Aperire sectionem principem

Tranquilli Parthenii Ragusini carmen

Tranquilli Parthenii Ragusini carmen

Qui modo in obscuris iacuit Pomponius oris,
   Difficilis, durus nec minus asper erat;
Oedipodis quem uix aperiret cura labroque,
   Vix Tiburtinae pectora sacra deae –
Iam legitur clarus Vadiani munere uatis,        5
   Cui uirides lauri tempora docta premunt.
Non secuit tantum salebras uitiataque uerba,
   Plurima sed multis contulit historiis.
Quid non huic debes docto, Germania, uati?
   Excolit hic nomen progeniemque tuam.        10