Tractatus de anima (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus de anima
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf

Tractatus de anima (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1120B

PRAEFATIO AD LOTHARIUM REGEM. 110.1109B|

Domino praecellentissimo nobisque Dei munere dato, magno et pacifico atque coronato regi LOTHARIO, ultimus vestrae servitutis famulus, MAURUS.

Cum nobilitatis vestrae ingenium aviditatemque multa sciendi et copiosa investigandi perspiciam, sensus etiam vestri perspicaciam quo apprime sublimitas vestra floret demirer, statui, pro ingenioli mei parvitate, quoddam de manu deputare. Quod videlicet e quorumdam eruditorum libris decerptum, facile memoriae mandari possit: quo veteris ingenii fervor exuberantior foret, et mei ingenioli quodam modo vestrae servituti fidelitas deserviret. Scripsi 110.1109C| itaque vobis quaedam de diffinitione animae, quare anima dicatur, vel quid sit anima: nec non et de origine ipsius, utrumne formam habere credatur. De quantitate etiam ipsius, utrum in parvulis minor, in fortioribus major: vel ubi maxime sedem habere credatur. Deinde quae sint virtutes ejus morales: pauca etiam de habitaculo ejus, hoc est corporis possessione. Quae cuncta ex cujusdam magni Aurelii Cassiodori Senatoris dictis excerpsi: aliqua vero ex libro Prosperi eruditissimi viri. Quaedam vero ex proprii ingenioli sensu addere curavi. Sed quia excellentiam vestram multa decet cognoscere, annexui quaedam capitula de disciplina Romanae militiae, qualiter antiqui tirones institui solebant. Quod ideo feci, quia necessarium fore id aestimavi, 110.1109D| propter frequentissimas Barbarorum incursiones. Quae scilicet ex cujusdam Flavii Vegetii Renati Libello, quem de antiquissimis scripsit Romanis excerpsi atque compegi breviusque annotare studui, cavens scilicet prolixitatem et ne forte ea scribere viderer quae tempore moderno in usu non sunt: illud etiam praevidens, ne si nimius fierem, fastidio potius quam delectationi inservirem.

CAPUT PRIMUM. De animae proprietate, etymologia ac diffinitione.

