1. Titanum soboles, socia nostri sanguinis,
Generata coelo, adspicite religatum asperis
Vinctumque saxis, navem ut horrisono freto
Noctem paventes timidi adnectunt navitae ;
Saturnius me sic infixit Juppiter,
Jovisque numen Mulcibri ascivit manus.
Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens,
Perrupit artus : qua miser sollertia
Transverberatus, castrum hoc furiarum incolo.
Jam tertio me quoque funesto die,
Tristi advolatu, aduncis lacerans unguibus
Jovis satelles pastu dilaniat fero.
Tum jecore opimo farta et satiata, affatim
Clangorem fundit vastum, et sublime advolans,
Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.
Cum vero adesum inflatu renovatum est jecur,
Tum rursus taetros avida se ad pastus refert.
Sic hunc custodem moesti cruciatus alo :
Qui me perenni vivam foedat miseria.
Namque, ut videtis, vinclis constrictus Jovis,
Arcere nequeo diram volucrem a pectore.
Sic me ipse viduus pestes excipio anxias,
Amore mortis terminum anquirens mali.
Sed longe a leto numine aspellor Jovis,
Atque haec vetusta saeclis glomerata horridis,
Luctifica clades nostro infixa est corpori :
Ex quo liquatae solis ardore excidunt
Guttae, quae saxa assidue instillant Caucasi.
2. tum profusus flamine hiberno gelus
Tragoediae (Accius)/Prometheus
(Redirectum de Tragoediae (Accius) - Prometheus)