Tractatus (PL 096)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96



Tractatus (Auctor incertus), J. P. Migne

(1379B)Serpens ille veternosus, qui dudum contra catholicam fidem haereticorum linguas exacuit, nunc quoque (1379C)cujusdam Arseniotis labia erroris sui veneno infecta, post illorum perenne silentium, ad redivivas blasphemias aperire satagit. Insibilans enim per eumdem submurmurat virum, si tamen res ita se habet ut de illo fama vulgavit, quod ante novissimum examinis diem nullus electus regna coelorum, nullus reprobus loca penetret inferorum. Quod nimirum pravae haereseos dogma si vel ad momentum recipiatur, magnum fidelibus detrimentum afferre probatur: facit enim eos et ad vitae gaudia quaerenda pigerrimos, et ad gehennae supplicia vitanda nimis incautos. Contra quem utique facilis est mihi congressus, quia omnes rectae fidei assertores mecum destruunt ejus conatus; nullus namque ei patriarcharum, nullus prophetarum, nullus consentit apostolorum: (1379D)non scilicet Moyses, non David, non Salomon, non Isaias propheta, non ullus post Isaiam alius propheta, non Petrus apostolus, non Paulus, non Joannes, non Matthaeus, non Judas, non Jacobus, non Lucas, non Marcus: sed nec ullus omnino catholicae fidei tractator post istos hujus errorem attentasse aliquando fuit inventus. Et ut egregios commemorem de multis, non Gregorius Nazianzenus, non Joannes Constantinopolitanus, non Pictaviensis Hilarius, non Mediolanensis Ambrosius, non Hipponiregius Augustinus, non Bethlehemiticus Hieronymus, (1380B)non Alexandrinus Cyrillus, non ita docuit Gregorius papa Romanus. Horum certe plura ego (1380C)in sanctis tractatibus legi, sed in his huic simile nusquam inveni. Quis autem non videat quantae sit temeritatis, quantaeque dementiae, quemlibet unum mendacem homunculum contra tot veracissimos insignisque virtutis testes, sine teste congredi velle? Sed necesse est ut hoc quod veritatis defensione nudis verbis asserimus, vestitis sententiis plenius indagemus.

Veritatis igitur scripturam sequentes, ostendamus primo, si placet, ante adventum Mediatoris in carnem omnes reprobos omnesque electos ad infernum descendisse, quanquam inter hos et illos diversa merita magnum firmaverint chasma; ac deinde post ejusdem sacratissimam mortem, et electos ad regna coelestia, et reprobos ad loca pervenisse poenalia. Quod enim (1380D)ante incarnatam Dei sapientiam peccatores ad inferna descenderint, Mosaica testatur auctoritas, quae Dathan et Abiron eorumque socios, terra sorbente, ait, descenderunt in infernum viventes. Et haec quidem illa specialiter de quibusdam; generaliter vero de cunctis Davidica promitur aeque sententia, qua dicitur: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors pascet eos (Psal. XLVIII, 15). In libro quoque, qui Salomonis Sapientia praenotatur, enarratis multis reproborum miseriis, ipsa Sapientia ita concludit dicens: Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt (Sap. V, 14). (1381A)Quod autem etiam electi, et si forte non omnimoda, quaedam tamen inferorum adierint loca, idem hoc de se ipsis attestantur. Jacob enim patriarcha beatus, unius sublati filii moerore contractus, nullaque caeterorum consolatione delinitus ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum (Gen. XXXVII, 35). Job quoque super omnes justos suis temporibus ore Domini collaudatus, de semetipso loquitur dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea (Job XVII, 16). Et rursum: Si sustinuero, inquit, infernus domus mea est (Ibid., vers. 13). Rursumque Deum expostulans dicit: Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus? (Job XIV, 13.) David etiam secundum carnem Christi pater electus, de se ac de cunctis viventibus (1381B)sciendo interrogat dicens: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? aut quis eruet animam suam de manu inferi? (Psal. LXXXVIII, 49.) Ac si aperte dicat, quantum ad praesens attinet tempus, nullus omnino.