Anima igitur proprie hominum dicitur, non etiam pecorum. Anima namque hominum longe distat a 110.1110B| vita pecorum. Vita namque pecorum in sanguine constat: adeo, ut cum defectione sanguinis et fine corporis, ipsa etiam vita cum spiritu finiatur. Anima autem hominis non cum sanguine finem accipit. Ideoque recte dicitur anima, quasi ἄναιμα, id est, discreta longe a sanguine: quoniam et post mortem corporis in sua substantia vivit: quae potest etiam ita diffiniri: Anima dicitur, eo quod animet, id est vivificet, proprii corporis substantiam. Significantissime autem anima dicitur spiritualis substantia, quae nulla sanguinis effusione consumitur: atque ideo a sanguine longe discernitur, quamvis defectione sanguinis habitaculum corporis deserere videatur. Sed aliud est quacunque occasione habitaculum deserere: aliud cum ipso habitaculo finiri. Quorumdam 110.1110C| vero talis est diffinitio, ut anima a vento nomen accipiat: quia ventus Graece ἄνεμος dicitur. Et idcirco etymologiam a vento ducere: quod nos spiritum ore retrahentes, vivere videamur. Haec brevissime de eo quare anima dicatur: nunc vero dicendum, quid sit anima. Philosophi autem animam dicunt esse substantiam simplicem, naturalem, specie distantem a materia sui corporis, organum membrorum, habentem virtutem vitae. Quam idcirco substantiam simplicem dicere voluerunt, quia nihil in ea praeter spiritualem substantiam inveniri potest. Distantem vero a materia corporis, quia nihil in se corporeum habet. Organum vero membrorum, quia omnia membra corporis ea agente, disponuntur. Virtutem autem vitae habentem idcirco dixerunt, 110.1110D| quoniam ubi corpus repleverit, viventem continuo reddit. Haec est diffinitio animae, secundum adinventionem magistrorum saecularis litteraturae. Cunctorum vero doctorum veracium in hoc consentit auctoritas, quia anima est a Deo creata spiritualis propriaque substantia, vivificatrix sui corporis, rationalis et immortalis: sed convertibilis ad utraque, id est ad bona et ad mala. A Deo autem creatam animam dicimus contra illorum opiniones, qui eam aliquam partem divinitatis habere asserentes, errores potius quam veritatem texuerunt. Nullus namque recte sapientium, animam creatam esse dubitat. Hoc idem Salomone testante, qui de sapientia dicit: Omnem flatum ego feci (Sap. XXIV). Et 110.1111A| iterum: Et revertetur pulvis in terram unde erat, et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. ult.). Haec etiam spiritualis esse affirmatur, quia nihil in se corporeum retinet. Omne namque corpus, longitudine, latitudine atque profunditate comprehenditur: quae omnia desunt animae. Et quamvis gravetur mole corporis, spiritualiter tamen multa longius et prope posita perpendit: invisibilia quadam intuitus perspicacia rimatur. De coelestibus cogitat: de ipso etiam summo Deo quaedam ardua nosse desiderat. Quae si esset corporalis, nil utique horum perpendere valeret. Propria vero substantia est, quoniam nullus alter spiritus ita carnem suscipit, ut proprii corporis passionibus condoleat aut laetetur. Vivificatrix autem sui corporis est, quia 110.1111B| statim ut a Deo corpori indita fuerit, ineffabiliter illud vivificat atque diligit: in tantum, ut quidquid corpus sustinere cognoscitur, ad ipsam referatur: et quae mori nequit, interitum mortemque pertimescat. Rationalis autem est, quoniam de divinis tractat: humana sapit: et quidquid ex artibus et disciplinis doceri potest, ipsa quadam subtilitate comprehendit: atque hinc omnia animalia docibili intellectu antecellit, quod cum ratione decentia cuncta componit. Ipsius namque actu quidquid ornatus mundo additur, inventum est. Ipsa civitatibus muros attribuit, arma defensibilia invenit, amictus vestium diversa varietate componit, vias per devia sternit, maria quadam artis industria transmeat. De ipsius itaque ratione nullus dubitare debet, cum tot 110.1111C| et tanta, auctoritatis sui largitate perquirere et perficere valet. Quod autem immortalis sit, multifarie comprobatur. Philosophorum namque talis est assertio, ut omne quod in se vivit et aliud vivificat, immortale sit. Quod anima utrumque faciat, manifestum est. Nam et ipsa vivit, et corpus vivificat. Dicunt enim omnia immortalia simplicia esse. Anima vero ex simplici constat substantia: ideoque immortalis est. Sunt et aliae propositiones philosophorum, animam immortalem approbantes, quae enumerare non est necesse propter brevitatem. Nostri vero veridicis assertionibus animam immortalem approbant. Anima quippe ad imaginem Dei facta est. Et quia Deum omnimodis immortalem scimus, et credimus, et confitemur, restat ut quam ad imaginem 110.1111D| suam condidit, immortalem fecerit. Neque enim ullo modo fieri poterat, ut quae ad imaginem Dei et similitudinem facta fuerat, mortalis foret. In eo namque quod immortalis est, Deo similis est. Sed in eo quod anima Deo similis esse dicitur, potest aliquis dicere, Quomodo sum similis Deo, qui similia illi facere nequeo? Cui respondendum est, quia homo picturam, similitudinem hominis habentem, perficit: ipsa vero pictura non potest imitari quae homo facit. Sic et homo ad similitudinem Dei factus, non potest in creandis rebus Deum imitari. Dicitur namque anima convertibilis ad utraque, quod scilicet multis experimentis quotidie approbamus. Nam quos nunc videmus magna exsultatione 110.1112A| gaudere, mox nimio moerore tristari conspicimus. Alios nunc pietate mites, nunc iterum maxima indignatione terribiles. Nunc ad virtutes erigi, nunc ad vitia prolabi. Multisque et innumerabilibus modis, convertibilis et mutabilis esse cognoscitur. Nam si mutabilis non esset, nequaquam ex bonis mali, neque iterum ex improbis probi, neque ex tenacibus largi, neque rursus ex largis fierent avari. Sed ut dictum est, mutabilitati atque convertibili passioni obnoxia esse omni modo deprehenditur. Nunc jam de origine ipsius, de qua multifarie dubitatur, pauca dicenda sunt.

