Tractatus (Potamius)

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8

PotUly.Tracta 8 Potamius Ulyssiponensisfl. 366 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

TRACTATUS

I. DE LAZARO.( Gall. t. V, p. 96.)

Grandi, fratres, stupore grandique miraculo per ambiguas curas hinc inde in concavo vertiginis sinu pronis fluctibus torqueor. Lazarus mortuus est, Deo hic familiaris, ut ferunt, teste Evangelio apud Joannem (Joan. II, 24), cum quadragenariae voluntatis gestu carnis detrimenta pensasset. Nam sub occasu jam propero, quod terrenis artubus debebatur, hoc est ipsi humo magis, quam homini, ut nobis ipsis juxta librum Genesis (Gen. I), optimus luti liquor in causa est, longe alibi Christo censore, dum Judaeae finibus salutaria foeneraret, sepultus est et humatus: hoc est, ut inciperet esse quod fuerat, lutum scilicet; dum desinit esse quod erat, forma vel fabula. Hic quippe per graves tenebrarum globos et nigri horroris umbracula, hoc est per quatuor dierum circulos, succidua incrementi et decrementi vicissitudine renascentes, octo (ut ita dixerim) cum caerulis noctibus dies pendulo mandibularum rictu, elisis in ore dentibus, foetido ore sic jacuit. Vere quia de terrena labe confectus, putris gleba marcesceret; et nervorum traduces cum corporis qualitate miserabili taho infelix sepultura damnaret. Contractis igitur membris inter jejunas et numerabiles costas pellis tetra distenditur, et humoris rivus qui de gurgite viscerum relaxatur, foetenti jam sentina per solum cadaveris teter et caeruleus labebatur. Heu quando non poterat cadaver quatuor diebus, et quatuor noctibus per totum oris, fellis et phlegmatis flumina sentinarum, corruptis artubus foetentia pulmonis spiramenta conflare? cum ipsa etiam rosa pudoris et venustatis fragranti folio in suo sibimet parato balsamo (ut ita dixerim) pretiosior, contra si fuerit de rosario falce pollicis vellicata, marcenti morte tristis albescat, ita ut et colore floris careat, et odore? Aqua ipsa, si de flumine rapta sit in quo vivit, perit, natura dum desinit esse quod vixit. Mox ergo, quia elementi sui, dum rapitur, substantia caret; ubicumque jacuerit, limum liquor abducit: mox et foetore sordescit. Nemo ergo mirari debet, si hominis, quem spiritus sapientiae sale conditum redolenti aura servaverat, et ex coeli suavitate anima vivacitate nectarea, et balsami generositate melliflua rexerat, ne fieret divortio recedentis spiritus lutea moles et pigra glebositas, caduca linea defunctorum repugnantibus fabricae qualitatibus, corpus omne ad foetoris maculam sui de putredine relaxetur. Inde est, quod per distantiam rerum in unam glomerationem compacta omnis membrorum natura torpescit. Recedente igitur anima quae corporis floriarium recolebat, tota materies liventi gena in putredinem relaxatur; et pro voce cadaveris nigri fellis teter mortui foetor hauritur. Terra igitur, humore, frigore et calore composita corporis fabrica, quae quatuor partes semper sibimet repugnantes corpus criminum in procella subvertunt (calor frigus non amat, et frigus calore torquetur, contraria contrariis mancipantur: terra nimio humore vitiatur, et humor de terra sordescit) his quadriformibus elementis in unum quadripartita mole constantibus, dissociato per divortium mortis auriga, qui quatuor istis partibus loca dederat, ne quisquam mobilitatem sui vehementius tolleret, et dominante flagro divisis in unum concordanti junctura finibus agitabat ; hae, inquam, quatuor partes, recedente anima, in globum corporis viduati, excusso societatis auctore, miscentur. Sed quia istum juvenem (Lazarum