PSALMUS CXXXVI | PSALMUS CXXXVIII |
PSALMUS CXXXVII.
recensereConfitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Et in conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam: quia magnificasti super omnes (Infra, omnia) nomen tuum sanctum. In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis (Hil. addit me) in anima mea virtutem tuam (Hil. in virtute tua). Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt (Infra, omnia) verba oris tui. Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Super iram inimicorum tuorum (Hil. meorum) extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Domine, retribues (Hil. Dominus retribuet) pro me. Domine, misericordia tua in saecula: opera manuum tuarum non omittas.
TRACTATUS PSALMI. 1. Confessionis duplex genus. --Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstravimus; aut peccati nostri, aut laudationis Dei. Et hoc ita esse, ex evangelicis dictis promptum est noscere. Nam cum ait Dominus: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25); laudem Dei patris, ob revelata parvulis quae ignorata essent prudentibus, confitetur: docens ideo absconsa ea esse his qui prudentes viderentur, quia non secundum innocentiam parvulorum praeceptis evangelicis credidissent. At vero ubi in eisdem Evangeliis dicitur: Et baptizabantur omnes in Jordane, confitentes peccata sua (Matth. III, 6); illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur. 2. Confessio peccati utilissima. Quid sit. --Maxima autem et utilissima est letalium vitiorum morbis in eorum confessione medicina. Sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur (V. Ps. CXXXV, n. 3): neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes Deus est, ad scientiam 556 sui confessione tua indiget, cui promptum est non solum cogitata, sed cogitanda perspicere. Confessio autem peccati ea est, ut id quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. Nemo enim quod agit, id ad agendum non aut fructu oblectationis alicujus, aut judicio bonae in eo opinionis aggreditur: dum aut rectum putat, aut eo gaudet. Sed cum per doctrinam Dei, verique rationem, ea quae sub specie aut utilitatis aut voluptatis elegit, intelligit esse peccatum; per peccati intelligentiam peccatum id esse quod a se gestum est confitetur. 3. Peccata confessus ab iis debet desinere. Confessio et conversio integra esse debet. Haec a Deo petenda. --Nullus autem id, quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere, quia confessio peccati professio est desinendi. Caeterum in intellectis et confessis manere, haec peccati jam pridem scientia veniam confessionis amittit. Confiteri enim id tamquam recens cognitum non potest, quod a se cum peccati cognitione sit gestum. Desinendum ergo a peccatis est, postquam in confessione est cognitio peccati: et confitendum est, ut Propheta docuit, corde toto non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorum operatione residente. Quid enim si quis de furto poenitens, iniquis et turpibus lucris pecuniam suam auxerit? Non erit quidem fur, sed erit avarus et raptor. Aut si quis ex fornicatione desinens, vino se nimio corrumpet; corpus quidem suum non polluet, sed animam contaminabit. Et si quis a caedibus temperans, maledicus esse persistet; manum quidem homicidam non habebit, sed linguam habebit. Et quomodo quis ex toto corde poterit confiteri, non exigua secum peccati parte residente? Detersis itaque omnibus vitiis confessione, opus est desinendi: et orandum semper ad Deum est, ut in cohibendis peccatis exstinguendisque incentivis eorum, pendula voluntatis nostrae studia confirmet.
4. Ob quod jam confidens Propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae collocatum, ait, VERS. 1: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. Duplex intelligentiae hujus, ut superius jam diximus, sensus est. Nam sive laudem Deo confitetur, quia verba oris ejus audita sunt: sive per misericordiam Dei cum diu orasset adjutus, jam omnibus peccatis desinentibus confitetur. Fidei nostrae utrumque conveniens, ut et Dominum laudemus, et confiteamur intellecta peccata. 5. Angeli fidelibus ubique adsunt. --Dehinc sequitur: Et in conspectu angelorum psallam tibi. Parum sibi existimat Propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat: 557 quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciunt. In eo enim quod psallit, motum complacitae Deo operationis ostendit. Non ergo quae videntur in corpore cerni desiderat: sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur gerere festinat. Scit enim se sub specula angelorum vitam omnem moresque agere, et ubique haec divinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis assistere, ut scriptum est: Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Legem etiam Moysi in manu Mediatoris per angelos fuisse dispositam docet Apostolus (Gal. III, 19). Nec non et Eliseus absolutissime docuit, humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi, et in omnibus periculis, si fides maneat in nobis, adesse spiritalium virtutum defensionem. Namque cum Rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Eliseus propheta esset, pararet, et nocturnis itineribus exercitum suum, qui ante lucem urbem