CAPUT II Unde originem anima sumat.

Primo homine de limo terrae formato, inspirasse 110.1112B| in faciem ejus legimus Deum, dicente Scriptura: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae: et factus est homo in animam viventem (Gen. II). Unde constat, quod a Deo originem sumpserit. Quod autem insufflasse dicitur Deus, non ita credendum est Deum insufflasse, qui est incorporeus et invisibilis, quemadmodum nos insufflando spiritum resolvimus, labiaque quodam pulsu foras extendimus: sed insufflasse dicitur propter dignitatem operis, scilicet animam: quam ad similitudinem suam fecisse cognoscitur. Hac ex re dixerunt quidam, quod mox ut coagulatum fuerit semen humanum in vitalem substantiam, statim creari animas, corporibusque dari. Qui autem naturarum investigatores fuerunt, asserunt, 110.1112C| quod quadragesimo die conceptionis accipiat animam mortale et humanum pectus [ Al., pecus]. Et hoc esse experimentum, quod tunc se incipiat in utero commovere. Aliquorum etiam opinione fertur, quod omnipotentis Dei jussu, sicut de corpore humano, corpus humanum semine carneo traducitur, ita etiam et animae nova origo, de qualitate animae generetur, et idcirco obnoxiam esse originali peccato: quod infantibus et necdum aliqua committere valentibus, per lavacrum baptismatis remittatur. Nos autem id dimittere, affirmare non audemus: quoniam et beatus Augustinus, probatissimus doctor, laudabiliter ex hoc dicitur dubitasse, neque hoc audere confirmare: sed veracissime credere, Deum animas creare, et occulto atque justissimo suo 110.1112D| judicio originali peccato obnoxias esse. In his namque et similibus tamque occultis, melius est ignorantiam confiteri, quam perverse et periculose affirmare: quod ad errorem potest referri, cum propheta dicat: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Isa. XL.) Et Apostolus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (Rom. IX). Si enim Propheta et Apostolus sensum Domini a quoquam investigari non posse dicit, et Apostolus ad coeli tertii altitudinem ascendens (I Cor. XIII), paradisique secreta penetrans, et quaedam arcana cognoscens, quae hominibus illicita ad loquendum dicit, ex parte se cognoscere affirmat, quis audebit scire et enuntiare 110.1113A| se posse, quod nullus doctorum sanctorum ad liquidum enarrare invenitur? Sed ad reliqua pergendum est, et dicendum utrum anima formam habere credatur.

CAPUT III. An formam anima habere credatur.

Qui de forma aliquid lucidius tractare cupit, complexionem formae necesse est apprehendere. Forma namque dicitur, quae aliquo spatio linearum circumducitur. Quod vero spatiis lineisque comprehenditur, corporeum utique est. Nam et ipsum spatium absque lineamentis corporalibus omnino non constat. Rursumque ipsa lineamenta, absque spatio corporali, nullo modo comprehendi queunt. Quod cum ita sit, manifestum est animam formam penitus non 110.1113B| habere, quae incorporea est. Omnis itaque forma, in superficie corporali fit. Cum vero corpus nisi solidum et palpabile esse non possit, anima vero incorporea et impalpabilis sit atque soliditate careat, constat eam nullo modo formam habere. Quod si illud movet, quod Apostolus de Christo Domino dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II), noverimus ibi Apostolum de substantia dicere, in qua est aequalis Patri. Nam Deus incorporeus, invisibilis, incomprehensibilis, totusque ubique, nullam potest habere formam. Quod vero in Evangelio de Abraham et Lazaro et divite legimus (Luc. XVI) sinum Abrahae Lazarum habere, divitem linguam petere refrigerari ab extremo digiti, nec dives lingua 110.1113C| locutus est, quae utique incorporea est, nec Lazari anima digitos unde illius ardorem refrigeraret habuit, nec Abraham sinum more corporalium hominum habere potuit. Nam non solum de creatura spiritali in Scripturis haec et similia reperiuntur, verum etiam de summo et incomprehensibili Deo passiva quaedam leguntur, quae utique incommutabilitati divinae nullo modo accidere possunt: veluti cum poenitere dicitur Deus et irasci, abominari et odisse: quae omnia illi summae majestati non conveniunt. Sed ut aliquae humanae res compendiosius faciliusque ex nostra consuetudine cognoscantur, idcirco talia ad Deum referuntur. Sic et anima, cum informis sit, formam habere dicitur.

