum non de his dictum est, qui omnino sunt infideles, sed de his, qui intrinsecus commorantur, voluptatem magis quam Deum amantes; qui habent figurationem pietatis, virtutem autem ejus negantes. Haec propter mortem regis Osiae, post cujus interitum vidisse se ait visionem Propheta. Quae est autem visio? Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, etc. Non omnis qui videt Deum, videt eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Scio alium prophetam vidisse Dominum, et vidisse eum super thronum sedentem, sed non excelsum, neque elevatum. Disserens Scripturam Daniel, dicit: Throni positi sunt (Dan. VII, 9), et non erat excelsus ille thronus. Et veniam, ut sedeam ad judicandum populum in valle Josaphat. Ergo hic in valle sedit, et in valle eum judicaturus est, quem est condemnaturus. Aliud autem est videre eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Michea: Egreditur et descendit Deus (Mich. I). Et ut videat Sodomam, descendit. Descendens, ait, videbo si secundum clamorem eorum venientem ad me, consummaverunt (Gen. XVIII). Igitur Deus aliquando sursum, aliquando deorsum juxta dignitatem videtur negotiorum. Vidi ergo Dominum, 1103 Isaias ait, sedentem super thronum excelsum, et elevatum. Si video Deum in his qui hic sunt regnantem, non eum video super thronum excelsum et elevatum. Si video eum regnantem coelestibus virtutibus, video eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Quid est quod dicit coelestibus virtutibus? Throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes coelestes sunt. Et si video eum, quomodo eis regnet in Verbo: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et plena erat domus gloria ejus. Sursum quoque elevatus est thronus ejus, plenaque est domus gloria ejus. Non arbitror, quia plena est domus gloria ejus haec quae in terra est. Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIV). Plenitudinem autem gloriae Dei non invenies in praesenti, sed si quis aedificaverit templum Deo, videbitur gloria Dei, et si servat hoc quod dictum est, plena domus videtur gloria Dei, Nescio autem an sic domus gloria compleatur. Et in Levitico quantum ad praesens pertinet negotium, Deo largiente, legitur in Collecta quae sequitur, quia praecepit Dominus quaedam fieri ut videatur Domini gloria. Nec unquam apparebit gloria Dei, si non haec fiant. Cognoscimus autem illa cum lecta fuerint. II. Et Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni et sex alae alteri. Duo video Seraphim, et unumquodque eorum in semetipso habens sex alas. Deinde dispositio alarum. Et duabus quidem alis velabant faciem, non propriam, sed Dei: duabus aliis velabant pedes, non proprios, sed Dei; duabus autem aliis volabant. Juxta quod scriptum est, contrarium sibi videtur. Si stabant, volare non poterant; scriptum vero est: Seraphim duo stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum. Verum haec Seraphim quae circa Deum sunt, quae sola cognitione dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus; propter hoc servant mysteria [ Al. mysterium] Trinitatis, quia et ipsa sunt sancta. His enim in omnibus quae sunt, sanctius nihil est. Et non leviter dicunt alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus; sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant. Quae sunt ista duo Seraphim? Dominus meus Jesus et Spiritus sanctus. Nec putes Trinitatis dissidere naturam, si nominum servantur officia. Operiebant faciem Dei. 1104 Exordium enim Dei ignotum est. Sed et pedes. Novissimum enim quod in Deo nostro est, non comprehenditur. Sola enim media videntur. Ante ista quae fuerint, nescio: ex iis quae sunt, intelligo Deum. Post ista quae futura sunt, juxta quod futura sunt, nescio. Quis pronuntiavit ei? Dixit Ecclesiastes: Annuntiate mihi priora et novissima quae erunt, et dicam quoniam Dii estis (Eccl. XIX). Hinc et Isaias ait: Priora annuntiate nobis, et ponemus cor nostrum, et sciemus, et novissima eorum quae ventura sunt, indicate nobis. Quae ventura sunt, in futurum nuntiate, et dicemus quoniam Dii estis (Isai. XLI). Ex quo si quis dixerit praeterita, et poterit novissima dicere, Deus est. Quis ergo potest dicere praeter Seraphim, Sanctus, sanctus, sanctus? Seraphim autem nudaverunt quamdam partem Dei, ut ita dicam, medietatem ejus, et clamabant aliud ad aliud assistentia Deo, atque dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus. Stant igitur et moventur, stant cum Deo, moventur demonstrantia Deum. Intellige enim quia velant facies, velant pedes, non moventur quae velata sunt, non velantur quae volant, et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus. Domini mei Jesu Christi nuntiatur adventus, nunc itaque plena est omnis terra gloria ejus. Aut certe necdum plena est, sed futurum ut impleatur, cum expleta fuerit oratio, qua patrem nos ipse Dominus jussit orare, Cum oraveritis, inquiens, dicite: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI). Adhuc in coelo voluntas est Patris, in terris necdum voluntas ejus expleta est, ut ipse Jesus juxta dispensationem carnis quam induerat, ait: Dedit mihi universam potestatem, ut in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Numquid potestatem non habet in terra is qui habebat in coelis? et aliquid de mundo acciperet, qui in sua venerat? Sed ut ita crederetur Deus in terra, quomodo credebatur in coelo, ergo accepit potestatem homo Christus, quam ante non habuit, et usque ad praesens necdum habet in terra omnium potestatem. In his quippe qui peccant, necdum regnat; sed quando ei data est et horum potestas, cum ei subdita fuerint omnia, tunc complebitur potestas, et perambulabit subjiciens sibi omnia (I Cor. XV). Quidam autem necdum volunt subjici ei, 1105 verum adhuc inimicis ejus subjiciuntur. Nos porro dicamus: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LIII)? apud Deum enim salutare meum. III. Et duabus volabant, et dicebat alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est omnis terra gloria ejus. Et elevatum est superliminare a voce qua clamabant: voce Jesu Christi et voce Spiritus sancti. Si aliquis e nobis clamantium audierit vocem Jesu Christi et Spiritus sancti, elevatur superliminare, et altius fit quam eo tempore cum elevatum est, cumque dictum est: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIV). IV. Et domus impleta est fumo. Ex remissione ignis cuncta impleta est domus. Fumus autem vapor ignis est. Et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam. Non possum sentire quare humiliaverit seipsum Isaias. Verum dicit: testimonium enim dat Scriptura, quia ejus mundantur labia ab uno ex Seraphim, qui missus est ad auferenda ejus peccata. Unus autem ex Seraphim Dominus meus Jesus Christus est, qui ad auferenda peccata nostra a Patre missus est, et dicit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circummundavi. Nec putes naturae contumeliam, si Filius a Patre mittitur. Denique ut Unitatem deitatis in Trinitate cognoscas, solus Christus in praesenti lectione nunc peccata dimittit, et tamen certum est a Trinitate peccata dimitti. Qui enim in uno crediderit, credit in omnibus. Deferatur ergo mihi de altario coelesti forceps ut tangat labia mea. Forceps Domini si tetigit labia mea, mundat ea. Etsi mundaverit ea, et circumciderit a vitiis, ut nuper diximus, aperiam verbo Dei os meum, nec ulterius sermo immundus exiet ex ore meo: quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habito. Seraphim quod missum fuit, mundavit labia Prophetae, non mundavit autem labia populi. Confessus est enim ipse immunda labia se habere, et in medio populi immunda labia habentis habitare. Sed hoc quod missum est Seraphim, non judicavit dignos esse de populo, ut et illorum labia emundaret, et idcirco adhuc impie agunt, idcirco adhuc 1106 Domino meo Jesu Christo repugnant, adhuc ei maledicunt immundis labiis. Ego autem precor, ut veniens Seraphim, emundet labia mea. V. Et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis. Cur non dicamus in praesenti traditionem quamdam Judaeorum verisimilem quidem, nec tamen veram, et solutionem ejus quare non inveniamus? Aiunt ideo, Isaiam esse sectum a populo, quasi legem praevaricantem, et extra Scripturas annuntiantem. Scriptura enim dicit: Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII). Iste vero ait: Vidi Dominum Sabaoth. Moyses (aiunt) non vidit, et tu vidisti. Et propter hoc eum secuerunt, et condemnaverunt eum ut impium. Non enim sciebant quia duabus alis velaverunt faciem Dei Seraphim. Vidi Dominum, sed faciem non vidit Isaias, nec Moyses vidit. Posteriora vidit (ut scriptum est) Moyses. Verumtamen vidit Dominum, etsi faciem ejus non vidit. Et hic ergo vidit, licet faciem non viderit. Male igitur condemnaverunt Prophetam. Et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis, et missus est ad me unus de Seraphim. Non est unus Domini mei Jesu Christi adventus, quo descendit ad terras, et ad Isaiam venit, et ad Moysem venit, et ad populum venit, et ad unumquemque Prophetarum venit: neque tu timeas, etiamsi jam coelo receptus est, iterum veniet. Quia autem et ante praesentiam carnalem ad homines venerit, ipsum accipe testem denuntiantem atque dicentem: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui missi sunt ad te, quoties volui colligere filios tuos (Matth. XXIII). Quoties volui. Non dicit, non vidi te nisi isto adventu, sed dicit, quoties volui. Et per singulos Prophetarum convertens se: Ego, inquit, eram Christus, qui loquebar per Prophetas. Dixi, neque tu timeas, et nunc mittitur Jesus Christus. Non mentitur. Vobiscum sum (ait Dominus) omnes dies usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Non mentitur. Ubi duo vel tres collecti sunt in nomine meo, et ego sum in medio eorum. Quoniam igitur praesto est, et assistit Jesus Christus, et paratus est et praecinctus summus sacerdos offerre Patri interpellationes nostras, surgentes per ipsum sacrificia Patri offeramus. Ipse enim propitiatio est pro peccatis nostris, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA SECUNDA. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII. 1107 I. Quantum ad dictum attinet, verecunde fecit Achaz, cum ei fuisset imperatum, ut peteret signum in profundum aut in excelsum, et rationem reddidit cur petere noluerit (Isai. VII). Ait quippe: Non petam, et non tentabo Dominum. Est tamen super hoc verbo culpatus, et dicitur ad eum: Audite nunc, domus David: Numquid modicum vobis praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? Deinde dicitur haec repromissio: Ideo Dominus ipse dabit vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Haec exponantur, et de reliquis videbimus, indigentes et in illis gratia Dei ut manifestentur. Jubetur ut petat signum, non simpliciter, sed sibi ipsi. Sermo quippe ait: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum aut in excelsum. Propositum est signum Dominus meus Jesus Christus. Hoc enim est signum quod jubetur ut sibi postulet in profundum aut in excelsum. In profundum quidem, quia qui descendit, ipse est. In excelsum vero, quia qui ascendit super omnes coelos, ipse est. Mihi autem hoc signum propositum Dominus meus Jesus Christus in profundum et in excelsum, nihil prodest, si non mihi fiat mysterium de profundo et excelso ejus. Cum enim ego recepero mysterium de Christo Jesu de profundo et excelso, tunc accipiam signum secundum praeceptum Domini, et dicetur mihi quasi habenti in memetipso profundum et excelsum: Neque dixeris in corde tuo, Quis ascendit in coelum? Hoc est Christum deducere. Aut quis descendit in abyssum? hoc est, Christum ex mortuis reducere [Al. recedere]. Juxta est verbum tuum vehemens in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X). Praecipitur ergo nobis omnibus, ut petamus nobis hoc signum, ut nobis utile fiat signum quod dat Dominus Deus in profundum et in excelsum. Si quis autem est qui sciat, et rationabili contemplatione cognoscat hoc quod dictum est, in profundum et in excelsum, non disjunctive esse dictum, significat enim hoc quod utrumque possit. Pete tibi 1108 signum a Domino in profundum et in excelsum. Et in promissione autem dixit Apostolus: Ut cognoscamus quid sit profundum, et excelsum, et longitudo, et latitudo (Ephes. III). Et dixit Achaz, non petam. Incredulus fuit. Dixit enim: Pete tibi ipsi. Populus autem usque hodie non petit signum, propterea non habet illum, et praebet Domino certamen populus qui non recipit Dominum meum Jesum Christum. Deinde alia sequitur quaestio. Isto enim dicente: Non petam, neque tentabo Dominum, et aestimante tentationem esse, si peteret signum, ait: Audite nunc, domus David. Numquid vobis modicum est praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? non praestat autem certamen Domino, neque hominibus eum arbitror praestare certamen, qui petit signum in profundum aut in excelsum. Certamen quippe Dei est, quomodo salvet hominem. Non praestat igitur certamen Domino qui confugit ad salutem. Qui vero Domino certante, ut salvet hominem, fugit a salute, et procul recedit a Domino, praestat Domino certamen. Ideo dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet [Al. accipiet], et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Matth. I, 13). Veritas exemplarium Prophetae hujus dicit, vocabis. In Matthaeo porro scimus lectitari: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Non possumus dicere, quia oporteat minus aliquid facere de Propheta. Quomodo vero Evangelium hanc habet scripturam? Utrum ab aliquo non intelligente, et ad faciliora currente, quomodo et in aliis multis factum est: an sic a principio, ut dicat forsitan aliquis editum esse Evangelium, qui vult deliberet. Propheta quidem manifeste habet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Novi quemdam in exordio scripturarum Evangelii legentem: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, dixisse intra seipsum: Quid est vocabis? Quis vocabit? Achaz. Et quomodo potuit Achaz de Salvatore, qui post generationes multas venit, audire: Vocabis nomen ejus Emmanuel: atque ita pro eo quod est vocabis, scripsisse vocabitur? 1109 Sed vide quia non Achaz dicitur: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, sed domui David vide manifeste dictum: Audite nunc, domus David: Numquid modicum vobis est praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? Ideo dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Sed quando itaque non intelligimus hoc quod dictum est, nihil ex eo minus faciamus, neque ad faciliora curramus, sed exspectemus donec gratia Dei subjiciat nobis per illuminationem scientiae illuminationem quaestionis: aut certe rursum gratia Dei per quem vult illuminet nos, ut non ultra quaeramus, sed quaestio nostra solvatur. Si autem temere ad non intellecta prorumpimus, nos ipsos causabimur. Quae est ergo domus David? Si David Christus est, ut frequenter probavi, domus David nos sumus Ecclesia Dei: et dicitur nobis qui Ecclesia sumus, ut non praestemus certamen Deo supra dictum, sed ante Domino signum suscipiamus illud. Nobis, non domui David ista dicuntur. Et prophetatur, quia si quis est domus David, vocabit nomen ejus Emmanuel. In adventu enim Christi sola Ecclesia nostra de Christo dicit: Nobiscum Deus. His, ut dedit gratia Dei, explanatis, alia jam quaeramus aenigmata. II. Butyrum et mel manducabit. Quomodo Christus prophetatur butyrum et mel comesturus? Si hoc fuerit expositum, Domino tribuente, rursus ea quae sequuntur, aliam nobis ingerent quaestionem. Utinamque omnes faceremus illud quod scriptum est: Scrutamini Scripturas! Plura ex corporalibus cibis nominata sunt in Scripturis pro escis spiritalibus. Quasi modo nati parvuli rationabile et sine dolo lac desiderate (I Pet. II, 2). Ergo est sine dubio lac rationabile, et oportet nobis istiusmodi lac quaerere. Rursum in Proverbiis de melle scriptum: Mel inveniens comede quod sufficit, ne forte plenus evomas (Prov. XXV, 16). Num curavit Spiritus sanctus de melle isto quod notum est, ne forte plus comedamus? Sed sentiens utique Spiritus sanctus mel spiritale, ait: Mel inveniens comede quod sufficit. Quid autem sentiens Spiritus sanctus praecepit nobis, ut si inveniremus mel, invenibile est siquidem mel, comedamus quod sufficit? Vade, ait, ad apem, et disce quomodo operatrix est (Prov. VI). Et inveniuntur Prophetae apes esse. Fingunt siquidem ceras, et mella conficiunt, 1110 et si audienti mihi expedit dicere, favi eorum scripturae sunt, quas reliquerunt. Et volens veni ad Scripturas, et inveni mel. Sed comede mel Et in Proverbiis rursus dicitur: Bonus est enim favus, ut indulcentur fauces tuae (Prov. XXIV, 13). Putasne, hoc dicit Spiritus sanctus, comede mel quod in usu est, bonum enim est? Ego non audeo dicere, quia de melle corporeo mihi praecipiat Spiritus sanctus, comede mel. Ecce non habeo, aut certe naturae hujusmodi sum, ut de melle comedere non possim: qua ratione mihi dicit, comede mel, et noli comedere carnes, sed comede, fili, mel; bonum est enim. Si videas apes Prophetas, et opus eorum mella vel favos, tunc videbis quomodo pro dignitate sancti Spiritus intelligas, comede mel, fili; bonum est enim. Si quis meditatur eloquia divina, et nutritur sermonibus Scripturarum, compleat mandatum divinum jubens, comede mel, fili: et faciens quod jussum est, potitur sermone, qui sequitur, Bonum est enim. Quia bonum est hoc mel, quod in Scripturis invenitur. Quod autem dicitur: Vade ad apem, istiusmodi est. Est quaedam (ut ita dicam) apis super apes: et quomodo inter apes rex quidam est qui nominatur esse rex: sic princeps apum Dominus est Jesus Christus, ad quem mittit me Spiritus sanctus, ut comedam mel, bonum est enim, et favus ejus ut indulcentur fauces meae. Et forte subtiliores litterae favi erunt, mel vero est qui in his est intellectus. Iste porro qui est natus ex virgine Emmanuel, butyrum et mel manducat, et quaerit ab unoquoque nostrum butyrum manducare. Quomodo a singulis nostrum butyrum quaerit et mel, sermo edocebit. Opera nostra dulcia, sermones nostri suavissimi et utiles, mella sunt quae manducat Emmanuel, quae manducat iste qui natus est de Virgine. Si vero sermones nostri amaritudine pleni sunt, ira, animositate, molestia, turpiloquio, vitiis, contentione, dedit in os meum fel, et non comedit ab his sermonibus Salvator. Comedet autem Salvator de sermonibus qui sunt apud homines, si fuerint sermones eorum mel. Approbemus hoc de Scripturis. Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis aperuerit mihi ostium, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ille mecum. (Apoc. III, 20). Igitur ipse pollicetur se ex nostris coenaturum nobiscum esse, certum est autem quia et nos cum illo coenamus, si coenemus illum. Comedens quippe de nostris bonis sermonibus, operibus, et intellectu, repascit nos suis escis spiritalibus, et divinis, et melioribus. Propterea quia beatum est suscipere Salvatorem, apertis ostiis principalis cordis nostri, praeparemus ei mella, et omnem coenam ejus: ut ipse nos ducat ad magnam coenam Patris in regno coelorum, quae est in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA TERTIA. De septem mulieribus. Cap. XI. 1111 I. Septem mulieres patiuntur opprobrium, et circumeunt quaerentes eum recipere, qui possit auferre opprobrium earum. Ipsae septem mulieres repromittunt ut suum panem manducent, et vestimentis suis operiantur. Non necesse habent panem ejus, sed nomen ejus qui opprobrium earum possit auferre. Non indigent vestimentis hominis quem assumunt. Meliora habent vestimenta, quam potest eis homo praestare. Lautiores habent cibos, quam conditio potest humana largiri. Cujus ergo sint septem mulieres, et quod sit opprobrium earum, dignum est considerare. Septem mulieres una sunt, Spiritus enim Dei sunt. Et ista una, septem sunt. Spiritus enim Dei est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI). Ista sapientia patitur opprobrium a multis sapientiis insurgentibus in se. Iste verus intellectus sustinet opprobrium ab intellectibus falsis. Istud magnum consilium opprobratur a multis consiliis non bonis. Ista virtus maledicitur a quadam, quae cum non sit virtus, repromittit se esse virtutem. Ista scientia patitur opprobrium a quadam falsi nominis scientia nomen suum subripiente. Ista pietas exprobratur ab ea, quae cum se dicat esse pietatem, impietas est, et impios instruit. Iste timor patitur opprobrium ab eo qui putatur esse timor. Multi enim pollicentur divinum metum, sed non cum scientia metuunt. Quomodo ergo istae septem patiuntur opprobrium, consideremus. Vide sapientiam saeculi hujus, vide sapientiam principum mundi hujus, quomodo exprobrant sapientiam Christi mei, et quomodo exprobrant sapientiam Judaismi veri, juxta quem nos circumcidimur spiritaliter, isti vero praeciduntur. Intellige itaque quomodo sapientia saeculi hujus et principum mundi istius, maledicunt sapientiae: et ob hoc quaeritur homo qui cum istis septem spiritalibus 1112 velut mulieribus sit, ut auferat earum opprobrium. Proprie unus est homo qui auferat earum opprobrium. Quis est iste homo? Jesus qui exivit juxta carnem de radice Jesse factus ex semine David secundum carnem, praedestinatus Filius Dei in virtute juxta spiritum justificationis (Rom. I). Exiit quippe virga de radice Jesse. Virga non est primogenitus omnis creaturae, virga non est qui in principio era apud Deum Deus Verbum; sed virga de radice Jesse, cui juxta carnem natus est; Exiit enim virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit. Quis est flos, et quae est radix? Ambo enim in unum idipsum subjacent. Differentia autem est negotiorum. Nam si peccator es, non est tibi flos, neque videbis florem, qui est ex radice Jesse. Veniet enim et ad te virga, quomodo Discipulus virgae et floris loquitur. De virga quidem dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos? De flore vero: An in charitate Dei et spiritu mansuetudinis? Exiit ergo de radice Jesse virga sapientiae ei qui suppliciis plectitur, virga ei qui indiget increpatione, virga ei qui necesse habet ut arguatur. Flos vero ei qui jam eruditus est, et non indiget dura correctione, vel certe non indiget poenis, sed valenti jam florere incipere, et ad perfectum fructum exire. Primum enim flos ostenditur, deinde post florem virga fit, et ad fructum exit. Exiit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescent super eum septem mulieres, spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus requiescet super eum. Spiritus enim sapientiae non requievit in Moyse, spiritus sapientiae non requievit in Jesu Nave, spiritus sapientiae non requievit in singulis Prophetarum, in Isaia, in Jeremia. II. Nec vero quasi blasphemantem me lapidetis, dum velim glorificare Dominum meum Jesum Christum: sed sustinentes considerate quod dicitur, et videbitis quia in nullo eorum requieverit spiritus, 1113 non quod ad nullum eorum venerit, sed quod in nullo requieverit. Venit super Moysem, et non credidit Moyses post spiritum sapientiae qui venit ad eum. Audite enim, ait, contumaces: Numquid ex petra ista educam vobis aquam? Venit super omnes justos, venit et super Isaiam, sed quid ait? Immunda labia habeo: et in medio populi immunda labia habentis, ego habito (Isa. VI): Venit spiritus sapientiae post illam forcipem et ignem, venit ad immunda labia habentem, sed non requievit. Ministro quidem eo usus est, non autem requievit. Tribulatur ad quemcumque venerit hominem. Peccat enim omnis homo, nec est justus super terram qui faciat bonum, et non peccet. Nemo mundus a sordibus, neque si una die sit vita ejus, numerati autem menses ejus (Job XV). Igitur super nullum requiescit. Possumus et de Evangelio probare, quia venit spiritus super multos, et non mansit in eis. Ante paululum lectum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum. Non ait, non erit, sed non permanebit. Unum vidit Joannes solum, in quo permansit, et signum hoc erat: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem in eo, iste est Filius Dei. Ministravit quidem verbo Dei spiritu descendente: post modicum peccat, post modicum otiosum verbum loquitur: nescio autem si et sine peccato maneat. Putasne, praesente spiritu, peccare conceditur? Super nullum ergo requievit spiritus Dei secundum quod scriptum est: Exiit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, et requiescit super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus consilii et virtutis. Propter hoc magni consilii est angelus: propter hoc invaluit, et invalescens ascendit, et mirantur eum virtutes ascendentem, et dicunt de eo: Iste est Dominus fortis et potens in praelio. Adhuc ergo dicam in coelestia ascendentem, vel ad fortitudinem ejus: Et requievit super eum spiritus consilii et fortitudinis. Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Requievit ergo super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus sapientiae et pietatis, et implevit eum spiritus timoris Domini. III. Mulieres igitur quaerentes quem assumant, apprehendent septem unum hominem. Et hoc ex prioribus pendet, et oportet primo cognoscere quando recipiant 1114 septem mulieres unum hominem. Cum fortes Jerusalem humiliati fuerint, cum luxerint thecae eorum ornamenta filiarum Sion, cum derelicta fuerit illa sola, cum elisa fuerit ad terram, tunc apprehendent septem mulieres unum hominem dicentes: Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur: verumtamen nomen tuum invocetur super nos. Tunc apprehendent et vere tenebunt septem mulieres hominem unum, Jesum Christum Dominum nostrum juxta quod intelligitur homo, juxta quod natus est, juxta quod corpus assumpsit. Apprehendent septem mulieres hominem unum, dicentes: Panem nostrum manducabimus. Multi ambulant homines, et nullum apprehendunt mulieres, nullus eis placet homo. Non enim propter inopiam hominum unum hominem apprehendunt; non propter raritatem hominis qualem voluerunt, talem quaesierunt: unum solum repererunt hominem quem apprehenderunt, ut dicant ei: Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur. Est quidam cibus sapientiae, est quidam cibus similiter intellectus, et reliquorum spirituum. Quis est iste cibus? Non timeo dicere, cibus alius est extra istos: forte ut meus est cibus sermo Dei, qui ait: Ego sum panis vivens, qui de coelo descendi, et vitam do mundo (Joan. VI): sic sapientiae cibus ipse Pater. Propter hoc est: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, ut consummem opus ejus (Joan. IV). Nec putandum est aliquo indigere sapientiam et intellectum, caeterosque spiritus, quia alium cibum habeant, cum totius dispensationis unus sit cibus natura Dei. Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur. Est quidam ornatus sapientiae quo decoratur. Ornata est sermone sapientia. singulae harum mulierum habent ornamenta. Verumtamen nomen tuum invocetur super nos, aufer opprobrium nostrum. Quod est nomen sapientiae? Jesus. Quid est, Invocetur nomen tuum super nos? Ego sum sapientia, volo tuo nomine vocari, ut ego sapientia dicar Jesus, ut intellectus et consilium magnum et fortitudo, et scientia, et pietas et timor Dei nominentur Jesus, ut omnia in omnibus nomen tuum fiat. Nomen tuum invocetur super nos, aufer opprobrium nostrum. Revera abstulit opprobrium Jesus. Idcirco surgentes oremus Deum, qui hunc misit hominem, ut septem mulierum spiritus in eo requiesceret, ut nobis iste homo tribuat communionem harum mulierum: ut assumentes eas fiamus sapientes, intelligentes in Deo et hominibus, virtutibus adornantes animam nostram in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA QUARTA. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI. 1115 I. Impossibile est invenire principium Dei. Principium ortus Dei nusquam comprehendis. Non dico tu, sed neque aliquis, neque aliud quidquam eorum quae subsistunt. Solus Salvator et Spiritus sanctus, qui semper fuerunt cum Deo, vident faciem ejus: et forte Angeli qui vident jugiter faciem Patris qui est in coelis, vident et principia negotiorum. Sic autem et pedes abscondunt ante homines Seraphim. Novissima enim ut sunt, non valent enarrari. Quis annuntiabit de novissimis? ait Scriptura (Isai. XLI). Quae videmus (ut tamen concedatur, quia aliqua videmus) media sunt: quae ante mundum fuerint, ignoramus. Fuerunt porro quaedam ante mundum. Quae post mundum secutura sint, ad certum non apprehendimus. Erunt autem alia post mundum. Ea igitur quae scripta sunt: In principio fecit Deus coelum et terram, terra autem erat invisibilis incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquas, apprehenduntur (Gen. I). Mundae erant aquae istae, in quibus incubabat spiritus Dei. Sed et tenebrae quae super abyssum erant, non sunt ingenitae. Utrumque enim ex nihilo creatum est. Audi in Isaia dicentem Dominum: Ego Deus qui construxi lucem, et feci tenebras (Isai. XLV). Audi sapientiam in Proverbiis praedicantem: Ante omnes abyssos nata sum (Prov. VIII). Non erant ista ingenita, sed quando, vel quomodo sunt nata, nescio. Velantur enim a Seraphim priora operum Dei, id est, facies Dei: similiter autem et pedes. Ea quae post extremum saeculum futura sunt in saecula saeculorum, quis potest exponere? Garrulorum est hominum horum notitiam polliceri, nescientium quia homo ea tantum potest capere quae media sunt, et ea quae post mundum usque ad consummationem in judicio sunt futura, de poenis, de retributione. Et horum quoque multa absconsa sunt nobis, ut propter hoc quidem scriptum sit: Duabus velabant faciem. Non solum autem velabant, sed et contegebant, id est sic velabant, ut nec modicum videretur priorum, dico autem faciei: neque paululum 1116 quid agnosceretur novissimorum, hoc est, pedum ejus. Duabus volabant. Aperta sunt media ad contemplandum. Et clamabant alter ad alterum. Non alter ad plures, sed alter ad alterum. Audire enim sanctitudinem Dei quae annuntiatur a Salvatore, juxta dignitatem rei nemo potest nisi Spiritus sanctus: quomodo rursum inhabitare sanctimoniam Dei quae annuntiatur a Spiritu sancto, nemo potest nisi solus Salvator. Ob id alter ad alterum clamabant, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus. Non eis sufficit semel clamare sanctus, neque bis, sed perfectum numerum Trinitatis assumunt (Isai. VI), ut multitudinem sanctitatis manifestent Dei, quae est trinae sanctitatis repetita communitas, sanctitas Patris, sanctitas unigeniti Filii, et Spiritus sancti. Etenim sanctificans et sanctificati ex uno omnes (Heb. II). Qui sanctificat Salvator est, juxta hoc quod homo est a Deo Patre accipiens sanctitatem. Dicunt itaque: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Interpretatur Sabaoth (ut Aquila tradidit) Dominus militiarum, II. Plena est omnis terra gloria ejus. Olim plena domus erat gloria, nunc vero his qui super terram sunt, a Seraphim prophetatur, quia futurum sit, ut universam terram gloria Dei mei Christus impleat. In omnibus quippe qui conversatione sua glorificent Deum, gloria Dei est, atque ita universa terra plena est gloria Dei. Olim non omnis terra plena erat gloria Dei, sed unus angulus terrae, quando dicebatur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Gloria Deo, qui misit Filium suum, ut omnis terra plena fieret gloria sua. Sed quid tibi prodest, si terra plena sit propter ecclesias beatorum, qui ubicumque sunt, gloria Dei, tu autem non sis particeps gloriae plenitudinis Dei? Et tu ergo labora, et in cunctis enitere ut sis gloriam Dei quaerens, ut inhabitet et inveniat locum in te, et fias etiam tu cum omni terra, in qua est gloria Dei, plena, gloria ejus. Quomodo fit per singulos nostrum plenitudo gloriae Dei? Si quae facio, quae loquor, in gloriam Dei fiant, plenus sermo 1117 meus et actus fit gloria Dei. Si et processus, et ingressus meus in gloriam Dei est, si cibus, si potus meus, si omnia quae facio in gloriam Dei fiant, et ego particeps sum istius dicti: Plena est terra gloria ejus. Cum ergo omnia ista fecero, elevatum est superliminare a voce Seraphim, qua clamabant. Beatum est itaque unumquemque nostrum ita laborare ut particeps fiat ostii, et superliminaris ostii, quod juxta intellectum est Christus Deus. Neque enim indecens dictu reor ostium carnem, et superliminare verbum nuncupari. III. Elevatum est superliminare a voce qua clamabant, et domus repleta est fumo. Fumus iste donum est de gloria Dei: Et dixi: O miser ego quoniam compunctus sum. Antequam videas visionem, non confiteris te esse miserum, o Isaia? Non ait: quamdiu vixit Osias, neque in sensum meum venit quia miser essem. Incipio autem nosse quia miser sum, quando video visionem, moriente mihi Osia rege leproso, et dico: O miser ego (Paral. XXVI)! Nunc incipio et ego confiteri Domino, et dicere de memetipso: O miser ego! quomodo Isaias dicit: O miser ego! Proxime autem huic et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Beatum est ergo ut miserum me fatear. Si me humiliavero, et poenitens super peccatis meis flevero, exaudiet me Deus, et dabit mihi liberatorem, et dicam gratias Deo per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 25). Verum ex corde dicamus, miser ego sum. Unusquisque recordetur causas miseriarum suarum, et delicta, et dicamus surgentes ad orationem, memores quidem quasi confitentes, obliti autem quasi jam non facientes, et dicamus: Miser ego, quoniam compunctus sum. Non est compunctus antequam videret visionem, antequam Osias moreretur: cum incipit poenitentiam agere, statim dicit: quoniam compunctus sum. Si quis sine sensu est juxta interiorem hominem, cum peccator sit, non compungitur: sed quasi in exteriora membra licet adhibeas stimulum, non sentit mortuum corpus: eodem modo si adhibeas peccatori verba divina mortificato per peccatum, et non agenti poenitentiam, neque moestus est, neque poenitet, neque habet tristitiam operantem confessionem, tristitiam quae secundum Deum est. Si quis autem vult salvari, et audierit sermones arguentis se, et corripientis, statim dicit: O miser ego! Nec sufficit dicere, miser ego: apponendum est ei, quia compunctus sum. Utinam amplius compungamur! Quanto enim 1118 plus compungimur, tanto plus nobis peccatorum vincula laxantur. Propter hoc Achab ille non multum utilitatis est consecutus, quia non multum compunctus est (III Reg. XXI): sed compunctus quidem est semel tantum. Quamobrem dictum est: Vidisti quomodo compunctus est Achab. Si vero quis talis fuerit ut non cesset compungi, dicit similiter ut Apostolus: Non sum dignus vocari Apostolus propter hoc quod persecutus sum Ecclesiam Dei (I Tim. I). Et: Mihi minimo omnium sanctorum data est ista gratia (Gal. I). Et: Fidelis Deus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum, peccatores salvare, quorum primus ego sum (I Cor. XV). Videsne quia multum compunctus est, et non semel, sed semper scribens, et loquens, et agens compunctus est? quomodo et Isaias in praesenti, qui dicit: O miser ego sum, compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Annotemus et aliud quiddam, quia peccata Isaiae non in factis, sed tantum in sermonibus erant. Propter quod ait: Quia cum homo sim, et immunda labia habeam. Erat autem et populus immunda labia habens. Non decuit eum accusare populum, et dicere plura peccata in eo esse, quam immundorum labiorum. IV. Et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis. Si quando de Deo cogitaverimus, cum adhuc sumus peccatores, et nos dicamus, quae nunc dicit Propheta: Et missus est de me unus de Seraphim. Quam bonus Deus! Quia, inquit, audio confitentem Isaiam, dixit enim: O miser ego, quoniam audio poenitentem, ait quippe: Compunctus sum: quia propria delicta pronuntiavit dicens: Quia cum sim homo, et immunda labia habeo, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Et ego, adhuc loquente eo, dico: Ecce adsum. Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu sua habebat carbonem. Carbo defertur ad Prophetam, ut per ignis ustionem purgentur labia ejus, quae aliquando peccaverant. Quis est iste unus de Seraphim? Dominus meus Jesus Christus, iste juxta dispensationem carnis missus est habens in manu sua carbonem, et dicens: Ignem veni mittere super terram. V. Et utinam jam ardeat! Et missus est ad me unus de Seraphim, et in manu ejus habebat carbonem, quem acceperat forcipe de altari. Non quocumque simpliciter et fortuito Propheta igne purgatur, sed qui est de altari Dei. Si purgatus non fueris altaris igne, residet tibi ille, de quo dictum est: ite a me in 1119 ignem aeternum, qui praeparatus est Zabulo et angelis ejus. Non est talis ignis de altari. Omnes igni tradendi sunt, sed non omnes uni igni, alios de altari ignis exspectat, alios ignis, qui praeparatus est Zabulo et angelis ejus. Tangat ergo labia mentis et animae nostrae sermo corripiens, ut et nos dicamus: et tetigit os meum. Si mundavero os meum, ut nihil otiosum, nihil fatuum, nihil turpe, nihil scurrile (ut omnia semel nominem), nihil eorum, quae interdicta sunt, loquar, tunc possumus dicere: tetigit os meum. Porro quamdiu immunda labia habeo, et 1120 immundas res gero propter verba peccati, non tangit os meum ignis de altari, neque mittitur ad me unus de Seraphim. VI. Et dixit: Ecce tetigi labia tua, et abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi. Mordeat nos sermo divinus, exurat animas nostras. Dicamus audientes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? ut auferantur iniquitates nostrae, atque peccata, et mundi effecti mundo ore, mundoque corde, et munda tota conscientia, gratias agamus omnipotenti Deo in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA QUINTA. De eo, quod scriptum est: Quis elevavit ab Oriente justitiam, et de visione iterum aliter. Cap. VI. ( Haec Allocutio in Graeco perperam valde fuit, ideo juxta sensum et ordinem, non etiam juxta verba translata.) 1119 I. Ait Prophetes esse Christum viventem justitiam, et putabamus nos ab Apostolo solum dictum esse, quia Christus sit justitia, et sanctificatio, et redemptio, et sapientia (I Cor. I). Forte autem et Apostolus instructus a Prophetis, novit animatam esse justitiam et viventem: Quae est ista justitia? Unigenitus Dei. Quia autem non solum ab Apostolo ortum est Christum esse justitiam et viventem, et subsistentem justitiam; sed invenies et a propheticis sermonibus hoc nobis mysterium exhibitum. Certum et a capitulo, in quo nunc lectio conquievit: Quis enim, inquit, surgere fecit ab Oriente justitiam, et vocavit eam ad pedes suos (Isai. VI)? Vocavit justitiam. Manifestum est animatam eam esse, si ambulet vocata. Vocavit autem Christum Pater, quo ob nostram salutem, ad nos iter faceret, et descenderet de coelo ad nos. Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis. Vocavit eum de Oriente: non de isto sensibili, sed de oriente lucis verae. Propter quod scriptum est: Quis exsurgere de Oriente fecit justitiam, et vocavit eam ad pedes suos? Pater vocavit Filium, immo ut vere dicamus, Deus hominem vocavit justitiam ad pedes suos, id est, incarnationem Filii sui. Ideo et adoramus scabellum pedum illius, juxta quod scriptum est: Adorate scabellum pedum ejus, quia sanctum est. Caro siquidem Domini honorem deitatis assumit. Quia autem principium lectionis 1120 altiori indiget expositione, oremus summum regem, ut sermo, qui vocatus abierat, ad nos iterum revertatur, ut pauca juxta possibilitatem nostram edisseramus.
II. Et factum est in anno, quo mortuus est rex Osias: Vidi Dominum sedentem supra thronum excelsum, et plena erat domus gloria ejus; et Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri. Et duabus quidem velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria ejus: et reliqua. Verum ut et nos videamus visionem, quam vidit Isaias, vocemus Jesum, qui non videntibus largitus est oculos. Potest enim etiam nunc venire et facere, ut ea, quae in lectione sacramenta dicta sunt, apertis oculis intueamur: repromittamus ei jam nos non ultra facere corpus Christi corpus meretricis, nec facere opera digna luctu. Unusquisque nostrum haec corde loquatur ad Deum, et precemur, ut adventus ejus etiam nunc fiat. Si enim non advenerit Jesus, ista videre non possumus. Precor ut mittatur etiam ad me Seraphim, et, comprehenso de forcipe carbone, purget labia mea: et quid dico labia mea? Isaias sanctus erat, et ideo tantum labia ejus purgata sunt, quia labiis tantum, id est, sermone deliquerat. Ego vero non sum talis, ut possim dicere, quod solum immunda labia habeo; 1121 sed metuo ne immundum cor habeam, immundos oculos, immundas aures, immundum os. Quamdiu in omnibus istis pecco, totus immundus sum. Si videro mulierem ad concupiscendum, jam moechatus sum eam in corde meo. Ecce immundos oculos habeo. Si de pectore meo exeant cogitationes pessimae, adulteria, fornicationes, falsa testimonia, ecce cor immundum habeo. Quam formosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII)! Ego vero timeo ne currens ad mala immundos pedes habeam. Extendo ad Dominum manus meas. Et forte avertens faciem suam dicit: Si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis (Isai. I, 19). Quis ergo me mundat? Quis lavat pedes meos? Jesu, veni, sordidos habeo pedes, propter me fias servus: mitte aquam tuam in pelvim tuam, veni, lava pedes meos. Et scio temerarium esse quod dico. Sed timeo comminationem dicenti: Si non lavero pedes tuos, non habebis partem mecum (Joan. XIII). Ideo lava pedes meos, ut habeam partem tecum. Sed quid aio lava pedes meos? Petrus hoc potuit dicere, qui non habuit necesse, nisi tantum ut pedes ejus lavarentur, totus quippe mundus erat. Ego potius cum semel lotus sum [ Leg. sim], illo indigeo baptismate, de quo Dominis ait: Ego aliud Baptisma habeo baptizare. Cur ista diximus? Praeparo et me et audientes ad majora mysteria. Si tamen veniat, si descendat ad nos sermo Dei: timeo enim ne me fugiat, ne benedictionem quoque meam dedignetur. Fugit quondam sermo populum propter Achar unum peccatorem; fugit, inquam, sermo populum propter unum peccatorem Achar, filium Zambri filii Zara ex tribu Juda, qui inobediens fuit Deo, et ideo anathematizatus est (Jos. VII, 25). Et quia nunc populi multitudo est propter parasceven, et maxime in Dominica die, quae passionis Christi commemoratrix est (neque enim resurrectio Domini semel in anno, et non semper post septem dies celebratur), orate Deum omnipotentem, ut veniat ad nos sermo ejus. Etiamsi peccatores estis, orate Dominum. Peccatores exaudit Deus. Quod si timetis illud, quod in Evangelio dicitur: Scimus quia peccatores non exaudiat Deus (Joan. IX, 13), nolite pertimescere, nolite credere. Caecus erat qui hoc dixit. Magis autem credite ei, qui dicit, et non mentitur, et si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut lanam dealbabo (Isai. I, 18). Et: 1122 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae edetis (Ibid., 19). Si vultis vel nunc audire, oremus in commune Dominum, ut saltem nunc, adveniente verbo prophetica verba dicta valeamus advertere. III. Factum est, inquit, in anno, quo mortuus est Osias rex, vidi Dominum sedentem super thronum excelsum. Visio ascripta est. Cur regis tempus significatum? Intendite quando oborta sit visio. Cum mortuus est Osias rex, vidit Isaias Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum. Si quis ex nostris novit, qui fuerit Osias, et quae gesserit, ille potest nosse quid docuerit Propheta per spiritum, quid exhibeat nobis sermo divinus. Vadam ad vitam Osiae, et requiram ex Regnorum libris, et ex Paralipomenon historia de Osia: ibique videbo, quia necessarium sit, si futurum sit, ut videam Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum, mihi mori Osiam regem (II Par. XXVI). Iste Osias ex semine David descendens, et regnans in populo Juda, quamdiu quidem vixit Zacharias, qui intelligebat (sic enim scriptum est secundo libro Paralipomenon), fecit rectum in conspectu Domini. Nec sufficiens isto, fecit luminaria magna Domino, et composuit templum Dei, et multae fuerunt in religione ejus virtutes. Quando autem mortuus est Zacharias intelligens, tunc fecit malignum. Quis hic qui fecit malignum? Rex erat, non sacerdos. Alius ordo regius, alius ordo sacerdotalis. Voluit ingredi in templum, et locum agere sacerdotis, et facere opus, quod non fuerat ei concessum. Introiit praeveniens sacerdotes, et assumpsit vas libaminis. Ingressus autem et princeps sacerdotum, qui tempore illo erat, et octoginta sacerdotes cum eo; dixit ad eum princeps sacerdotum: Nonne tu es Osias, et non Sacerdos? Violenter perseveravit, et lepra ascendit in frontem ejus. Projectus est mortuus, egressus est de templo, eduxit eum Dominus. Igitur leprosus factus est propter praevaricationem legis. Unusquisque sub regno est sive peccati, sive justitiae. Si peccatum mihi regnat, unus sum de regibus Israel, qui templum violenter ingressi sunt. Si justus sum juxta mensuram profectus mei, et facio rectum, et persevero ante conspectum Dei, regnat mihi justitia. Quamdiu vero vixit leprosus, Isaias immunda labia habuit. Quamdiu vixit iniquus, non potuit Isaias Dominum Sabaoth videre, 1123 et immunda labia habuit, sub iniquo quippe rege erat. Quando enim incipit videre visionem Dei? Anno quo mortuus est Osias. His similia, et de multis scriptis poteris dicere, tribuente Deo. In Exodo istiusmodi quiddam scriptum est: Et factum est post dies aliquot, mortuus est rex Aegypti, et suspiraverunt filii Israel, et ascendit clamor eorum ad Deum (Exod. II, 23). Quamdiu vixit Pharao, non suspiraverunt filii Israel, et in pejus positi, ne gemendi quidem habuerunt liberam facultatem. Vivebat quippe rex, qui imperabat eis et lateres et paleas facere. Quamdiu vixit Pharao, non suspiraverunt ad Deum: cum mortuus est Pharao, tunc valuerunt madida fletibus ora sustollere. Vivit rex malignus in pectore nostro, quamdiu vivit Pharao Zabulus. Tunc lateres operamur, et paleas, et tunc lacrymas intra silentium devoramus, et iniquitatis opera prima facimus. Cum autem mortuus fuerit, Domino Deo nos visitante, tunc suspiramus ad Dominum. Idcirco oremus Dominum, ut regnum peccati, quod est in mortali nostro corpore, moriatur. Peccatum enim, ait, mortuum est: ego autem 1124 revixi. (Rom. VII, 9). Et rursum, Peccatum revixit, ego autem mortuus sum (Ibid., 10). Moriente uno, qui potitur regno peccati Osia, moritur et Pharao. Cum moritur rex pessimus erigo ad coelum oculos, et exaudit [ Al. exaudivit] vocem meam Deus, quomodo Abraham, et Isaac, et Jacob: et video Dominum Sabaoth sedentem, et regnantem super excelsum solium, quem populus non vidit. Nondum enim Osias mortuus fuerat. Volo quiddam simile interponere bonae rei, quae huic contraria est. Iste ipse Osias quamdiu vixit Zacharias intelligens, non fecit peccatum in conspectu Dei; moriente Zacharia, declinavit a Domino, ubi imperavit populo, et rexit urbem. Haec diebus et noctibus legentes, et audientes Dominum dicentem: Oportuit te mittere pecuniam meam ad mensam; et ego veniens cum usuris eam exegissem (Matth. XXV), non colligamus in sudario mnam creditam, nec pecuniam mittamus in terram, sed feneremur eam populis. Et cum nos crediderimus dominicam rationem, vobis erit videndum quomodo credita cum usuris