Ad electorum igitur animas de inferno liberandas Christus erat exspectandus, quem videlicet Joannes Baptista in carcere positus, missis discipulis rogavit dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Luc. VII, 19.) In quibus utique verbis aperte notandum, quia spiritus propheticae visionis, qui eumdem Joannem de praeterito jam docuerat, adhuc de futuro certum non fecerat; atque ideo quem jam venisse pro certo sciebat, adhuc venturum ambigebat: quia enim mundi Redemptor nascendo in mundum advenerat, (1381C)beatus hoc idem Baptista jam liquido noverat, secundum illud quod praecurrens de eo clamaverat: Ego vidi et testimonium perhibui quoniam hic est Filius Dei (Joan. I, 34). Et ad discipulos: Ecce, inquit, Agnus Dei (Ibid., vers. 36). Sed si moriendo ad inferos per semetipsum esset venturus, omnino necdum agnoverat; et inde est illud praemissum, quo requirebat, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si ei diceret, ad ergastula tuorum mox descensuro patenter insinua, quem illis liberatorem venturum esse denuntiem, te quem jam venisse mundo nuntiavi, an alium quem pro te mittendum hactenus ignoravi? Tu nos inde extrahes per sanguinem sacratissimae passionis, an alius ignotae legationis? Quia vero non per quemlibet alium, sed per semetipsum (1381D)id fecit, praedicto Joanni ex obliquo mandavit. Sed manifestius illud Zacharias aperuit, qui hoc quod certissime futurum esse praevidit, jam quasi factum narravit. Sic enim ad eum qui inferos captivavit praesentialiter ait: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, ubi non est aqua (Zach. IX, 11). Et qui sunt isti vincti nisi, ut Hieronymus docet, justi antiqui? Unde autem vincti, nisi ex praevaricatione reatus primi? Et quis iste lacus in quo tenebantur captivi, nisi loca sunt inferi ubi non est, ut dicitur, aqua, videlicet requies ulla? Inde est etiam illud quod dives ibidem inflammatus, guttam aquae ad linguae refrigerium quaerit, et non invenit. Quod si ita est, quomodo Abraham ab eo separatus, (1382A)in requie cum Lazaro est, et ne ad se invicem transire possent, inter electos ac reprobos magnum chasma firmatum?

An forte praedictum chasma inter bonos et malos objectum non locorum spatia, sed actorum dirimit merita? Mirum autem et valde mirum, si tenes ita. Nam et Job, cui similis in terra non erat, ad poenalia loca iturum se esse clamabat, cum diceret: Plangam dolorem meum antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum (Job, X, 20-22). Absit autem ut illic Abraham et Job loca disjungerent, quos hic fides et opera inseparabiliter conjunxerant; atque horum illuc unus ad requiem, alter destinaretur ad miseriam; horumque unus in lumine, alter ibi (1382B)sederet in mortis caligine. Videamus itaque utrumne etiam Job praefatus ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, ad terram quoque miseriae et tenebrarum perductus in Abrahae fuerit requie collocatus. Idem denique, cum lacrymosius hoc quod supra protulimus, diceret, in profundissimum infernum descendent omnia mea, continuo praesumptiva dubitatione subjecit, et ait: Putasne saltem ibi requies erit mihi? (Job, XXVII, 16.) Nos autem ista dicentes, nequaquam temere affirmamus non fuisse apud inferos loca divisa inter electos et reprobos, cum tamen potuisset fieri ut sic inter hos et illos sola merita dividerent, sicut inter regis Babyloniae ministros, et Danielis socios justitia sola distinxit, nam una eademque fornacis flamma et illos consumpsit et istos servavit. Sic denique (1382C)aqua maris Rubri, et Israelitis ad manna vescendum iter praebuit, et Aegyptiis ad mortis supplicium foveam ministravit. Hoc itaque cum magna dicimus auctoritate loca fuisse poenalia, quae Christus propter suorum ereptionem per semetipsum judicavit esse lustranda, Petro attestante, qui de illo ait: Quem Deus suscitavit a mortuis, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 24). In quibus profecto verbis solerter notandum, quoniam nemo apud inferos liber a dolorum vinculis, praeter eum qui solus veraciter dixit: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Atque ideo solus non potuit tartarea manu vinctus teneri, quia solus non habuit peccatum (1382D)quod dolorum ejus nexibus posset arctari. Indeque solus ab inferni doloribus alios liberare valuit, unde ipse eosdem dolores non sensit.