loquor) Dominus in saeculo dilexerat, praescius futurorum Apostolis suis dormisse Lazarum dixit (Joan. XI, 11 et seqq.), quem promisit, si ad illam civitatem accederet, protinus excitandum. Hunc ergo Lazarum, cui liventi errante connixu per caerulas venas membra tabuerant, quem loculatum in specu incisae rupis, immani objectus ex pondere lapis perenni valva, gravis libra detruserat, resurgere posse, si ista crederent, sacratissima vera Dei pietas intonabat. Mox sorores constipatae turba, ejulatu, aestu, jejuniis, lacrymarum ubertatibus ebriatae, Dei genibus stratu totius corporis miserandae jactantur, et hebraeas voces graecessando fractis in unum singultibus mixtas Salvatoris in laudibus expiabant. Quantus illic, rogo vos, populi festinatus? Quae spectantium turba? Qualis tanti miraculi potuit esse concentus, ubi essent plangentes puellae, mortuus frater, et Christus hominem promitteret excitandum? Convenerunt (credo) ad hoc spectaculum servandae memoriae sempiternum milites, Judaei, gentiles, proselyti, clarissimi senatores, nobiles judices, servi, et omnis pene civitas certatim occurrit, ut viderent, an resurgere possit Lazarus, cujus foetor jam longius de sepulcro populos feriebat. Quo viso, tota civitas mirabatur. Qualis illic eras, Christe Jesu? quam croceus, quam decorus, fonte purior, nive candidior, sole candentior, et luna species clarior? Heu me, quid interrogo, quem tunc videre non merui? Nunc tamen, quis quantusve sis pietate, cognovi. Ecce inter haec Jesus Christus Salvator humani generis flevisse narratur (ibid. 15). Age, age, Potami, servus Dei vivi: si aliquid praevales, de laudibus Domini vel pauca narrato. Flebat Deus mortalium lacrymis excitatus; et cum Lazarum potestate sua fretus mortis de vinculo revocaret, praestabat pietatis officium solatio lacrymarum. Flebat Deus non quod ante se mortuum periisse cognosceret, sed quod sororum fletus temperaret. Flebat Deus, quod eos quibus omnia donaverat et in potestatem redegerat, paradiso etiam, floribus et liliis sine ullo labore praeposuerat, diabolus docendo peccatum de omnibus pene fecit extorres. Flebat Deus, quod eos quos fecerat innocentes, diabolus per malitiam fecit inveniri nocentes. Heu tenuis aura de coelo corpus quod rexeras, succiduis artibus deserebas. Sed non te, Pater, non Filius aliquando despexit. Pro tua morte factus est et Christus ipse mortalis. Harum ad lacrymas, et sparsam crinis miserandi caesariem Salvator pietate commotus, fletus fletibus recontrabat. Et quia ipse sororum fletibus movebatur, lacrymis filii sui Salvatoris nostri inter ipsos coelos ejus paternitas flectebatur. Mox ergo Jesus Christus ad sepulcrum Lazari accessit. Statim jussione ejus revolvuntur saxa; secretarium patescit horroris. Curiosi affatim in specum gementium populorum oculi mittebantur. Visus est Lazarus tecta facie, manibus pedibusque constrictus: et ad documenta virtutum ipse se mortuus, et adhuc pedibus vinctus, ut Christus jusserat, suis manibus resolvebat. Quae, rogo vos, fratres, illic voces? Quae pressura videntium? Quam curiosa mirantium lumina? Qualis in cervicibus praevenientium multitudo pendebat? Qui fletus? quae gaudia? quale murmur? quam novum et coeleste miraculum? Mors vincitur, homo redditur, infernorum catenae franguntur, et post quatriduum Lazari lingua movetur, manus officio praeparantur, oculi suis in orbibus currunt, vestigia gressibus explicantur, auribus renovatur auditus, acies dirigitur in parentes, cognatio redivivis obtutibus numeratur, frigida poscitur, non respuitur panis, domus petitur, Christi miracula referuntur.

