Tranquilli Parthenii in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tranquilli Parthenii in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum
ca. 1515
editio: incognita
fons: incognitus

Tranquilli Parthenij in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum


  Quicquid sub gelido sydere desidet
  Telluris solidae, quicquid et aestuans
  Cancri perpetuis zona caloribus
  Atque vrget medii circulus aetheris
  Et quicquid geminis sunt regionibus        5
  Subiecta, aut placidi sub gremio Iouis,
  Descripsit serie Pomponius breui,
  Auro Pomponius pulchrior Indico,
  Hortis Pomponius Mela beatior,
  Seu vis Hesperidum, seu mare quos vagum        10
  Latis Ionium fluctibus abluit.
  Nec quicquam occeani partibus vltimi
  Orsus praeteriit quod placet auribus
  Excultis: aperit nobilis gentium
  Iucundumque solum. Nempe cubilibus        15
  Ipsius Zephiri et precipitis Noti
  Et qui Parrasio fertur ab angulo
  Atque Austro tumidis flatibus aspero
  Coniunxit varios nobilibus locis
  Mores mortalium, nominibus quoque        20
  Distinguens propriis, siue ruentibus
  Et curuis cupias flumina cursibus
  Seu cum spiciferis stagna paludibus
  Tangentesue suo vertice sydera
  Montes; eripitur nec decor vrbibus,        25
  Extremis etiam finibus insulae
  Seu vis Taprobanam, seu Cycladas breues,
  Ingens littoreis nec species locis
  Nec planis procul est dulcis amoenitas.
  Hic et Pieridum conspicies domos        30
  Sedemque Oebalii Castoris inclytam
  Atque vnde emicuit numen Apollinis.
  Venatrix latices Cynthia quos solet
  Arcu dum rigidas persequitur feras
  Aestu et continuis victa laboribus        35
  Crebro virginibus visere cum suis,
  Albentes humeros fluctibus ingerens,
  Apparent; vitreis Thessala denique
  Tempe cum fluuiis, Thracius horrida
  Vel stringat glacie ventus et aspera        40
  Vndas, vel Rhodope Sythonia niue
  Accedat nebulis vertice proximus.
  Frustra quis subeat longa pericula
  Neptuni geminis Syrtibus Aphrici
  Et saeuis Siculi vorticibus freti        45
  Et quas expaueas Euboicas minas
  Aut quae non maneat montibus auiis
  Et siluis rabies praecipitis Necis?
  Alter Nereidum naufragus vnguibus
  Quidam pestiferis interit anguibus        50
  Discerpunt alium Caucaseae ferae
  Multi a crudelibus saepe latronibus
  Coguntur variis subdere mortibus
  Vitam. heu! quam miseris imminet vndique
  Fatum mortalibus: vel mare nauiges,        55
  Vel terram ambiguo numine transuoles,
  Omnis Pomponius gloria saeculi,
  Aruis Pomponius fertilior Gygis,
  Securum docuit quemlibet ordine.
  Non solum geminis possis vt auribus,        60
  Ast ipsis oculis omnia cernere:
  Et plagam Hesperiam, feras et vltimas,
  Et quis presideat Memnonius parens
  Terras, et nimiis nigra caloribus
  Quae gens Aethiopum possideat loca.        65
  Hoc est ingeniis nobilibus decus
  Noscendum: historicis sic quoque vatibus
  Cantata accipies absque laboribus.
  Et tandem patriis sedibus immorans
  Nosces Persephones multiplices domos,        70
  Quascunque radiis Delius aspicit.

  • Mela, Pomponius / Barbarus, Hermolaus <Iunior> / Camers, Johannes: De situ orbis, Lipsia [ca. 1515], pp. 6--8.

Cf. editionem digitalem phototypicam huius operis apud Bayerische Staatsbibliothek.