PSALMUS XIII | PSALMUS LI |
PSALMUS XIV.
recensereDomine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum glorificat (Hil. magnificat). Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
TRACTATUS PSALMI.
Tractatum hunc percurrentibus non satis primum apparebat unde illum Hilario certo assereremus. Imo ut ei abjudicaremus, multum propendebat animus Et quidem stylus illius nonnihil est planior quam solet. Videbatur quoque invictissimum fidei ac veritatis defensorem dedecere, mendacii officiosi fuisse praedicatorem: praesertim cum Augustinus, epist. CLXXX, n. 3, librum ipsius IX de Trin., ab hujusmodi suspicione vindicasset. Totum tamen tertio ac quarto perlustrantibus non defuerunt notae unde illius auctor internosceretur. Ac primo quidem occurrerunt voces ei familiares, puta sacramentum et virtus contuenda verborum n. 2, virtus aeternitatis n. 5. Deinde quod in eodem num. 5, habetur de Christi corpore, affine est innumeris prope Hilarii locis: quod vero n. 11 de fiducia sui et insolentia, rursum in Psal. LII, num. 15, delibatur. Multa alia hujusmodi facilius est dispicientibus advertere, quam aliis demonstrare. Itaque cum etiam ei adscribatur non solum a Miciacensi codice, sed et a Vaticano; non est ulla ratio satis valida, ut ei abrogetur. Neque enim mirum, quod psalmi in quo ut in exordio dicitur, non prophetia est, non obscuritas, minus intricata, minus obscura sit expositio. Neque magis est stupendum, quod Hilarius Origenem, cui cum pluribus aliis mendacium officiosum non videbatur illicitum, legens ac nonnumquam excerpens, re non multum discussa, in illius abierit sententiam quae suae ipsius indoli in beneficentiam propensissimae plurimum faveret. Sed et si mendacium officiosum charitatis specie Hilario nostro imposuit, cum mendacium per se malum nullo obtentu queat approbari, ut optime et fuse Augustinus lib. contra mendacium demonstravit, multa et praeclara complectitur iste 69 Tractatus ad mores optimos spectantia praecepta adversus arrogantiam, usuram, de usu muncrum et alia Hilario dignissima. In his non est tacendum, quod quam libera, quam constans, quam, ut ita dicamus, superba adversus potentes ac principes iniqua jubentes debeat esse christiana humilitas, ut gestis ostendit, ita etiam hic n. 12 et scriptis commendavit. 1. Psalmi scopus. --Psalmus qui lectus est, inscribitur psalmus David; quia per eum Spiritus sanctus haec locutus est. Et recte ita competit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur, nihil ex occultis profertur, sed omne opus ejus in praesens est. Denique ita incipit, VERS. 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Oratio est simplex Dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quae voluntas sit cohabitaturi cum Deo, et in excelsis ejus et coelestibus quieturi. Non est enim humilis cujusdam animi nec mediocris operis admisceri Deo, mereri ejusdem domicilii communionem. Ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut quia arduum est atque difficile haec obtinere, quibus modis id consequendum sit intelligatur.
2. Praecepta continet paucis multa et praeclara. --Dicit enim ad id quod quaesitum est, VERS. 2: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, et caetera psalmo consequentia. Talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad Deum iter est, cui ad sublimitatem ejus adscensus est, cui in aeternis ejus est requies. Praeceptum autem omne brevitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice privateque, die ac nocte retineatur, obtemperetur, instetur. Est enim haec brevitas locuples et infinita, et ex omnibus Veteris ac Novi Testamenti praeceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, viris, senibus aptissima. Atque ut brevitatis ipsius commendabilior esse possit opulentia, quid in singulis verbis sacramenti sit prosequimur. 70 Non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. Vox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis. Sed in his virtus est contuenda verborum. Distinxit enim ita, habitationem in tabernaculo, requiem in monte: et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte. Ut ergo habitationis et requiei distantia intelligatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est. 3. Tabernacula instituta a Moyse. --Et tabernacula quae prius fuisse legimus, fuerunt levia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus tecta, qualia interdum a nobis effici solent vitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque vitemus. Istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. Sed haec arefacta sunt et dissoluta. Erant enim imaginaria, et facta ad exemplum. Ait enim ita Deus Moysi: Vide ut facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte (Exod. XXV, 40). David quoque templum aedificare optans, tabernaculum cognominavit, sicuti ait: Non dabo somnum oculis meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 4 et 5). Sed et Moyses et Salomon tabernaculum condidit , et deinceps Apostoli plurima tabernacula condiderunt, et per omnes orbis terrarum partes, quaecumque adiri possunt, quin etiam in Oceani insulis habitationes Deo plurimas paraverunt. De quorum gloria testatur Spiritus sanctus: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Deus virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 2 et 3). Non ergo unum tabernaculum, vel per Moysen frondeum, vel per David exoptatum, vel per Salomonem omnibus humanis operibus ornatum, Propheta desiderat; sed multa et innumerabilia: quia etsi in orbe Ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet; et una in omnibus est, cum tamen plures sint, quia una habetur in pluribus. 71 4. Templorum jugis habitatio quam felix. --Primus itaque et maximus gradus est ad coelestia adscendentibus, habitare in hoc tabernaculo, et illic noctibus diebusque vitam aevi totius agere, amotum a saeculi curis, et negotia mundi hujus relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt: ut de Jesu Nave scriptum est: Et Jesus juvenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna Prophetes non discedebat a templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Luc. II, 37). Post quae in monte Domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est. Ergo querendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset adscensus, deinde habitatio est temporis et laboris. Quies vero non interpellatur extrinsecus, sed otium est juge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat: caeterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.
