Tractatus super psalmos/13

This is the stable version, checked on 14 Octobris 2021. Template changes await review.
PSALMUS LVII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 PSALMUS LVI PSALMUS LVIII 

PSALMUS LVII.

recensere

In finem, ne disperdas, David in tituli inscriptionem.

Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem complectuntur manus vestrae. Alienati sunt peccatores ab utero: erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Indignatio illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficii quod medetur a sapiente. Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confregit Dominus. Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendet arcum suum donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. Priusquam producat spinas vestras rhamnus sicut viventes, sic in ira absorbebit eos. Laetabitur justus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet, si utique erit fructus justo. Utique est, Deus judicas eos in terra.

TRACTATUS PSALMI. 1. Argumentum psalmi. --VERS. 1. De superioris psalmi superscriptione, sola deest significatio aliqua gestorum. Nam et in finem, et ne disperdas, et tituli inscriptio est. Neque 139 enim psalmus quidquam per rerum gesta continet prophetiae; ut sicut in caeteris, sanctus David et dictis prophetet et gestis: sed increpatio in impios, et denuntiatio judicii Dei in peccatores, et retributio laetitiae in sanctos, et fructus homini justitiae continetur. Hic ergo finis, in psalmo est, haec depellendae corruptionis fiducia, haec ei, qui nos per mortem redemit, tituli inscriptio est. 2. Justitiae sermo communis, non studium. Peccatum cordis. Cor Deo patet. --Et quidem talem totus psalmus ipse se profert. VERS. 2 et 3: Si vere utique justitiam loquimini directa judicate filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem complectuntur manus vestrae. Justitiae sermo communis est; sed aequi judicii studium et consuetudo paucorum est. Sed plane tum vere quis loqui justitiam existimandus est, cum judicium retineat veritatis; Deo ob id non eloquia humana, sed cordis opera, id est, cogitationum molitiones judicante. Solet autem iniquitas sub publicae conscientiae pudore non peragi: et ideo licet complexae manus non sint iniquitatem, tamen iniquitatem Deo cor operatur in terra. Hinc adulterium solo conceptum corde jam crimen est: hinc secundum Pauli Evangelium secreta hominum Deus judicat, voluntates hominum Deo in ipsis humanae nativitatis exordiis contuente. Nam cum naturae potentis virtus non tam viscerum fibras, quam appetitus mentis introeat; necesse est non per motus sensuum perspiciendi sumat exordium, sed per naturae scientiam etiam futuros motus sensuum praesciens apprehendat. 3. Praescientia peccati non infert necessitatem. --Et idcirco de his, qui complexas manibus iniquitates corde perficiunt, continuo subjecit, VERS. 4: Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Sic Esau alienatus ab utero est, cum major minori serviturus, etiam ante quam existeret, 140 nuntiatur, Deo futurae non nescio voluntatis, cum et sermonis falsitas, et vitae error a ventre est: ipso potius hoc sciente, quam aliquo ad necessitatem genito naturamque peccati. Ac ne vitium referri posset ad originem; praeduratae in his ad obediendum voluntatis crimen exprobrat, dicens, VERS. 5 et 6: Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas: quae non exaudiet vocem incantantium, medicamenti medicati a sapiente. Non excusatur quaedam necessitas naturalis in crimine. Nam serpens innocens esse potuisset, cui aures per se ut surdae sint obstruuntur: vocemque incantantis non audit, cum medicata medicamina a sapiente non percipit. Neque hic Marsorum cantus et consopita viperarum sibila memorat, quia haec eadem majore cum inertia per fidem nominis Dei virtutemque torpescunt; sed illam contumacem atque insolentem antiqui serpentis inobedientiam docet adversum sanctorum cantus et medicata a sapiente medicamina obsurdescentis; cum ei quotidie, ne fallat, ne subrepat, ne mordeat, etiam sub divini nominis denuntiatione mandetur et tamen obstructo desaevit auditu; ex quo obedientes Evangelio natio viperarum sunt. 4. Impiorum contritio et inanitas. --Sed quia potestas ejus suorumque conteritur, et omnia in his saevitiae arma franguntur; haec subdita sunt. VERS. 7, 8, 9: Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confregit Dominus. Spernentur velut aqua decurrens: intendet arcum suum donec infirmentur. Sicut cera liquefacta auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. De peccatorum dentibus et molis leonum frequenter nobis fuit sermo, quia in his desaevientis malignitatis significatur instinctus. His ergo confractis contritisque, velut decurrens aqua spernentur. Omnis enim superfluentium 141 aquarum cursus est otiosus, cum