Tractatus super psalmos/49

This is the stable version, checked on 15 Octobris 2021. Template changes await review.
PSALMUS CXL
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXXIX PSALMUS CXLI 


PSALMUS CXL.

recensere

Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci orationis meae, cum clamavero (Infra, dum clamabo) ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (His praemittitur, Domine). Elevatio (allevatio) manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone Domino custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba mala (malitiae), ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabo cum electis eorum. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc (et) oratio mea in beneplacitis eorum; absorpti sunt continuati petrae judices eorum, Audientur (audient) verba mea, quoniam potuerunt: sicut crassitudo terrae eruptum est super terram. 592 Dissipata sunt ossa nostra secus infernum; quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et scandalis operantium iniquitatem. Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.

TRACTATUS PSALMI. 1. Oratio, etsi tacita, per fidem clamat. --Omnium sanctorum fidelis oratio, clamor est Deo: fide enim ad eum, non vocis clamore clamatur (Psal. CXVIII, n. 1 et 2). Moyses instante Aegyptiorum rege moestus stabat in littore: sed tacente licet eo, excelsae mentis fidelem orationem Dominus audivit, dicens: Quid proclamas ad me (Exod. XIV, 15)? Martyrum quoque sanguis voce corporis caret; sed indignitas necis eorum Deo clamor est, ipso Domino de Abel ad Cain dicente: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Sic et sub ara Dei Martyrum animae proclamare scribuntur, magna voce dicentes: Quousque Dominus sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus in terra (Apoc. VI, 10)? Si igitur non humilia, nec terrena, nec corporalia fidei spiritu oremus; tacens licet oratio nostra, Deo clamor est. Atque ideo Propheta totus ad Deum spiritu orationis intentus, ita coepit, VERS. 1: Domine clamavi ad te, exaudi me. Et ut clamorem istum non vocis, sed fidei doceret esse; adjecit: Intende voci orationis meae, dum clamabo ad te. Clamor etiam invitis nobis penetrat in auditum, ac se sponte in aures nostras vi contentae vocis immittit. Sed quia Propheta non tali clamore clamat, orat ut clamante se Deus in vocem orationis intendat: per id namque quod intenditur, fidei inspectio est, non clamoris auditio. Id enim quod interius est, intenditur: caeterum clamorem corporalem intendi non necesse est, per semetipsum omnem sensum aurium occupantem. 2. Oratio pura. Incensi natura et compositio. Significat orationum quatuor genera, vel ex quatuor elementis hostiam laudis Deo offerii. --Dehinc sequitur, VERS. 2: Domine, dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Quorum pura et recta et sincera oratio est, hi dicere poterunt, Dirigatur oratio mea: caeterum si externarum cogitationum interventu depravabitur, non dirigetur. Sed quod ait, Dirigatur ut incensum; intelligendum est quid sibi velit comparatio proposita incensi. Et primum natura incensi ea est, ut in altum se de humilibus extollat, spirans optime, et sese nobis in sensum suaveolentiae immittens. Hinc ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis componitur, stacte, onyche, galbano, thure: quae omnia haec in formam orationum 593 fidelium constituta esse, beati Joannis Apocalypsis ostendit, cum ait: Et illi quidem viginti quatuor seniores prociderunt ante Agnum, habentes quisque citharam et phialas aureas plenas odoribus, qui (al. quae) sunt orationes sanctorum. Quatuor autem genera orationum Apostolus esse significat, ad Timotheum scribens: Exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim., II, 1). Humilitatis nostrae est deprecari, magnificentiae Dei est orari, fidei est postulare, confessionis et laudis est gratulari. Et forte quatuor illa genera odorum ad unum thymiama ex partibus subtilissimis comparata, singulis quoque generibus poterunt consummandae orationis aptari. Quamquam speciem quatuor elementorum, horum quatuor odorum natura et species significare videatur: ut thus quod perlucidum est spiritui comparetur, stacte vero aquis, galbanum et onyx terrae et igni: ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum et in terra et in aquis sint, placita Deo incensi modo haec offeratur laudis oratio. Sed haec his, quos profundioris scientiae cognitio delectat, relinquamus: nobis sufficit prophetica atque apostolica auctoritas, quae et incensum orationes esse significat, et orationes deprecatur dirigi ut incensum. 