exsolvatis. Quam, etc. Amen. HOMILIA SEXTA. De eo quod scriptum est: Quem mittam, et quis ibit nobis, etc., usque ad eum locum, in quo ait, Et convertantur, et sanem eos. Cap. VI. 1123. I. Videns Isaias Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, videns autem et seraphim circumstantia eum, et remissam peccatorum recipiens per eum ignem, qui allatus de altario, labia ejus contactu purgavit, ait se audisse vocem Domini non imperantis, sed excitantis atque dicentis: quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Deinde dicit se respondisse Domino: Ecce sum ego: mitte me. Factus autem in hoc loco, et scrutans ea, quae scripta sunt, invenio aliud fecisse Moysen, aliud Isaiam. Moyses enim electus ad eductionem populi de terra Aegypti, ait: Provide alium quem mittas (Exod. IV, 13), etiam videtur contradicere Deo. Isaias vero non electus, sed audiens quem mittam, et quis ibit: Ecce, inquit, ego sum, mitte me. Dignum est ergo spiritalibus spiritalia comparare, et requirere, quis e duobus melius fecerit: Moysesne, qui postquam electus est, recusavit: an Isaias, qui ne electus quidem ipse se obtulit, ut mitteretur ad populum. Nescio enim si potest quis eam contrarietatem negotiorum, 1124 quae in utroque videtur, intendens, dicere, quia idipsum fecerit Moyses, quod Isaias. Ego audacter feci, comparans duos sanctos, et beatos viros, et decernens, et dicens verecundius Moysem fecisse, quam Isaiam. Moyses quippe magnitudinem considerabat, praeesse populo ad educendum eum de terra Aegypti, et repugnare Aegyptiorum incantationibus et maleficiis. Propter hoc ait: Provide alium quem mittas. Iste autem non exspectans audire quid ei juberetur ut diceret, ac si electus fuisset: Ecce, inquit, sum ego, mitte me. Unde quia ignorans quid ei juberetur, ut diceret, ac si electus fuisset, Ecce, ait, ego sum, mitte me: haec jubetur ut dicat, quae erant inoptata dicenti. An non erat inoptabile statim jussum prophetizare, a maledictionibus incipere dicentem: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes cernetis, et non videbitis: Incrassatum est enim cor populi hujus, et reliqua. Forte ergo (si tamen audenter expedit dicere) temeritatis et audaciae mercedem consecutus est, ut ea jubeatur dicere, quae prophetizare nolebat. 1125 Quia autem comparavimus Isaiam et Moysem, componamus et aliam proximam comparationem Isaiae et Jonae. Ille mittitur praedicare eversionem Ninivitis post tres dies, et piget eum proficisci nolentem causa malorum civitatis. Iste vero non exspectans quid ei imperaretur ut diceret, ait: Ecce ego sum, mitte me. Bonum est non prosilire ad eas, quae a Deo sunt, dignitates, et principatus, et mysteria Ecclesiae, sed imitari Moysen, et dicere cum eo: Provide alium, quem mittas. Neque enim ad principatum Ecclesiae venit, qui salvari vult, etsi praeest; sed ad servitutem Ecclesiae, si oportet dicere et de Evangelio: Principes quidem gentium dominantur eis, et qui potestatem habent in illis, magistratus vocantur. Non sic autem erit in vobis: nec enim dominantur principes in vobis, sed qui vult esse vestrum major, erit omnium minimus (Marc. IX). Qui vult esse primus, erit omnium novissimus. Qui vocatur ergo ad episcopatum, non ad principatum vocatur, sed ad servitutem totius Ecclesiae. Si vis credere de Scripturis, quia in Ecclesia servus sit omnium, qui praeest, suadeat tibi ipse Salvator et Dominus, qui talis tantusque factus est in medio discipulorum, non quasi discumbens, sed quasi ministrans. Accipiens enim linteum, postquam exutus est vestimentis, praecinxit se, et mittens aquam in pelvim, coepit lavare pedes discipulorum, et detergere linteo, quo erat praecinctus. Et docens quales oporteat esse principes tamquam servos ait: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego dominus et magister vester lavi vobis pedes, et vos debetis alterutrum lavare pedes (Joan. XIII). In servitutem igitur vocatur [ Al. vocatus] Ecclesiae princeps, ut possit ex servitute ista ire ad solium coeleste, sicut scriptum est: Sedebitis super thronos duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XXIV). Audi vero et Paulum tam praeclarum virum dicentem, quia servus fuerit omnium credentium: Ego enim sum, ait, minimus Apostolorum, non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV). Porro sic hoc non videtur approbare servitutem ejus, sed tantum humilitatem; audi eum dicentem: Facti sumus parvuli in medio vestrum, quasi si nutrix foveat filios suos, cum possemus graves esse, ut Christi Apostoli (I Thess. II). Imitatores ergo nos esse expedit humilium ipsius Domini sermonum atque factorum, et Apostoli ejus, et facere quod 1126 factum est a Moyse, ut etiamsi vocatur aliquis ad principatum, dicat: Provide alium, quem mittas (Exod. IV). Deo dicit: Non sum dignus ante heri et nudiustertius. Exilis vocis sum et tardilinguis. Et quia Deo dixit humiliter, exilis vocis sum, et tardilinguis, audit a Deo: Quis dedit os hominis, et quis facit surdum et mutum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus? Crede Deo, consecra te ei. Licet subtilis vocis sis, tardaeque linguae, trade te sermoni Dei. Dices postea: Os meum aperui et attraxi spiritum (Psal. CXVIII). Haec quidem propter hoc, quod ait Isaias: Ecce sum ego, mitte me.
II. Faciamus autem ex parte, et cum eo. Voluit enim cum accepisset jam gratiam a Deo, non in vacuum eam accipere, sed uti ea ad necessaria. Videns Seraphim, videns Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum homo sim, et immunda labia habeam, in medio quoque populi labia immunda habentis habitem, regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis. Hoc dicens et miserum se faciens, meretur auxilium, suscipiente Deo humilitatem ejus: Quod est istud auxilium? Missus est, ait, ad me unus de Seraphim, et habebat in forcipe carbonem, quem attulerat de altari, et tetigit labia mea et dixit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi. Consecutus est beneficium, mundus effectus, et remissionem accipiens peccatorum. Cum audisset: Quem mittam ad populum, et quis ibit nobis? Non propter priorem conscientiam ausus fuit dicere: Ecce ego, mitte me. Sed ubi audierat: Ecce abstuli iniquitates tuas. Igitur quia sancti compunguntur, et requiritur inter Moysen, et Isaiam, satisfaciamus pro Moyse, et etiam pro Isaia, dantes et eis de Scripturis sortem suam. Moyses non accepit remissionem peccatorum, ut diceret quasi jam conscius se mundatum, mitte me, propter quod ait: Provide alium quem mittas; habebat enim in conscientia interfectionem Aegyptii, forte autem ut homo sciebat se et quaedam alia habere peccata, propterea recusat. Iste autem non quasi natura justus postulat ministerium, sed quasi gratiam consecutus. Sic et Moyses, si similem gratiam percepisset, audissetque, ecce abstuli iniquitates tuas, et hoc circummundavi peccata tua, neutiquam forte dixisset: Provide alium quem mittas. Habet ergo aliquid rationis, et Moyses recusans, 1127 et Isaias dicens: Ecce ego sum, mitte me. III. Sed videamus etiam ea, quae praecipit Dominus ut populo diceret: Vade, et dic populo: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes cernetis, et non videbitis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et salvem eos. Bifariam sciens sermonis auditionem, et duplicem noscens constitutionem, hoc est aliud eorum corporale, aliud spiritale, aut ad populum prophetizans de his quae in adventu Christi futura erant, quia esset tempus quando audirent et non intelligerent ea. Siquidem cum audirent Dominum meum Jesum Christum, vocem tantum dictorum audiere, non sensum. Et hoc ex eo manifestum est, quia foris ad populum in parabolis loquebatur: Discipulis autem secreto dissolvebat eas. Prophetat autem, quod evenit: Aure audietis, et non intelligetis (Matth. XIII). Porro quod de Adventu Domini hoc sit populo prophetatum, ipse Salvator dicit: Bene prophetizavit de vobis Isaias dicens: Aure audietis, et non intelligetis. Concedamus ergo quia sermones Domini populus auscultans non potuerit [ Al. poterit] nosse quae dicta sint. Videamus autem quid sit hoc quod sequitur: Et videntes videbitis, et non scietis. Non si quis vidit ea, quae Salvator faciebat, statim videns potuit intelligere cur facta sint. Veluti (exemplum assumamus) lavit pedes discipulorum. Et videbant quidem bene quomodo lavabat pedes magister discipulis; videbant autem et alii, qui erant praesentes, sed id tantum quod fiebat, non etiam cur fiebat. Similitudo quippe erat lavatio pedum, quia lavit Verbum Dei pedes discipulorum. Idcirco ait Salvator ad recusantem Petrum, et dicentem: Non lavabis pedes meos. Quid ait? Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea (Joan. XIII). Quid autem facis modo dicit Petrus. Video te lavantem pedes nostros, et pelvim positam, linteo te praecinctum, et servientem nobis, et detergentem pedes nostros. Verum quia non erat hoc negotium corporale, sed spiritale. Salvator nudatus mittit spiritalem aquam in pelvim secundum Scripturas, et lavat pedes discipulorum suorum, ut cum mundi fuerint, ascendant ad dicentem: Ego sum via (Joan. XIV, 6), et non pleni pulvere, quem excutere voluit super indignos, et non suscipientes pacem, neque dignos eorum quae dicebantur. Et quia hoc erat quod significabatur, ideo ait: Quod ego 1128 facio, tu nescis modo, scies autem postea. Erat autem hoc, quod et reliquis dictum est: Quia vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis. Sum etenim, Si igitur ego dominus et magister lavi pedes vestros, et vos debetis invicem lavare. Ergo hoc dicit, ut episcopus mittens aquam in pelvim et exutus vestibus suis, et praecinctus linteo, me extendente, lavet pedes meos? Siquidem vos, inquit, debetis invicem lavare pedes vestros. Si hoc est quod dicitur, nemo vestrum mandatum servabit. Nemo enim quibuscumque venientibus assumens linteum diaconus, vel presbyter, sive episcopus, lavat pedes. Sed si intelligas ea, quae scripta sunt, qui vere beati sunt episcopi servientes Ecclesiae, mittunt aquam de Scripturis in pelvim animae, quod est secundum Scripturas, et tentant pedum discipulorum sordes lavare, et eluere, et projicere. Et si custodiunt episcopi mandatum imitantes Jesum, sic et presbyteri. Utinam et ego accipiam nunc aquam, quae possit animae vestrae pedes lavare! ut unusquisque vestrum dicat cum fuerit lotus: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. III)? Hoc enim sponsa dicit in Canticis Canticorum, non ostendens corporeos pedes lotos, sed pedes non offendentes. De quibus dicit Salomon: Pes autem tuus non offendat (Prov. III, 23). De quibus et in psalmis scriptum est: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXIII). Verum et quae constituuntur viduae in Ecclesiis: Si sanctorum, inquit, pedes lavit (I Tim. V). Si autem vis apertius audire, quomodo vidua lavat sanctorum pedes, audi Paulum in alio loco constituentem viduis, et dicentem: Bene docentes, ut pudicas efficiant adolescentulas, lavantes sordes pedum juvencularum. Et istae viduae dignae sunt ecclesiastico honore, quaecumque sanctorum pedes lavant sermone spiritalis doctrinae, sanctorum vero non masculorum, sed mulierum. Docere enim mulierem non permittit, neque principari viro. Vult esse mulieres bene docentes, ut ad castitatem suadeant non adolescentes, sed adolescentulas: indecens quippe est, ut mulier magistra viri fiat, sed ut castitatem suadeant adolescentulis, et amare viros et liberos suos. Discamus ergo lavares pedes discipulorum. Ista propter hoc dicta sunt: Videntes videbitis, et non scietis. Quoniam si quid fiebat a Salvatore, ab his quidem, qui non intelligebant, videbatur juxta corpus, non videbatur juxta rationem: ab his vero, qui intelligebant, videbatur quidem juxta oculos, videbatur autem et juxta intellectum, ita ut