Tractatus (Zeno Veronensis)/2-20

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
 2-19 2-21 

(PL 11 0456B) TRACTATUS XX. In eumdem locum Geneseos. In quo paucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae in superiore.

(0457A) Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini nato tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere: non enim elementa pulchrius aut verius verbis humanis adseri possunt, quam a Deo facta sunt, vel videntur. Itaque quod ad nos pertinet, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. (0457B) Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum; et non demutor (Malac. III, v. 6) . Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cuius vultus omni conversioni subiectus momentis omnibus immutatur labore, aetate, languore, gaudio, tristitudine: nunc macie deformis, nunc enormi pinguedine: usque adeo incertus, ut idem in duobus per orbem totum non possit inveniri terrarum. Igitur in Deum cum haec non incidant, Dei imaginem non habemus? Absit fratres. Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est portantibus nota: incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est. (0458A) Denique oculis non est subiecta mortalibus; nam neque cum ingreditur corpus, neque cum de corpore egreditur, a quoquam conspicari potest: tantumque potestatis habet, ut cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret. Non ergo carnale hoc indumentum imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam nobis plenitudinis suae pio de fonte largitur. Quam rationem Paulus evidenter prodidit dicens: Quemadmodum portavimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et eius imaginem, qui de coelo est: quam qui sancte portaverint, sicut Apostoli omnesque iusti, non tantum imaginem, sed ipsum Deum quoque portabunt, sicut et scriptum est: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. XV, 49) .