Migne Patrologia Latina Tomus 57
MaxTau.Tracta4 57 Maximus Taurinensis-c.420 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
TRACTATUS PRIMUS. DE BAPTISMO.
709 Omnis quidem Dei sermo, fratres, cum omni intentione et diligentia mentis debet audiri, sed hic maxime quem hodie ad caritatem vestram habituri sumus. Ideo enim, dimissis jam catechumenis, vos tantum ad audiendum retinuimus; quia praeter illa quae omnes Christianos convenit in commune servare, specialiter de coelestibus mysteriis locuturi sumus, quae audire non possunt, nisi qui ea, donante jam Domino, perceperunt. Tanto ergo majore reverentia debetis audire quae dicimus, quanto majora ista sunt quae solis baptizatis et fidelibus auditoribus committuntur, quam illa quae etiam catechumeni audire consueverunt. Non autem mirari debetis, fratres carissimi, quod vobis inter ipsa mysteria de mysteriis nihil diximus, quod non statim ea quae tradidimus interpretati sumus. Adhibuimus enim tam sanctis rebus atque divinis honorem silentii, et inter illos sacros mysteriorum apparatus a docendi cessamus officio, ut tantam divinae gratiae majestatem, quae digne nullis hominum vocibus explicari potest, amplius tacendo veneremur. Sed quia instrui in omnibus et doceri vestram dilectionem necesse est, transacto jam mysteriorum ordine, exponimus vobis ea quae ante tradidimus, ne dum minus intelligitis divini mysterii dignitatem, minus illud pretiosum putetis. Quod si intellexeritis, videbitis omnia quae in hoc mundo pretiosa creduntur, tanti sacramenti comparatione esse vilissima. Recordetur ergo unusquisque vestrum singulas mysteriorum species, quas per nostrum, donante Domino, estis ministerium consecuti, et ea quae tunc simpliciter et fideliter suscepistis, 710 nunc intelligite prudenter, ut melius possitis intellecta servare. Imprimis certe aures vestras oleo benedictionis oblinivimus; sed ob quam causam, secundum traditionem ecclesiasticam, ab omnibus catholicis Christi sacerdotibus fiat, agnoscite. Introitus fidei et totius sanctae doctrinae ad animam per aures admittitur, et de auditu intellectus exoritur. Neque enim potest aliquis fidei sacramenta cognoscere, nisi audiat praedicantem, affirmante beato Apostolo, qui dicit: Quomodo autem audient sine praedicante? et rursus: Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X). Recte ergo illo oleo ejus sensus organa sanctificantur, sine quo fides ad animam non potest pervenire. Simulque venturi ad baptismum, ut aures suas ab omni malo et turpi verbo impollutas ad finem usque custodiant, vel detrahentem proximo suo, vel obscena et impudica loquentem quasi surdi non audiant, implentes illam divinae Scripturae sententiam qua dicitur: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et alibi: Ne credas auditui vano. Et rursus: Da in disciplina cor tuum, et para aurem tuam verbis prudentiae (Prov. XXIII; Eccli. II). Ergo adhibita auribus unctio sancta significat, ut omnes extra disciplinam sermones, quasi doctrinae Christi obloquentis aversentur ac fugiant, seque ad sola Dei verba audienda convertant, quia illito oleo auditum suum Christi eloquiis conservaverunt. Ipse enim Salvator loquitur ad Patrem, et de obedientia credentis in se populi gloriatur, dicens: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX). Tunc enim aures vere fidelium Christi perficiuntur, quando nihil praeter Christum, et ea quae Christi sunt, audire desiderant. Unde in Evangelio idem Dominus de coelestis regni mysterio cum loqueretur, dicebat: Qui 711 habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, XIII; Marc. IV, et alibi). Nam cum omnium commune sit habere aures, tamen audiendi aures commune non est. Quicunque enim Dei verba contemnunt, quamvis non possint contemnere, nisi prius audiant, tamen quia contemnunt quod audiunt, nec audisse dicuntur, quia quae audierunt tanquam non audita despiciunt. Et ideo habent isti aures, non quae aures audiendi esse dicuntur, sed aures quae audiunt ne audiant, id est, ut ea quae audierint quasi nunquam, ut diximus, audita contemnant. Soli autem illi aures audiendi habere dicuntur a Christo, qui cum auribus audiunt, firmiter animo commendant, et quod animo tradiderint, operibus exsequuntur. De hujusmodi auditoribus Dominus in Evangelio loquitur: Vestri autem beati oculi, qui vident; et aures vestrae, quae audiunt (Matth. XIII). Et rursus: Omnis autem qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et venerunt in domum illam, et non cecidit, fundata enim erat supra firmam petram (Matth. VII et seqq.). Rursus de male audientibus, qui habent quidem aures, sed non in obediendo, ita pronuntiat: Omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra arenam: et descendit pluvia, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna (Ibid.). Videtis ergo quantum intersit inter bene audientem et male audientem: id est, inter eum qui custodit verba Dei, et inter eum qui ea audierit, et quasi nunquam audita contemnit. Illi qui obedit et facit, sapientia; huic qui contempsit, stultitia deputatur. Ille super solidum aedificat fundamentum, hujus vana aedificatio, et absque fundamento facile casura describitur. Ibi stabilitas, hic ruina est, et ruina magna. Nemo enim gravius corruit quam qui, audito verbo Dei, ad peccata convertitur, propter quae aeterna supplicia praeparata sunt. Vos autem, postquam vestrae aures oleo benedicto sunt illitae, designati estis in numero auditorum sapientum; ut recte retinentes Dei verba, id est quae audistis implentes, 712 in die judicii audiatis vobis Christum dicentem: Venite, benedicti Patris mei, suscipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV). Illud autem non otiose, neque absque certa ratione mysterii factum putetis, quod nares quoque vestras oleo benedictionis adunximus; quod idcirco fieri intelligitur, ut hi qui ad baptismum veniunt, admoneantur tanti mysterii sacramentum usque ad mortem inviolatum atque integrum custodire, ut quandiu spiritum vitae hujus naribus suis attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant. Unde et Job vir sanctus loquitur: Vivit Dominus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur mendacium. Absit a me ut justos vos judicem; donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Justificationem quam semel tenere coepi non deseram (Job XXII). Sed adhuc subtilior intellectus in hac narium unctione signatur. Illius enim olei odor, quod in Christi nomine et virtute benedictum est, ad odoratum vos provocat spiritalem, ut non corporis, sed mentis sensibus Christum inaestimabili suavitate sentire possitis; et delectati notitia oris ejus, ipsius vestigia subsequentes, dicere valeatis illud quod ad Deum credentium chorus loquitur: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. I). Hunc odorem commendat Apostolus Christianis cum dicit: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). Considerate quantum apostoli profecerint sentiendo odorem Christi, et cum praedicationis innocentia et sanctitate vitae etiam caeteris praeferendum, qui, dum odorem suavi fragrantiae Christi undique diffundunt, ipsi quoque bonus Deo odor effecti sunt. Quod etiam in vobis, fratres dilectissimi, cupimus impleri; ut cum ipsi bonum odorem Christi notitiae ceperitis, suavissimus Deo odor ex vitae etiam vestrae sanctitate conscendat. Per Dominum, etc.
TRACTATUS II. DE BAPTISMO.
