1-3 | 1-5 |
(PL 11 0288C) TRACTATUS IV. De Pudicitia.
I. Pudicitiam qui colit, quantae nobilitatis sit, facillime agnoscit: est etenim tantae virtutis, ut sit honorabilis etiam hostibus suis. (0289A) Haec totius humani generis fundamenta confirmat: haec nominum proprietates universis affectibus praestat: haec parentum, coniugum, liberorumque sacra iura custodit: haec in utroque sexu conspicua, in omni aetate miranda, in quavis conditione non dubia, soli sibi devota, semper bene conscia, prorsus nulli rei subiecta, unum tantummodo metuens, ne sit amplius quae vocatur. Denique in solitudine, quae a metuentibus vocatur occasio, se tamquam arbitrum timet: omneque secretum plus, quam publicum reveretur. Pestiferas odit blanditias carnis inimicae: et quidquid ingesserit mundus voluptatis, aut muneris, totum respuit, praesumens totum se habere, si pura sit. (0290A) Neminem foede desiderat: nec ulli similiter se desiderabilem praestat. In suo statu omni loco, omni tempore manet, plus honestati consulens, quam utilitati. Vultis scire, quantae felicitatis sit? Si te amet; qui habet, diligit: et qui non habet, diligit. Si ergo exsultat gloria eius saepe in Gentibus (quamvis illic fructuosa, vel vera esse non possit, quia sub impudico praedone versatur), quanto magis debet esse gloriosior in populo Christiano, qui eius sanctificatori inviolabili deservit Deo? (0291A) Nam si Ecclesia ideo Christi sponsa est, quia pudica; ideo iugo thalami coelestis honorata, quia etiam post nuptias manet postmodum virgo perpetua: nos, qui nascimur de tanto coniugio, omnifarie conniti debemus, quemadmodum prosapiae nostrae nobilitatem non relatione tantum, sed etiam fide similitudinis adprobemus. Unde tamen prae me fero, fratres dilectissimi, quod ista, et non ambigua in vobis renitet adsertio: Deum enim patrem vos et habere et possidere monstratis, cum pudicitiam, in qua Deus habitat, non dicam, diligitis, sed luculentis moribus adornatis. Magna igitur gloria est ornare, per quod orneris: servare, per quod et ipse serveris Postremo aequiparatur laus vestra laudi pudicitiae: illa enim vobis exhibet sanctitatem, vos ei amorem. Per hanc attingitis Christum: imo illa per vos vobiscum complectitur Christum. Per hanc a Deo patre, quod petitis, impetratis: immo illa per vos impetrat, pro qua sollicite laboratis, ne, dum aliquid postulat, erubescat. (0291B) Beata, cum adludit in pueris: beatior, cum adolescentibus lapsus feliciter timet: beatissima, cum in iuvenibus carnalia exstinguere laborat incendia. (0292A) Sane in senibus ut est honoranda, ita miranda non est: quia licet sit victrix, tamen triumphi sui palmam senectutis cum rigore partitur: cessat enim concupiscentiae pugna, ubi subcrebrescentibus morbis ipsa necessitate etiam impudicorum pudica fiunt membra.
II. Age nunc eius aemulae rabiem breviter, etiam ex comparatione nominum publicemus, ut quid adpetendum, quidve fugiendum sit, facillime possit agnosci. Sub velamine Christi nominis, fratres, se adserere conatur Antichristus similiter pudicum, uti fallat: pudicitiae nominis sonum post se trahit; sed quos fructus habeat eius auctor ostendit. Discurrit quippe vesana per populos: hominumque lubricas mentes libidinum flagrantibus stimulis praecipitat in furorem, non sexui parcens, non aetati, non pietati, non sibi, quia pudorem alienum qui adpetit, primo suum perdit. (0292B) Pure non nox illi diesque succedit, semper enim caenosi gurgitis sui procella submergitur, dum semper exaestuans libidinis turpitudo aut veritate aut imagine perpetratur. Praemia aut tradit, aut accipit, corrumpit, aut corrumpitur; iniicit amorem, paulo post odium de amore factura. Seminat illicitos haeredes, crimenque noscens nominibus pietatis excusat. (0293A) Proprios aut necat, aut denudat affectu. Nihil prorsus existimat turpe nec pati, nec facere, dummodo in effectu conata succedant. Verumtamen in ipso fructu suo, quo expugnati pudoris alieni labe gaudere consuevit, semper infelix est. Denique post negotium perpetratum odit et seipsam cum illo, quem vicerit. (0293B) Haec saepe indixit quietis gentibus bellum; haec aliquotiens robusta regna subvertit; haec aut sub turpibus, aut sub crudelibus factis subiugatos thalamos triumphavit alienos; haec viros ardore vesana femineo stipendio ipsis feminis sic incognito inopinate dispungens, suam docuit expugnare naturam; haec libidinis mercedem vel maxime parentum, filiorum, maritorum, uxorumque in mortibus posuit; haec nomina pietatis non numquam concubitu prodigioso delevit, pudicos quidem persequens, sed impudicos tantum congruenter occidens; haec, inquam, per momenta et parit omne, quod malum est, et peperit omne, quod peius; nam in idolis dea est, in cultoribus vero eorum ministra. (0294A) Venerandam se procurat in templis, hilarem in theatris, importunam in publicis, opportunam in quibuscumque secretis. Lasciva, non linguis, non oculis, non auribus parcens, iocatur, sperat, ambit, obsequitur, zelatur, insanit, armatur precibus, armatur et ira, similiter non numquam vi extorquens, quod blandimentis impetrare non potuit. Libidinum commutatione varia gaudet semper; et poenitet, ad satietatem numquam lubrica utilitate perveniens. Desiderat facere, quod timeat publicari; totum prorsus tentat, ut sibi vindicet totum. Novum prodigii genus est. Odit pudicitiam; et tamen hoc cupit videri, quod illa est.
