PSALMUS CXXIV | PSALMUS CXXVI |
PSALMUS CXXV.
recensere457
Canticum graduum.
In convertendo (Infra, dum avertit) Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere nobiscum (Infra magnificavit Dominus facere cum illis): sumus (Infra facti sumus sicut) laetantes. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Infra non legitur sicut torrens in austro). Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Infra seminat . . . metet). Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos.
TRACTATUS PSALMI. 1. Psalmorum intelligentia spiritalis nequit prorsus respui. --Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetiae, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt non convenirent; profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones, et ementitias interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro ea quae scripta sunt coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum diligentis et sollicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet atque est anterioribus, quam adesset Dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Judaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus; sed intellecta et probata a Christianis. 2. Legis intelligentia Christianis a Deo indulta. --Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus, si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint, nos stulti saeculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus eorum intelligentiam gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non 458 mendax est qui dicit: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Et scriptum est, quia qui dixit, Quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et in prophetis, et in psalmis de me (Luc. XXIV, 44), tunc aperuit sensum eorum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis, Quoniam sic scriptum est, Christum pati, et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Ibid., 45, 46). Non ergo ex nobis est quod intelligimus; sed ex eo, qui quae ignorabilia erant fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est: qui et pulsantibus aperiet, et quaerentibus demonstrabit, et petentibus non negabit. 3. Captivitas corporalis non narratur hoc psalmo. Psalmi argumentum. --Nam quomodo intelligi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? Nusquam enim captivitas populi hujus usque ad David tempora scribitur: sed longe postea quam Salomon filius ejus regnum obtinuit, servivit captus Israel Assyriis, dehinc Juda Babyloniis. Quomodo ergo David in eodem psalmo tamquam captus orat? Aut quomodo aversa a se captivitate laetatur? dicens, VERS. 1-3: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus tamquam consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captivitatis demutationem secundum prophetiae scientiam praenuntiatam fuisse; et ea quae indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis; tamen dictorum ratio verborumque virtus ejus reditus gratulationem, qui post captivitatem Babyloniae indultus est, nunc nos intelligere non patitur: cum praesertim eumdem reditum gravior postea sit consecuta captivitas, et indignum sit propheta, tanquam ignorantem, amoto omni captivitatis opprobrio gratulari, cum indemutabili rursum opprobrio captivitas iterata successerit. Est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captivitate vitiorum in libertatem cognitionis Dei redeuntis animae gratulatio. 4. Gravior est animae, quam corporis captivitas. --Et quidem gravis est captivitas corporalis, quae, jure libertatis amisso, victorum dominatui subditur. Et serviunt tum quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. Testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes; testis Daniel in fame 459 leonum, prophetae prandio saturatus; testis Eleazar inter jura dominorum, patriis suis legibus liber (II Machab. VI); testes cum matre sua Martyres septem, Deo gratias inter nova mortis tormenta referentes (Ibid. VII). At vero quanto infelicior est animae captivitas! Si eam avaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur: si libido vicerit, communicat cum corpore servitutem: si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, invidia subegerit; his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captivitatem animae, et corporis sequitur captivitas. Caeterum conditionem corporis religiosae animae generositas despicit. Officium quidem durum, tamen homini non omnino miserabile, quia serviatur a servis: at vero animae captivitas quam infelix est! 5. Servitus avaritiae, libidinis, ebrietatis, aliorum vitiorum. --Avarus cariturus semetipso, carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla, damni metu semper detinetur; honestatis immemor, amicitiarum inobservans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. At vero cui libido domina est, in quo coeno dedecoris volutatur! Pendet ad occasiones adulteriorum: anxius circa lasciviae suae furta, oculis, memte, corpore totus in scortis est. Videns quotidie atque audiens humanas in adulteros leges, adulterium in ipso foro cogitat; quod agit timet, et quod timet non fugit. Quid vero infelicius ebrietatis dominatu? ventri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori invidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare, et mortem quamdam naturae incolumi imperare? Quam dedecorosus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, livoris anxietas? Quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis serviunt! 