3. Manuum elevatio et extensio quid differant. --Sed qui deprecatus est orationem suam dirigi ut incensum, etiam illud post haec ait: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Plurimis locis (In Ps. LXII, n. 7) tractavimus, in allevatione manuum excelsi operis officium monstrari: ut cum Moyses elevatis manibus stare praeceptus est, populo in allevatione et demissione manuum suarum vel victore vel victo. Apostolus quoque orantes jubet elevare manus puras (I Tim. II, 8). Et cum ait: Sine ira et contentione (Ibidem); non habitum orandi constituit, sed praescriptum divinae operationis adjecit. Denique Dominus per Esaiam (Esa. I, 15) prophetam orationes impiorum improbans, ita locutus est; Si extendatis manus, avertam oculos meos a vobis, non utique si elevetis, sed si extendatis manus; quia habitus orandi in manibus extendendis est, perfecti autem operis efficientia est in elevandis.

4. Vespertinum sacrificium quid. --Manuum ergo elevatio, sacrificium vespertinum est. Non enim sanguine et holocaustis nos, in quos consummatio saeculorum devenit, sacrificamus Deo. Sed quod sacrificium vespertinum placitum sit, audiamus Dominum in Evangeliis dicentem: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et suscepistis me; infirmus et visitastis me; in carcere fui, et liberastis me (Matth. XXV, 34 et seqq.). Et respondentibus illis quod numquam his officiis humanae necessitatis eguisset, ait: Amen 594 dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis (Ibidem, 40). Hoc sacrificium vespertinum, id est, temporum novissimorum est. In hoc manus elevandae sunt: quia istius modi orationibus, jam ab initio mundi, benedictis Dei regni coelestis praeparata possessio est. 5. Linguae lapsus et remedia. --Sed meminit propheta, praeter clamorem fidei, praeter orationem quae dirigenda est ut incensum, et praeter elevationem manuum in qua sacrificium vespertinum est, et aliud sibi adhuc opus consummandae in se justificationis optandum. Dicti scilicet hujus evangelici memor, Ex verbis tuis justificaberis, aut ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37); recolens quoque de omni se verbo otioso rationem in die judicii redditurum (Ibid. 36), necessario deprecatus est, dicens, VERS. 3: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non levem custodiam ori orat apponi, ostium scilicet circumstantiae: ut custodia illa non observatio sit aliqua, sed claustrum. Periculosus enim linguae et promptissimus lapsus est: et ex ea maledictum, mendacium, perjurium, obtrectatio motu facili et aditu patenti efferuntur. Oremus ergo nobis circumstantiae ostium. In eo enim libro, qui nobiscum Salomonis inscribitur, apud Graecos autem atque Hebraeos Sapientia Sirach habetur, ita monemur: Ecce circumvalla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et verbis tuis jugum et mensuram (Eccli. XXVIII, 28 et 29). Et ostium et seram ori jussit apponi: ne verbis esset facilis egressus. Iisdem autem verbis jugum mensuramque constituit: ut rationis jugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent. 6. Cor pravum qui delictis excusationes perquirat, praesertim haeresi. --Tendit adhuc propheta ad justitiae perfectionem. Namque post fidei clamorem, post orationem, post opera, post ostium oris, consummari se quoque officio cordis orat, dicens, VERS. 4: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. Cum ex innocentiae ac justitiae studiis in vitiosam voluntatem decidimus, tum cor nostrum in mala verba declinat; non ut peccatum excusemus (omne enim peccatum inexcusabile est), sed ut excusationes excusemus. Crimen enim