PSALMUS CXXII | PSALMUS CXXIV |
PSALMUS CXXXIII. Canticum graduum.
recensereEcce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram.
TRACTATUS PSALMI. 1. Benedicere cujus sit. --Finem sumunt Cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. Cum enim per ea ad cognitionem sacramenti coelestis scandatur; necesse est, ut postea benedictio ei ad quem conscensum sit debeatur. Vocat igitur omnes Propheta ad benedicendum Dominum: et tamquam consummatis omnibus, universos ad contestationem honoris debiti congregat, dicens, VERS. 1: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus. In eo autem quod ait, Ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum (consummatum) opus esse significat: ut jam nunc benedicant, quia proficientes ascenderint. Benedicendus est, quia nos in excelsum 523 provexerit, quia fidei gradibus in sublime domus suae elevaverit. Benedictione autem Dei os peccatoris indignum est: et idcirco ait: omnes servi ejus. Non omnium est Deo accepta benedictio: neque se promiscuus putet placere posse. Soli istud competit Dei servo, non peccati servo, nec saeculi servo. Omnis enim, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Servo igitur Dei competit, ut Dominum suum religioso ore benedicat. 2. Ac ne ipsi quidem servo hoc erit proprium, qui se servum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei vento circumferatur, cujus cogitatio et voluntas in recordatione peccaminum, et in curas voluptatum evagetur. Et idcirco cum dixisset: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi ejus, adjecit: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui stat, loco non movetur. Jam cucurrit, jam ascendit; jam immobilis manet, jam avide bibit beatam illam Prophetae vocem: Statuit super petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3); et rursum: In petra exaltasti me (Psal. XXVI, 6); et audiet tamquam Moysi sibi dici: Tu autem sta hic mecum (Exod. XXXIV, 2). De peccatoribus autem ita legimus: Dilexerunt movere pedes suos (Jerem. XIV, 10). Standum ergo est in domo Domini; quia benedictio stantium placeat, et stantium in domo illa sancta et coelesti Jerusalem, et Angelorum frequentium, ad quam per hanc Ecclesiae et conventus nostri domum scanditur. 3. Atrii et domus Dei discrimen. --Et quia plures apud Patrem mansiones sunt (Joan. XIV, 2), benedicunt Dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis ejus. Non omnis domus atrium est. Domus est etiam quidquid extra atrium est: interior autem et familiarior atrii sedes est. Interius ergo stabunt, qui in atrio sunt: quia sit licet dignitas in domo stare; praevenit tamen ille qui in atrio steterit. Diversos vero esse eos qui in domo, et eos qui in atrio sint, alibi Propheta demonstrat, dicens: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florient (Ps. XCI, 14). Major fructus est effloruisse. Et licet plantatio habeat dignitatem, praecellit tamen efflorescentium honor: quia ut initium in plantatione est, ita gaudium boni operis in flore est. 4. An hic hebraeo textui additio facta. --Reperi autem quosdam ambiguos circa hoc, in atriis domus Domini, fuisse: dicentes idcirco hoc a translatoribus primis adjectum 524 esse, quia sub iisdem versibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum vitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. Sed novi interpretes quae volunt tractent: nobis vero obsequendum est et auctoritati translationum, et vetustati. 5. Preces operibus nudae, nullae. Opera sint laeta et cum Dei laude. --In hanc autem spem standi in domo et in atriis Domini Propheta nos hortatur, dicens, VERS. 2: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Agimus enim, secundum Apostolum, sub principibus harum tenebrarum (Eph. VI, 12); et nox nos saeculi detinet, quae per evangelicam praedicationem jam prodiit in lucem. Nox enim jam proficiscitur, sicut in die decenter ambulate (Rom. XIII, 12 et 13). In hac igitur nocte ignorantiae, insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, vitiorum, elevandae manus sunt in sancta; non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. Preces enim nudae non proficiunt. Elevanda autem opera nostra sunt in Dei sancta, id est, in nudis vestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in afflictis consolandis, in oppressis adjuvandis, in omnibus diligendis. Haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec Deo placita et sancta sunt. Et hoc non ignorat Propheta, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2). Nunc enim in consummationem saeculi, quod est vespertinum, non in tauris et in hircis, sed in operibus bonis Deo hostia est. Moyses nos docuit exemplo, qui cum elevatis constitisset manibus, vincebat; summissis vero in terram, vincendum populum ab hoste praebebat (Exodi XVII, 11): ostendens per hanc formam, hostem nostrum, si terrena opera nostra sint, vincere; si excelsa vero sint, esse vincendum. Elevandae igitur manus nostrae sunt in noctibus, ut plantemur in domo, ut in atriis floreamus. Et benedicendus est Dominus, id est, cum Dei benedictione semper operandum est, ne cum panem inopi praebeas, metu famis tristis sis; ne cum sumptus indigenti offeras, damnum putes; ne cum nudum veste induas, exui te existimes. Hilarem enim datorem amat Deus (II Cor. IX, 7). 6. Horum merces. --Quid autem laeta et benedicentia elevatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens, VERS. 3: Benedicat te Dominus ex Sion, Dominus scilicet Ecclesiae, et sanctae Jerusalem, et civitatis vivis gemmarum lapidibus extructae. 525 Et ut in Deo vero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus; adjecit: Qui fecit coelum et terram; eum scilicet Ecclesiarum Deum esse demonstrans, qui coelum fecisset et terram: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.