Aperire sectionem principem

Tranquillus Parthenius Dalmata ad lectorem

Tranquillus Parthenius Dalmata ad lectorem

Quicquid in Hesperia Latię excoluere Camęnę
  Gallicaque et quondam Graia Minerua dedit,
Eckius excelsa passim virtute refulgens
  Explicat ingenii fertilitate sui;
Cui non terra grauis satis est, Neptunus et aer        5
  Sed penetrat summi mystica sacra Dei.
Non hęc humani est mortalis imago tenoris
  Exuperant vires ardua nempe leues;
Eckius ingenio quod transuolet astra polumque,
  Nemo hoc diuini muneris esse negat        10

Ex Ingoldstat

Fontes

  • Dionysius / Eck, Johannes : D. Dionysii Areopagitae De mystica Theologia lib. I., Graece, August[a]e Vindelicoru[m] 1519, p. 75.