Tractatus super psalmos/54

This is the stable version, checked on 15 Octobris 2021. Template changes await review.
PSALMUS CXLV
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXLIV PSALMUS CXLVI 

PSALMUS CXLV.

recensere

Psalmus David. Alleluia. Aggaei et Zachariae.

Lauda anima mea Dominum, laudabo Deum (Dominum) in vita mea, psallam Deo meo quam diu ero. Nolite confidere in principibus, neque (Infra, abest neque) in filiis hominum, in quibus non est salus. Exivit spiritus ejus, et revertetur (Infra, eorum et revertentur) in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: et (Infra abest et) spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit 630 judicium injuria patientibus (Infra, his qui patiuntur injuriam), dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, Dominus sapientificat caecos. Dominus erigit allisos (Infra, elisos), Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas (Infra, proselytum), pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum exterminavit (Infra, viam . . . . . exterminabit). Regnabit Dominus in saeculum (Infra, in aeternum) Deus tuus Sion, in generatione et generationem.

TRACTATUS PSALMI.

1. Tituli pars addita, quare. Vita misera qui non vita nostra. --Etiam huic psalmo addere aliquid translatoribus visum est. Nam cum Hebraeis sola alleluia, sit praelata confessio, illis placuit Aggaeum et Zachariam in titulo anteferre: hoc eo, ut psalmum esse propheticum nosceremus: quia per hos prophetas, sub quibus aedificata rursum Jerusalem est, ipso illo tum tempore aeternae Jerusalem aedificatio praedicatur, etiam Evangelio testante, cum ingressuro templum Domino, et nummulariorum mensas, et ementium ac vendentium negotia subversuro (Matth. XXI, 4, 5), ita scriptum est: Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Zachariam prophetam dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum novellum subjugalem (Zacch. IX, 9). 2. Et, ut arbitror, hujus Jerusalem potius et Sion regem psalmus ostendit, qui ita coepit, VERS. 2: Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quam diu ero. Scienter et de prophetae doctrina dictorum ordinem tenuit. Primum enim eam (animam) hortatur ad laudem, quae in hanc est constituta naturam, ut maneat aeterna. Tum deinde, quia per resurrectionis donum glorificato corpore totum ( scil. corpore ut anima) se ei meminerit coaeternum, tamquam de futuro confidens ait: Laudabo Dominum in vita mea. Non enim ea vita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est: ab Adam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non vitam, sed mortem esse, Apostolus novit dicens: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? In hac ergo vita sua Deum, qualis primum in homine est instituta, 631 laudabit. Tum tertio ne in hoc eodem nunc corpore irreligiosus existimaretur; adjecit: Psallam Deo meo quam diu ero (supple, in hac vita misera; vid. Prolog. n. 19). In omni autem hoc psalmorum libro, in psallere religiosas operationes corporis significari meminimus: apta et consona corporei motus varietate placituri. 3. In reges, quos deos sibi finxit antiquitas, non est sperandum. --Post quae stultas hominum opiniones, et inanes in regum nominibus religiones, quos sibi deos antiquitas finxit, redarguit dicens: Nolite confidere in principibus, VERS. 3 et 4, in filiis hominum in quibus non est salus. Exibit spiritus eorum, et revertentur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Confidere vetuit in regibus. Et quibus regibus? subjecit: et in filiis, inquit, hominum. Et quibus filiis hominum? quibus non est salus. Et cur salus non sit? ostendit: Exibit spiritus eorum, et omnes revertentur in terram suam. Et reversuris in terram quid erit? In illa die peribunt omnes cogitationes eorum: corruptae ipsi scilicet originis; quia esse filii hominum perstiterunt, nec filii Dei esse voluerunt: nullius quoque salutis; quia exeunte spiritu, et in terram corporibus dissolutis, cogitationes eorum corporeae atque terrenae cum terreno corpore interibunt. 