6. Liberatorum a vitiis voces. --Verum si cognita sapientiae doctrina, et Dei praedicatione, et remissione peccatorum, 460 et resurrectione corporum, et aeternitatis consortio, et regno coelesti, a dominantibus ( supple, vitiis) superioribus de avaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad jejunia revertamur, de furore, temeritate, odio, livore ad placabilitatem, rationem, misericordiam, benignitatem evolemus: discentes haec omnia a lege et prophetis, evangeliis et apostolis; et cantantes ex lege: Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi (Judith. XVI, 3); cognoscentes a propheta: Ego sum qui feci coelum et terram ex nihilo (Esaiae XLVIII, 13); reddentes ab Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); pronuntiantes ab Apostolo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 15 et 16): et cum gentes conversionem nostram ex vitiis in virtutes, ex ignorantia Dei in confessionem ejus effectam admirabuntur; tunc psalmi prophetiam a nobis intelligi posse testabimur, dicentes: Dum avertit Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Avertit enim Dominus captivitatem nostram per remissionem peccatorum. A dominatu enim vitiorum animam liberavit, anteriora delicta non reputans, et nos in vitam novam renovans, et in novum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suae. Ipse est enim Ecclesia, per sacramentum corporis sui in se universam eam continens. Non erat Sion ante quam liberaretur; sed Sion est quae liberata est. Nomen cum libertate convenit. Neque enim manentis, sed aversae captivitatis hoc nomen est. 7. Nunc nonnulla, sed non plena nobis consolatio. --Quod vero ait: Facti sumus consolati, meminit et Apostolus interim tamquam consolatum esse se, dicens: Miser ego 461 homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? et qui nunc pro parte scit, et pro parte prophetat (I Cor. XIII, 9), et qui scit repositam nobis esse Jerusalem in coelo, et cum dicit: Dissolvi me melius est, et cum Christo manere (Phil. I, 23). Sumus nunc quidem consolati: quia Dominus ait: Mittet vobis et alium consolatorem (Joan. XIV, 16). Cum dicit, alium, superesse se docet. Superest enim: exspectat namque omnis creatura revelationem filiorum Dei. Revelatio illa, consummata consolatio est. Caeterum nunc tamquam consolatio est; ipsa interim non carentes, licet sit consummationis suae nobis residua perfectio. 8. Conversio nostra Dei munus. Conversorum status quam melior statu peccatorum. --Repletur etiam gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione: non enim sufficientia sunt ad referendas Deo laudes linguae nostrae atque oris officia. Mutavimus crimina in innocentiam, vitia in virtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in immortalitatem: et hoc a Deo, gratiam faciente poenitendorum et novorum bonorum initia reddente. Quod enim optabilius nobis est tempus? quo adulterabamus, aut quo maluissemus virgines fuisse? quo ebrii eramus, aut quo jejuniis laetamur? quo pecuniae serviebamus, aut quo pecunia nostra benignitatis est usus? quo daemonia adorabamus, aut quo daemoniis imperamus? quo placere saeculo gestiebamus, aut quo saeculum vincimus? quo Deum nesciebamus, aut quo haeredes Deo praeparamur? 9. Hanc spei nostrae fidem gentes contemplantes, dicunt: Magnificavit Dominus facere cum illis. Hanc in virtutes vitiorum demutationem contuentes, Dei in nos magnificentiam admirantur. Idipsum etiam ex sensu adeptae hujus beatitudinis, nos quoque confitemur in oris gaudio et linguae exultatione: Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Laetamur enim de profundo ac miserabili coeno nunc ablutos nos fuisse, et novos ex omnibus vitae anterioris vitiis constitisse. 10. Cur superiora in praeterito, in futuro sequentia. --Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum Scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur: tamen per consequentem precem non 462 sui temporis res has esse declarat, dicens, VERS. 4: Converte, Domine, captivitatem nostram. Si fuit tamquam consolatus cum aversa est captivitas; quomodo nunc ut a se avertatur orat? Sed in superioribus propheticae scientiae fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis: nunc autem de avertendis ( subaud. malis, vel vitiis) communis est oratio, cui se propheta tametsi ipse non est captus admisceat, tamquam adhuc in iisdem se esse cognoscat. Scriptum est enim: Justus in principio sermonis sui, ipse sibi accusator est (Prov. XVIII, 17); et rursum: Confitere primum peccata tua, ut justificeris (Esa. XLIII, 26): et: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus Deo subditus est, sive per propriae confessionis disciplinam: quia ubi peccati confessio est, ibi et justificatio a Deo est; quod in publicano et pharisaeo Dominus testatus est, cum pharisaeus justum se gloriatus est, publicanus vero pro peccatis orasset, ait enim: Amen dico vobis, quoniam magis justificatus est publicanus quam pharisaeus (Luc. XVIII, 14). Sive ergo ob id propheta converti captivitatem in commune precatur, seu quod populum omnem a peccatis captum sciebat; et sicut, cum Apostolo (juxta Apostolum), membro uni corpus omne compatitur (I Cor. XII, 26), ita et populo captivo a peccatis propheta concaptus est. 11. Sationes duae. --Sed tamen orare pro captivitate sua bonum sibi esse demonstrat, dicens, VERS. 5 et 6: Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, portantes manipulos suos. Quis hic ad Judaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo videatur prophetata captivitas? Quae vero ad communem humani generis consuetudinem ratio est? Quis enim umquam serens flevit? aut numquid hujus lamentabilis sationis Judaeis usus ex lege est? Nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est: sed est prophetia superioribus dictis connexa. Duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus (Gal. VI, 8): demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, veneficia, comessationes, ebrietatem, avaritiam, 463 idololatriam, et caetera his similia sereret (Gal. V, 19); spiritus vero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret (Ibid. 22); et sata sua uno quoque messuro. Cum igitur optimum Deo sacrificium sit cor contribulatum (Ps. L, 29), et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5), et unusquisque quae severit metet, operum suorum fructus in judicium tamquam manipulos laturus: seminandum nobis est cum confessione peccatorum, 464 cum luctu corporalis infirmitatis, cum lamentatione ac dolore conscientiae nostrae, quod nequaquam possimus digne Dei praecepta secundum propositum voluntatis explere. Tunc quae in lacrymis severimus, metemus in gaudio: euntesque flentes, cum exultatione veniemus, repleti fructibus nostris, et manipulis elaboratae a nobis messis onerati, consolati per Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen. ADMONITIO IN QUINQUE TRACTATUS SUBSEQUENTES. Tractatus proximus, dempto exordio, necnon quatuor subsequentes toti exstant inter sermones sancti Zenonis Veronensis nomine vulgatos: adeoque de eorum auctore nonnulli ambigunt, quos inter Theophilus Rainaudus Erotem. de bonis ac malis libris pag. 142, ait: Explicatio psal. CXXVII, quae apud sanctum Hilarium legitur, Zenoni Veronensi ab aliis adscribitur, ubi et alias quoque enarrationes non advertit utrique adscriptas. Raphael Bagata tractatus illos Zenonis satis assertos putat ex scripti codicis quo usus est antiquitate. Caeterum ab aliis sermonibus stilo eos discrepare non inficiatur. Neque nos negamus antiquam esse illam Zenonis sermonum collectionem. Hanc in codice, quem Hincmarus Remensis episcopus bibliothecae sancti Remigii dono dedit, vidimus duos in libros distributum, quibus praemittitur: Sermo venerabilis Coronati Notarii de vita sancti episcopi et confessoris Zenonis. Eo in sermone praedicatur Zeno a matris utero sanctificatus, ac postmodum pastor ordinatus in monasterio degisse, donec imperatoris Gallieni jussu quaesitus, ut unicam filiam a daemone liberaret, Veronam ingrederetur, ubi non multo post receptus in pace est; ac deinde basilica in honorem Dei et ipsius sancti Sacerdotis haud procul a fluvio Athesis, ubi nunc sanctum ipsius corpus requiescit, constructa est. Hunc Coronati sermonem excipit hic titulus: Tractatus sancti Zenonis Veronensis episcopi. Tum sequitur index tractatuum, qui, uti diximus, in duos libros ac longe alio ordine, quam in bibliotheca Patrum exstant, distributi sunt. His obiter animadversis, difficile admodum non est demonstrare praedictos tractatus non ex Zenonis sermonibus inter Hilarii lucubrationes, sed ex lucubrationibus Hilarii inter semones Zenonis fuisse immissos.
Ac primo quidem antiquitati codicis eos Zenoni adscribentis opponimus Regium ac Miciacensem mss. antiquitate non inferiores, qui eosdem Hilario Pictavensi attribuunt. Deinde stili eorum a caeteris Zenonianis dissimilitudo, cum Hilarianis autem similitudo, de vero illorum parente nullum dubitandi locum permittit. Demum cum illi nullo veterum testimonio Zenoni asserantur, et contra primum ex iis atque secundum Hieronymus epist. CXLI ad Marcellam, tertium vero atque quartum Hincmarus lib. de Praedest. c. 25, Hilario adscribant, nescio an tuto liceat tantae auctoritati non cedere.
Verum etiam si tam gravia nobis deessent in gratiam Hilarii testimonia, in promptu esset idipsum ratione non minus certa atque evidenti evincere. Illi quippe in Cantica graduum tractatus, quales apud Hilarium exstant, spectari nequeunt velut disjuncta quaedam Opuscula minimeque inter se cohaerentia, quae et ab aliis distrahi, et Hilario adsui commode potuerint. Unum omnes conficiunt opus praefatione connexum, quo maxime confutantur qui iis Canticis captivitatem Babylonicam et ab ea reditum praenuntiari asserebant; adeo ut si quinque Zenoni, pariter et alii decem cum prologo ei haud dubie adjudicandi sint. Jam vero illis ita Zenoni adjudicatis, eidem quoque adscribenda erit praefatio generalis in librum psalmorum, quam auctor horum tractatuum prologi n. 6 suam agnoscit. Erit proinde Zeno tractatuum in ps. CXVIII auctor declarandus. Qui enim illos conscripsit, praedictam praefationem generalem non semel in iis memorat ut propriam. Hallucinatus est igitur Cassiodorus, qui hanc praefationem Hilarii nomine laudat. Erravit et Augustinus, qui tractatus in ps. CXVIII, toties cum lib. de Nat. et Grat. tum contra Julian. non Zenoni, sed Hilario attribuit. Erravit Hincmarus, errarunt et alii, quotquot Hilarii in psalmos testimonio se uti existimarunt, cum Zenonis verba in medium proferrent. Aequius est ut collectionem sermonum illorum, qui Zenonis nomine circumferuntur, quamvis antiquam, Hilarii tamen aevo posteriorem esse existimemus. Aut si quis contendet illam ejus Zenonis esse, qui Gallieno imperante vixerit, certe concedat necesse est eam postmodum alienis opusculis auctam, cum non Hilarii modo, sed et Basilii tractatibus aliquot constare prudens quisque non negaturus sit.