5. Mons in quo quies corpus Christi. --Sed mons Domini nullus in terra est: omnis enim terra jam pridem per vitia hominum maledictis obnoxia est. Nam et in Adae operibus, et in Abel sanguine meruit offensam, et sub Noe habitantium peccatis fuit plena, et nunc quoque edita et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. Ergo non in his talibus exspectandus hic mons est. Sed ut editissimae humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his quae coelestia sunt maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. Et quid sublimius Christo? quidve excelsius Deo nostro? Mons autem ejus est illud quod ex homine corpus assumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen. Super hunc montem aedificata est civitas, quae non possit abscondi: quia sicut ait Apostolus: Non est aliud fundamentum, nisi Christus (I Cor. III, 11). Ergo quia qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et Ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et civitas super montem aedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur quis possit esse requiescens. In alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: Quis adscendet montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Psal. XXIII, 3)? Et Esaias nobis erit testis: Et erit in novissimis diebus 72 manifestus mons domus Domini, et dicent: Venite, adscendamus in montem Domini, in aedem Dei Jacob (Esai. II, 2 et 3). Et rursum Paulus: Vos accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem (Hebr. XII, 22). Si ergo requiei nostrae spes omnis est in Christi corpore, et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intelligere, quam corpus quod suscepit ex nobis, ante quod Deus erat, et in quo Deus est et per quod transfiguravit ( f. transfigurabit) corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae; si tamen et nos vitia corporis nostri cruci ejus confixerimus, ut in ejus corpore resurgamus. Ad illud enim post habitationem Ecclesiae scanditur, in illo in Domini sublimitate requiescitur, in illo cum Angelorum choris, cum et nos simus Dei civitas, sociabimur. Quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus; sed omnibus firmitate sua per virtutem aeternitatis utentibus, in his sit extra quae nihil indigeant quiescendum. 6. Vitia cavere, virtutes sectari. --Ergo ad id quod quaesitum est, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? respondit Spiritus sanctus per Prophetam: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Igitur impollutus ingrediens, et extra omnem peccati labem vivens, hic esse responsus est, cui post baptismi lavacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit immaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens vino ebria, non pecuniae vita ancilla. Magnum est igitur his abstinere; sed in non his ( f. non in his) statim confecti itineris est requies: coepta enim in his via est, non peracta. Nam sequitur: Et operatur justitiam. Bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum: et benevolentia non ineunda est, sed explenda. Justitiam enim velle, hic erit fructus ut fiat. Et quidem in his utilis est ad Dominum cursus; verum plura sunt reliqua. Restat enim, VERS. 3: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo. Superiora illa, licet magna atque praeclara sint, solent tamen cum gentibus esse communia, ut vitium caveant, ut famam bonitatis acquirant. Sed haec animalium, non spiritalium virtus est. Apostolus enim et carnalem hominem posuit, et animalem, et spiritalem: carnalem, 73 bellnae modo divina et humana negligentem, cujus vita corporis famula sit, negotiosa cibo, somno, libidine. Animalis autem, qui ex judicio sensus humani quid decens honestumque sit sentiat, atque ab omnibus vitiis animo suo auctore se referat, suo proprio sensu utilia et honesta dijudicans; ut pecuniam spernat, ut jejuniis parcus sit, ut ambitione careat, ut voluptatibus resistat, ut bonitate venerabilis sit. Sed praesens in his tantum et inter homines homini erit usus. De quibus ait gentium Doctor: Secundum doctrinas et praecepta hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate sensus, ad non parcendum corpori non in aliquo honore, ut ad saturitatem carnis (Coloss. II, 22 et 23). Spiritalis autem est, cui superiora illa ad Dominum studia sint, et hoc quod agit, per scientiam Dei agat, intelligens et cognoscens quae sit voluntas ejus, arcanum secreti consilii et absconditi a temporibus saeculi per revelationem ac donum Spiritus sancti intelligens, et sciens quae ratio sit a Deo carnis assumptae, qui crucis triumphus, quae mortis potestas, quae in virtute resurrectionis operatio. Haec, ut idem apostolus docet, animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi: nec potest intelligere, quoniam spiritaliter interrogatur. Qui autem spiritalis est, judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur (I Cor. II, 14 et 15).