obsideret, destinasset; puer Elisei conspecta obsidione dixit: O Domine, quid faciemus? Et dixit Eliseus: Noli timere: quia plures sunt nobiscum, quam cum illis. Et oravit Eliseus ad Dominum, et dixit, Adaperi, Domine, oculos pueri hujus, et videat. Et adaperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Elisei, et descenderunt ad eos (IV Reg. VI, 15 et seqq.). Tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est: sed oratio ejus ad Dominum visum incorporalium etiam puero suo meruit. In horum igitur assistentium humanis auxiliis Angelorum conspectu psallet Propheta, spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus. 6. Cur propheta ad templum non in templo adoraturus. --Sed non solum coram angelis psallet, sed etiam id quod sequitur efficiet. VERS. 2. Adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Judaeorum corporaliter loqui videretur, si adoraret in templo; sed ad templum, id est, apud templum, spiritu et corpore adoraturus. Templum autem Deo esse sanctos quosque, Apostolus docet, dicens: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. VI, 16). Habitatio ergo, quae ex nobis Deo digna erit, Deo templum est. 7. -- Quot haereses enecet. Dei nomina. --Apud hoc ergo templum Deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae: ne qua haereticis de incompositae orationis confusione ad studia sua pateret irreligiositatis occasio. Ait enim: Et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam. Cum Dei nomini confitetur, tenet evangeliorum et legis congruam fidem. Quod enim sibi nomen esse sciri Deus voluit, eodem dicto evangelico 558 et legis ( Subaud. dicto) Dominus Sadducaeis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit. Ait enim: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Matth. XXII, 31 et 32)? Non est Deus mortuorum, sed viventium (Exod. III, 6). In absoluto ergo haereticorum (Manichaeorum) error est, qui alium atque alium evangeliorum et legis Deum asserunt: cum Dominus id quod principale in lege est, ad confirmationem spei evangelicae commemoret. Est autem et nomen aliud Deo, quod in evangeliis cognoscimus, Domino dicente: Pater, venit hora, honorifica Filium tuum, ut Filius tuus honorificet te (Joan. XVII, 1). Et post multa alia sequitur: Manifestavi nomen tuum hominibus (Ibid. 6). Et quod nomen esset, superius ostendit dicens: Pater, venit hora, honorifica filium tuum. Hujus ergo nomen adorat, qui et secundum legem Deus Abrahae et Deus Isaac et Deus Jacob sit, et secundum evangelia unigeniti Dei pater est. 8. Contra Novatianos. --Exstinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanae naturae et infirmitatis immemores, et immisericordem Deum praedicantes, peccatis poenitentium veniam et solatium non relinquunt: cum ad poenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, evangeliorum, apostolorum eos qui peccaverint adhortetur: ut desperatae jam spei aliquantulum per eam solatii comparetur, ut amissis licet beatis et maximis et Deo proximis, ne his saltem quae talibus sunt secunda careamus. 9. Contra Marcion., Manichaeos, etc.--Tollit etiam stultissimani eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore Dominum in carne visum esse contendunt: ut eum Pater ementita veritate in habitu falsae carnis ostenderit; non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se videre credentibus apostolis dictum esse: Quid conturbati estis, et quae cogitationes adscenderunt in corda vestra? Videte et manus meas et pedes, quoniam ipse ego sum: palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 38 et 39). Ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit, perfectae fidei ordinem tenens: cum in nomine Deum Abrahae et Deum Isaac et Deum Jacob; cum in misericordia poenitentium misericordem: cum in veritate quod Verbum caro factum sit confitetur. 10. Nomen Dei ubique magnum. --Causa etiam confessionis hinc sumitur: Quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. Non uni tantum genti Dei nomen est cognitum: sed super omnia magnificatum est, 559 et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit. Non barbarus, non Scytha, non servus, non liber, non mulier, non vir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum Dei nomen est. Templa collapsa sunt, simulacra mutata sunt, haruspices interventu sanctorum silent, augurum fides fallit: unum Dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. Adest enim semper in se sperantibus sanctis suis: et ubicumque invocatum fuerit, praesentem opem tribuit. 11. Justus numquam sine metu. In Deo semper confidit. --Ait enim, VERS. 3: In quacumque die invocavero te, exaudi me. Nullum diem justus quisque sine metu transigit: neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. Scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque angelis ejus excidium sibi semper molientibus. Scit diem illam Domini occultam, insperatam, et modo nocturni furis repentinam futuram. Ut igitur se in quacumque die invocantem exaudiat, deprecatur. Nec diffidit propheta quid in quacumque die exauditus obtineat. Sequitur enim: Multiplicabis me in anima mea in virtute tua. Per multam scilicet Dei curam multiplicabitur ipse in animae virtute: ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat; sed cum tentationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae virtute tolerentur. 