713 Promisimus primo tractatu nos de omnibus quae per ministerium nostrum et Christi gratiam consecuti estis, mysteriis locuturos, ne qua nobis de ignorantia negligentia nasceretur. Sed consuluimus labori vestro et memoriae, providentes ne aut lassatus audiendo animus omnia intelligere non posset, aut multorum simul cognitione memoria praegravata, etiam quae intellexisset, cito oblita deperderet. Prima ergo praedicatione de his tantum locuti sumus quae vobis, priusquam ad fontem sanctum veniretis, juxta catholicae regulae instituta tradidimus; et quid significaret unctio quae, diversis corporis vestri adhibita partibus, diversum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est interpretati sumus, cum ostenderimus vos per oleum sanctificationis ad auditum fidei praeparatos et bonum Christi odorem vocatos, ex toto corde abrenuntiandum esse commonitos. Nunc vero de interioribus mysteriis locuturi sumus quae in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima cautione, qua vos abrenuntiare omnibus pompis et operibus ejus, et omni fornicationi diabolicae spopondistis, descendistis in fontem sacrum, fontem vitae, fontem redemptionis, fontem sanctificatum virtute coelesti, et ita sanctificatum, ut homines per multa peccata diluendo sanctificet. Non enim debetis illas aquas oculis aestimare, sed mente. Nam etsi substantia illius aquae de communi aquarum natura sit, effectus tamen ipsius ex Dei gratia et virtute procedit, qui creavit aquas ut secreta potentiae suae virtute peccata quae non videntur ablueret. Spiritus enim sanctus in illa aqua operatur, ut qui ante baptismum diversorum criminum rei tenebantur, et cum diabolo in gehenna aeterni ignis arsuri erant, post baptismum in coelorum regnum intrare mererentur. Unde Dominus in Evangelio potentiam tanti exprimens sacramenti ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua 714 et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). In hoc ergo fonte antequam vos toto corpore tingeremus, interrogavimus: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis: Credo. Rursus interrogavimus: Credis et in Jesum Christum Filium ejus, qui conceptus est de Spiritu sancto, et natus est ex Maria Virgine? Respondistis singuli: Credo. Iterum interrogavimus: Credis et in Spiritum sanctum? respondistis similiter: Credo. Haec autem fecimus juxta Domini nostri Jesu Christi Salvatoris imperium, qui cum ad Patrem in coelos ascenderet, discipulis, id est apostolis demandavit dicens: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). Nemo autem cum audit Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres Deos nos aestimet confiteri. Quod sacrilegium absit longe a fide nostra! quia unum Deum tantum esse, ipso attestante, cognovimus. Ego, inquit, Deus, et non est alius praeter me; justus et Salvator non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis, quia ab extremo terrae ego sum Deus, et non est alius praeter me (Isai. XLV, et Ose. XIII.) Et in alio libro. Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deuter. VI). Et rursus: Dominus Deus tuus hic est in coelo sursum et in terra deorsum, et non est alius praeter ipsum (Deuter. IV). Tres ergo personas tenemus et credimus, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius potentiae, unius substantiae, unius aeternitatis, unius voluntatis, unius etiam deitatis, et totam Trinitatem unius Dei appellatione veneramur. Credere autem plures Deos gentilis impietas est. Et iterum. Non credere tres personas unius substantiae in una deitate atque aequalitate, vel coaeternitate, haeretica dementia est; cum manifesta haec sit, quam diximus, auctoritas Christi: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quod autem interrogavimus: Credis in sanctam Ecclesiam, et remissionem peccatorum? 715 non eo modo interrogavimus, ut quo modo in Deum creditur, sic in Ecclesiam sanctam catholicam. Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo diximus, ut in Ecclesiam quasi in Deum crederetis, sed intelligite nos dicere et dixisse, ut in Ecclesia sancta et catholica conversantes in Deum crederetis. Crederetis etiam resurrectionem carnis, quae futura est. Sicut ergo in Trinitatis mysterium credidistis, et unum Deum in Patris, et Filii, ac Spiritus sancti nomine suscepistis, sicut vobis credidistis dimittenda esse peccata, et nunc jam per baptismum creditis esse dimissa; ita etiam resurrectionem carnis futuram esse credite, quod certe vos credere spopondistis. In hoc enim Christianorum spes tota consistit, ut hujus non alterius corporis resurrectionem in veritate futuram esse credamus. Et quemadmodum nunc stamus in Ecclesia ante altare Dei, ita nos in die judicii staturos credamus ante tribunal Dei, dicente beato apostolo Paulo: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V). Et id est quod infideles animae non credunt futurum. Et sunt aliqui qui labiis credere promittunt, sed corde desperant; qui grandem omnipotenti Deo injuriam faciunt, a quo homines post mortem suscitari et vivificari posse non credunt. Nos autem, qui divinis vocibus adhibemus fidem, de resurrectione nostra dubitare non possumus. Credimus enim quod Deus, qui fecit homines, cum ante non fuissent, facile possit reficere qui fuerunt. Qui coelum, et terram, et maria, et quae in eis sunt, atque omnia elementa fecit ex nihilo, quomodo non potest reparare homines, quos ideo fecit ut in hac vita agerent unde in alia judicarentur, et vel pro bona voluntate praemia, vel pro mala supplicia mererentur? Haec est enim Christianorum catholicorum fides, ut credamus nos cum hac in qua nunc sumus anima resurgere, habentes idoneum futurae nostrae resurrectionis exemplum Dominum nostrum, Verbum Patris, qui cum sit Deus et Dei Filius, seu Verbum, et secundum substantiam divinitatis Patri coaeternus et consubstantialis, ideo naturae nostrae suscepit hominem, juxta quem de virgine nasci, et postea pati, et mori voluit, et die tertia 716 resurrexit, et ascendit in coelum, ut nos ad spem resurrectionis accenderet, ut sic nos credamus ex mortuis suscitandos, quemadmodum Christum ex mortuis resurrexisse confitemur. Unde beatus Apostolus infidelium animos increpat dicens: Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV)? Hoc ergo tenete constanter et credite, quod divinis vocibus affirmatur, quia resurrectio sit futura, in qua sanctis omnibus qui Christum diligunt et ejus faciunt voluntatem immortalitas gloriosa donanda est, ut in conspectu Dei cum angelis et coelestibus virtutibus in perpetuum glorientur. Infideles vero et peccatores, et qui Dei praecepta non faciunt, ad hoc resurgere ut immortalis eorum facta caro aeternis incendiis deputetur; ut semper ardeat, et nunquam ardendo deficiat. Hoc enim et Domini nostri Jesu Christi sermo testatur, qui in Evangelio de peccatoribus pronuntiavit: Tunc ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV). Haec autem quae hucusque diximus, postquam vos credere promisistis, tertio corpora vestra in sacro fonte demersimus. Qui ordo baptismatis duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Jesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita demersio typum dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis abluti in sanctitate virtutum Christum vivatis imitando. Unde beatus Apostolus ait: An ignoratis quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini morti ejus, simul et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI). Considerate, fratres, qua conditione Apostolus nos esse dixerit baptizatos, ut ultra, inquit, non serviamus peccato. Quae enim tanta est, non dico, negligentia, sed amentia, cum per baptismum acceperis remissionem peccatorum, obligari velle peccatis: 717 ut qui factus fueras ex peccatore sanctus, rursus ex sancto velis esse peccator, et post sacrum illum fontem, quo nonnisi semel ablui licet, iterum ad vitiorum sordes reverti. Attendite ergo, dilectissimi, ut quod accepistis, quodque jam ulterius a vobis accipi non potest, usque ad finem integrum immaculatumque 718 servetis; et semel effecti absque peccato, in perpetuo a peccatis omnibus recedatis. Christus enim, qui vos pollutos ac diabolica suasione sordidatos sua miseratione mundavit, non vult mundatos iterum sordidari. Huic gloria et honor cum Patre, et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
TRACTATUS III. DE BAPTISMO.
Hucusque de mysteriis locuti sumus quae vel ante baptismatis sacramentum, vel in ipso baptismate celebrantur. Nunc vero de his acturi sumus quae in jam baptizatis sancta institutione complentur. Impleto enim baptismate, caput vestrum chrismate, id est oleo sanctificationis infundimus, per quod ostenditur baptizatis regalem et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Veteri Testamento hi qui legebantur in sacerdotio vel in regno, sancto ungebantur oleo et unctione capitis; alii regnandi, alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut sanctum David et caeteros reges unctos legimus a prophetis, et de privatis in reges oleo sanctificationis mutatos. Sicut et sanctum Aaron a Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo consecratum. Unde et in psalmo canitur: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII). Sed illud in Veteri Testamento oleum temporale regnum, temporale sacerdotium conferebat: in hoc enim vita erat ad ministrandum paucorum annorum curriculo terminata; hoc autem chrisma, id est haec unctio quae vobis imposita est, illius sacerdotii contulit dignitatem, quod cum semel collatum fuerit, nunquam est finiendum. Mirum certe quod diximus, vos illo chrismate regnum futurae gloriae, et sacerdotium esse consecutos. Verum non ego vobis, sed apostolus Petrus, imo per Petrum Christus collatam hanc pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est ad eos qui baptismate abluti et chrismate consecrati sunt: Vos autem genus regale et sacerdotale, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II). Considerate ergo honorem quem in illo estis mysterio consecuti, et cavete ne forte qui post peccata per baptismum filii regni facti estis, rursum peccando, quod absit, velitis effici filii gehennae. Impletis autem omnibus sacramentis, etiam mandatum Christi vobis et exemplo et sermone tradidimus. Lavimus enim singulorum pedes, ad imitationem vos nostram, imo ipsius Domini et Salvatoris nostri vos provocantes; ut quemadmodum nos vestros pedes lavimus, ita etiam vos pedes fratrum et hospitum lavare debeatis. Non solum vos hospitales esse docemus, sed etiam humiles, ita honorantes quos in vestra suscepistis hospitia, ut erga eos servorum exercere non erubescatis officium. Quod ne sibi injuriosum quis putet, et diabolico inflatus tumore, mandatum Domini facere ne dedignetur; et quamvis ille in saeculo nobilis sit, pauperis et in hoc saeculo contemptibilis Christiani lavare pedes non erubescat. Qui et hoc praecepit et fecit, imo antequam praeciperet, facere dignatus est. Siquidem praemisit exemplum, ut facilius commendaret imperium. Sic enim in Evangelio legimus de Domino Jesu: Sciens, inquit, quod omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et posuit vestimenta sua; et cum accepisset lienteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus (Joan. XII). Et rursum: Postquam autem lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua; et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid 719 fecerim. Vos vocatis me magister et Dominus, et bene dicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis et vos debetis alterutrum lavare pedes? Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, ita et vos faciatis. Amen amen dico vobis, quia non est servus major domino suo, nec apostolus major eo qui misit eum. Si haec scitis, beati estis, si feceritis ea (Ibid.). Considerate ergo, fratres dilectissimi, cujus infelicitatis, cujus insaniae sit, ut dedignetur servus conservo, discipulus condiscipulo lavare pedes, quando omnium dominus et magister servorum et discipulorum suorum pedes lavare dignatus est. Quod non aliunde quam de incredulitate evenit futurorum. Si enim vere et toto animo crederemus, per haec Domini praecepta, quae brevi toto vitae nostrae tempore custodimus, ad aeterna et coelestia nos praemia pervenire; non solum non erubesceremus omnia opera humilitatis implendo, verum etiam gloriaremur. Commendate ergo firmiter memoriae vestrae quod audistis a nobis, et quod nobis, imo Domino promisistis. Nec ulla unquam tribulatio praesentis vitae recordationem vobis vestrae auferat sponsionis. Implete omnia quae audistis imperari. Nolite similes effici populo Judaeorum, qui cum audissent praecepta Dei, recte quidem dixerunt: Omnia quae mandavit nobis Dominus audiemus, et faciemus ea (Exod. XIX); sed quod bene promiserant neglexerunt. Placuerunt enim Deo quoniam se mandata ejus servaturos promiserunt. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel: Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ad te; et tu loqueris ad nos omnia quanta loquitur ad 720 nos Dominus Deus nsoter; et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen Dominus: Audivi vocem sermonum populi hujus, quanta locuti sunt. Quis dabit cor eorum sic esse in eis, ut metuant me, et observent praecepta mea omnibus diebus? Placuerunt ergo, ut diximus, Deo, quoniam polliciti sunt se mandata ejus esse facturos, sed displicuerunt, quoniam posita sibi mandata, et quae promiserunt servare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta loquitur dicens: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXXVII). Hoc est enim ore eum, et non corde diligere: quod promittunt se Dei voluntatem esse facturos, mentiuntur lingua, et ad faciendam diaboli refugiunt voluntatem; omnipotentem Deum ad iracundiam provocantes, qui se irrideri non patitur. Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto facta conspiciat; qui cum verba omnia quamlibet secreto insusurrantis audiat; qui cum omnis omnium cogitationes intelligat et cognoscat, severissime judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos punit, quia in futuro decrevit esse judicium, ubi aeterna condemnatio et perpetua servatur peccatoribus poena: ibi erit fletus oculorum, et stridor dentium (Matth. VIII); ubi sicut ipse Dominus ait: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX). Nos autem, fratres dilectissimi, credimus in nomine Domini, quod non transitorie audiatis verba nostra, imo divina, quia, quod vobis dicimus, ex sanctis et divinis eloquiis mutuamur. Speramus in Domino quod facietis omnia quae promisistis, adjuvante vos in ipsis sanctis operibus Domini nostri Jesu Christi gratia: cui est gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Explicit.