CAPUT IV. Utrum in parvulis minor, et in fortioribus major esse credatur. 110.1113D|

De quantitate etiam animae potest subtilissima atque scrupulosa quaestio exoriri, utrum in parvulis minor sit, cum eis ratio non omnimodis adsit, quae majoris aetatis hominibus major adesse videtur: iterumque inveniuntur juvenes excordes, senesque minus sapientes. Sed in parvulis id attendendum est, quia imbecillitate corporis et parvitate, in eis ratio animae impeditur. In juvenibus vero et stultis, aut quadam partium inaequalitate, aut aliqua crassitudine humorum deprimitur, vimque suam tali impedimento exprimere praepeditur. Quod ut exemplo lucidius declaretur, aspiciamus quae in usu habentur. 110.1114A| Nam si ignis in quodam parvo vase includitur, qui alta petere consuevit, angustia loci praepeditur. Quem si rursum materiae gravis humoris aut crassitudinis supponere volueris, ipsa crassitudine impeditur, ne ad alta se subrigat. Sin autem materiam competentem eidem subjeceris, omnem continuo vim suam alta petens demonstrat. Sic et animae vis et ratio, in parvulis parvitate membrorum praepeditur: in juvenibus et maturis, quadam, ut dictum est, partium inaequalitate aut humorum crassitudine deprimitur. Hinc est, ut quos modo sapientes et astutos cernimus, quadam subita laesione cerebri, aut gravedine praecordiorum, ineptos et amentes fieri videamus. Hinc etiam surdi fiunt et lippi: debilesque de quadam diminutione membrorum existunt. 110.1114B| Et quid de hujuscemodi passionibus dicamus, cum frequentissime nimio potu et distentu ventris, sapientium animos obrui cernamus: ut quem modo sapientissimum videras, vix valeat se intelligere vivum. Ratio itaque parvulis meditatione crescit et exercitio, non incremento animae. Sicut ergo omnes animae immortales sunt, ita et rationales esse credendae sunt. Nunc restat, ut ubi sedem maxime habere probetur, flectamus articulum.

CAPUT V. Ubi potissimum animae sedes sit credenda.

Quamvis autem anima totius corporis membris sit diffusa, ipsosque artus quodam organo motuque componat, propriisque officiis attribuat, tamen ut 110.1114C| evidentibus indiciis manifestatur, non aequaliter omnibus praesidet membris. Quidam namque affirmant animam proprie et maxime sedem retinere in corde: asserentes ibidem purissimum sanguinem vitalemque spiritum continere: et exinde cogitationum bonarum et malarum varietates oriri: quod animam propria virtute augere, nulli dubium est. Rursum multi dicunt animae sedem in cerebro esse, quod manifestis indiciis credi potest. Anima quippe quoniam ad imaginem Dei condita est, arcem quodammodo sui corporis petere, dignum fuit. Ut enim cum reverentia Divinitatis loquamur, cum Deum ubique esse credamus, et confiteamur, cunctaque visibilia et invisibilia vi divinitatis suae penetrare et replere, sedem tamen proprie in coelo habere dicitur, 110.1114D| Scriptura teste: Coelum mihi sedes est. Competens namque erat, ut quae corporis sui regimen tenet principalem sui templi arcem teneret ad similitudinem sui conditoris. Ut sicut ipse in altissimis sedere dicitur, ita et haec in eminenti sui parte corporis, residere credatur. Et exinde omnia membra velut ex quadam arce, congruo regimine gubernari. Unde et ipsa rotunditas cerebri, ad similitudinem coelestis sphaerae facta videtur: ubi dignam mansionem sibi anima immortalis vindicaret. Dignum etenim erat, ut altiora peteret: quia omne quod subtilis est naturae, celsiora petit. Nam et ignis visibilis, ad summa pertendere cernitur. Sunt et alia indicia quae animam habere sedem in vertice designant. 110.1115A| Nam et omnis corporis sensus in capite contineri certissimum est. Sed etsi aliqua laetitia mentem obsederit, statim vultus hilaritate monstratur. Sin autem perturbatio supervenerit, non viscerum incommoditate gravamur, sed quodam stupore capitis continuo apprehendimur: in tantum, ut ipsum visum obtundat, et auditum stupefaciat: et quaedam signa indignationis anima ibi derelinquat. Quod cum ita sit, recte credendum est animam in vertice sedem habere. Sed quia paucis de anima dictum est, quare anima dicatur, vel quid sit, vel unde originem habeat, aut si formam habere credatur, vel ubi maxime sedes ipsius esse credatur, nunc ad virtutes ejus morales exprimendas, flectamus articulum: atque imprimis indagandum, quid sit virtus.