caedis, atque adulterii, et talium caeterorum, per naturam atque indignitatem facti inexcusabile est. Sed qui in eo deprehensus erit, non dicet: Adulterium aut caedes non habet crimen: sed dicet, Mulier importuna, incontinens, adblandiens pellexit, et in voluptatem coegit. Vel alius ille dicet, Conviciis movit iram, injuriis armavit dolorem, casus litis caedem peregit. In haec verba cor sese, postquam ab eo peccatum est, declinat: ut per excusationes peccati quod admisit, se excuset. Cor autem rectum atque purum in haec verba excusationum 595 non declinat: sed manet inviolatum atque constans, sine solicitudine verborum ad excusandas excusationes quaerendorum, cum vitae innocentia peccati excusatione non egeat. Et haec quidem in corporalibus rebus ita sunt. In his vero, quae spiritalia existimantur, id est, in haereseos doctrina, incredibile est quo cordis labore, qua verborum exquisitione excusationes suas haeretici excusent. In quae omnia ne declinetur cor suum; justus exposcit: ne per hanc declinati cordis ad excusandas excusationes necessitatem, cum electis eorum combinetur. 7. Binarius numerus male sonat. -- Et non combinabo, inquit, cum electis eorum, Combinari cum electis iniquorum non vult propheta. Meminit enim numerum hunc rebus immundis deputatum, cum ad Noe de recondendis in arca animalibus constituitur praeceptum (Gen. VII, 2): A pecoribus autem mundis induces ad te septem et septem, et a pecoribus immundis bina et bina. Est et majus adhuc et absolutius inutilis hujus numeri exemplum. Dominus enim noster Jesus Christus omnes immunditias nostras et peccata nostra auferens, fecit secundum Apostolum utrumque unum (Ephes. II, 14); et secundum eumdem, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliaret ambos Deo in corpore uno, internum scilicet hominem et externum fecit unum (Ibid. 15). Non ergo combinamur, sed unimur: quia unitas fidei est, at vero combinatio consortium factionis. 8. Misericordia in delinquentes utendum, sed justa. --Non modo autem non combinari se propheta cum electis iniquorum non optat; sed etiam, quia homini errare debitum est, si quid forte secus et humanitus gesserit, corripi se a justo in misericordia et argui mavult. Formam namque in se naturae nostrae infimitatisque constituit. Plures etenim nostrum, cum lapsi fuerint, cum erraverint; emendari se justae misericordiae arguitione fastidiunt: et combinari malunt peccatoribus, quam per justorum correptionem ad poenitentiam retorqueri. Tenuit autem egregie rationem veri propheticus 596 sermo, dicens, VERS. 5: Corripiel me justus in misericordia, et increpabit me. Est enim misericordiae modus: et miserandi adhibenda justitia est. Dolor quidem potest esse erga eos, quorum crimina gravia sunt; sed misericordiae locus nullus est. Misericordia enim se ad veniam de Deo orandam his quae sunt gesta deflectit: caeterum veniam praestare illicitis, non est misericordiam praestare, sed justitiam misericordiae non tenere. Quam rationem diligentissime apostolus Joannes retinuit, dicens: Si quis scit fratrem suum delinquere, sed non ad mortem; petat, et dabit illi Deus vitam. Est enim peccatum ad mortem, sed non pro eo dico (I Joan. V, 16). Quod autem justus in misericordia corripere atque arguere eum qui lapsus sit debeat, beatus Paulus docet, dicens: Fratres, et si praeventus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui estis spiritales, consummate eum in spiritu lenitatis (Gal. V, 1). Sed ne ipse quidem rationis justae misericordiae immemor fuit: praeventum enim in delicto, non voluntate delinquentem, consummari per arguitionem jubet. Atque ideo propheta cum ait: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; et fidei suae, et humanae infirmitatis memor, corripiendum se in his ait, quae justae misericordiae arguitione sunt digna. 