TRACTATUS IV. CONTRA PAGANOS.
721 Est consuetudo servis Dei omne opus bonum in dicto vel in facto, in nomine Christi assumere, quod perficiendum sit ad gloriam Dei, monente ita Apostolo et dicente: Omnia quaecunque facitis in dicto vel facto, omnia in nomine Christi facite (I Cor. X). Hodie juvante Domino in ipsius nomine Christi Salvatoris nostri contra Paganos aciem instruimus et coelestia tela portamus, inimicos Christi veritatis jaculis ferituri, et contrarios hostes, et perfidiae castra, et supervacuas turres crebro ariete fidei prostraturi, sequentes Christum ducem, Dominum scilicet Christum, qui et per Jesum filium Nave, successorem Moysi, Jericho superbae civitatis muros destruxit, et per apostolos suos hujus mundi elationem extollentem se adversum scientiam Dei, usque ad fundamenta dejecit. Age nunc contemplemur istos paganos, et eorum assertiones in medium proferamus. Aiunt pagani fato omnia fieri, et nihil preces, nihil orationes valere; et idola ad deorum honorem et similitudinem coli, vel universa elementa dicunt etiam deos et deas esse, et habitare in coelis, et in signis, et in stellis. Videmus igitur, fratres, istos paganos et astrologos vere fatuos, et astra haec inanibus telis armata, et in isto praelio sine mora casuros. Putant enim se superbis et elatis arrogantiae suae armis indutos, allophylorum socios aciem Dei, et Israeliticam virtutem posse turbare, et non putant Davidico lapide se facile posse prosternere. Lapis hic Christus est Dominus noster, qui et ipsi David victoriam dedit, et Goliae superbam frontem fastu temeri tatis erectam, potenti virtute dejecit. Hic Deus noster, hic Christus est, Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi (Judith. XVI), qui pro suo nomine pugnantibus 722 servis suis, et praelium pro veritate sumentibus semper adjutor esse consuevit. Aiunt ergo pagani fato omnia fieri, et circa genus humanum totum esse fixum et immobile quidquid fatum habuerit vel decretum, et nihil preces, nihil orationes valere. Quibus primo breviter dicimus, velut uno aratro fidei, et securae veritatis totam erroris eorum circum abscindimus et subvertimus silvam. Si nihil ergo preces vel orationes valent, o pagani, et totum fixum est, ut dicitis, quod fatum dederit vel decretum, cur vos deos et deas colitis? Cur idolis immolatis? Cur preces, et thura, et victimas, cur universa dona in templis inferitis, si totum fixum est et decretum, et nihil precibus, nihil postulationibus indulgetur vel impetratur? Cur ergo supplicatis?
Sed dicunt: Facimus ista, ne noceant. Quibus dicimus: Quomodo possunt nocere, qui non possunt praestare? Et quia vere nihil nec nocere nec praestare possunt, canum custodia circa eos deos quos dicitis vestros, et custodum vigilantia contestatur. Quando enim eos inveniunt fures, abripiunt atque confractos distrahunt. Tu dicis fato omnia fieri; sed quae tu dicis fato fieri, nescio qua opinione incerta; ego dico voluntate vel permissu Dei fieri; quia Deus Pater omnia posuit in sua potestate (Act. I), et nihil fit quod Dominus ipse voluerit, vel fieri posse permiserit. Vis videre prophetas et apostolos nostros, quanta faciebant, non fati virtute, sed fidei et adjutorio summi Dei, et divina potentia Christi. Ecce et confractos restituebant, quos dicitis fato vexari; pariter et infirmos curabant, mortuos suscitabant, caecos illuminabant et claudos erigebant; et nihil a fato petebant, sed totum, ut dixi, sinceritate 723 fidei et divinis opibus, et miserationibus adimplebant. Fato dicis omnia fieri? Sed stultus stulta loquitur, et cor ejus vana intelligit, et, sicut ille aiebat Tullius in Hortensio dicens: Avia mea dicebat hoc quod dicis, fato omnia fieri; mater autem mulier sapiens non existimavit. Et nos possumus dicere in veritate, quia avia nostra, id est error antiquus et gentilis stultitia hoc dicebat. Nam mater mulier sapiens, mater scilicet Ecclesia, quae nos spiritali genuit partu, nunquam hoc arbitrata est, quae scit Filium accepisse a Patre omnem potestatem in coelo et in terra. Ideo in nomine ejus tantas virtutes fecerunt discipuli ipsius, qui et dicebat: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Joan. XVI). Utique quando hoc dicebat erroribus et daemonibus opponebat, qui fata fingunt, et nihil preces valere contendunt, ne Deus rogetur, et eorum opera dissolvantur. Ideo populus Dominus ad se trahebat, ut fides in Deum plurimum posset, et non diffidentia praevaleret. Fato dicis, impudens, omnia fieri? Addis et nihil preces, nihil orationes valere? Quantum vero preces vel orationes fidelium valeant, sacra omnium divinorum voluminum monumenta loquuntur, et volentibus noscere facilis aditus conceditur ad salutem. Ergo non fato quidquam geritur, sed omnia factoris mundi providentia gubernantur.