CAPUT VI. De virtutibus ejus moralibus: et primo quid sit virtus. 110.1115B|

Sunt ergo virtutes animae quatuor morales: prudentia scilicet, fortitudo, justitia atque temperantia. Sed quoniam has virtutes nominamus, dicendum primo, quare virtus dicatur, vel quid sit virtus. Virtus dicitur a vi, id est, a fortitudine. Quae ideo taliter dicitur, quia cuncta quae provenire possunt, quadam vi mentis animique robore sustinet. Est ergo virtus omnis sancta res, invisibilis atque incorporea, sancta, mundissima, prorsusque omni carens malo. Quae ubi manserit, cuncta sancta facit, munda, firma, atque stabilia. Quam nullus invitus accipit, nullus perdit, nisi qui sua sponte perditui deceptuique dederit. Quae etiam ita diffinitur: 110.1115C| Virtus est animi habitus, decus vitae rationabilis, dispositio morum, pietatis appetitus, omnisque honor, cultusque deitatis. Quae, sicut dictum est, in quatuor dividitur morales virtutes. Quae ideo morales dicuntur, quia per eas mores hominum exornantur atque decorantur. Nam si prudentia hominum desit, hebetudine animi continuo deturpatur. Si fortitudo absit, confestim imbecillitati addicitur. Ubi vero justitia abest, quis nesciat cuncta prava, cuncta torta, deformiaque adesse? Sin autem et temperantia defuerit, omnia superflua modumque excedentia, ipsa sua nimietate animum dehonestabunt. Si ergo hae quatuor virtutes animum hominis obtinuerint, quasi quatuor angulis domus sustinebitur, 110.1115D| ne ulla vi tempestatum corruat: sed potius quidquid aedificare voluerit, quasi firmissimo fundamento superponet. Sed istae quatuor virtutes ita sibi sunt connexae, ut alia sine alia nullo modo perfectionem accipere queat. Nam prudentiae fortitudinem suppeditari necesse est. Item fortitudinem justitia exornat. Temperantia autem justitiam quadam temperatura, ne ultra modum inardescat, refrenat: sed omnia mensurate faciat. Sed jam singillatim ipsarum nomina lucidius digerantur, quare ita dicantur, vel quae sit uniuscujusque proprietas.

CAPUT VII. De prudentia.

Prudentia igitur dicitur quasi providentia, quae 110.1116A| sui perspicacia perspicit ea quae provenire possunt, sive prospera, sive adversa: ut videlicet caute agat, ne aliquando aut prosperis elevetur, aut dejiciatur adversis. Quae etiam alio nomine sapientia dicitur, eo quod in palato cordis sapiat, quid rejicere, quidve in intimis trajicere debeat. Est ergo prudentia sive sapientia rerum divinarum sive humanarum, in quantum homini conceditur, scientia. Per hanc intelligimus quid cavendum, quidve faciendum nobis sit. Per hanc indagationem veritatis, inventionemque apprehendimus. Sed quia et appetitores saeculi prudentes dicuntur, quantum inter se differant, indagandum est. Prudentia itaque saeculi, quantum in se est, corrumpere sana et integra conatur, aliorumque damnis sua lucra augeri gaudet. De hac Dominus 110.1116B| cum in Evangelio de villico iniquitatis loqueretur, dicit eum prudenter fecisse, quod dispendio domini sui, lucrum acquisierit, atque in futurum prospexerit. De qua prudentia Paulus dicit: Prudentia carnis mors est. Mors utique animae (Rom. VIII). At contra prudentia sive sapientia quae dono Dei acquiritur, nec suo peccato perire potest, nec alieno. Nullumque dispendium aliis ob gratiam sui lucri facere cupit, sed omnibus sicut sibi, providere desiderat. De qua prudentia idem Paulus, cum de prudentia carnis disputasset, subjunxit dicens: Prudentia autem spiritus, vita et pax (Ibid.). Quod videlicet de vita animae eum dixisse patet. Nam ipsa prudentia spiritualis semper ad vera et sancta tendere cupit, quamvis aliquando fallatur. Quod videlicet 110.1116C| infirmitate carneae sarcinae praepediente fit: quia nullus in carne positus, cuncta perfecte praevidere et cavere potest. Unde et egregius doctor, qui ad tertii coeli secreta raptus, et paradisi amoena contemplatus, audivit quaedam secreta, quae hominibus loqui non licet, hac molestia praegravatus, ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Sed quoniam fortitudinem suppeditari diximus a prudentia, restat ut de ea aliqua dicantur.