III. Interea miris excolit artibus se se, faciemque suam in se, quam non habet, quaerit. (0294B) Pingit se in seipsam, et lenocinante vario magistri medicaminis fuco, vultum suum vultibus vestit alienis, hoc futura, non quod natura praestitit, sed quod ei ad examen speculi arbitrium temporale dictaverit. Nunc emendat, nunc delet, quas amaverat species, nunc subiicit alias, nunc parturit novas. (0295A) Manibus suis facta hydra formarum procax semper incedit, quia erubescere alienis sub coloribus nescit, non domesticis, non affinibus, non maritis nota, non sibi quia non potest esse notum, nec verum, quod est semper certum. Praeterea numquam diligit Deum, quem scit operibus suis esse contrarium. Diaboli est sane mancipium, eius enim possidet regnum; nam deos ipsa genuit, ipsa intulit mundo, per quos, aut in quibus diabolus colitur, quorum in actibus origo monstratur. Ipsa Iovem innumerabilibus, variis magnisque criminibus maximum fecit. Ipsa Herculem, noverca deterior, in Omphalis libidine turpiter vicit, quem terribilis turba monstrorum superare non potuit. (0296A) Ipsa Venerem membris omnibus denudatam convexis manibus se tegere conantem, imo animi sui vitium et corporis demonstrantem, post multa adulteria spectaculo totius mundi quoque prostituit. Non opus est ire per singula; quamvis et haec non fuerint dictu digna, tamen ad exprimendam vim impudicitiae visa sunt necessaria, ut sciat unusquisque ad idololatriam pertinere luxuriam. Ipsa, inquam, mortuorum sepulcra convertit in templa, tumulos in altaria, cadavera in simulacra, parentalia in sacrificia, mores in sacra. Sic sic genus humanum a Dei cultura rapuit, dum blanda festivitate facinorosa facinorosorum et colenda crimina et imitanda persuadet. (0297A)
IV. Adeo viris contra Dei legem Deique iustitiam evagandi extra legitimum thorum peregrinae luxuriae inspirat infeliciter quasi liberam facultatem, ac sic eorum quoque feminas a pudore divellit, quae desertae, ardore, seu dolore compulsae, si talia gerunt, putant se aut imitari, aut vindicari. Propter quod in praeceptis Dominus ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa adulterii, facit eam maechari. (0298A) Quid hic respondere possint lubrici mariti, non video; qui humanarum legum iniqua impunitate decepti, iustitiam veram nec ex sua ipsa voluntate noscentes, quod pati nolunt, libenter efficiunt: qui profanae libidinis detestabili furto distracti, turpibus iam non contenti latibulis, aliquoties (proh nefas!) sub ipsis obtutibus matronarum vesana congressione desudant, non advertentes miseri, quoniam in tali negotio, iudice Deo, quod non licet uxoribus, non licet nec maritis; sicut praescribens talibus Paulus Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed uxor (Cor. VII, 4) . Sic igitur, quoniam una sunt caro, unum divini operis sacramentum, quoniam femina de viro suo facta est, alterque alteri tenetur obnoxius, ac per hoc iure legis quoque linea una tanguntur, dubium non est horrendi supplicii perennibus absumptum iri tormentis eum, qui praevaricatus fuerit e duobus. Sed nec illis impune succedit, qui sine uxoribus, amore peccandi liberius, incertas atque inhonestas sibimet redimunt libidinum merces, non advertentes esse infelix et impudicum quidquid legitimum fuerit extra coniugium: christiano enim, fratres, ultra licere non puto, quam ut sit aut continens, aut maritus.