Nam de idolis, vel de elementis, quae pagani aestimant deos, audite breviter, fratres, beatum prophetam nostrum paganos istos deridentem de supervacuis eorum, et dicentem: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquuntur; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt (Psal. CXXXIV), et caetera quae ibi sequuntur. Interrogo te, pagane, si velis talis esse quales illi quos colis, sine anima, sine sensu, sine motu, sine aliquo vitali intellectu. Hoc ergo maledictum putas; desine igitur tales colere quorum te similitudo sollicitat, et quorum cultus te honestat. Sed dicunt pagani: Nos solem et lunam, vel stellas, et universa elementa colimus et veneramur; quibus iterum dicitur: Vani autem sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; nec operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex; sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam, deos putaverunt (Sap. XIII); quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus speciosior est; speciei enim Creator omnia constituit, 724 aut si in virtute et operibus eorum mirantur, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia, fortior est illis. Et Paulus apostolus dicit: Invisibilia enim Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus atque divinitas, ut sint inexcusabiles; quia cum cognovissent Deum, non ut Deum venerati sunt, aut. gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor illorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in imaginem corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I), etc. Ergo aut ignem, ait, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam, deos putaverunt. Ignem colunt pagani, et deum dicunt, qui aqua restinguitur, aut terrae jactu comprimitur. Ignem colunt pagani, qui ligni fomento nutritur. Ignem colunt pagani, aeterno igne arsuri. Sed forte fulgura colunt: ut quid ista colunt? non enim motibus, sed imperio Dei aguntur, sicut sol et luna, pluviae aeque et stellarum cursus, ventorum motus et nubium transitus. Spiritum ergo aeris et ventorum venerantur. Sed ista rerum Domino famulantur, sicut scriptum est, flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII). . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Ibid.). Gyrum stellarum colunt pagani ab artifice Deo perfectum, ad mundi ornatum discriminato decore compositum. Aquam colunt, quae ad usum non solum hominum, sed et pecorum, et caeterarum rerum largitate Creatoris effunditur. Solem et lunam colunt, cum videamus et orientem et occidentem solem sic currere ut ei constitutum est. Unde intelligitur neminem posse indesinenter currere, et servitio suo insistere, nisi qui sub Domino sit, et qui habeat imperantem. Nam neque luna crementum vel detrimentum pateretur, nisi voluntate et arbitrio Conditoris; et sol si in sua potestate esset, perpetua luce fulgeret . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . famulari, et stellas suum ordinem sequi; mare etiam suis finibus contineri. Et ideo clamat propheta sanctissimus, dicens ad Dominum Deum nostrum: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; repleta est terra creatura tua. Hoc mare magnum et spatiosum, illic repentia, quorum non est numerus, animalia pusilla et magna (Psal. X). 725 Hic est Dominus Deus noster, de quo quidam sanctorum dicebat: Qui coelum alta sublimitate suspendit, terrena dejecta mole solidavit, maria soluto liquore diffudit, et haec omnia propriis et condignis instrumentis plena et ornata digessit. Cum ergo videris. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Colunt adhuc pagani montes, et arbores, et fontes, et flumina, ubi et boves, et oves, et universae bestiae pascuntur, et ambulant, atque labantur. Nam simulacra et idola eorum digno honore ab araneis obteguntur, et a tineis vel vermibus perforantur, et a muribus habitantur, et a muscis conculcantur; nec se ab igne vel a pluvia defendunt, nec a latronibus vel furibus vindicant. Et ideo S. Cyprianus ad Demetrianum paganum bene dicebat: Pudeat te eos colere quos ipse defendis; pudeat te de eis auxilium sperare quos tueris. Aut quid enim praestare colentibus se possent, qui se de non colentibus vindicare non possunt; sicut enim ad eos non pertinet quo coluntur; sic non sentiunt quo laeduntur. Sed dicunt pagani: Nos deos colimus, vel deas quae in coelo habentur. Quibus dicimus: Si deos illos dicitis vel colitis quos in vestris libris audimus recitare, id est Saturnum, Jovem, Mercurium, Martem, Apollinem, Vulcanum, Aesculapium caeterosque innumeros; et deas dicitis Junonem, Minervam, Dianam, Cybelem, Latonam, vel caeteras; ergo si omnes illos dicitis deos, cur aliquos in stellis ponitis, et aliquos non ponitis? Dicitis enim Saturnum, Jovem, Martem, vel Mercurium in coelo esse, et Neptunum, Apollinem, Vulcanum, Aesculapium et caeteros non dicitis. An forte isti aliquid peccaverunt, et illi nihil peccaverunt, ideoque supernas regiones asseritis possidere, cum magis constet omnes. . . . homines, et. . . . . . hominibus. Ecce Saturnum, vel Jovem, Martem etiam, et Mercurium, etc., nefanda facinora commisisse scimus. Nonne Virgilius vester poeta ille praecipuus, cujus carmina hodieque veneramini sic clamat de Saturno dicens: Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis; unde et Latium de latebra ejus nomen accepit, eo quod latuisset tutus in oris, id est fugiens in Italiae finibus latuisset; et iterum ait: 726 . . . . .Fauno Picus pater; hisque parentem Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. Hic litteras imprimere, et signare nummos in Italia primus instituit; inde aerarium Saturni vocatur; et rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem ferens pingitur. Hic, cum vesano furore raperetur, filios devoravit suos; qui et operto capite, ne agnosceretur, effugit et ita in delubris vestris formatur. Jovem ejus filium a matre subtractum. . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . insula habet sepulcrum. . . despectus jacet. . . . unde Virgilius dixit: cre. . . . . . medio jacet insula.. . . . . . . . . . . . de criminibus. . . . breviter commemorat dicens: Jovisque et soror, et conjux, et rapti, inquit, Ganymedis honores. Vide quam exsecrabilis habendus sit, imo potius quam detestabilis iste Jupiter, qui sororem voluerit habere uxorem, ut de caeteris ejus criminibus taceamus. Proh dolor! quae inter homines sanctos habentur pietatis nomina, inter deos paganorum facta sunt foeda sacrilegia. Nam de Marte quid dicam, qui apud Thraces natus. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . infernis, sed. . . . . . dicitur possidere. Ergo iste nullas proprias habet sedes, sed ut. . . . et miser incertis, et nullis. . . . . . sedibus fisus semper ex. . . citis filios et filias genuisse, quod non ex legitimis nuptiis, sed de nefandis incestis et adulteriis, sicut et ipsi nati sunt; adhuc autem non erubescitis et solem dicere filiam habuisse, et lunam amasse Endymionem. Quis fidelium ad tantam insaniam vestram non irascatur? Quis vos in talibus perseverantes non omni poena dignos existimet? sicut et Saturnum dicitis filium coeli, et Jovem ejus filium iterum dicitis, vel potius mentimini Minervam ex capite genuisse. . . femore, et multa alia. . . . . . Nam deae vestrae. . . . asseritis veneranda, obscenitatis vitio continentur; ex quibus unam solam Venerem dicitis esse in coelo, et in astris ponitis. Cur non (interrogo) et Junonem, et Minervam, vel Dianam, vel caeteras? 727 An quia Venerem dicitis speciosam, ideo eam in coelo habitare memoratis. . . . . . foeditatis terrenis sedibus deputatis? Quid illam impudentissimam feminam inter tot viros facitis in coelo, quid sibi vindicat? Uxor est alicujus, an mater, an soror, an filia? Sed si nihil horum est, et propter pulchritudinem tantum eam dicitis esse in coelo, quae fuerit fornicaria, vide quam nefarium sit criminosam pulchritudinem dicere esse in coelo, et Minervam non dicitis, quam dicitis castam et sapientem? Apparet vos quia carnales estis potius quam spiritales. . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . religionem qu. . . . . . . a vobis antiqui lib. . . . . . lumina cum bu. . . . . . . . . picturis et signis et insa. . . . . vestris talibus delectamini. Cur hodie quae in theatris ad acclamationes vestras impurissimi histriones exprimunt ipsam impudicam Venerem et adulterum Martem, Jovem illum principem vitiorum in terrenos amores cum suis fulminibus, id est magiis immutatum albescere; nunc aureo imbre defluere. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II); et non erubescunt pagani tot deos et deas dicere, Saturnum genuisse et Jovem vel caeteros. Sed si tunc nati sunt dii, cur non hodieque nascuntur? nisi forte, ut iterum sanctus Cyprianus dicebat, aut Jupiter senuit, aut partus in Junone defecit. Item pagani volatus avium observant et voces corvorum vel cornicularum, et in fibris. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . tionibus in. . . . . . . . quirunt sed din. . . . . . . . . mus quod caver. . . . . . . . . praeterire nec es. . . . qua imminent vi. . . . . . clinare, quibus dicimus; si ergo 728 vitari possunt per observantiam quae futura sunt, jam ergo non sub fati sorte agitur homo et immobilis decreti, qui arbitrio suo et cautela poterit declinare quod imminet. Sed dicunt: Non poterunt declinari. Dicamus ad eos iterum: Cur ergo inquiritis? cur frustra sacrificia celebratis? cur voces avium? cur volatus attenditis. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . ingemueris. . . . . Vis scire quantum preces valeant, quantum placeant Domino Deo orationes fidelium; inquire in libris nostris, in libris clara veritate perspicuis; inquire de Noe, inquire de Moyse, inquire de Jesu filio Nave, inquire de Elia vel Eliseo, inquire de Jona vel caeteris sanctis prophetis et beatis apostolis Christi discipulis, quibus totum Dominus dedit quidquid eorum fidelis oratio postulavit; inde ergo invenies quanta a te poterunt impetrari. . . . . . . . . . que. . . . . . . . . iloto. . . . . . . naufragio inter furentes undas et strepitus. . . . . ludentium etiam undique procellarum, per maris. . . discrimina perexcellentium aquarum metuenda cacumina fretus de Domini pietate feliciter evaserit, . . . . quique precibus fusis ad Dominum meruerit incolumis, cum suis omnibus reservari, ut miraretur et ipsa tempestas, omnibus ubique pereuntibus, unum solummodo cum suis superstitem evasisse. Dicant pagani, si possunt, quid hic fatum facere potuit: nunquid omnes in illo diluvio fatum occidit, aut isti uni fatum vitam donavit? Si omnes fatum occidit, cur non et istum? si huic fatum vitam donavit, cur non et omnibus? Sed vere virtus et potentia omnipotentis Dei haec sine dubio fecit, qui pervicacibus et contemnentibus tribuit poenas, et justis et sua praecepta servantibus salutem.. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . dicam qui a magistro Moyse nullo virtutis merito degenerasse cognoscitur, quique ad debellandam Jericho civitatem profectus, precibus 729 suis, velut quodam fulmine, Jericho muros sine mora dejecit, et usque ad fundamenta prostravit; qui etiam solis citatissimos cursus supra Gabaon orando tenuit (Josue X), et lunae vias supra phalanges, sua interdictione compressit, usquequo omnes adversarios superaret. Quid de Elia sanctissimo dicam, qui merito fidei clavem imbrium gestabat in labiis, de qua clausum. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . naufragorum ab opinione non destitit; et totum a Domino quidquid postulavit accepit, et velut navis fidelis illa salva fuit, et perductum ad ripam, sicut acceperat, integrum repraesentavit. Omnes etiam sancti prophetae merito fidei suae, ut diximus, multas virtutes et multa mirabilia perfecerunt. Beati etiam apostoli et confractos viribus restituebant, et nihil a fato petebant, et infirmos curabant, et mortuos suscitabant; sed omnia Dei virtute, et Christi auxilio adimplebant. . . . Diis pagano . . . . . dilectissimis dicamus. . . . . . . . . . . est et fidei nostrae . . . . . . . . . . . loquamur unus est . . . . . . . . . . . Dominus Deus, et sanctus . . . . . . . . . est dicens . . . . . . . . . . . . . . limitas potest. . . . . . . . . . . . . em cum sola habeat potestatem, hunc unum Deum credit et veneratur Ecclesia, qui omnia quaecunque sunt, verbo majestatis suae et sapientia format, ratione et omnipotenti virtute consummat; hic non videri potest; visu clarior est, nec aestimari; sensu major est; et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Hic est, inquam, Dominus Deus noster, quem et ipsi ratione superati paganorum philosophi, etsi non venerantur, tamen agnoscunt Deum. Ideo quidem non venerantur, quoniam in injuriam ipsius Creatoris multos asserunt deos, et honorem, ut diximus, Creatoris deferunt creaturae. Ergo nunc Dominum Deum nostrum velint nolint et ipsi philosophi veritate compressi, et invisibilem asserunt, et omnium praepotentem, in quo praecipuus Sostenes formam hujus mundi negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere, in quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum praedicans, caeteros angelos vel daemones dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum fatetur, eumque invisibilem 730 atque incomprehensibilem confitetur. Hunc ergo nos in veritate confitemur, et novimus, et fatemur. Omnipotentem Deum, cujus opus est mundus, qui coelum suspendit ut cameram, qui terram fundavit super aquam, maria soluto liquore diffudit, et miro libramine ex omni parte compositam totam hujus mundi molem ipse continet fabricator. Ipse solis vaporiferos . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . ipse cuncta animalia cum universis fetibus suis benigne utiliterque praeparavit? ipse fontes, et flumina concavosque torrentes? ipse spatiosum mare. . . . rum campos mar. . . . fluctibus longe lateque. . . . et visibilia, et invisibilia cuncta. . . Christo Filio suo Domino nostro perfecit: sicut scriptum est, quia in Christo creata sunt omnia, attestante apostolo Paulo, quae sunt in coelo et quae sunt in terra visibilia et invisibilia (Coloss. IV). Ergo unus Deus, fratres, adorandus est solus, sicut scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV); ipse diligendus est, dicente Scriptura: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex omni mente tua, et ex omni sensu tuo, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Quis etenim, rogo, proximus noster? quam Dominus noster Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset constitutus, formam servi accepit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), quique dicebat: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Iste Jesus Christus . . . . in principio erat Verbum apud Deum. . . a Sibylla ΙΧΘΥΣ, Graeco nomine, quod significat piscis, operatus est, eo quod mundi vel saeculi hujus mare ingressurus esset. Nam et litterarum ipsarum Graecarum considera ingens mysterium ΙΧΘΥΣ· Ι iota, hoc est Jesus; Χ chi, id est Xptos; Θ theta, Theu; Υ Yios, Σ sigma Soter; quod Latine explanatur Jesus Christus Dei Filius Salvator: in capite harum quinque litterarum Graecarum mysterium hoc est, quaeri ergo magno. . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . de Domino Christo ipse beatus Petrus. . . . . . . . sermonem, vere propheta velit recipere, aut nolit etiam . . . . nus ejus, id est mandata. .. . habet in sua potestate liberi, 731 inquit, sumus arbitrii; si hoc esset audientes eum jam non haberent in potestate aliud facere quam audierant. vis erat quaedam naturae, per quam liberum non esset ad aliam migrare sententiam; aut si rursus ex audientibus nullus omnino reciperet, et hoc naturae vis erat, quae unum aliquid fieri cogeret, et alteri parti. . . . . . . . . . . . . . . . quia librum . . . . . . . . . . . . . velit partem declinare . . . . . . . . . . suum, et quam . . . . . . . . . . . . viam constat . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Ab initio enim dum regna . . . . . . . et potestatem dedit . . . . . hominum; ut illius regni fiat portio, cui se ad obediendum ipse subjecerit: et quia definitum est apud Deum non posse unum hominem utriusque regni esse servum, omni studio date operam in boni regis foedus ac jura concurrere. Propter hoc denique verus propheta cum esset praesens nobiscum, et quosdam ex divitibus negligentes erga Dei cultum viderit hujus rei, ita aperuit . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . et reliqua, usque hic prosequitur S. Petrus. Christus ergo dicebat: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII); in hac agnitione, fratres, est vita aeterna. Nam audi Scripturam sanctorum Evangeliorum referentem de summo Deo Patre, et Filio ejus Jesu Christo: In principio, inquit, erat Verbum, id est Filius, et Verbum erat apud Deum (Joan. I), apud genitorem suum . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . in sequentia . . . . . . . . . . . . . dicens, et Verbum caro factum est, ad velamen . .. . . . . interpretem ser. . . . . . . . docuit voluntatem Patris, ipsumque summum Deum credendum tradidit, et sic passione completa, ipsum, quem assumpserat, hominem sacrificium obtulit Patri, totius mundi faciens redemptionem. Iterum S. Petri interponimus expositionem: Ac noscite, inquit, veritatem, et separamini . . . . . . . decipere ho. . . . . . . . . . . . . . scriptiones. . . . . . . . . . . . . . Deorum. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . 732 sicut enim unus. . . . . . . . . . habet sub se multos, tu dicis verbi gratia praefectos, consules, tribunos, et caeteras potestates. Similia arbitramur, modo cum unus sit major omnium Deus, et jam istos ad similitudinem earum quas diximus potestatum ordinatos esse in hoc mundo deos; illi quidem majori subjectos; nos tamen, et quia in hoc mundo sunt, dispensantes. Audite ergo ad haec vos, pagani, quomodo in his ipsis quae ad deceptionem . . . apponitis veritatis rationibus confitemini. Dicitis siquidem: Cum Caesaris teneat Deus ( sic ) judicium vero ejus; et potestatum speciem servent ii qui dicuntur dii, servate ergo, ut proposuistis, exemplum Caesaris; et scitote quia sicut nulli ex judicibus vel administratoribus, id est praefectis, vel proconsulibus, vel ducibus, vel tribunis fas est Caesaris nomen imponi, alioquin et ille qui susceperit, et illi qui detulerint, pariter interibunt: ita et de hoc debetis advertere. Quod si qui nomen Dei alicui, quam praeter ipsum imposuerit, et ille receperit unum eumdemque sortientur interitum, multo deteriorem forte quam ministri Caesaris. Hic enim qui delinquit in Caesarem, interitum suscipiet temporalem; qui vero in unum, qui solus est verus Deus, delinquit, in saeculum . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Alii pagani dicunt, nos adhuc melius facimus, qui et ipsi summo Deo, et omnibus cum ipso gratias agimus, quibus dicendum est. Tale est hoc quale si quis aeger ad medelam sui et medicum et venenarium vocet, cum illi quidem nocere quidem possint venenarii, et curare possint. Verus autem medicus venenis illorum recuset sua medicamenta miscere, ne aut pernicies bono aut san. . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . mundi . . . . . . . . . . . . . . . ri largiatur . . . . . . . . . . . . . doloris sui lucem . . . . . . . . . . . caeteraque elementa exhibent servitutem. Denique .. . . . contra bonitatem Conditoris fatigata sceleribus impiorum vincuntur 733 elementa; exinde est, quod aut terrae fructus corrumpitur, aut aeris temperies temeratur, aut supra modum ardor solis incenditur, vel imbrium aut rigorum vis immensa diffunditur. In . . . . . et mortis facies diversa percurrit; festina enim creatura in impios moveretur ad vindictam; Dei tamen bonitas reprimit eam, et ab indignatione impiorum refrenat, ac suae misericordiae . . . . . . obedire magis quam peccatis hominum et sceleribus inflammari. Exspectat enim patientia Dei, dum in hoc corpore sunt, hominum conversionem, quod si usque ad exitum vitae in impietate perstiterint, tunc jam discedens anima, quae immortalis est, pro impietatis suae perseverantia luit poenas immortales. Nos vero, ait ipse sanctus Petrus, cujus hanc assumpsimus disputationem de historia beati Clementis ejus discipuli, et nostris in adjutorium sociavimus dictis. Nos ergo, ait, ad hoc missi sumus, ut prodamus vobis latebras antiqui serpentis, et absolventes inimicitias reconciliemus vos Deo . . . . . . . . . . . . . . . . et placeat isti . . . . . sed fortasse. . . . . nihil curare, et Deo. . . . . ad notitiam .. . . . possumus pervenire, quomodo. . .. . gerat humanarum rerum . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . Dei esse . . . . . nisi enim potestate ex . . . . . nunquam potiora inferioribus ministraren, et per hoc non solum curam Dei erga homines, sed et grandem quemdam habere docetur affectum, quorum ministerio tam praeclara mancipavit elementa. Sed dices: quid enim laeditur Deus, si et ista coluntur a nobis, si quis vestrum honorem . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . vel alia. . . . . . . . . . . Deus non sit . .. . . . . . . in his quae facile deprehendere potuistis animum ad discutiendum noluistis intendere, 734 certum est quia in agnitione Dei impediti estis, non impossibilitatis, sed ignaviae vitio. Nam si voluissetis, ex his ipsis inutilibus simulacris profecto accepissetis intelligentiae viam . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ad nocendum . . . . . . . tandum, seducentibus . . . . . monibus, ut quasi mir . . . . . utilia perficerent . . .. . . de est ambulare statuas . . . . . . canes aereos, et lapides, . . . . . per aerem ignis effici, mutari per varias figuras, et caetera, quae Simonem illum Magum vel caeteros fecisse accepimus; nam et Jamnes et Mambres faciebant magias contra Moysen . . . . . est . . . . . diabolo in . . . . tempus aliqua facere ad seducendum infideles, ut ma . . . in fide . . . fidelium mens, et perficiat in dilectione et timore Dei, nec vincatur a malo . . . . tate. Et pithones futura et occulta loquuntur, et no. . . . colendo aliquoties . . . . . . . futura et occulta dicunt, faciunt quidem haec, non Divinitate, sed malignitate vel curiositate; ideo, sicut dictum est, ut seducant, ut decipiant; spiritus sunt vagi et insinceri, pervolantes et perscrutantes. Nam vere illi sunt sancti famuli, et vere illi ministri Dei, qui signa faciunt salutis, et vitam mortuis tribuunt, daemones fugant: unde et vere ad Deum pertinere noscuntur, cujus lumine illuminant caecos, virtute sanant infirmos, misericordia mortuos resuscitant, qui in nomine Christi ad similitudinem ejus multa et faciunt et fecere virtute fidei. Ergo sectemur horum caritatem, sequamur horum innocentiam, ut indulgentiam et mansuetudinem eorum servemus, et a sempiterno adjuti Deo, aeterno et beato Filio ejus semper honorem deferamus et laudes aeternas; ipsum Patrem et Filium adorantes et confitentes in Spiritu sancto, cui gloria et majestas in saecula. Amen. Deo gratias, semper.