Scio autem quemdam inter magnos tractatores haec verba ita sensisse, ut non in patriarchis atque prophetis, sed in aliis longe ab istorum sedibus positis, praefatos dolores solverit Christus; et tamen non est ausus dicere, eos quos iisdem dolorum nexibus solvit, non fuisse electos; quod utique si diceret, mendax profecto appareret. Concedamus itaque quod non fuerint patriarchae atque prophetae, sed alii, et tamen electi, qui minus de perfecta justitia habentes, inferni doloribus fuerint obligati. Sed si plena ibi patriarcharum ac prophetarum quies, plenaque erat consolatio, quae illis necessaria Christi exspectatio? (1383A)An non erat Joannes propheta et plus quam propheta, qui ex sua aliorumque prophetarum persona, ut supra meminimus, Redemptorem mundi requirebat dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Luc. VII, 19) Certe exspectabant eum isti vincti in lacu, ubi non est aqua; et mirum si aliis vinculis astricti, nisi his quae Petrus per Christum soluta narravit. Coarctat nos rursum haec quaestio, ut dicamus quomodo ibi Lazarus in sinu Abrahae consolabatur, si dolorum vinculis astrictus tenebatur? Sed faciamus distinctionem inter dolorem et dolorem, et hanc, ut arbitror, facilius absolvimus quaestionem. Cruciabantur itaque apud inferos iniqui simul et justi, sed non pari modo isti et illi, quia illi omnimoda ignis gehenna, isti sola mentis tristitia; illi quia foris ardebant, (1383B)isti quia intus moerebant; illi consolari non poterant, quia in tormentis refrigerium nullum habebant, isti quamvis tristarentur, quia diu a coelesti patria exsulabant, tamen consolabantur, quia exterior illos reproborum ambustio non vexabat.

Ergo quod de lacu dicitur, quia non est in eo aqua, non ad electorum mentis dolorem, sed ad reproborum pertinet exteriorem ignis ardorem; in quo videlicet, quia ultrix est flamma, nec una saltem ad refrigerium aquae suppetit gutta, quam nisi ex fluentis electorum hauriri posse cognosceret, dives ad Abraham minime diceret: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Ita plane non esse contrarium dicimus apud inferos dolorum (1383C)vinculis religatos fuisse justos antiquos. Sed quid? Sive certam, sive dubiam de inferno in hac parte protulerimus sententiam; hoc tamen veracissime dicimus, quia Dei Filius indebitam pro nobis mortem exsolvens, quoquo pacto in quibuslibet fuerit factum, solutis doloribus inferni, suos inde tantum reduxit; sicut ipse per Osee longe ante praedixit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Ose., XIII, 14). In quibus profecto verbis solerter pensandum est, quia Redemptor noster mortem quidem funditus occidit, sed nimirum in parte quam ipse glutivit; caeterum mors in parte quae remansit, permansit. Dicatur igitur, ero mors tua, o mors, ac si diceretur, in praeda, quam capio, te funditus interimo. Ero morsus (1383D)tuus, inferne, hoc est, non te totum deglutio, sed partem ex te mordens consumo. Neque enim, ut catholica fides praefixit, alios inde quam suos interventu beatissimae passionis ad superos reduxit.