9. Ut correptio, ita et doctrina a sancto viro quaerenda. --Orat autem adhuc et aliud, ne doctrinis videlicet peccatorum imbuatur, neve usque ad peccantium misericordiam decidat: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Vult eum, qui nos doceat atque arguat, conscientiae purae esse. Dominus vero in Evangeliis, cum de jejuniorum puritate loqueretur, ait: Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate (Matth. VI, 17). In abluenda facie, nitorem purae conscientiae exegit; ne quid in nobis sordidum, ne quid oblitum adhaereret: in capite vero ungendo, doctrinis nos atque operibus spiritalis institutionis perfectos esse praecepit. Oleum enim luminis pabulum est; et doctrina atque opus spiritale coelestis nobis gloriae causa est. Ut enim lumen ex 597 oleo luminis habet causam; ita, ut lucem spiritalis gloriae retineamus, doctrina atque operatio praestat: ut caput nostrum, sedes scilicet vitae et prudentiae et omnium sensuum, oleo operationis doctrinaeque pinguescat. Sed oleum hoc non a peccatore sumendum est: et orandus est Deus, ne hoc peccatorum infundat. Ut enim a sancto et fideli viro argui se velle prudentis est; quia aegris animis et peccator morbo languentibus utilis est severae objurgationis sub honesto auctore medicina: ita miserum est per peccati miserationem usque ad ipsam peccantium misericordiam decidisse. Hoc ergo utrumque a se detestatur propheta. 10. In peccatis permanetur, quia placent. --Sequitur deinde: Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; VERS. 6: absorpti sunt continuati petrae judices eorum. Causam cur absorbeantur continuati petrae eam dicit, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis eorum. Orat propheta eadem quae superiora sunt, ne oleum peccatoris caput suum impinguet. Hoc Propheta orat. Sed peccatores ne hac quidem prophetae oratione terrentur, ut ab his quae placita sunt sibi desistant. Nemo enim in peccatis, nisi quia his delectatur, perseverat: et causam in unaquaque re permanendi, voluptatis oblectatio subministrat. Ergo quia adhuc orante eo in beneplacitis eorum sunt, id est, quia quod erant, non demutatur per eos voluntate ( supple permanente) peccandi, et peccatores esse persistunt; nec oratio ejus finem accipit: quia tamdiu in beneplacitis eorum ejus oratio est, quamdiu beneplacitum illis fuerit peccare. 11. Iniqui adventu Christi absorbendi. --Idcirco absorpti sunt continuati petrae judices eorum. Petram non novimus nisi Christum: quia dictum est de eo, Petra autem erat Christus (I Cor., X, 4). Quo adveniente, cum se hi peccatorum electi et judices ipsi continuabunt, absorbentur. Mors enim tunc, et corruptio, et peccatum absorbebitur, ut scriptum est, Absorpta est mors in contentionem. Ubi est aculeus tuus? ubi est contentio? Aculeus enim mortis peccatum est (I Cor., XV, 54 et 55). Absorbentur autem continuati petrae horum judices cum illo suo principe, de quo dictum est: Et tunc revelabitur ille impius, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit eum praesentia adventus sui (II Thess., II, 8). Per hanc ergo adventus Domini praesentiam evacuabuntur absorpti, et absorpti judicio sanctorum. Sequitur enim: Audient verba mea, quia potuerunt. Potuerunt vel absorbere, vel audire. In praesentia enim Domini absorbentur propheticae veritatis arguitione et impiae suae falsitatis opprobrio. 12. Crassitudo vitiorum comes aut causa. Vitia non sinunt hominem intra leges naturae coerceri. --Neque solum audient verba quae possunt, sed etiam id quod sequitur his accidet. VERS. 7. Tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram. Quod autem crassitudo impietatis et vitiorum aut comes sit, aut causa, propheta testatur, dicens: Incrassatum est cor populi hujus. Sed et 598 Moyses irreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducavit et bibit Jacob, et repletus est, et incrassatus est, et calcitravit dilectus (Deut, XXXII, 15). Virtutem dicti hujus ex ipsa terrae natura absolutius intelligemus. Namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossae sunt, ex solido non redire; quia erumpente earum crassitudine, rursus ipsarum sunt incapaces. Itaque secundum id quod ait, tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram; docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est, corporis crassitudo, ex naturae suae lege vitiis effossa erumpit, et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exaestuans. 