non compleretur super beate 1129 videntes, hoc quod dictum est: Videntes videbitis, et non scietis, sed super peccatores. Sed et cuncta Evangeliorum oremus videntes dupliciter videre, quomodo facta sint juxta corpus, quando Salvator noster venit ad terras. Etenim similitudo erat, et typus futurorum unumquodque, quod fiebat in corpore. Veluti nescio quis a nativitate caecus visum recuperavit (Joan. IX): vere autem caecus iste a nativitate erat gentilium populus, cui Salvator reddidit visum, saliva sua ungens oculos ejus, et mittens ad Siloam, quod interpretatur missus. Mittebat quippe eos, quos spiritu unxit ut crederent, ad Siloam, id est ad Apostolos et magistros, propter quod scriptum est de Siloa, quia interpretatur missus. Et quotiescumque incipimus a Jesu visitari, ut recipiamus animae oculos, mittit nos ad Siloam, hoc est missus. Et unusquisque ergo nostrum, quando legit ea quae in Evangeliis facta sunt, oret ne etiam in se compleatur: Videntes videbitis, et non scietis (Joan. VII). IV. Si autem, ut existimant simpliciores, illa quae facta sunt, non propter nos, sed propter se tantum facta sunt, et non erant exempla alterius rei, exponant quem hoc, quod dictum est: Videntes videbitis, et non scietis, habeat sensum. Nam si non ea, quae videbantur, habebant aliquem sensum sacratum, ut cum carnalibus oculis etiam spiritaliter inspicerentur, numquam dixisset: Videntes videbitis, et non scietis. Ad approbationem autem horum, et alterius scripti de Evangelio testimonium proferemus, quod juxta eos, qui tantum litteram sequuntur, mendacium est. Dicit Salvator et Dominus noster ad discipulos in Evangelio secundum Joannem: Si credideritis, non solum quae ego facio, facietis, sed et majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Videamus ergo si majora aliqua fecerint discipuli? Quid majus est quam mortuum suscitare? Quis non dico nostrum, sed Apostolorum mortuum suscitavit? Refert historia quia Paulus Eutychum resuscitaverit a mortuis; et Petrus Tabitham, quae interpretatur Dorcas (Act. IX). Ista autem, et alia istiusmodi inveniri possunt: ubi sunt majora? Sed et caecos Salvator fecit rursum videre, et quod majus est, eos, qui sic nati fuerunt. Exhibeant hi quos caecos ab utero manibus Apostolorum curatos aspexerint (Matth. IX). Et alia infinita potest de Evangeliis invenire qui quaerit, quia neque Apostoli his majora fecerint, neque eorum successores. Verum sermo Scripturae tale quiddam locutus est: 1130 His, quae ego feci corporalibus, vos majora facietis. Ego feci resurgere ex mortuis corporaliter, vos resurgere facietis ex mortuis spiritaliter. Ego caecis sensibile hoc lumen infudi, vos spiritalem lucem non videntibus dabitis. Usque ad hanc autem diem haec majora signa a corporalibus, quae fecit Jesus, ego video fieri per fidelissimos discipulos Jesu. An non caeci nunc vident? et claudi ambulant, et leprosi mundantur? et reliqua fiunt? Si is, qui heri obcaecatus est accedens ad idolum, quasi ad Deum, hodie invocet Deum vivum, pristina derelinquens, nonne videt? An non qui heri claudus erat propter peccatum, nunc propter discipulorum doctrinam iter verum edoctus stabili graditur pede? Qui heri aridam habebat manum, et otiosam ad benefaciendum, hodie recipiens manum, habet eam viventem? Si videris aliquem pollutum, et lepram in anima habentem subito poenitere, ac doctrinae sermone compunctum, non te pigeat dicere, quia majus sit hunc spiritaliter leprosum, quam quemdam carnaliter fuisse purgatum. Et haec quidem largius profudit oratio, cupiens ostendere quid sit hoc, quod dictum est: Et videntes videbitis, et non intelligetis. V. Quae autem causa est audientem non intelligere, et videntem non videre? Incrassatum est, inquit, cor populi hujus (Isai. VI). Siquidem necessarium est intelligi et hoc unde sit, non eadem est corporalis, et spiritalis pinguedo, neque eadem est corporalis tenuitas, et spiritalis. Etenim quod corporaliter crassum est, in carne fit, et nihil mihi nocet cor carneum si incrassetur, neque prodest, si a languore, vel a quacumque causa attenuetur. Tale autem existimo fieri cor carneum eorum, qui formidine continentur. Quomodo enim toti tabescunt ab aegrotatione, sic aiunt et crassitudinem, et quidquid pingue est circa cor eorum, extenuari. Quid ergo mihi nocet, si corporale cor meum incrassatur. Esto vero et attenuari cor meum, quid mihi ex isto prodest? Sed cor nuncupativo cum corporeo corde vocabulo animae nostrae principale nominatur, ut manifestum est ex eo, quod in Evangelio dicitur: Beati mundo corde (Matth. V). Neque enim hi mundo corde sunt, qui sanguinem, vel quodcumque materiae corporalis intrinsecus non habent. Sed dictum est: Beati mundo corde, pro eo quod est: Beati, qui mundum habent principale animae. Principale nominatur pro corde. 1131 Quoniam igitur principale animae nostrae, quod esse dicitur in corde corporeo, sive mundum est cor nostrum, sive immundum: immundum quidem quando cogitationes pessimae egrediuntur ex eo, homicidia, adulteria, furta, falsum testimonium, blasphemiae: mundum autem quando cogitationes sanctae, et intellectus divini, et mens pura: propter hoc arbitrandum est attenuatum quidem esse dictum, attenuatum a sancto Spiritu ejus, qui salvatur: incrassatum autem, et praefocatum a malitia ejus, qui peccat. Dicitur enim de sancto Spiritu, qui est secundum sapientiam, quia sit multifarius, tenuis, mobilis (Sap. VII), et quia justus accipiat hunc subtilem spiritum. Differt quippe hic spiritus ab omnibus spiritibus intellectualibus, mundis, subtilibus. Est ergo principale cordis tenue quidem, quod ex corporalis materiae vitio concretum est, plenum cogitationibus corporalibus, quae sunt in reprehensione. Sic dicitur: Incrassatum est cor populi hujus. Intellige ex eo incrassatum esse cor, quia nihil sit in eo praeter humanas et carnales sollicitudines. Quomodo enim materia corporis pinguis est, eodem modo etiam corporei intellectus, et cogitationes. Ex quo cum duo posita sint, incrassari cor ex saecularibus curis, et attenuari ex sollicitudine spiritali, cum quis cogitat ea, quae Domini sunt, projiciens pinguedinem ex corde, et sciens, quia si incrassatum fuerit cor ejus, neque accipiat sermones Dei, neque videat salutis sacramenta, deponamus et nos crassitudinem, et assumamus eam, quae dicta est tenuitatem, ut et nos dicamus quomodo Prophetes: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXIII), non quasi sanctus fuerim naturaliter, sed si carnis prudentia tabescit, et si prudentia carnis extabuerit, tunc in sancto apparebo ei. Haec in explicationem ejus, quod dictum est: Incrassatum est cor populi hujus. VI. Sequitur autem: Et auribus suis graviter audierunt. Nihil mihi nocet si graviter audiam corporaliter, neque ista mihi causa fit, ut non audiam sermones Dei. Quomodo enim nihil mihi nocet caecitas corporalis, si non fuerit obcaecata anima mea: sic neque levitas, neque gravitudo auditionis corporalis impedit quidquam mihi. Est alia quaedam gravitudo auditionis, quae noceat animae hominis. Quae est ista gravitudo, quae est in auditionem animae? Peccatum secundum Scripturas grave est. Propter quod sentiens 1132 quis peccata sua, dicit: Quasi onus gravatae sunt super me (Psal. XXXVIII). Et quia gravis est iniquitas, propter hoc super talentum plumbi sedet, ut in Zacharia scriptum est (Zach. V). Aegyptii autem non quoniam gravia habebant corpora, submersi sunt quasi plumbum in aqua vehementi (Exod. XV), sed quia animae eorum ad talentum plumbi super quod sedebat iniquitas, aggravatae erant: propter quod submersi sunt tamquam plumbum in aqua vehementi. Gravitudo ergo aurium a peccato fit, et levitas a justitia. Quid est quod faciat auditum non graviter audire, sed leviter? Pennae verbi, pennae virtutis. Etenim pennae verbi multum levitatis afferunt: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et requiescam (Psal. LIV)? Hoc dicit Prophetes non orans ut corporalis pennas accipiat colombae, sed pennas columbae Spiritus sancti. Dicit autem rursus Salomon de divite: Componet autem sibi pennas quomodo aquila, et convertitur in domo ejus qui praeest illi. Si accipiamus igitur pennas, leviter audiemus (Prov. XXIII). Si autem peccaverimus, et negligentes fuerimus circa alas, et defluxerint pennae nostrae, gravabimur, et graviter audiemus. Auribus ergo suis peccatores graviter audierunt. Omnes quidem Judaei, qui tunc audierunt Salvatorem, graviter eum audierunt, ideo non crediderunt. Usque hodie autem quotquot audientes Scripturas, non audiunt sermonem spiritaliter, qui levis est, sed litteram, quae est gravis et occidens, graviter audiunt. Atque ita dupliciter auditur Scriptura. Ab eo qui non intelligit quae dicuntur, graviter auditur: ab eo vero, qui intelligit eam, non solum auditur non graviter, sed potius acute. Unde et qui fit intelligens, fit auditor. VII. Est et aliud autem quod prophetatur de populo Judaeorum, et de omnibus nobis si peccaverimus: Et oculos suos clauserunt, nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant. Eorum qui non vident, quidam caeci sunt, et propter caecitatem non vident: quidam in tenebris sunt, et propterea non vident: alii autem neque in tenebris sunt, neque caeci sunt, sed quia claudunt oculos, non vident. Et scit has differentias, quae principales cordis nostri sunt, Scriptura divina. Dicit enim Salvator his, qui sunt in vinculis, Exite: et his, qui in tenebris: ut eis reveletur. Et sedentibus in regione, et umbra mortis, lux orta est eis. Isti non viderunt ideo, quia fuerunt in tenebris, donec oriretur eis lux. Surdi, audite; et caeci, aspicite. Et ideo isti non viderunt ante, quia naturaliter caeci erant. Qui vero 1133 extra ista sunt, quique ad comparationem caecorum et eorum qui in tenebris sunt, multo pejores sunt: ii sunt, qui ideo non vident, quia oculos sponte clauserant. Hoc autem ita esse, ut asseruimus, Salvator mihi testimonio erit dicens: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc autem dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet (Joan. IX). Et bene ait, dicitis quia videmus, vere enim dicit quia videant, et habeant possibilitatem videndi, sed claudentes oculos, non vident. Et si quando videris ingeniosam ad intelligendum animam, et velocem et alacrem, non meditantem eloquia Dei, cognosce quia non propter caecitatem non videt ea, quae continentur in Scripturis; non ob id, quia in tenebris sit, sed quia claudit oculos. Si ergo audieris Scripturam divinam dicentem his, qui claudunt oculos: aperi oculos tuos, et recta vide, aperi oculos ab eo quod clauseras: tunc poteris videre recta, et considerare lumen 1134 veritatis. Et accusat quidem eos, de quibus quaeritur, cur oculos claudant ne videant. Non autem et hoc dicit, quia non expediat aliquando et claudere animae oculos. Expedit enim sicut manifestum fecit Isaias, dicens in his, quae sequuntur: Quis annuntiavit vobis locum aeternum (Isai. XXXIII, 24)? Qui ambulat in justitia, et loquitur veram viam, et rectam, obturans aures, ut non audiat judicium sanguinis, et claudens oculos, ut non videat iniquitatem. Si futurum est, ut aperiens oculos animae, audiam, et sentiam turpiloquia, melius est claudere auditus, quam audire quae noceant. Quando ergo claudam? Quando mala dicuntur, ut neque intelligam ea. Quando videnda sunt eloquia Dei? Quando convertimur, et sanat nos Deus, mittens verbum, quod sanat eos, qui volunt curari in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA SEPTIMA. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap. VIII. 1133 I. Da sapienti occasionem, et sapientior erit, dicit sermo divinus (Prov. IX). Occasionem autem acceperunt sacratissimi Apostoli ad intellectum propheticorum sermonum. Oremus Deum ut accipiamus sapientiam et possimus fieri sapientiores per occasionem Apostolorum ad Prophetas exponendos. Apostolus recordans hujus dicti: Ecce ego et pueri, quos Deus dedit mihi, deinde infert et edisserit: Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse proxime eos factus, qui participantur eorum: ut per mortem destruat eum, qui imperium habet mortis, hoc est, Zabulum, et eruat eos quicumque metu mortis in sempiternam vitam rei erant servitutis (Hebr. II). Igitur quia pueri participes effecti sunt sanguinis et carnis, et Salvator noster communicavit carni atque sanguini; alienum enim erat a natura et divinitate ejus, sanguinem et carnem suscipere: propter nos autem ea, quae sibi erant aliena suscepit, ut domesticos sibi faceret, qui fueramus alieni per peccatum. Et quidem Apostolus sic exposuit, dicens: Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse proxime eos factus est, qui participantur eorum. Ego autem dicam, quoniam quomodo et pueri commmunicaverunt sanguini et carni, et ipse 1134 proxime eos factus, qui participantur eorum: sic quia pueri non possunt fortiores audire sermones, debent enim ut pueri audire sermones Dei, propter hoc factus in sanguine puerorum causa qui communicaverunt carni et sanguini, quasi parvulis loquens, loquitur non divina et ineffabilia, sed quaecumque capere possunt parvuli. Parvuli autem omnes homines sunt, si eos comparas ad perfectionem verbi, licet Moysen nomines, licet unum dixeris de Prophetis; licet Joannem, quo major in natis mulierum nemo fuit (Matth. XI): licet ad Apostolos venias: Petrum, cui portae inferi non invalescent: vel Paulum, qui raptus est usque ad tertium coelum, et audivit indicibilia verba (II Cor. XII): non deponis eorum gloriam, dicens, quia et ipsi in eis quae intellexerunt comparatione eorum, quae non intellexerunt, parvulorum disciplinis eruditi sunt, quae hominibus traduntur. Dicit ergo Salvator non de his, quos Paulus in Christo parvulos nuncupat, et asserit lacte potandos, et non forti cibo, sed de omnibus simul hominibus: Ecce ego et parvuli mei, quos mihi dedit Deus (I Cor. III). Verum quomodo in pueris alii sunt aliis acriores, et ea quae eis sunt tradita velocius consequuntur: sic, inquam, similem ingeniosis pueris 1135 factum Moysen, et Prophetas, sed et Domini nostri Jesu Christi Apostolos. Propterea sentientes semetipsos, qui etiamsi profecerint, puerorum profecerint profectu, dixerunt: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. III). Nec enim adhuc veritatis negotia, sed umbras negotiorum conspiciebant; nec plenam lucem, sed obscuram imaginem. Ideoque repetebant, dicentes: Videmus nunc per speculum, et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Quis ergo haec legens et intelligens inflabitur, et erigetur super scientiam, seu super quodcumque donorum? Etenim cuncta, quae ad pueros devenerunt, multo inferiora sunt his, quae reposita sunt viris. Debent ergo non elevari et superbire ii, qui videntur inter pueros acrioris ingenii, et velocioris. Istos autem pueros homines dicit omnes, quos et Salvator demonstrabat: Ecce, inquiens, ego, et pueri mei quos mihi dedit Deus. Donum accepit et Salvator a Deo. Nemo enim venit ad eum, si non qui misit eum, attraxerit venientem ad Salvatorem, sicut in Evangelio, quod secundum Joannem est didicimus. Et quoniam accepit donum a Patre eos, qui credunt, idcirco Propheta de eis ait: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus. Nec putandus est non habuisse qui accepit, cum adhuc habeat ipse qui dederit. II. Deinde in reliquis prophetat Salvator in Propheta dicens futurum esse ut cum acceperit pueros, signa et prodigia fiant in Israel. Habet autem ita: Et erunt signa et prodigia a Israel in Domino Sabaoth, qui habitat in monte Sion. Qui enim habitat in speculatorio, et in omni anima potest conspicere veritatem, iste facit signa et prodigia per Salvatorem, et post Salvatorem per Apostolos, et ubicumque invenitur anima apta ministerio signorum et prodigiorum Dei, sive juxta spiritalem curationem, sive sensibiliter exhortando eos, qui veniunt ad fidem, non est otiosus Deus, qui tunc fecit signa et prodigia, etiam nunc operari ea. Et si dixerint ad vos: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant, non gentes ad Deum suum requirunt, qui exquirunt de viventibus mortuos (Isa. VIII, 19). Attendite quoniam obscure dicta sunt, et debet sensus, Deo ipso largiente et revelante, cohaerere superioribus. Docet ergo nos, ut non simus aliorum sermonum discipuli, nisi coelestium et bonorum. Sunt enim quidam 1136 loquentium, et pollicentium doctrinam veram, qui non loquuntur coelestia, sed terrena. Qui est ex terra, de terra loquitur: qui de coelo venit, super omnes est: et quod vidit et audivit, testificatur (Joan. III). Si quis, ait, pueris, qui in me credunt, dixerit: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant, veluti quaerite daemonia: ab una enim specie daemonis ventriloqui τροπικῶς omnia daemonia nuncupavit. Si dixerint vobis, quaerite ventriloquos, hoc est, quaerite a daemonibus, sive divinationem, sive veritatem, sive sacratam contemplationem, respondete eis quae dico: Quae sunt, quae eos docet? In sequentibus dicit. Et sunt quidam, qui mittunt vos, magis autem catechumenos, quantum in ipsis est ad ventriloquos. Qui enim volunt vos ire ad idola, de quibus scriptum est: Et omnes dii gentium daemonia, volunt vos ire non solum ad ventriloquos, sed ad omnem speciem daemonum. Verumtamen Deus noster, qui in coelo et in terra universa facit, evellat nos a daemonibus, et familiares sibi faciat per Salvatorem nostrum Jesum Christum. Videte ergo nequando decipiatur alicujus ex vobis anima, ut adhuc ambigat, et dubitet, cum audierit illum, et illum hominem: In illo idolo daemon curavit illum languorem: illud et illud divinavit. Ista omnia idola sunt daemonum, et hominum non cognoscentium veritatem. Ascendite animo ad Deum, qui est omnium creator, et comparate pietatem istam omni, quae annuntiatur esse pietas, nec est pietas, et videte, quia vos beati estis. Quis enim similis tibi, popule salvate a Domino? Et beata gens cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in habitationem sibi (Psal. CXLIV). Beata quippe gens fuit quondam Judaeorum, sed perdidit beatitudinem, et ejecta est de loco suo, quia eum, qui missus est, et testimonium habuit patris, non solum per Legem, et Prophetas, verum et in signis, et prodigiis, insidians interfecit. Beatitudo ergo transmigravit ad nos Jesu Christi discipulos, et credimus in eo inconcusse et firme viventes juxta hoc quod docti sumus. III. Et si dixerint ad vos: Quaerite ventriloquos et eos qui de terra clamant (Joan. I, 16). Quia inania loquuntur, vaniloquos nominavit. Omnis sermo qui dicitur, aut vacuus est, aut plenus veritate. Vacuus est sermo omnis qui mendax est. Plenus 1137 est autem veritate, qui habet scientiam Dei universorum, et docet ut credamus Deo pollicenti regna coelorum sanctis suis. Vide ergo quid dicant, qui non fuerunt vaniloqui, neque vacui umquam apparuerunt in conspectu Domini. Nos omnes ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Qui vaniloqui sunt non habent hoc ex plenitudine, sed omnes vacui sunt veritate, vacui sunt virtute, vacui sunt Christo. Si dixerint vobis, quaerite eos qui de terra clamant, qui inania loquuntur, qui de ventre clamant. Volo dicere et causam, quare hoc potissimum daemonium ventriloquorum nunc assumpserit sermo, ut dicat: Si dixerint ad vos, quaerite ventriloquos. Invenies omnes, qui repromittunt, nec habent veritatem, ventri suo servientes, et quodammodo propter voluptatem ejus et abundantiam cuncta facere. Non solum autem gentiles, sed et eos, qui cum repromittant in Christo religionem, haeretici sunt, et non tantum illos, sed etiam in nobis, qui Ecclesiastici sumus, invenies aliquem pro saturitate ventris cuncta gerere, ut honoretur et accipiat munera, quae in Ecclesia deferuntur. Iste talis de ventre loquitur, et fons sermonum ejus in ventre consistit. Non enim fons sermonum ejus de corde bono fluit, non de bonis cogitationibus, non de sancto Spiritu. Si quis ergo aliquando se docere promittit, observate utrum sermones ejus de ventre habeant principium, an non. Propositionem autem, quae mihi dici potest, ipse interponam, ne forte quis ex vobis a quoquam eam audiens, existimet aut Scripturam sibi esse contrariam, aut non inspexisse quomodo oporteat approbare sermonem in eos accusatorium, qui de ventre clamant. Quae est ergo propositio? Si quis, ait, credit in me, flumina de ventre ejus fluent, fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. VII). Dicat itaque aliquis de his, qui proponunt si Salvator repromittit hunc esse de ventre fontem aquae salientis in vitam aeternam, de justo egreditur, et justus de ventre clamat. Siquidem fons aquae, quem Deus repromittit, in ventre ejus est. Sed dicendum est ne forte duos habeamus ventres, et alius sit corporalis, alius spiritalis; quomodo reliquae partes, quae videntur in corpore nominari, veluti sunt oculi, verum alii corporis, alii animae. Si enim dicitur de oculis: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. CXVIII), non puto hoc referendum ad oculos corporales. Et si dicitur: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XIII), 1138 non est putandum hoc dici de corporis auribus, sed de animae, quas habent qui mundi sunt in auditu animae. Sed etsi dicitur in repromissionem: Pes tuus non offendet (Joan. XIV), non est arbitrandum de corporis pede. Est enim quidam pes cordis ingrediens ad eum, qui dixit: Ego sum via. Sic igitur similis ventri corporali venter est animae, de quo loquitur justus: A timore tuo, Domine, in ventre concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quam fecisti super terram (Isai. XXVI, 16). Quicumque autem plenum habent ventrem vanis sermonibus, qui de terra sunt, habent ventrem de terra subsistentem de quo scriptum est: Deus autem et istam, et haec destruet (I Cor. VI). Sancti ergo ventrem habent, in quo a timore Domini et conceperunt, et plenus est venter eorum fontibus aquae salientis in vitam aeternam. De isto ventre ait ille: Aures et venter meus quasi uter plenus musto ac ligatus (Job. XXXII). Haec enim dixit non de corporali ventre: nec enim venter ejus corporalis, plenus erat divinorum, et his proximorum vino alligato in utrem. Ista in solutionem propositionis. IV. Nunc ad hoc quod coepimus, revertamur. Si ergo dixerint ad vos, quaerite ventriloquos, et eos qui de terra clamant, non gens ad Deum suum, haec eis respondete. Deficienter autem dicitur. Haec eis respondete, non gens ad Deum suum exquiritur. Unaquaeque gens, si quaerit Jovem, ad proprium Deum refert quod quaesivit. Haec eis respondete. Vos autem Israelitae habentes Deum verum, qui est super omnia, cum quaeritis, nolite ventriloquos quaerere, neque de terra clamantes, neque vaniloquos, sed proprium Deum. Qui quaerunt de viventibus mortuos. Mortui enim sunt daemones privati vera vita, quae dicit: Ego sum vita. Nolite ergo mortuos suscitari de vivis negotiis (Joan. XIV). Legem enim suscepistis. O vos, quibus persuaderi non potuit, ut quaereretis ista de ventriloquis, et de terra clamantibus, vanis sermonibus sermonem veritatis et legem, suscipientes eam in adjutorium Legis vestrae, attendite: in lege vestra scribitur: Non sequaris idola: juxta legem facientes non attendatis ventriloquis, neque his, qui de terra clamant. Legem enim in adjutorium dedit, ut dicant, non est sicut verbum istud, pro quo non est munera dare (Isai. VI, 10). Qui enim assumpsit Legem, et novit, quia Lex in adjutorium est, et praecipue spiritalis, quae interdicit a ventriloquis et auguriis quaerere: 1139 hic cum intellexerit Legem, debet admirans eam dicere, nullum verbum ita mundum apud Graecos et Barbaros, quale