8. Sine fide sterilia opera. --Conscius ergo Spiritus sanctus, ea quae superiora sunt in vitae innocentia et in operibus justitiae, et gentibus et haereticis esse communia. Namque plures eorum et jejuniis corpora defatigant, et continentiam patrimoniorum largitione testantur, et pudicitiam virginitate consummant. Sed quia, abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, Dominus ad discipulos sic locutus est: Amen dico vobis, cum venerit filius hominis, putatis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Sciebat et virginitatem et continentiam et jejunia esse curanda; et quia haec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est, cum Christi veritate consentiant; ad id quod superius dixerat, propheta subjecit: Et loquitur veritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis veritate suscepta sint. Et in his quidem conscendentibus ad requiem montis Domini gradus celsus est, in innocentia videlicet, et in operibus, et in confessione: sed licet provecti per plura simus, adhuc 74 tamen alia sunt reliqua. 9. Fidei veritatem ore et opere proferre. --Solent enim plures gloriosam intelligentiae verborum speciem praeferre, et voluntatis ac judicii decus etiam sermonum honestate mentiri; cum de Deo bene sentiant et loquantur, verbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. Hi sunt qui quae loquuntur oderunt, et his quae praedicant ipsis rebus inimici sunt. Ergo ad veritatem cordis adjunxit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua; ut veritatem quam sentit, non fallat in verbis; ut Catholicae doctrinae professionem, et ita sentiendi ac praedicandi judicium etiam operatio consequatur: quia, secundum Apostoli testimonium, ut in corde creditur, ita in ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 16). Ergo ut sit in Dei requiem dignus adscensus, in verborum ac linguae veritate vivendum est: ut per operationum fidem sensus nostri verba non falsa sint. 10. Mendacium officiosum. --Sed artum hoc, et per saeculi nequitias et vitia difficile iter est. Est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnunquam falsitas utilis est, cum aut percussuro de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis aegrotum; et oportet secundum Apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum (Coloss. IV, 6). Idcirco nunc Spiritus sanctus falsitatis affectum mendacii conditionibus temperavit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno. 11. Insolentem in alios aut sibi fidentem non esse. --Sed licet quae superius diximus expleantur, et ingrediatur innocens, opereturque justitiam, veritatem corde complectens, se ipsum in his quae locutus fuerat non fallens, malum proximo non inferens; perfectus tamen in his non erit. Est adhuc aliquid in nobis edomandum, exspuendum, perimendum: et quid illud sit, idem qui per superiora confirmat propheta, subjecit dicens: Et opprobrium non accepit adversum proximos suos. Insolentiae scilicet et fiduciae vitia depellit, et commune illud superbiae malum tollit. Quid enim tam inane, tam miserum, quam homo homini superbiens, quam de se aliquid fidens? Nonne videmus plures per opum insolentiam, cum exprobrassent inopum egestatem, amissis omnibus egere; et aliorum miseriam fastidientes, rursum eguisse miserantum? plures etiam per praesumptionem vitae diu innocentis ad crimina devolutos, et eum delicta aliis 75 exprobrarent, ipsos vix ad poenitentiae veniam pertinere? Non est igitur opprobrium adversus proximos ineundum: sed si quid in iis incuriosum, si quid petulans, si quid negligens, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine, blandimento emendationis est corrigendum. Hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quae validissima fiduciae custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio opprobrium, ne sit doctrina convicium. Sic fiduciam orantis pharisaei Dominus in Evangeliis damnavit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: Gratias tibi ago, Domine, quod non sum sicut caeteri homines, adulteri, avari, sicut et hic publicanus. Erat autem publicanus in secreto orans: Domine, misereremei peccatoris (Luc. XVIII, 11 et 13). Huic orationi ejus Scriptura subjecit, Quia magis justificatus egressus est publicanus quam pharisaeus (Ibid. 14). Misericordiam Dei peccati confessione promeruit publicanus: pharisaeus vero honorem eorum quae de se proferebat, per insolentiam opprobrii amisit. 