13. Charitas aliena plorat mala quasi sua. --Erumpente autem hac crassitudine super se, habet moerorem Propheta, dicens: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. Si enim unum membrum compatitur, compatiuntur et omnia (I Cor., XII, 26). Omnes enim invicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: Dispersa sunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 15); non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem virtutis suae continetur: sed quia omnes unum corpus sumus, et invicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt caeteri. 14. Oculos corporis ac mentis qui ad Deum intendat Propheta. --Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum, neque dissipari ossa secus infernum; sed omnes magis hac, quae consequitur, voce voti uti. VERS. 8 et 9. Quia ad te, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Intenti Prophetae ad Dominum oculi non deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitiae honestas humanorum corporum species contuentur, non capiuntur aut pretiosarum vestium opere, aut blando argenti nitore, aut illecebroso fulgore auri, aut inani honore gemmarum, aut factioso spectaculi theatralis certamine, aut ambitiosa potestatum saecularium pompa: sed in omnia magnifica Dei opera, ad admirationem ejus, qui ea est operatus, intendunt. Neque solum oculis, sed etiam mente semper intentus est, dicens: In te speravi, non auferas animam meam. Ablatio animae non abolitio ejus est: sed cum a gloria constituti sibi honoris aufertur, cum ( f. tum) ab exspectatione et affectu spei suae decidit. 15. Insidiis plenus omnis mundus. Laquei et scandali discrimen. --Multa autem spei suae pericula non ignorat esse, cum ait: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. Ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, sive per principem aeris hujus, sive per spiritales virtutes in coelestibus, sive per filios inobedientiae in quibus spiritus erroris operatur. Habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, 599 periculosi exempli, et elicitae necessitatis: cum nos ad voluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in Deum impii sunt, cum per contumelias et injurias ad motum nos turbulentae voluntatis exagitant. Differt autem laqueus a scandalo. Laqueus enim est adhortatio voluptatum et incentivum appetitionis inhonestae, quod modo laquei fallens capit. Scandalum autem est uxor irreligiosa, filius iniquus, et caetera deinceps domi nomina, et omnis ex Ecclesia frater aut contumeliosus, aut avarus, aut ebriosus, aut turpis. In his enim nobis est scandalum, quotiens ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, vindicandi, ex illa quietae fidei nostrae mansuetudine provocamur. 16. Iniquitatum omnium unus auctor diabolus. --Novit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens, VERS. 10: Cadent in retiaculo ejus peccatores: ejus scilicet qui operatur in plurimis. Quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur: quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria ejus significasset in plurimis. Plures in eo, et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos praetendunt, et in retiaculo ejus cadent peccatores; quia iniqui retiaculi sui (ipsius scil. diaboli) laqueos praetendunt. Cadent autem peccatores: non tunc peccatores cum ceciderint effecti, sed cadentes ob id quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti, per id quod peccatores sunt, opportuni. 17. Singularitas bona. --Propheta autem, per spem suam ac fidem tutus, confidenter de se ait: Singulariter sum ego donec transeam. Scit impiam esse, ut supra ostendimus, combinationem. Deo autem deditus, nullis aliis saeculi negotiis occupatus, est et singularis, donec transeat. Et quid est illud quod transeat? Scandala scilicet, et retiacula, et laqueos. Et quo transeat, quaerendum est. Nempe eo quo dictum est; fidelis enim et sanctus et verus est, qui ait: Qui autem credit in me non judicabitur, sed transiet de morte in vitam (Joan., V, 24): Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.