Tranquillus Parthenius Vadiano
Quamquam scio me refricare vulnus quotienscunque de meis miseriis aut cogito aut scribo, tamen, quod nullam medicinam tanti vulneris reperiam, facere non possum quin meus animus tot circumplexus calamitatibus altius ingemiscat et ipse scribendo meae virus acerbitatis expromam. Sed obiiciet mihi tua Dominatio imbecillitatem animi, quod immoderatius eos casus feram, quibus lege naturae subiecti sumus. Diu equidem tuli aequo ac forti animo, sufferre autem nequeo; neque ita subita me clades et inopinatus furor afflixit (id enim temeritati fortunae ascribebam), quam quum cogitem, nunc eo me locorum esse, ubi nec quispiam magnitudine mearum miseriarum tangitur neque locus virtuti datur.
Quas igitur spes mihi est habenda, quomodo leniendus est dolor, plane non video. Ad patriamne, quę remotissima est et in hostium faucibus, an ad fratres amicosve confugiam, quibus nihil est de mea vita exploratum? Unicum profecto auxilium in tua Dominatione mihi relictum est. Quod quidem non postulo ex ipsius fortunis; alioquin me notabiliter puderet, pręsertim quum considerem, quanta humanitate, quanta benivolentia, obscura adhuc hominis condicione me tua Dominatio complexa sit ac nihil prętermisit quod et meo honori et commodo interesse putaret.
Quamobrem quantum debeam tuae Dominationi, exprimere non ausim, ne blandiendo videar aliquem favorem apud tuam Dominationem captare; sed vel ipsam posteritatem (ut facile confido), nedum homines aetatis nostrae intellecturos et tuae Dominationis amplissimam in me voluntatem et meam in tuam Dominationem apertam gratitudinem. Etsi vero tuae Dominationi sum obligatissimus, multo magis tamen me sibi obnoxium fore intelligat, si in re mea vel mediocrem diligentiam adhibuerit.
Hoc est in causa. Quum nescio quo turbine quave procella violenter actus per tot discrimina rerum tandem inops consilii et auxilii huc appulerim tuaeque Dominationis beneficio hunc locum nactus sim, ubi perbenigne a venerabili magistro Ioanne Kilmair teneor, nullum tamen fructum ex meis laboribus capere potui; et quum fuisset mihi animus interpretandi aut oratorias institutiones Quintiliani aut divinas Ciceronis orationes, omnino sententiam mutavi. Namque me faciliores exponentem auctores suspicabantur quidam (hi quales sint, quilibet coniicere potest), me aut Getice aut Caldee loqui, — opinor, quum conspexerunt me cum monachis Caldeis in platea iocutum; in difficilioribus profecto non modo atticissare, sed etiam punicissare me dicerent. Ceterum quod in amplissimis curiis principum ab adolescentia non in ultima fortuna versatus sum, optimum esse reor, si apud aliquem dominum possem habere locum. Sed circumspicienti mihi nullus hic talis occurrit praeter reverendissimum dominum episcopum Viennensem,[1] apud quem tua Dominatio et pręstantissimus dominus Collimitius magnę estis aestimationis.
Quare, si quid tua Dominatio in re huiusmodi possit efficere (efficiet autem, quantum voluerit), vehementer oro, velit animum intendere, ne suum Tranquillum in extrema caiamitate deserat. Iam diu scripsissem aliquid ad dominum Collimitium in testimonium meae observantiae erga suam Excellentiam; sed luctuosa ad talem virum scribere non decebat, iucunda qui poteram in maxima animi consternatione? -- Hoc elegidium vero coacta natura vix excussi; quod, ut ingenue fatear, non implet aures meas. Illud autem una cum mea salute iudicio atque consilio tuae Dominationis subiicio. De his plenius coram tua Dominatione acturus eram, nisi me capitis dolor prohibuisset.
Quid decreverit tua Dominatio, significet mihi, et suum Tranquillum solito prosequatur amore, rogo. Ego, quamprimum hac molestia liberabor, ad tuam Dominationem accurram,
pulveris Euboici felix quae vivat in annos.[2]
Tranquillus Parthenius.
Ad elegantissimum poetam et medicum D. Vadianum Tranquillus Parthenius.
recensereQuem decor et probitas, praestantia, gloria, virtus
Et genus exornat, o Vadiane, tuum,
Non ego iam blandis tua pectora culta Camenis,
Non animi referam munera rara tui.
Unica facundi tua gratia me tenet oris 5
Attonitum miris sollicitatque modis,
Non modo Tranquilli qua tu cor molle fatigas
Et trahis addictum sub tua iura caput;
Saxa sed et gelidos adamantas et ardua montis
Culmina Riphaei Sarmatiamque trucem 10
Flexissetque lupos, Hircanias denique tigres
Et quae sub gelido terra Trione riget.
Nostra igitur quoniam si versas pectora vates,
In causa est probitas, gloria, Musa, lepos.
Fontes
recensere- Historischer Verein des Kantons St. Gallen, Mitteilungen zur vaterläendischen Geschichte, St. Gall: Fehr'sche Buchhandlung, 1897, p. 165--166.
Notae
recensere- ↑ episcopum Viennensem: Georg von Slatkonia (Jurij Slatkonja), 1456--1522, episcopus Viennensis 1513--1522.
- ↑ pulveris... in annos: hexametrum est; cf. Statius, Silvae I, 4, 124--125: "tu Troica dignus / saecula et Euboici transcendere pulveris annos".