CAPUT VIII. De fortitudine.

Fortitudo igitur est longanimitas et perseverantia in bonis, tolerantiaque et victoria contra omnia tentamenta vitiorum. Quae ita animo inesse debet, ut 110.1116D| non solum adversa vincat, verum etiam cuncta illecebrosa et voluptuosa atque delectationem carnis moventia, superet et necet, atque exstinguat. Quod cum fecerit, jure fortitudo dicetur. Nam si adversantia superet, blanditiis vero petulantis carnis assentiat, non fortitudo, sed resolutio vocabitur: quoniam ad delectabilia solvitur. De qua breviter quidem sed honestissime diffinitur, cum dicitur: Nemo melius vincit, quam qui seipsum vincit. Sed quoniam virtutis hujus nuncupatio etiam ad sinistram reflectitur, necesse est ut de hac aliquid dicatur. Dicitur namque et fortitudo diabolica, de qua Dominus ad beatum Job loquitur: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus (Job. 110.1117A| XXXVIII). Unde Dominus in Evangelio dicit: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet (Luc. XI). Fortem, scilicet diabolum, atrium vero illius, mundum intelligimus. De quo atrio fortiore superveniente, id est Christo, victus et superatus, ejectus est. Sed fortitudo diabolica quae pravos in malis roborat, et Christi fortitudo qua sancti ad toleranda adversa corroborantur, non solo actu, sed etiam ipsa varietate nominum differunt. Fortitudo namque diabolica dicitur contumacia, pertinacia, sive etiam pervicacia, quae hominem non sinunt a pravis actibus sanctis persuasionibus revocari. Fortitudo vero Christi, ipsa est perseverantia seu tolerantia: nec non et patientia, quae omnia adversa longanimiter, et patienter tolerat. 110.1117B| Hanc itaque necesse est ut justitia comitetur, quae rectitudo sive aequitas dicitur; ne quod forte est, absque rectitudine aliquo modo fiat pravum.

CAPUT IX. De justitia.

Justitia igitur dicitur, quasi juris custodia, eo quod quidquid jus, id est, lex praecipit, custodiat: vel quidquid prohibet devitet. Haec ergo si fortitudini conjuncta fuerit, eam omni modo condecorat. Nam quidquid forte est, nisi justum fuerit, ad pravam, sine dubio, partem derivabitur. Justitia ergo est propria nobilitas animi, quae unicuique debitam praestat retributionem. Bonis, scilicet dignam retribuens laudem: pravisque et malignis, debitam 110.1117C| ingerens vituperationis reprehensionem. Ipsa itaque debitum Deo divinitatis cultum honoremque impendimus, atque dilectionem: proximos vero digno dilectionis amore complectimur. Quid enim justius, quam Deum toto corde diligere, a quo conditi sumus dum non essemus? Male autem captivos dicimus quia est et captivitas bona, de qua dicitur: Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII). Quid vero rectius esse potest, quam proximos qui similes nobis sunt conditi, et pari modo redempti, sicut nos diligere? Hac ipsa, nostra proximorumque errata, digna et debita redargutione compescerentur. Quia hac ergo refrenantur et coercentur illicita, redargutio vero absque fervore quodam et ardore zeli nequit fieri, recte temperantia 110.1117D| justitiam sequitur, ne fervor justitiae modum excedat, et quem lucrari monendo et corrigendo debemus, nimia correctione dejiciamus.