TRACTATUS II.

DE MARTYRIO ISAIAE PROPHETAE.( Indidem p. 98.)

Isaias cum Christum praedicaret, vel cum futurae damnationis elogium israelitico populo nuntiasset, atroci feritate blasphemantium commota barbaries, sectum a capite duabus eum violento supplicio quasi offulis bifidavit, jussitque a capite per aures usque ad scapulas secari cervicem: quasi parum fuerit si immanitate lymphatica martyrem Dei acuto ense transfoderet, aut ipsa lamina insontis viri per jugerum fidiculae saevientis per costas stridente ictu sulcaret; nisi in unum corpus duas offulas gemini pene cadaveris scissae carnis ruptura truculentus appeteret, et duas de aequalitate juncturae quasi formulas exsecaret. Sed in tanto coelesti palestrae miraculo nullus, ut arbitror, spectaculo resultanti, ita videre eum poterit, nisi gesta numerare pertentet. Idcirco sollicitis visibus veteris disciplinae novam de passionibus celebritatem advertite; qualisque illic fuerit martyrii nobilitas, quam praeclara, quam fortis. Cum in capite, hoc est, collectae sensualitatis umbilico serra viam faceret, et stridore reciproco sulcos dentium duceret, labebatur (credo) lamina, dum dentes infigit, et per messem capillamenti, crassumque tegminis velamentum, vel callosae glutinum cutis Hebraeas capitis litteras textum verticis mersit. Mox se ut ad cubile cordis concinnamenti nisu sector sollicitus defixisset, fontis fluenta purpurei laxatis venarum lapsibus, ne venas vermiculatim pollice profanus intenderet, croceus se affatim imber infudit, ut tecta gurgite sanguinis venarum pictura non tremeret, neque miraretur, quale esset illud unde victus erubescere cogeretur. Patuerunt quippe internorum viscerum castidici juvenis laqueata commercia, sonus buccinae ferientis, profunda vivacitas et sicca jejunia voluptatum. Sed Belias, filius Ezechiae, vir cruentus, et prodigus genealogiae, mathematicus catabolicorum, fatidicorum, et pythonicorum antistes, intra loricam sacri pectoris fidei comitium, praedicationis politicae litterarum curiam requirebat. Et licet jam esset membratim corporis divisa possessio, interna proderet, abdita revelaret, obscura porrigeret, et quale esset illud, unde victus erubescere cogeretur, ut persecutor infamis hominem Dei dentibus discerperet alienis; propheta tamen egregius et illustris inter resupinatos sectores, et pendulos tamdiu immobili inconcussi corporis perduravit statu, quamdiu duo esse inciperent, qui figuras gentium cum suo persecutore damnarent.

EPISTOLA AD ATHANASIUM AB ARIANIS (IMPETITUM), POSTQUAM IN CONCILIO ARIMINENSI SUBSCRIPSERUNT.( Indidem p. 99.) Domino Fratri gloriosissimo ac beatissimo Athanasio episcopo Potamius. Tanti carceris fossa crudam illuviem damnabilis officinae coacervatam, ut recte conscribis, exordium et stercoris cruento de foetore cadaverum mortuorum, quae magis manus potuisset igneis virtutibus extricare vel radere, nisi illa tua castis de exsilio capitis coronati perennata titulis exclusisset haeresis sectam anathema maranatha? Arrisisti, inquam, nobis catholica virginitate perfectus, jugulando perfidos, damnando perjuros: corruptas adulterio mentes ambiguas, maledicti pecoris libidinoso commercia veneno damnabiliter sarcinata, unius fidei rumphaea feriente vicisti. Jaceat serpens, et terra quae illum susceperit, purulento veneno nigrescat: jaceat serpens coelesti ictu damnatus, jaceat serpens sanguineo horrore contactus: jaceat serpens eliso luminum sinu, trisulci oris patefacta sentina vomat, defluat: torqueatur culparum auctor, cui parum fuerat, quod protoplastum aeternitate privaverat, nisi et contra Salvatorem hydra virosior prorupisset. Separare voluit Dominum nostrum Jesum Christum, quasi verbum Christi posset incidere, substantiae fibula concatenata Trinitatis unitate, ut ait (Joan. X, 30) Ego et Pater unum sumus. Et (Joan. XIV, 9): Qui me videt, videt et Patrem. Et (Ibid., V, 11): Ego in Patre, et Pater in me. Et (Joan. I, 1): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Lanio truculentus, parricida desertor, milvinis, ut reor, unguibus; vel dentibus male sanis, si potuisset, tentavit scindere. Et post haec quid opposuero blasphemiis? (Joan. XIV, 28) Qui me misit, inquiunt, major me est. Ex quo genitus est Pater? utique quia Filius confitetur; major ergo quia Pater Filio? ordo praeponitur, non substantia separatur. Quid ad haec dicis, adulter infamis? Bene quod te antiquitas patrum in synodo sanctiori, voluntate viperea impurae virositatis inflata, castis etiam te transfixere missilibus. Nam et hic doceris calumniandi pedicas praetendisse, quod Salvator ait (Joan. VI, 38): Non veni opera mea facere, sed ejus qui misit me. Quid dicis serpens? Numquid in hac luce tenebras infundis simplici huic professioni, quam quaestiunculam putant? Tempus in causa est: Salvator apud homines, quia hominum corpus induerat, videbatur in corpore; ideo dixit: Non veni facere opera mea: hominis in se negavit officia? Clamat ergo, ut illum ordinatorem in se praedicet, quem in se sibi meminit auctorem Patrem; quia Filius sequitur vocabulo, ita major est ille qui praevenit; sed et mittentis et missi, quia tres unum sunt, de divinitatis unitate una substantia est (Joan., X, 30): Ego et Pater unum sumus. Et (Joan. XIV, 9): qui me videt, videt et Patrem. Et ipse Salvator ad Apostolos: Tanto tempore, inquit, vobiscum sum, et Patrem non nostis?

