1. Sol qui micantem candido curru atque equis
Flammam citatis fervido ardore explicas,
Quianam tam adverso augurio et inimico omine
Thebis radiatum lumen ostentas tuum–?
2. Ibi fas, ibi cunctam antiquam castitudinem
3. Vicissitatemque inperitandi tradidit.
4. Ne horum discordiae et dividiae dissipent
Disturbent tantas et tam opimas civium
Divitias
5. Natus uti tute sceptrum poteretur patris
6. Num pariter videor patriis vesci praemiis?
7. Egredere exi ecfer te, elimina urbe! (...) .
8. Delubra caelitum, arae, sanctitudines!
9. Incusant ultro, a fortuna opibusque omnibus
Desertum abiectum afflictum exanimum expectorant.
10. Ab dracontis stirpe armata exortus genere antiquior
11. Obit nunc vestra moenia, omnis saucios
Convisit, ut curentur diligentius.
12. Iussit proficisci exilium quovis gentium,
Ne scelere tuo Thebani vastescant agri.
13. (...) quae ego cuncta esse fluxa in mea re crepera comperi.
Tragoediae (Accius)/Phoenissae