CAPUT X. De temperantia.

Temperantia ergo dicitur, quoniam moderatione sua temperat animum uniuscujusque. Unde et temperantia dicitur, quia animum temperat caloribus et frigoribus, ne nimis frigida, nimietate sua, restringat virentia arbusta. Temperantia igitur est virtus animi, quae suo moderamine totius vitae modum imponit, ne quid aut odio nimio exsecretur, aut nimio amore demulceat. Omnes vero varietates quadam diligentia considerans, temperat et moderatur. 110.1118A| Haec etiam discretio alio nomine dicitur: quia omnia discernit ne modum excedant, neque ad dexteram, neque ad laevam nimium declinet: sed quadam via regia gradiatur, temperetque gradum, ne ultra modum incedat. Unde et philosophica illa sententia, brevis admodum est, sed probatissima in hac vita maximeque necessaria: Ne quid nimis. Cum enim dicit: Ne quid, ostendit, quia et bonum nimium esse potest. Unde et Salomon dicit: Fili, ne sis nimium justus (Eccli. VII). De hac etiam Jacob per allegoriam dicit: Habeo boves et oves fetas, et parvulos teneros: quos si plus in ambulando fecero laborare, morientur (Gen. XXXIII). Per boves quippe et oves fetas, animae intelliguntur, quae verbum Dei mente concipiunt. Quae si nimium iter arripere cogantur, 110.1118B| quod mente conceperunt, perdunt. Parvuli vero teneri sunt illi de quibus Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis. Parvuli enim estis (I Cor. III). His ergo talibus levia praecepta, quae per lac intelliguntur, ministrari debent, quousque solido et lorti cibo uti valeant, id est, fortioribus praeceptis. Hae itaque virtutes cum omnibus sint necessariae, excellentiae tamen regiae maximum decus ornatumque praestant. Per prudentiam quippe omnibus provide prospiciens, caute et rationabiliter ea quae provenire possunt, considerat: et acumine sensus quasi acie oculorum, caute adversa perspicit ac prospera. Per fortitudinem vero omne quod provide perspexerit, sive adversa sive prospera, forti et in 110.1118C| concusso animo supportat: eventus scilicet fluctuantis saeculi, bella, tumultus et seditiones, nec non et diversos mores hominum. Regia etenim excellentia quanto pluribus praeest, tanto plures eventus rerum accidentium perspicit: atque idcirco fortissimo animo cuncta superare decet. Quem vero justiorem decet esse quam regem? Omnes namque judices cunctique actores, quamvis cupiditate ducti injusta disponere nitantur, considerantes justitiam regis, nihil injustum subditis inferre praesument: quoniam justam vindictam verebuntur. Temperantem autem regem apprime decet esse, ut ejus praecepta cunctis conveniant, ne nimis laxa existant, neve iterum valde gravia: sed tali moderamine atque temperie disposita, ut juxta possibilitatem cunctorum omnia 110.1118D| fiant. Quatenus agni in regiis edictis inveniant quo vadere queant: et elephanti quo se natare cognoscant, hoc est, ut ne mites ac simplices violentia praeceptorum opprimantur: et potentes et fortes potentiorem se et fortiorem semper aspiciant et vereantur. His itaque quatuor virtutibus quasi solidissimis columnis, omnis regiae dignitatis honos decusque attollitur: feliciterque cuncta gubernantur atque exornantur. Sed quia haec breviter et minus compte de anima, virtutibusque ejus digesta sunt moralibus, hinc restat ut de habitaculi ipsius sita et dignitate, aliqua dicantur: quoniam dignum erat, ut quae tantae dignitatis creata est, ut ad imaginem Dei atque similitudinem facta dicatur, decenti habitaculo 110.1119A| ornaretur. Aggrediar ergo et opus Dei mirificum in humano corpore qua valeo demiratione: et si non condigne, devote scribere conabor, ex probatorum scilicet doctorum scriptis latissimis brevissima depromens.

CAPUT XI. De statu et positione corporis.