est verbum Legis. Ab omni enim verbo, ab universa doctrina veritatem pollicente differt Lex, quae a Deo nobis data est. Legem enim in adjutorium dedit, ut dicant, non sicut verbum istud. Quid est quod non est sicut verbum istud? Multa sunt verba, sed non sicut verbum istud. Nullum enim verbum post verbum Moysi, post verbum Prophetarum, multo autem amplius post verbum Jesu Christi et Apostolorum ejus. Vide si non clamant sensus Dei quod dictum est: Legem enim in adjutorium dedit: ut dicant, 1140 qui acceperunt Legem in adjutorium, non est ut verbum istud, quod locutus est Moyses in Lege lata per Angelos in manu mediatoris (Gal. III, 19). Multo autem dignius potest hoc Ecclesia dicere, non est sicut verbum istud, quod caro factum est, quod habitavit in nobis, cujus videmus gloriam, non sicut Moyses velamine obtectam, sed gloriam tamquam unigeniti a Patre, pleni gratiae et veritatis. Non est sicut verbum istud, quod suscepit Ecclesia, in quo credit, per quod et salvabitur, Verbum quod in principio erat apud Deum, Deus Verbum, cui gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA OCTAVA. De eo, quod scriptum est: Ululate sculptilia in Jerusalem et in Samaria: usque ad eum locum in quo ait: et commovebo civitates, quae habitantur. Cap. X. 1139 I. Olim quidem quando peccavit populus prior, excidit a religione, et sculptilia fabricatus est Judas in Jerusalem et is qui Israel vocabatur, in Samaria. Si autem et nunc aliquis consideret ex multitudine eorum, qui colliguntur peccatores, non pigebit eum dicere, quod unusquisque Deum faciens, quod existimat esse bonum, et serviens peccato, maledictus est faciens sculptile, et conflans opus manuum artificis, et ponens illud in absconso. In absconso quippe cordis multa facimus idola, si peccemus. Unde sermo nos edocet poenitentiam agere, et ululare super sculptilibus et idolis, quae sunt in Jerusalem et Samaria. Et siquidem nos peccemus, qui esse de Ecclesia cupimus, in Jerusalem facimus sculptilia. Si vero ii qui extra Ecclesiam constituti sunt, quomodo haeretici peccaverint, faciunt idola in Samaria. Verumtamen omnes omnipotens Deus juxta suam bonitatem, ad poenitentiam provocat, dicens: Ululate sculptilia in Jerusalem, et in Samaria. Quemadmodum etenim feci Samariae et manufactis ejus, ita faciam Jerusalem et idolis ejus. Comminatur quaecumque fecit Samaritanis, et his, qui de Ecclesia sunt. Cum autem consummaverit Deus omnia faciens in monte Sion, et in Jerusalem inducet, super sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus (Isai. X). Docemur quid futurum sit inimico nostro et Zabulo (Gen. III), quem sensum quemdam magnum nunc Propheta nuncupavit. Quomodo enim serpens sapientior erat 1140 omnibus bestiis quae sunt super terram, et filii saeculi hujus sapientiores super filios lucis in generatione sua sunt; et dispensator iniquitatis sapienter fecit secundum sapientiam non bonam: eodem modo iste qui figuraliter princeps Assyriorum dicitur, magnus est sensus, et est mirari magnitudinem sensus ejus: in quo abusus est ad instruendos sapientes mundi istius, qui cum omni verisimilitudine, cunctaque virtute falsitatem sectarum suarum componentes exhibent. Cum ergo omnia fecerit Deus in monte Sion, et in Jerusalem, et reddiderit ea, quae justis repromissa sunt, tunc inducet supra sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus. Alta eum sapientem sermo novit, et exordium ruinae ejus ab inflatione coepisse. Unde et si inflati fuerimus, in judicium incidemus diaboli, in quo incidit ipse Zabulus. II. Videamus autem et inflationem ejus, quanta sit, ut eam caveamus, et non permittamus eum super nos vera dicere. Quid igitur dicit? Viribus faciam, et sapientiam intellectus auferam, fines gentium (Isai. X). Existimat fortitudine sua, quod vult in nobis se posse perficere. Et revera si vincamur, et post haec verba peccemus; si post Ecclesiam rursum in circum, et ad equorum cursus, et ad conventus gentilium eamus, quid aliud fit, quam superatos nos possidet? Et quid dixit Zabalus, viribus faciam? consequitur in nobis peccatoribus, quod minatus est. Sed et si fornicemur post castitatem longi 1141 temporis, post sanctimoniam multam, quid aliud fit, quam vera locutus probatur super nos, qui dixit, viribus faciam? Quid autem et aliud repromittat iste magniloquax, intueamur. Et sapientiam intellectus auferam, fines gentium. Sapientiam nescio quam pollicetur, de qua et Propheta loquitur. Alienigena quaedam sapientia est in eis (Jer. VIII, 9). Est enim aliqua extranea a veritate sapientia, quam disperdet Deus. Hanc iste habens existimat se esse sapientem, et dicit: Sapientiam intellectus auferam, fines gentium, et vires eorum depascar. Pervenit enim ad omnes gentes operatio ejus; sed Salvator in omnes gentes mittens sermones suos, eruit eos, qui a Zabulo in cunctis gentibus captivi tenebantur. Et vires eorum depascar. Minatur se vires nostras praedatum iri, et tradere adversus nos militantibus. Et revera est videre eum quibusdam hoc facientem. Quando enim quis vincitur a 1142 Zabulo, et traditur daemonibus spiritibus pessimis, virtutibus contrariis, quid aliud factum est, quam is dixerat: Et vires eorum depascar. Accipiens nostras vires, depastus est nos. Et commovebo civitates, quae inhabitantur (Isai. X, 24). Et hoc Zabulus comminatur; inhabitari cernit civitates, Ecclesias Dei in Christo Domino constructas, has commoturum esse se personat. Et frequenter quidem concussit civitates inhabitatas persecutionibus, frequenter concussit scandalis. Sed nos tentemus fundamentum habentes super petram tales fieri, ut iste qui dicit: Commovebo civitates, quae inhabitantur, nos movere non valeat per procellas suas, neque per spiritus adversos. Verum ad omnia quae acciderint, stabiles perseveremus, utpote habentes aedificium super petram Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA NONA. De eo quod scriptum est: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? et transgrediens modica, pervenit usque ad locum in quo scribitur: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum, aut in excelsum. Cap. VI, VII. 1141. Et audivi vocem Domini dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego sum, mitte me. Et ait: vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis, et reliqua. De eo qui nunc lectus est Isaiae Prophetae sermone, oremus Deum, ut nobis gratiam largiatur, ut digna prophetico spiritu valeamus exponere. Et audivi, inquit (Exod. IV), vocem Domini dicentis: Quem mittam? Postquam purgatus est labiis [ Al. labia] Propheta, paratus suscepit ministerium Domini, et dicit: Ego sum, mitte me. Sed ut paratior esset ad hoc, meminerat vocis Mosei. Nam et ille eadem utens voce, mitte me, princeps populi, judexque factus, et famulus Dei nuncupatus est. Audivi autem quemdam Hebraeum exponentem hunc locum, atque dicentem, quia libenter quidem Prophetes, et paratus prophetiam suscepit ad populum, ignorans quae essent ei dicenda. Porro audiens tristia, quae essent populo nuntianda, hoc est, aure audietis, et non intelligetis, etc. (Isai. XL), in sequentibus pigrior fit: dicente ei voce Dei; Clama, respondit ei, et dicit: Quid clamabo? Arbitror autem haec prophetari de Salvatore; quia futurum erat, ut audientes non audirent, et videntes non viderent. Manifestius porro fiet 1142 quod dicitur, si consideremus paululum locum istum: cernentes aspicietis, et non videbitis, istiusmodi est. Videbant quidem videre tunc caecos respicientes, rationem autem visionis ignorabant. Audiebant parabolas, quas dissolvebat secreto discipulis Salvator. Ipsi vero non audiebant, nescientes quae dicebantur, propter hoc testificans eos dixit: Qui habet aures audiendi audiat. Nec enim privati erant his auribus, ut non audirent; sed interiores eorum aures gravatae erant ad audiendum. Propter hoc praedicat eis, et per Prophetam futura praefatur dicens: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus. Quid sit hoc quod dicitur: Incrassatum est enim cor populi hujus, inspiciamus. Omnibus, qui in praesentis vitae curis versantur, cor incrassatum est: haud aliter eis, qui in saecularibus morantur incrassatum est cor, quam si a spinis enecentur. Idcirco pinguescit cor, et non potest tenuioris spiritus suscipere notiones. Fugiamus ergo a talibus curis, ut attenuatum cor nostrum Deo acceptabile fiat. Fugiamus terrena negotia. Ista sunt enim, quibus cor incrassatur. Propter hoc sermo subtilis erat, ut in Exodo scribitur de eo, quod ait: Quicumque fuerint propter 1143 tenuitatem cordis ejusmodi, isti Deum videbunt (Exod. XXIV). Talibus enim oculis Deus videtur. Tria sunt quae dicuntur. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt. Possunt autem et aliter manifestius intelligi, quae hoc dicuntur in loco. Multi enim hominum putant inspicientes creaturas, et mundum istum contemplantes, videre se ea. Et quid dico hominum? Ecce volucres et quadrupedia vident solem et lunam, et universum simul coelum cum stellarum choro; sed rationes eorum non intelligunt. Soli vero justi et sancti per sapientiae Dei rationem comprehendentes inspiciunt ea. Ideo in octavo psalmo David dicit: Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid enim nunc Propheta non videt coelum et lunam? Sed hoc quod ait videbo, si consideremus, poterimus intelligere. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
a Conversi sunt ad iniquitates. Quorum? Non ait mpliciter, patrum, sed cum additamento, patrum suorum priorum. Diximus haec de nobis dici, et his qui in nobis sunt peccatores. Quomodo igitur qui inter nos sunt peccatores, conversi sunt ad iniquitates patrum, et patrum suorum priorum? Duplices habemus patres, et una species est pessimorum patrum. Siquidem antequam crederemus, diabolus pater noster fuit, ut sermo Evangelicus ostendit, dicens: Vos de patre zabulo nati estis. Cum autem credidimus, facti sumus filii Dei. Si ergo post haec peccaverimus, convertimur ad iniquitates patrum, non simpliciter, sed patrum priorum. Ad probationem autem hujus rei, quia duplices habemus patres, utimur et 1144 David testimonio, in quadragesimo quarto psalmo, ita dicentis: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quasi pater quippe coepit: Audi, filia. Ergo duplices nostri patres sunt. Sed obliviscere, inquit, domum patris tui prioris. Si igitur oblitus domum patris tui prioris rursus fueris ad peccata conversus, incidisti in id quod nunc dicitur peccatum: Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. Dicebamus dudum zabulum patrem nostrum fuisse, antequam Deus factus sit pater, si tamen nunc non habemus etiam zabulum patrem: quod etiam de Joannis Epistola approbamus, in qua ita scribitur: Omnis qui peccatum facit, ex zabulo natus est. Toties ex zabulo nascimur, quoties peccamus. Infelix iste qui semper generatur a zabulo. Rursumque multum beatus qui semper ex Deo nascitur. Neque enim semel dicam, justum ex Deo natum, sed per singula virtutis opera semper justus nascitur ex Deo. Hoc autem ut plenius possit probari, etiam de Salvatoris nostri quotidiana nativitate dicamus, liquido id in justis obtinentes quod in Domino praecesserit. Salvator noster splendor est gloriae, splendor autem non semel nascitur, et deinceps desinit nasci: quotiescumque ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur et splendor gloriae. Salvator noster sapientia est Dei. Sapientia vero splendor est lucis aeternae. Sic igitur Salvator semper nascitur, et idcirco dicit: Ante omnes colles generat me, non, ut quidam male legunt, generavit. Si semper ex Patre nascitur Dominus, etiam tu in similitudinem ejus tantum adoptionis scriptum habens, semper generaris a Deo per singulos intellectus, per singula opera, et efficeris filius Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.