4. Quam rectius in mundi opificem speretur. --Sed ut ita in istiusmodi reges fiduciam non conferas, in quem sperandum esset ostendit, VERS. 5-7: Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, facit judicium his qui patiuntur injuriam. Non est caduca cogitatio in regem istiusmodi sperare: et spes illa non interit, quae in Creatorem coeli et terrae et maris et omnis universitatis hujus extenditur. Hic sperandus adjutor est, in quo dolus non est. Nam cum, secundum prophetiam, omnis homo mendax sit; veritatem in saeculo solus ille custodit: et custodiens veritatem, judicium facit ob eos qui patiuntur injuriam. Beatus ille est, quem adjuvando ex Jacob faciet Israel. Spes ejus aeterna est, quia in Creatorem coeli et terrae marisque confidit. Creator autem horum omnium hic et verus et judex est, et veritatem custodiendo, et faciendo judicium. 5. Esuriem verbi Deus satiat. Compedes spiritales solvit. Caecitatem saeculi fugat. --Neque solum judicium facit, sed etiam id quod sequitur: Dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, VERS. 8 et 9: Dominus sapientificat caecos, Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos. Dominus custodit proselytum, pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. Haec quidem et corporaliter intelligere non otiosum est: sed altius nescio quid et majus sermo complectitur. Dat, inquit, escam esurientibus. Videamus quam escam, et quibus esurientibus. Et hae quidem escae corporales non tum semper praebentur a Deo, cum esuritur a nobis. Annuum namque earum munus 632 est: et ideo intra tempus praebentur, ut intra tempus ne quis esuriat. Est igitur alia esuritio, et sunt aliter esurientes, quibus esurientibus esca praebetur. Scriptum namque est in Amos propheta (VIII, 11): Ecce induco famem super terram; non famem panis; neque sitim aquae; sed famem ut audiatur verbum Dei. Hanc igitur escam praedicationis esurientibus Dominus impertit. Quae cum in cibum fuerit assumpta, vincula diaboli resolvuntur. Ligavit enim, secundum Evangelia, decem et octo annis Abrahae filiam (Luc. XIII, 16). Compedes quoque avaritiae, libidinis, ebrietatis, cibus talis absolvit. Et absolutis compedibus, caecis sapientiam praestat. Si de corporalibus donis Propheta loqueretur, commemorasset potius caecis lumen indultum. Sed quia per cibum verbi esuritione depulsa, solvebantur compedes saeculi: etiam caecitas saeculi sapientiae impertitione depellitur. Alimur enim post ingentem famem divinae cognitionis spiritalibus cibis: et compedibus quibus currere ad aeterna non sinimur absolutis, discussa per indultam sapientiam caecitate. Creatorem nostrum oculis intelligentiae contuemur. Desinit ergo fames longa, compedes graves, caecitas stulta, et id quod sequitur succedit. 6. Pupillus. --Allisi eriguntur, justi diliguntur, advenae sive proselyti custodiuntur, pupillus et vidua suscipitur, et via peccatorum disperditur. Quisquis ille est, qui modo Dei est, etsi non uniforme, tamen proprium habet munus, ut allisus licet, si non esuriat, si non compeditus et stultus sit, tamen erigi possit ne jaceat in aeternum; ut justus ob justitiam diligatur; ut advena etsi non tamquam justus diligitur, tamen vel ob hoc quia advenerit reservetur; ut pupillus, quia patrem sibi diabolum abjuraverat, exemplo apostolorum non orphanus relinquatur; ut vidua suscipiatur in sponsam, postea quam sibi in Christo confixus hic mundus est (V. Tract. Psal. CXXXI, n. 24). Omnem enim credentium fidem, cui per adimpletionem temporum lex tamquam vir primus emortuus sit, viduam apostolus nuncupavit (Rom. VII, 4). Sed non solum vidua suscipitur, sed etiam via peccatorum exterminatur. Quibus in interitum demersis, Jerusalem sancti illius regis civitas incoletur: non ista utique, quae desolata et subversa profani parricidii luit poenas. 7. Quae Sion sedes regni Dei. --Concludit enim ita, VERS. 10: Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus Sion, in generationem et generationem. Ubi illa Sion, in qua regnaturus est Dominus? Nisi forte in ea ( subaud. regnaturus est) quae Prophetas occidit, et lapidat eos qui ad se missi sunt? Haec utique hodie jam non est: et quomodo Dominus in aeternum regnabit, regni sui sede subversa? Sed regnabit in ea, quae mater coelestis est, quae vivis ex lapidibus exstructa, 633 et sanctis civibus plena per generationem legis et per generationem fidei frequentabitur a domesticis Dei et Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.