Corpus itaque hominis, mira operatione compactum, proceritate suae rectitudinis a cunctis animantibus disparatur. Quod videlicet si per singula membra consideretur, magna in hoc mysteria comprehenduntur ab his qui ea indagare satagunt. Ipsum namque caput cunctis eminens membris, in cujus vertice animae sedem maxime esse credimus, ad similitudinem coelestis sphaerae formatum, sex ossibus 110.1119B| est compactum: ut intelligatur ille senarius numerus, qui perfectus probatur, in hominis creatione constare. De cujus numeri perfectione plurima dici possunt: sed hic sunt propter compendium omittenda. Sub hujus itaque capitis rotunda concavitate, binae acies oculorum prodeunt, ad similitudinem duorum coelestium luminarium: vel, ut sacratius aliquid dicamus, ad instar duorum Testamentorum. Quibus decentissime supposita sunt membra caetera combinata, dualitatis conjunctione disposita: aures scilicet, nares, labia, brachia, manus, latera, crura et pedes. Quae cuncta tali sibi sunt charitate convenientia, ut unum idemque sapere atque operari videantur. His vero binis geminisque membris ita ordinatis, sunt et alia membra, propria unitate decentissime 110.1119C| geminis membris convenientia, nasus scilicet, os, guttur, pectus, venter, umbilicus, ipsaque virga genitalis, quam mira dispensatione Deus ad humani generis sobolem renovandam attribuit. Quae cuncta magnum decus obtinere videntur, quoniam in meditullio posita, geminis membris conveniunt, ut neutra pars unum ex his sine altera, valeat vendicare. Haec ergo omnia cum reliquis membris, ad habitaculum animae ad imaginem suam conditae, Deus digna operatione compegit.

CAPUT XII. De quinque sensuum officiis.

Nunc restat ut de officiis quinque sensuum pauca 110.1120A| dicantur. Qui quamvis et bestiis messe videantur, longa tamen interpoliatone ab illis discrepant: quoniam nobis rationabiles insunt, in illis, ratione carent. Primus ex his, visus est: qui quadam vi animae quam aspectum dicimus, per pupillam oculi egrediens, res non valde longe positas quadam subtilitate perspicit, coloresque invisibilium rerum illuminato aere cognoscit. Si vero valde longe positae fuerint, ipsa elongatione deficit. Secundus, auditus ita institutus est, ut per cochleatos meatus concrepantes sonos ad se attrahat, discernatque et intelligat, quid sit auditum. Qui ideo non rectos et apertos meatus habet, sed anfractus cochleatione tortuosos, ut quasdam moras sonus emissus sustinens, vim discretionis et intellectus efficeret. Nam si recto 110.1120B| itinere sonus emissus exciperetur, ipsa sua velocitate, discretionem atque intelligentiam amitteret. Tertius, est odoratus: quo cunctos fetores pudicos, odoresque gratos cognoscentes, putentia digna exsecratione vitamus, et odorifera quadam animi delectatione intra nos trajicientes, ipsa suavitate odoris reficimur. Quartus, est gustus: quo omnia quae in os mittimus, sive dulcia, sive amara, sapore palati discernimus. Quod cum omnes saporum qualitates discernat, ipsum tamen nullius saporis esse probatur. Quintus, est tactus: qui cum omnibus membris sit attributus, praecipue tamen manibus deputatur: quibus etiam usus actionis maxime est datus. Manibus enim fit, quidquid faciendum est. Sed si per singula membra mirificum opus creatoris intendere 110.1120C| cupimus, atque pro captu ingenioli de singulis disputare, prolixius fieret opusculum quam statueram. Sed quia breviter sublimitati vestrae id innotescere cupii, imo cognita ad memoriam revocavi, obsecro ut si aliqua proficua in hoc opusculo vestra celsitudo judicaverit, Dei donum in hoc laudetur, qui linguas infantium disertas facit, et aperire consuevit ora clausa mutorum. Sin autem aliqua quae merito nasum torqueant, digne veniam ut homo deposco. Nam qui mendacii fucum aufugere quiverit, perfectus nuncupabitur, apostolo Jacobo asserente: Qui in sermone non labitur, perfectus est vir (Jac. III). Quod utique paucissimorum est, dicente propheta: Omnis homo mendax (Psal. XI).