Sed jam ordo praemissus deposcit, ut post ereptionem ab inferis veterum justorum, ostendamus quo isto nunc tempore recipiantur animae perfectorum. Coelorum etenim Magister, qui nullum aliquando (1384A)fefellit, talem hinc sententiam firmavit, ut diceret, a diebus Joannis Baptistae Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). O tu doctor novi erroris, nunquid tantum in die judicii regnum coelorum violenti diripiunt? ut diabolus per os tuum construxit, et non potius a dibus Joannis? . . . . .

Hic deest folium unum. . . . illa si placet, de multis sufficiant ista; si vero propter exiguitatis meae personam in dubium veniunt et ista, necessarium reor generali catholicorum sententia, verum me in his quae dixi testem approbare. In ecclesiasticorum etenim dogmate, quod distinctis sententiis uno volumine comprehenditur, quodque per universum orbem a cunctis recipitur, ab (1384B)omnibus defenditur, summaque laude celebratur, titulo quadragesimo quinto ita scribitur: « Ante passionem Domini omnes animae sanctorum in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam ejus mortem de servili conditione liberarentur. » In sequenti quoque titulo, hoc est quadragesimo sexto, talis auctoritas continetur, ut dicatur: « Post ascensionem Domini ad coelos, omnes sanctorum animae cum Christo sunt, et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perfectam beatitudinem cum ipso pariter immutentur. Sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae, exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso ad poenam convertantur aeternam. » (1384C)Haec omnium praecedentium ac subsequentium et una et singularis et generalis est Patrum sententia: cui merito concordans beatus Gregorius papa Romanus praesul apostolicae sedis, tractatorum quidem ultimus, sed pene omnium egregius, in quarto Dialogorum libro ad inquisitionem collocutoris sui ita respondit dicens: « Constat quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustro exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se Veritas attestatur dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XXVII, 37); quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc colliguntur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat, et cum Christo esse. Qui ergo Christum in (1384D)coelo esse non dubitat, nec Pauli animam in coelo esse negabit: qui etiam de corporis sui dissolutione atque habitatione patriae coelestis dicit: Scimus quoniam si terrestris domus non habens habitatorem dilabitur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam, sed aeternam in coelis. » (II Cor. V, 1.)

Haec ille de justis atque perfectis. Quid vero de (1385A)iniquis? « Quia esse, inquiens ad praedictum collocutorem suum, sanctorum animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno; quia ex retributione internae justitiae, ex qua justi gloriantur, necesse est per omnia ut et injusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. » Quae nimirum cuncta idem veracissimus doctor non solum verborum sententiis, verum etiam rerum ostendit exemplis. Idem certe in praefato libro narravit, quod anima Germani episcopi in sphaera ignea ab angelis fuerit in coelum sublata. Idem quod sancti Benedicti per viam palliis stratam ad supernam regionem perducta. Idem quod servuli hospitalis (1385B)paralytici ab internis coelorum laudibus suscepta, ac super altissimos eorum cardines evecta. Idem quod sacrae virginis Scholasticae ad aethereum (1386A)thalamum in columbae specie perducta. Idem quod venerabilis Romulae ad perennem vitam coelestibus exsequiis assumpta. Idem quoque dixit quod spiritus Gordianae amitae ejus gehennae incendiis fuerit mancipatus. Quod Hilliricianus monachus ad inferorum loca deductus, hujus saeculi potentes ac divites in medio flammarum viderit suspensos. Sufficit, satis est. Quis fidelium de hac re ultra dubitare potest? Multum idoneus et iste testis est, contra cujus sententias ire nefas est. Quapropter admonitos vos esse volo, quoscunque imperitissimus ille mendaciorum anfractibus a coelesti sapientia deviare conatus est, ut ad procinctum fidei tendentes non quasso ranunculi stridore a coepto itinere deviemini, sed clarissime resonantem supernae civitatis tubae clangorem (1386B)sequamini. Haec est mea pro vobis ad Deum deprecatio, haec etiam ad vos mea salutatio. Amen.