12. Humilitas non careat constantia. --Sed forte jam dignum se quis, si haec universa adeptus sit, promissionibus Dei credit; cum se post innocentiam, post bonitatem, post prudentiae modum, etiam humilitate moderatus sit. Sed plura adhuc restant. Nam ut significavit in eo mendacio esse peccatum, si alteri malum mentientis falsitas compararet; ita nunc ubi opprobria adversus proximos non sumenda decernit, habendam tamen rationem ipsius humilitatis adjecit. Quae autem haec ratio sit, cohaeret in versu: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Non oportet humilitatem carere constantia, et libertas Dei a nobis in ea quam omnibus debemus servitute retinenda est ( al. retinendum), ne ad potentium impetus terreamur, ne ad malevolorum arbitria cedamus. Interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur, et vitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur. Ergo si jam in professionem iniquitatis abruperit, ut in versu explicatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: oportet istius modi hominem apud nos non alicujus, sed nullius esse judicii, ut sit nobis nullus, abolitus, interemptus. Spiritalia 76 enim tractantem, et coelestia contuentem decet humanae nequitiae despicere momenta, et animo sublimi et excelso istiusmodi malevolentiae hominem tamquam nullus sit opinari. 13. Honor nulli Deum timenti denegandus. --Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta adversus iniquos judicabitur. Sed spectandum est quid sequatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum magnificat. Ergo ut sine personae exceptione nullus nobis qui malignus est debet esse; ita et sine exceptione personae omnis qui Dominum timeat honorandus est. Non nos moveat innocens pauper, non jejunans anus, non servus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus; sed omnes pari judicio revereamur, ut talis sit in eorum qui timent Dominum magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil aestimandis malevolis libertas. 14. Baptismo jurata constanter tenenda. --Et quia in regenerationis nostrae nativitate in haec sacramenta juramus, renuntiantes diabolo, seculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus; retinendam usque in finem confessionis hujus fidem statuit dicens: Qui jurat proximo suo, et non decipit. Quamvis enim quis in mandatis Dei diu manserit, tamen si aliquando fefellerit, jam non manet cum fefellit, et justitia anterior injustitia tempore amittitur. In Evangelio: Beati, qui manserint usque in finem (Matth. XXIV, 13). Idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur: quia in his quae promissa sunt Deo, non est aliquando fallendum (Eccli. XI, 30). 15. Usurae iniquitas. --Sed tendit usque ad consummationem perfectam admonitio coelestis. Num cui vitium omne detersit, cupiditatem quoque ejus, quae nimium nos detinet, pecuniae avertit dicens: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Fallax hoc beneficium, et humanitas fraudulenta, damnosa haec benevolentia docetur. Quid enim tam intolerabile, quam ut indigenti ita beneficium tribuas, ut magis egeat; et miseriam inopis opem laturus accumules? Si christianus es, quid a Deo praemii exspectas, ipse ab hominibus non beneficia exspectando, sed damna? Si christianus es, quid otiosam pecuniam tuam in reditum componis, et fratris tui inopiam pro quo Christus mortuus est, thesaurum 77 tuum efficis? Si christianus es, non quaero ut largiaris, saltem debitum sic reposce, ne spolies; et memento eum a quo usuram repetis, esse inopem et pauperent, propter quem Christus inops voluit esse et pauper. Itaque sive injuriam, sive beneficium cum pauperi praestas, Christo praestare te nosce; quia propter eum, cum Deus esset, indigentiam ejus est dignatus et nomen. 16. Munerum usus qui licitus, qui vetitus. --Sed ne durus sermo admonitionis istius crederetur, tamquam si penitus sub usurarum nomine habendi curam removisset: non igitur acquirendi sollicitudinem sustulit, quin etiam modestiam accipiendi muneris temperavit, dicens, ad id quod dixerat: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et munera super innocentes non accepit. Est quaedam munerum consuetudo, quae honorem afferat largienti, ita ut maximi doloris sit oblata contemni, quam damni donasse quae sumpta sunt. Igitur ea munera quae in alterius operarentur injuriam inhibuit. Nam si usum munerum omnino abstulisset, satis fuerat dixisse: Et munera non accepit. Sed quia simplex donorum usus aut ex hominis, aut etiam ex Dei reverentia venit; ea vetuit munera, quae integritatem judicii corrumperent, quae innocentis injuriam emerent, quae nullum in se charitatis mutuae officium continerent. Ut enim quae Deo offerimus, his quidem ille non eget, sed per nos debitae reverentiae impletur officium: ita eam in muneribus docet observandam esse rationem, ut ea sumantur a nobis, quae sint grata et utilia offerentibus, non quae nos faciant venales, nec insidiosa innocentibus sint, nec munerantibus sumptuosa, officio potius quam cupiditate sumpta, honore ingesta quam metu, charitate magis suscepta quam lucro. 17. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. -- Per haec igitur est habitatio in tabernaculo, per haec requies in monte. Restat ergo praeceptorum custodia, et mandatorum opus. Condendus est psalmus in viscera, scribendus in corde, in memoria signandus, et hujus nobiscum noctibus diebusque copiosae brevitatis thesaurus comparandus: ut acquisita hac in viaticum aeternitatis opulentia, et habitantes in Ecclesia, tandem in gloria corporis Christi quiescamus.