12. Reges terrae. --Et quia certa spes ista est, ut animae virtus divinae misericordiae multiplicetur auxilio; debitam ob id ab omnibus Deo confessionem fatetur, dicens, VERS. 4-6: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt omnia verba oris tui. Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Et quos reges terrae propheta significet, jam in plurimis psalmis ostensum est. Reges non gentium, sed terrae, id est, sui uniuscujusque corporis reges desinente a se regno peccati. Vocati enim sumus in regnum coelorum, regno mortis everso: Mors enim regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14): et jam unusquisque rex suus est secundum Apostolum: Jam sine nobis regnatis (I Cor. IV, 8). Horum igitur confessio Deo digna est. Audierunt enim omnia verba oris Dei, et in reges se constitutos sciunt. 13. Gloria magna. --Neque solum confiteantur, sed et cantent in viis Domini, non transgredientes vias Dei, sed in his euntes. Viae autem Dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam viam unumquemque via sua dirigentes. Et quod ex omnibus in unam concurratur, propheta demonstrat, dicens: State in viis Domini, interrogate semitas Dei aeternales, et videte quae est via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Viae enim Domini aeternae. In his itaque viis Domini cantandum est, et hymnis prophetalibus concinendum, 560 quia magna Dei gloria est: magnificentiae enim ejus non est finis. Nam magnitudinem gloriae suae opera testantur, coelum, terra, maria, aether, homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec visibilia invisibilem Dei gloriam contueretur. 14. Humiles respicit Deus. Superbi a Deo longe alieni. --Neque solum magna est Dei gloria: sed etiam excelsus est, et humilia respicit. Hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit qui excelsus est. Sed quae humilia respicit? Nempe ista: Cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet (Ps. L, 29); et rursum: Et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2)? Sed quia excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe cognoscit. Superbae et insolentes cogitationes Deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae ejus impenetrabile est. Deus, ut scriptum est, prope est his qui tribulato sunt corde (Ps. XXXIII, 19): non admiscetur autem arrogantibus, neque insolentibus prope est. Unicuique enim nostrum pro fidei diversitate aut proximus est aut remotus, spiritali virtute ubi se dignum est acquiescens. Et ideo a longe alta cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente, et per virtutem, longe licet, quae sunt superba cognoscit. 15. Tribulationis utilitas. Ferri nequit nisi auxilio Dei. Dextera Dei virtus. --VERS. 7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non abnuit justus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. Scit enim quia tribulatio, secundum Apostolum, patientiam operatur (Rom. V, 3). Scit improbabilem virum non placere, scit victorem militem nisi bello non futurum, scit intentatam fidem languere, scit in tribulationibus, secundum apostolum, gloriandum (Ibidem). Scit imparem se tribulationibus nisi auxilio Dei esse; et idcirco per Deum salutis suae certus est: et cum in mediis tribulationibus ambulet, per eumdem se vivificandum esse confidit. Ait enim, VERS. 8: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: et salvum me fecit dextera tua. Dominus retribuet pro me. Irascentibus inimicis extensa nos manus Dei protegit. Tribulationes enim inimici afferunt, irascentes fidei et spei nostrae: quia advesarius noster, secundum apostolum, diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos devorare (I Pet. V, 8). Sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus Domini extenditur, et sperantes in se salvos facit dextera ejus. Virtus significatur in dextera: et ideo Dominus, qui Dei virtus et Dei sapientia est, nonnunquam Dei dextera cognominatur, per quem adversus omnes inimicos in omnium tribulationum bello protegimur. 16. Vindicta Deo dimittenda. --Servavit autem evangelicae mansuetudinis 561 propheta rationem, qua injuriam reddere his qui nos persequuntur inhibemur, dicens, VERS. 8: Dominus retribuet pro me. Illi enim vindicta servanda est, qui in calumnia vestis, dimitti et pallium jussit, qui post injuriam alapae unius, praeberi et maxillam alteram voluit, qui vetuit malum pro malo reddi; plus vindictae adepturis, qui aeterno judici ultionem praesentis injuriae reservassent. 17. Homo non manu, sed manibus Dei effectus. --Concludit deinde fidelissimae spei voce, Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas: ut quia Dei misericordia in saeculum est, extendens super iram inimicorum manum suam, et fideles suos protegens dextera sua, et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet qui ait: Manus tuae fecerunt me, etc. (Ps. CXVIII, 73). Nonnunquam manu Dei facta commemorari solent: homo vero semper manibus Dei effectus, nobiliore in eum opere ex manuum commemoratione monstrato (V. litt. 10, n. 5). Ut igitur hunc non omittat precatur, et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.