Dicunt etiam quod in libris dominicis substantia numquam videatur esse conscripta. Redde quod involaveras, furacissime tentator: ecce vinceris confutare de substantia; etenim boni clamant sanctorum antiqui greges prophetarum tota praeconia, ut ait; vocem substantiae a volatilibus coeli usque ad pecora expaverunt, et vociferabantur (Ezech., XII, 11): Ego dabo Jerusalem in transmigrationem. Ecce cum Christus Deus anteriori de populo minime esset auditus, tabefactis commanentibus, Jerosolymae columnae ceciderunt. Ecce miser, adhuc licet una Dei sententia sufficere debuit, quod propheta sanctus intonuit (Jer. XXIII, 22): Si stetissent in substantia mea, et audissent sermones meos, et docuissent populum meum, avertissem eos a multis studiis eorum. Ecce hic felix de substantia infelicibus populis prorupit auditus, ut et propheta ex persona Adae Christum requirat in lacrymis (Psal. LXVIII, 3): Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Scilicet quia necdum Patris substantia apud Christum in carne convenerat. Sicut et ille Evangelista (Luc. XV), cum vastatis rebus luxuriose vivendo perdidit omnem substantiam suam, ut sanctus Dei vates scripsit (Sap. I, 5): Spiritus Dei effugiet fictum. Inde ergo substantiam perdidit, quia per luxuriam sanctitate caruit: si tibi sufficit, dixit; quibus si jam palpitas, plena sunt omnia: si adhuc torqueris, intendo; scriptum legimus (Eccle. II, 8): Congregavi enim aurum atque argentum et substantiam regum et regionum. Haec est illa substantia, quam propheta meminit dicens (Psal. LXI, 12): Semel locutus est Deus, duo haec audivi. In una quippe voce duo haec audisse se propheta testatur, ut ait David (Psal. XLIV, 2): Lingua mea calamus scribae. Ut enim calamus denticulorum subdivisa aequalitate ducitur, et radiis consonantibus expeditur; ita Salvator indivisibili connexione cum Patris operibus unitatur. Quod enim pater dixit, Filius exclamavit; et quod Filius locutus est, Pater implevit.

Merito, inquit, Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Duae personae unum tulere judicium, ut in decalogo una sententia duplices tabulae conscribuntur. Obmutescat haeresis aeterno silentio praedamnata, divinis ictibus caesa, barathro tartarisque deposita. Sola semper cum laureis suis virgo puerpera, Deo una, nobis columba fecunditate numerosior, usque ad nubes coeli caput coronatum attollat. Sit benedicta cum populis Trinitatis unitate consegregata justissimis; cujus laude plena est, a nunc et in aeterna semper saecula saeculorum beatificet Pater et Filius et Spiritus sanctus.