V. Venio nunc ad exempla, quae sunt negotio vel maxime necessaria; quia plus est quod geritur quam quod dicitur, ut et impudicitiae malum et bonum pudicitiae uno eodemque suggestu facillime possit agnosci. Ioseph Hebraeus adolescens (Gen., XXXIX) , clarus genere, clarior pulchritudine, morum quoque clarissimus probitate, fuit inter filios Iacob aetate minor, sed spiritu maior. (0299B) Hic invidae germanitatis impulsu in Aegyptum est delatus atque distractus a fratribus, quem domini sui uxor peius amare coeperat, quem oderant fratres: nam cum medullitus mulier ardoris insani conflagraret incendio, in suadelam sacrilegam argumentis vehementer armata captat solitudinem, secretum captat et locum, in quali etiam non irritata adolescentia invitis feminis saepe violenta esse consuevit. At ubi in destinata prorumpens, neque blandimenta, neque promissa sibimet prodesse cognoscit; conserta manu, inversa vice, adorta est in suum fomitem adolescentis ignem totis viribus derivare. (0299C) At ille in repugnatione vestem sibi violenter extortam relinquens, ex impudicitiae fovea nudus aufugit: sed pudicitiae splendore vestitus post calumniosam damnationem et liberatus a Deo est et honoratus. Denique rex iure secundus factus est regni, qui insignis rex erat iam ante pudoris. (0300A)
VI. Susannam quoque columen matronatus inaffectatae formae pulchrius suae pulchritudinis ornamentum, insigne pudicitiae testimonium, e senioribus duo, sed uno incensi prodigio, secus quam decuerat, deperire coeperant: quam cum adverterent muro castitatis, quae certe vera est et aeterna formositas, in paradisi solitudine circumseptam, ubi Evam ab auctore operis sui meminerant esse deceptam; hac re ipsa nacto consilio, capere dolo aggrediuntur ac nisi culpa succumbat, veluti adulterae deprehensae magnum minitantur exitium. At illa non Eva ancipitis quidem metus contemplatione praeclusa, cuius aut pudor esset iugulandus, aut anima, conscientiae suae conscium solum contestans Deum, honestam potius elegit mortem quam vitam turpem, melius credens hominibus se ream praebere quam Deo. (0300B) Interea instant illi ex amatoribus accusatores effecti, crimenque suum in simplicitatem circumventae transfusum artificiose dum exaggerant, exinde iam priores seipsi condemnant. Verum (proh nefas!) creditur aetati, creditur auctoritati: exsultant adulteri: damnatur integritas. Iam iamque Susanna ad supplicium immerens trahebatur: iam totus populus in eius sanguine tumescebat: iam sui quoque familiares novae rei atrocitate perculsi, miserabiliter ingemiscentes, dimissis capitibus omne studium defensionis abiecerant. Iam etiam ipsa pudoris compendio mortis oderat moras, omnibus displicens, sed soli suae conscientiae placens. Cum subito, quavis versutia qui fallitur numquam, confestim adest in Daniele puero Deus. (0300C) Omnem repente malitiae scenam diripuit: profectitium crimen propere recluditur: scelus suos reddit in auctores: purgaturque per innocentiam pudor. Sicque Susannam, quam, impudicitia mentiente, in publicum traxerant, probatam et vindicatam ad mariti thalamum cum ingenti triumpho victrix pudicitia reportavit. (0301A)
VII. Sed o quantum est miranda, pudicitia, quae aliter laudari te non vis, quam ut custodiaris, solo bonae conscientiae ornamento contenta! Tu in virginibus felix, in viduis fortis, in coniugiis fidelis, in sacerdotibus pura, in martyribus gloriosa, in Angelis clara, in omnibus vero regina. Tu nunquam carni, nunquam ulli subiaces legi. De voluntate nasceris, sed bono puritatis voluntatem ipsam paris: quia voluntas fit voluptas postmodum tua, cum per eam quotidie tricenos, sexagenos, centenosque colligis fructus. Tu in pauperibus dives, in divitibus ditior, aequalis in omnibus consummaris. Tu es honor corporum. Tu thesaurus animarum. Tu fundamentum, culmen, ac fructus omnium coaequarum. Tu tui propositi insolubilis nodus aeternus. Per te legitima ieiunia celebrantur. Per te allegatae, priusquam fundantur, acceptantur preces. (0301B) Tu es sacrificium Deo carum: tu legitimum Dei templum: sacrarium pudoris. In te corruptio intrare non novit. Per te saeculum vincitur, concupiscentia omnis eliditur, diabolus subiugatur, Antichristus non timetur, Spiritus sanctus inducitur, glorificatur Christus, Deus pater omnipotens propitiatur. Postremo ille felix in futurum regnabit, qui tecum illo pervenerit.