unusquisque ex his id tantum quod sibi utile putet esse derivet, caeteris meatu transcurrente perituris, cum ad solam sui abolitionem usque ad maria deferantur. Atque hujus quidem in his naturae atque contemptus in psalmo alio meminit, cum dicitur: Effusus sum tamquam aqua, et dispersa sunt ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio ventris mei (Psal. XXI, 15). Et multa quidem quae ex solidis in liquida solvuntur, demutant habitum sine abolitione naturae, ut ex rigentibus fluant: cera autem solo suscepta igni sic liquescit, ut pereat. Eodem nunc modo creationis utriusque in perdendis peccatoribus posuit exemplum: Spernentur velut aqua decurrens, intendet arcum suum donec infirmentur: sicut cera liquefacta auferentur. Primum ergo spernentur sine consistendi spe et manendi, inutiliter defluentes: dehinc arcus Domini erit donec infirmentur intentus: infirmati autem liquefacti ( f. liquefactae) cerae modo auferentur. Et in arcu severitatem judicii Dei significari frequenter ostendimus, peccatorum hunc semper poenis his qui punientur intentum. Et sane intento arcu, igne judicii eos ut liquefactam ceram auferendos sequens sermo declarat: Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Superjectus ergo ignis eo auferet, ne solem justitiae contemplentur; indigni enim sunt, qui sint coheraedes aeterni luminis. 5. Impii statim a morte ignis poenas luunt. --Ac ne id, quod tamquam cera liquefacta auferentur igne super eos ne solem videant decidente, abolitionem eorum potius quam poenam significaret; adjecit, VERS. 10: Priusquam producat spinas vestras rhamnus, sicus viventes, sic in ira absorbet vos. Rhamnus sentium genus est, quod plures ex se condensasque spinas modo rubi effert: florescit autem cum caeteris vere confotum. Ergo antequam rhamnus peccatorum spinas producat, ut viventes eos ignis in ira absorbet. Neque enim suspenso adhuc judicii tempore quiescere peccatores sine poena erat dignum 142: viventes itaque eos, cum poenae scilicet sensu, absorbet ignis etiam antequam resurgant. Corporum enim resurrectio significatur in rhamno, quae ipsa in se spinas, quibus compungenda sunt, exhibebunt: aliis fructus aeterni floris habituris, his vero tantum ad efferendos in se modo rhamnorum spinarum aculeos excitandis. Peccatorum autem vim et dolorem significari meminimus in spina, cum dicitur: In aerumnam incidi , dum configitur spina (Psal. XXXI, 4); quia usque ad mortem humiliatus de peccato condemnavit peccatum in carne, velut cum configens spina configitur. Et unusquisque, secundum Apostolum, sive bona sive mala percipiet in carne (II Cor. V, 10) cum ipsam materiam ac sensum, in qua compungatur, habiturus sit peccator. Ante resurrectionem carnis, id est, antequam spinas suas rhamnus emittat; vivens absorbetur ad poenam anima ejus, secundum divitem evangelicum punienda quae vivens sit (Luc. XVI, 23). 6. Manus lotae in sanguine peccatoris, innocentia. --Sed inter haec, [justi cujusque, tamquam Lazari in sinu Abrahae requiescentis,] laetitia monstratur. Sequitur enim, VERS. 11 et 12: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet: Si utique erit fructus justo? Utique est Deus judicans eos in terra. Laetitia justi est cum viderit vindictam; quia peccatoribus puniendis, deductum se per Angelos in aeternam requiem laetatur: manus suas non peccatorum sanguine abluens, sed cum peccatores in sanguine sint, quia rei sanguinum sunt, manus ille ab omni reatu sanguinis ablutas continebit. Idipsum psalmo alio testatus est, cum dicit: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo: lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV, 5 et 6). Et commemoratis innocentiae officiis, adjecit: Ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam (ibid., 9). In peccatorum scilicet sanguine manus ille abluet inter innocentes. Adeo autem hi viri sanguinum sunt, ut omnium ab Abel usque ad Zachariam 143 interfectorum ab his sanguis sit reposcendus (Matth, XXIII, 35), et abluente manus suas Pilato, super se suosque esse justi sanguinem sint professi (Matth. XXVII, 24 et 25). 7. Sed manus suas lavante justo atque laetante, dicet homo: An fructus erit justo? Et utique eum esse dicit, quia Deus sit in terra eos judicans. Dicens ergo homo: an fructus sit justo, non ambigitur exspectare judicium; justo tamen jam in terris, quia per Angelos in Abrahae sinum deductus sit, judicato, secundum illud: Qui credit in me, non judicatur, sed transit de morte in vitam: qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18, 19). Cum ergo sanctus non judicandus sit, qui in vitam sit transiturus ex morte, et infidelis jam judicatus ad poenam sit: intelligitur in eos reliquum esse judicium, qui pro gestorum qualitate inter peccata fidemque sint judicandi, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculor um. Amen.