There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

1. Sed ita Achilli armis inclutis vesci studet,
Vt cuncta opima levia <iam> prae illis putet.

2. Quid est, cur componere ausis mihi te aut me tibi?

3. (...) nam tropaeum ferre me a forti viro
Pulcrum est: si autem vincar, vinci a tali nullum <mi> est probrum.

4. In quo salutis spes supremas sibi habet summa exerciti.

5. Inter quos saepe et multo inbutus sanguine

6. Huius me dividia cogit plus quam est par loqui.

7. Maior erit luctus, cum me damnatum audiet.

8. Vbi cura est, ibi anxitudo acerbast, ibi cunctatio,
Consiliorum erratio et fortunaest

9. Bene facis: sed nunc quid subiti mihi febris civit mali?

10. Virtuti sis par, dispar fortunis patris.

11. Hem, vereor plus quam fas est captivam hiscere.

12. Sed pervico Aiax animo atque advorsabili

13. Nam non facile sine deum opera humana propria sunt bona.

14. Cur vetera tam ex alto adpetissis discidia, Agamemno? (...)

15. (…) noxitudo (...) .
Oblitteretur Pelopidarum, ac per nos sanctescat genus.

16. <Tammodo He>ctor lux Dardaniae <nunc idem> in tenebris <situs>