1. quibus oculis quisquam nostrum poterit illorum optui
Vultus, quos iam ab armis anni porcent? (...) .
2. Ita imperitus stupiditate erumpit se, inpos consili.
3. Et nonne Argivos fremere bellum et velle vim vulgum vides?
4. Sed iam Amfilocum huc vadere cerno, et
Nobis datur bona pausa loquendi
Tempusque in castra revorti.
5. Eaque ivi hoc causa, ut ne quis nostra verba cleperet auribus.
6. Qui, nisi genitorem ullo, nullum meis dat finem miseriis.
7. Fateor: sed cur proferre haec pigrem aut huius dubitem parcere
Capiti?
8. Sapimus animo, fruimur anima: sine animo anima est debilis.
9. Apud abundantem antiquam amnem et rapidas undas Inachi
10. Nunc pergam ut suppliciis placans caelitum aras expleam.
11. Quid istuc, gnata unica, est, Demonassa, obsecro,
Quod me cumago expetens timidam e tecto excies–?
12. Eloquere propere ac meum hunc pavorem expectora.
13. ⟨Sed⟩ quid cesso ire ad eam? em praesto est: ⟨em⟩ camo collum gravem!
14. Viden ut te inpietas stimulat nec moderat metus?
15. Age age amolire, amitte, cave vestem attigas!
16. Maneas, adsis autem, exilio macte ex terris Pelopiis?
Tragoediae (Accius)/Epigoni