TRACTATUS V. CONTRA JUDAEOS. 735 Dicunt secundum litteram Judaei non secundum. . . . . adhortatur nos ratio . . .. . fratres aliquantulum pre . . . . . ore contra Judaeos, vel . . . . . eis cum vestra sanctitate con. . . . . . et primo illud mihi ostendendum est, quod hic populus a mundi exordio divina Providentia reprobatur, et sequens populus eligitur, atque assumitur ex gentibus, id est populus Christianus, et ut certius approbetur quod dicimus, ab ipso primo homine Adam sumamus exordium. Adam genuit Cain et Abel. Cain natu major populum designabat Judaeorum. Iste repellitur ob facinus suum, et Abel minor natu assumitur, qui populum Christianum ostendebat; reprobavit enim Deus sacrificia Cain, et Abel sacrificium assumpsit. Occiditur ipse Abel a Cain; et nascitur alius filius Adae in loco ejus nomine Seth. Considera mysterium. Abel luctus interpretatur, Seth resurrectio. Ergo in istis his duobus fratribus minoribus. . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . quia mandatur, et ut relinquat priores errores et vetusta vitia, et exeat inde, efficiaturque in gentem magnam, id est in populo fideli Christiano, toto terrarum orbe diffuso; unde Scriptura annuntiabat dicens: Eritis gentes in caput Christiani, incredulus autem populus in cauda, id est Judaei. Genuit Abraham duos filios, Ismael et Isaac. Ismael major natu fuit ex ancilla Agar, Isaac minor natu ex libera Sara, quod apostolus noster Paulus, qui et ipse ex Judaeis crediderat, dicebat: Jam non sumus ancillae filii, sed liberae (Galat. IV). . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . vides quia prior reprobatur, et sequens assumitur; et ipse Jacob benedicit filios Joseph filii sui minoris. Jam intelligis, et in Joseph 736 minori filio populum Christianum ostendit. Benedicit ergo Jacob illos duos pueros, et ponit manum laevam, id est sinistram super caput majoris natu, et dexteram super caput minoris, ut ostenderet minorem futurum esse honorabiliorem atque majorem. Moyses quoque accipit tabulas, et propter culpam populi projecit eas; secundo alias conscriptas accipit et reservat, atque sacris voluminibus . . . . . . . . . . .. . . , . . . . . . . . . . . . . Prophetam de gente tua, et de fratribus vestris; sicut me illum audite. Erit enim: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, interierit de populo suo (Deut. XVIII). Prophetam dixit Christum, quia propheta est sui Patris et Dei. Dominus autem et Deus est omnis creaturae: de ipso dicebat iterum Moyses in libro Geneseos (Cap. I): In principio fecit Deus coelum et terram; hic principium Filium taxans, in quo Deus Pater fecit coelum et terram, quod apostolus noster Paulus Moysi prosecutionem attestans, dicebat, quia in Christo creata sunt omnia quae sunt in coelis, et quae sunt in terra, visibilia et invisibilia, sive sedes, sive dominationes (Coloss. I) et caetera, quae ibi sequuntur. In principio ergo fecit Deus coelum et terram. Principium Christus est, qui dicebat per Salomonem: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII). . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . aut fundatus est orbis terrae . . . . . pararet coelum . . . . . Christus Dominus Filius Dei ipse est. . . . . . . . . . . . .. . . . . . dicebat . . . . . . . Firmamentum, et factum est firmamentum, fiant luminaria in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et fecit duo luminaria majus et minus. Luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis (Genes. I). Ergo Deus dixit, et Deus fecit. Audi adhuc, dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum (Gen. I). Dicit forte Judaeus: Ad angelos Deus dixit. Convincitur in eo quod dicitur et Deus fecit hominem; non enim angegeli, 737 dixit, fecerunt, sed Deus, inquit, fecit hominem. Deus dixit, et Deus fecit; id est Pater imperavit, et Filius adimplevit. Et illud considera quod scriptum (Genes. XVIII) est de Abraham, qui [F. quia] apparuit illi Deus ad quercum Mambre; et postmodum habet Scriptura (Ibid.) in exustione Sodomae et Gomorrhae, quod Dominus a Domino pluerit ignem et sulphur super easdem civitates. Ergo est Pater et Filius, a quo Patre, id est ex cujus jussione pluit Filius ignem et sulphur. In Filio ergo fecit Deus coelum et terram, qui erat ante coelum et terram: nonne ante facti sunt angeli, archangeli, omnesque spiritales virtutes et potestates? Ergo quod ait, In principio fecit Deus coelum et terram, in Christo dixisse declaratur, ex cujus persona et David dicebat: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII); iste est Filius Dei, de quo iterum ipse David dicebat in secundo psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Vide secundum mysterium: in secundo psalmo hoc dicitur. . . . . . . secundus Filius . . .. . sed die . . . . . . certissime Deus Filium, quem genuit, non sicut homines, sed sicut decuit Deo generare impassibiliter, incorruptibiliter de se ipso; unus unum genuit, solus solum, Deus Deum, rex regem, ingenitus ingenitum, Pater Filium, auctor Verbum, creator creatorem, aeternus aeternum, Spiritus Spiritum, lux lucem, splendor splendorem, pius pium, bonus bonum, misericors misericordem, perfectus perfectum. Ad hunc Filium iterum David loquebatur dicens: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV). Videte quia ad Deum loquens dicebat ei: unxit te Deus, Deus tuus, id est te Filium unxit Pater tuus illo unguento aeternae laetitiae, aeterni sacramenti et coelestis mysterii, aut adhuc . . . . . . . . . . . . . .. . . Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX) . . . . Dominum habuit iste rex, ad quem Dominus suus Deus dixerat: Sede a dextris meis. Quis est iste Dominus ad quem dixerat Deus Pater, nisi Dominus noster Christus Filius ejus? Nam et iterum audi de Christo suo Patrem dicentem: Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI). Paravi lucernam Christo meo, id est Ecclesiam lumine ejus splendentem, atque 738 ardentem, fidelium numerum, qui, lumine veritatis et credulitatis in corde percepto, incredulitatis et ignorantiae tenebras non derelinquit. Paravi lucernam Christo meo: iterum in Joannem sanctum dici, intelligimus lucernam populum illuminantem de isto Domino Salvatore et de ejus adventu in carne futuro. Et Isaias sanctissimus loquebatur: Confortamini, inquit, manus resolutae et genua debilia et post pauca ait: Deus noster judicium retribuet; ipse veniet, salvabit nos: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient (Isai. XXXV), et caetera. Et Baruch dicebat de Christo: Hic Deus noster non existimatur alter ad alterum. Qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi; post haec in terris visus et inter homines conversatus est (Baruch III): ut idem non Deus Pater visus est, et conversatus inter homines, sed Filius Dei, de cujus incarnationis adventu iterum Isaias annuntiabat dicens: Revelavit Deus brachium suum illum sanctum in conspectu omnium gentium, et videbunt omnes gentes ipsum super terram salutarem a Deo (Isai. LII). Adhuc autem repetit iterum et dicit: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus (Isai. VII). Nobiscum Deus, id est Deus in homine, Verbum in carne, majestas in corpore. Descendit sicut pluvia in vellus (Psal. LXXI); non cum ambitu, non cum strepitu; sed rex coelestis humilis mundum ingressus est; triumphos immortalitatis et pacis omnibus donaturus corpus humanum assumpsit, ut suum fulgorem interim per velamen corporis obumbraret, et ad hominem Deus per interpretem hominem loqueretur. In illo templo corporis Deus erat, ut mortalem hominem faceret immortalem. Sed non credit Judaeus, sed nec paganus, nec virginem genuisse sine viri conjunctione credunt. Audiant et credant de nativitate Salvatoris ex virgine, sanctum angelum missum a Deo Patre dixisse ad ipsam sanctissimam Virginem Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. II). Carnem humanam de sancta Maria assumpsit ille Spiritus immaculatus, id est Filius Dei mundus, sanctus, securus in se sibi sua potentia et possibilitate carnem effecit. Si enim hoc aliquantis avibus dedit, ut de vento aut de pulvere concipiant sine maribus, et cernerent, quanto magis ipse sibi, ut dictum est, 739 potuit corpus fabricare, et si iterum aves de ovis obumbratione alarum animatos pullos producunt, et terra sine coitu producit aliquanta animalia, ut vermes et caetera, quanto magis Deus potuit sibi inter homines mirabilibus modis templum construere corporis sui: qui si voluisset, et ex lapide, vel ligno, vel aqua, vel terra, posset sibi corpus efficere, ut pote qui et primum hominem Adam eo limo terrae plasmaverat, carnem humanam assumere, ut ostenderet se pro hominibus advenisse. Nam et nasci propterea ad similitudinem nostram et mori voluit atque resurgere, ut et nos et mori et iterum resurgere in semetipso monstraret, atque spem nobis futurae resurrectionis ostenderet. Sed dicit Judaeus: Ergo ex femina habuit nasci Deus. Caro Christi ex femina nata est, quam Deus fecit, nec pollui potest majestas Christi in carne; si enim sol fulgens non inquinatur tactu quolibet, multo magis Dominus solis inquinari non potuit, licet mundus mundam tetigerit. Hunc ipsum habemus itineris ducem, quia via est ad Patrem; lucis principem, quia veritas est, qui nobis lumen veritatis infudit; salutis auctorem, quia quod factum est in eo vita est, qui cum Patre vivificat omnia: per ipsum Deo Patri semper gratias agimus, fratres. Sed adhuc increduli Judaei audent aliquoties et fidei Christianae velle detrahere, et fideli Dei populo insultare; unde denuo recensenda sunt nobis divina volumina, quae eos aperta veritate confundant et intelligant manifeste sese sine spe et sine fide esse. Isti sunt Judaei, quos clara voce sanctus Stephanus increpabat dicens: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri, ita et vos. Quem enim prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui pronuntiabant de adventu Justi hujus, et vos proditores et interfectores estis (Act. VII). Haec sanctus Stephanus ait, de quibus dicit et beatus apostolus Paulus: Semper discentes, et nunquam ad veritatis scientiam pervenientes. Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et ii resistunt veritati, homines corrupti mente, sensu reprobi (II Tim. III). Dicunt enim: Nos circumcisionem habemus, et filii sumus Abrahae; quibus merito Dominus dicebat: Si filii Abrahae essetis, opera utique Abrahae faceretis. Circumcisionem, inquiunt, habemus; quibus dicimus: Utinam haberetis odorem fidei Abrahae, 740 et non perfidiae vestrae! Vos filii estis potius viperarum, in vobis ipsis venena portantes: qui parentibus infertis necem, et ex hoc ipso quo alios occiditis, vobis ipsis interitum praeparatis. De vobis, o Judaei, dicit propheta David: Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Ira illis secundum similitudinem serpentis (Psal. LVII). Et apostolus noster Paulus ait: Quorum Deus venter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt (Philip. III). Ergo erraverunt a ventre, locuti sunt falsa, ira illis secundum similitudinem serpentis: qui vipereis morsibus viscera parentum sanguinemque fundentes, et sceleris vestri lubrico dilapsi, in alienis vulneribus volvebamini; quique legis praecepta contemnendo per varias criminum culpas, velut per praecipitia multa diversis casibus corruistis. Vide jam, si potes, quam foedus sit quamque turpis qui se sanguine commaculat aliorum. Nam legimus . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . quod nullum . . . . . mei luminis contineat intellectum, nec per sp. . . . . . ostendat, ait Dominus ad eos: Vos de diabolo patre nati estis, et desideria patris vestri facere vultis (Joan. VIII). Nam et diabolus in serpente mutatus fallacibus linguis, novorum hominum piam rudemque innocentiam in paradiso factiosa malignitate decepit: cujus et isti insaniam subsecuti, serpentina generatio, nunc usque Christum Filium Dei negare conantur. Contra quos auxiliante ipso Domino Christo hanc disputationem suscepimus, quibus adhuc dicendum est: quod vobis assumitis, dicere patrem vestrum Abraham, et ejus circumcisionem vos asseritis suscepisse? Abraham fide justificatus est, non circumcisione. Ita enim dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Rom. IV). Ergo Abraham non ex circumcisione justificatus est, sed ex fide. Credidit enim verbo Dei, et justificatus est, et benedictionem a Deo consecutus est, et ipse, et semen fidei ejus. Nam considera, ne putes circumcisionem signum esse fidelium, ante Abraham omnes sancti incircumcisi fuerunt, et puritate mentis Domino placuerunt, et populum Christianum magis ipsi in se monstrarunt. Percurre ordinem in sacrosanctis Litteris positum, et invenies omnes ita esse ut dicimus. Primus ipse Adam, qui manibus Dei plasmatus est, 741 incircumcisus permansit; deinde Abel justus, Enos et Enoch, Noe et Melchisedech sacerdos summi Dei: justi omnes, neque circumcisi, ut dicimus, secundum carnem fuerunt, neque discretiones escarum habuerunt. Nam de Abraham, quod circumcisionem dicitur accepisse, illa circumcisio non habet praemium salutis, sed signum datum fuerat generis . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . filios Israel, secundo . . . . . . habuit jam primo circumcisi . . . . . dere, sed spiritualiter intelligi oportet, quia per legem, id est per praecepta legis circumcidi ab idolorum cultu oportet, secundo per Evangelium circumcidi. Dicunt adhuc Judaei: Filii sumus Abrahae; quibus dicimus: Filii Abrahae estis, sed ex ancilla de qua scriptum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (Genes. XXI, Galat. IV); nos in gloria Dei filii liberae sumus. Vester Ismael pater est, unde genus ducitis: noster pater Isaac est, unde ducimus genus. In Isaac, inquit, vocabitur tibi semen; ille sanctissimus Isaac, quem desiderantibus parentibus . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . de quo dicitur: Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XX); non dixit in semine tuo, quod est Christus. Iste est sanctissimus Isaac, qui patiens ad victimam ducebatur clementissimi patris praecipua proles; qui, ut diximus, Christi imaginem gestans, neque genitoris imperio contradixit, nec victimam suscipere recusavit. Ergo iste pater noster probatur; vestra Hierusalem, terrena civitas, mater est; nostra Hierusalem, coelestis civitas, mater; illa vestra, quae periit; haec nostra, quae permanet semper; vos priores, nos sequentes; quia et Ismael prior, deinde Isaac: quia qui primi novissimi, et qui novissimi primi. Scriptum est: Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in cauda (Deut. XXVIII). Nam et ipse Isaac duos filios genuit Esau et Jacob, de quibus dictum fuerat ad Rebeccam conjugem Isaac divino responso: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur; et populus populum superabit, et major serviet minori; quia Jacob, inquam, 742 dilexi, Esau autem odio habui (Genes. XXV). Sed hoc jam superius memoratum est; nam ipse etiam Jacob duas describitur habuisse uxores, unam Liam majorem natu, oculis infirmam; aliam Rachel, minorem, speciosam: illa Lia, figuram Synagogae portabat, infirma, ut dictum est, oculis. Quare infirma oculis? quia visus Synagogae languebat, et se in filiis infidelibus saepe plangebat. Haec vero Rachel, quae figuram portabat Ecclesiae, de qua scriptum est: Speciosi oculi tui sicut columbae (Cant. I): et iterum noster apostolus Paulus dicit de ea: non habens maculam aut rugam (Ephes. V), aut aliquod hujusmodi; hujus perspicuus et spiritalis fuerat visus. Nam et illud quod in mysterio loquitur apostolus, intellige quam populo Christiano conveniat: Primus, inquit, homo de terra terrenus, secundus vero homo de coelo coelestis (I Cor. XV). Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes, et lex quae secundum litteram accipitur, occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Moyses, nam ut commemoravimus, accipiens priores tabulas confractas projecit, ideo ut ostenderet vestrum lapideum cor confractum, et reprobatum; Christianorum vero divinis legibus aptum atque servandum. Unde dicit Scriptura de Christiano populo: Qui ostendunt opus legis conscriptum in cordibus suis (Rom. II): Cognoscens omnia haec, et ex lege et prophetis, adhuc majora considerans sanctus apostolus Paulus, separavit se a vobis, nec jugum cum infidelibus ducere voluit; quia non est societas lumini ad tenebras, nec pars fideli cum infideli (II Cor. VI); convertit se ad Christum maxime, quia ab eo erat admonitus, ut . . . . credulitatis jur. . . . . . . discederet . . . . . populum Christianum . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Sed dicunt Judaei . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . signum salutis apud nos . . . . . . in signo Domini omnes pariter masculi feminaeque signantur, signo Domini signamur in fronte super duos postes de sanguine Agni Dei, qui tollit peccata mundi, de quo jam tunc in lege fuerat scriptum; quod in sancto Evangelio completum esse dignoscitur, quando clamabatis dicentes: Sanguis 743 ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Sed nobis haec salubriter competit dicere: sanguis ejus super nos et super filios nostros, vobis ad condemnationem, nobis vero ad salutem; quia alio vos proposito, alio nos dicimus intellectu; vos furendo, nos orando; vos insultando, nos suppliciter postulando; vos ex odio, nos ex amore; vos ut tristes, nos autem ut semper gaudentes. Vos latronem elegistis, quia omne animal ad sibi simile convertitur; nos Domino elegimus servire. Nos ergo, inquit Apostolus, Domini sumus; vos secuti estis latronem Domino improperantem, nos secuti sumus latronem Dominum adorantem et confitentem in cruce: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Cui Dominus ait: Amen, dico tibi: hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). O beatum ipsum latronem, qui tantam repente meruit sanctitatem, et sub ipsa morte transivit ad lucem. Et ipsi duo latrones, unus vestram, alter nostram ostendebat imaginem. Occidistis Dominum, et gratulamini: occidistis quidem, sed non occidistis, tamen occidistis voluntate, sed non occidistis in veritate, quia Christus in aeternum manet. Jacuit quidem corpus in monumento, sed Christus regnabat in coelo. Non enim poterat includere . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . non includitur in monumento cum corpore, multo magis divinitus includi non poterat. Ergo vivit Christus in aeternum; sicut et sanctus angelus Gabriel dicebat ad gloriosam Mariam: Regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. XI): et septuagesimo primo psalmo de ipso dicitur: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Quando dicebat: Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram; et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium. Quid justius, quid utilius, quam impatientem patientia superare, et damnis potius opprimi quam lucrando peccare! Sunt enim praecepta justitiae Domini Salvatoris in sancto Evangelio designata. Et ne longum sit totum dicere, post aliquanta sequitur: et abundantia pacis, donec auferatur luna (Psal. LXXI). Abundantia pacis, quia ipse est fons purissimus pacis, in quo nullae sunt turbulentae lites, nulla amaritudo malitiae, sed omnis plenitudo dulcedinis omnisque tranquillitas bonitatis. De isto ipse David propheta alio dicebat in loco: Gustate et 744 videte quoniam suavis est Dominus. Beatus vir qui sperat in eum (Psal. XXXIII); quia Dominus dicebat: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Iu hoc enim scient omnes homines quod discipuli mei estis, si invicem diligatis (Joan. XIV). Et iterum dicebat: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Et abundantia, inquit, . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Sed postmodum extollitur et erigitur, cum ad coelestia regna Domino auxiliante perducitur. Sequitur in psalmo: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus, usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI): hoc est per universas gentes, et per totum mundum, qua se longe lateque diffusus Oceani ambitus ducit, et omnium terrarum fines includit. Sequitur: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent (Ibid.). Aethiopes illi sunt spiritus tenebrarum qui in conspectu Domini, id est in adventu ejus turbati . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . sed lambere terram dicuntur, quomodo et isti . .. . . et terram lambiunt? hoc est terrenam litteram et carnalem astutiam diligunt, spiritalem vero gratiam non requirunt? Sequitur in psalmo: Reges terrae et insulae munera offerunt. Reges Arabum et Saba dona adducunt (Ibid.). Oriens ergo et Occidens, quod manifestatum est denuo in sancto Evangelio, quando magi venerunt portantes munera, aurum, thus, myrrham: aurum offerentes ut regi pretiosam fidem; thus suave, sacrificium laudis ut Deo; myrrham ad indicium et obsequium sepulturae. Item aurum regi, thus sacerdoti, myrrham sacrificio: quia Christus Dominus et rex est, et sacerdos, et sacrificium. Quia rex est, ipse ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II); quod sacerdos: Tu, inquit ad eum Pater, es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. IX). Sacrificium apostolus Paulus ait; qui seipsum obtulit oblationem et hostiam Deo in odorem bonae suavitatis (Ephes. V). Aurum, thus et myrrham. Aurum rex quaerit, id est electa corda; thus Deus orationes castas et bonas in odorem bonae fragrantiae; myrrham ad sepulturam sanctorum ejus. Ergo undique populi ad Christum 745 munera perferunt. Sequitur in psalmo: Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei (Psal. LXXI): quod impletum videmus; quia ubique nomen Domini Christi adoratur ab omnibus regibus, duntaxat Christianis, omnibusque gentibus. Sed et si sunt aliqui reges aut gentes aliquae quae nolunt adorare, sicut et vos Judaei, manet carcer aeternus, manet judicium Dei: Deus, ait propheta, manifestus veniet Deus noster, et non tardabit (Psal. XLIX); qui venit in humilitate occultus, veniet in potestate manifestus. Tunc videbit eum omnis caro, id est omnis homo, quia omnes stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum (Rom. XIV); nam et in ipso psalmo in capite ait: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuum filio regis (Psal. LXXI); quia rex et filius regis ipse est Dominus Christus; et in conclusione psalmi dicit: Replebitur gloria ejus omnis terra: fiat fiat (Ibid.). Et nos dicimus consentientes sancto prophetae cum Domini voce: Amen, amen, hoc est vere fideliter. Iteratio autem sermonis ista confirmationem in se continet veritatis. Deo gratias. Ergo convincuntur evidenter Judaei: Deo juvante sic dicamus contra eos, non studio nocendi, ut eos devictos perimamus, absit a nobis; spiritale praelium pro hominum salute geritur: arma nostra non sint carnalia, sed fortia a Deo. Itaque salvare eos cupimus et sub regis nostri Christi . . . . . convertere. Non ergo litem quaeramus, quia veritatem inquirimus; militamus sub rege pacifico, et pacis castra sectamur. Ideoque eos, ut dixi, volumus de tempestivis fluctibus erroris ad portum salutis perducere, et per atrium veritatis in domum regalem Domini nostri introducere, ut fiant de inimicis amici, et de antichristis Christiani. Videant pascuam spiritalem; videant, si merentur, coeleste convivium; videant dominicam mensam, et cantent nobiscum cum David propheta sanctissimo dicentes: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII); et iterum: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII). Sed huic persuasioni contendunt impii Judaei, maluntque mori quam vinci, dicentes: Nos unum colimus Deum, sicut scriptum est in libris Moysi: Non erunt tibi dii alii absque me, et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI). Hoc praeceptum, clamant, patribus 746 datum est, quod nos servare oportet et convenit. Quibus dicimus: Dicite ergo cur patres vestri, relicto isto uno Deo, ad idola conversi sunt? Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile, et immutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum (Psal. CV); et serviebant militiae coeli? Adjungunt: Illi viderint; nos nescimus. Quibus dicimus: Audite ergo, et discite: ideo ista admonitio a Deo dabatur, ut ad se converteret . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . care. Inde sibi lucos (IV Reg. XXI), inde sibi illicita sacrificia praesumpsere, inde deos multos, inde falsa figmenta et inania idola. Idcirco volens eos, ut diximus, Dominus a tantis erroribus ad cultum suae majestatis convertere, sacro frequenter intonabat eloquio, dicens: Non erunt tibi dii alii absque me, et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI). Nam, ut certo sciatis quae sit fides Christiana, nos ipsum unum Dominum invisibilem, incorporabilem, immortalem, sine origine et sine fine credimus, colimus et veneramur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . mereamini . . . . . studium gerimus praedicandae veritatis; ideoque post quae diximus adhuc divina sumimus testimonia; ut probemus Christum Deum et Dei Filium esse, sicut jam in aliquantis exposuimus. Dicit Deus omnipotens Pater ad Moysem in Deuteronomio (Cap. XVIII) de Christo Filio suo: Prophetam suscitabo illis de fratribus eorum sicut te; et dabo verbum ejus in os ejus, et loquetur ad eos quaecunque dixero illi. Et si quis non audierit prophetam illum, ego vindicabo. Et iterum in Regnorum legimus: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui in omnia quae sunt in corde meo faciet (I Reg. II); et in Evangelio ipse Pater dicit: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII) . .. . . . . . . . . . . . . . to, ait; et. . . . . . . . . . . . . . . . . illum . . . . . . . . . . . . . . . dicit ipsum audite . . . . . . . . . . . lis sibi sermo, et conveniens ipsis sit, ipse probatur esse, et propheta, qui est Christus Dominus 747 Filius Dei, Propheta dicitur Patris; sed est Dominus prophetarum Patris; merito Propheta, ut auctoris sui praedicator, caeteris autem gratiam prophetiae ipse contribuens. Nam sicut Propheta et Angelus vocatur a Patre, ita scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam, observa eum, et obaudi ei, et ne fueris inobediens ei: non enim deerit tibi; nomen enim meum est in illo (Exod. XXIII); unde et ipse Dominus Christus dicebat in sancto Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V); et David dicebat: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII). Sed dicitur . .. . . . . . . . . . . . . . . . . et caeterorum prophetarum litteras, et inde veritatis regulam perquiramus, et quae jam protulimus repetamus. Dicebat beatus Moyses in libro Geneseos (Cap. I) illuminatus Spiritu sancto: In principio fecit Deus coelum et terram. Attende statim illud, quia a principio coepit, et principium nominavit, quod nos intelligimus Christum principium dictum, in quo Deus Pater fecit coelum et terram; coelestia pariter et terrena in Christo fecit, id est in ipsius virtute, qui jubentis imperio ministrabat, in ipso fecit, quidquid jussum est adimplevit; quia de Patre scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt omnia (Psal. XXXII); ergo in principio, id est . . .. . . . . . . . fecit Deus coelum et terram. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . creavit me principio viarum suarum in opera sua. Ante saecula fundavit me, et iterum ex persona sapientiae ipse Christus de se dicit per prophetam: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam (Eccli. XXIV). Ergo in isto Filio et per istum, sicut saepius dictum est, Deus Pater omnipotens omnia fecit, sicut iterum in psalmo dicebat: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX). Sed, dicit Judaeus, ipse qui dixit, ipse et fecit. Cui dicimus: Et quid necesse erat ut diceret? si non erat alius qui audiret et faceret, nunquid sibi dicebat, fiat? Sed iterum dicit Judaeus: ad angelos dixit; quibus dicimus: Sed non . . . . . . . . . . . . fecerunt angeli, sed habet, et fecit Deus . . . .. . . . . . . . Judaeus; et dicit: Quomodo. . . . . . . . . filium habere Deum . . . . . . . . Judaeus invisibilis, et in cor-. . . . . . . . quibus iterum . . . . . respondemus sicut Dominus: Nonne dictum est in lege vestra, quia: Ego dixi: Dii estis, et 748 filii Altissimi carissimi. Si illos dixit deos et filios Altissimi, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; Mihi, ait Dominus, irascimini, quia dixi Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X). Deinde dicimus: Quid videtur dictum Judaeis illud, quod ait David ex persona sine dubio Christi: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum ex persona Patris dicit ipse propheta sanctissimus David ad Filium: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX). Quem genuit . . . . . . . . dicit, ergo creditis, quia . . . . . . . . . respondemus, sic Propheta . . . . . . . . et nos ita credimus genuit . . . . . . . . sed ut . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . sanctae divinae gen. . . . . . . . . ut Deo generare, genuit Dominus Dominum, lux lucem, splendor splendorem, potens potentem, rex regem, unus unum, solus solum, aeternus aeternum, virtus virtutem, creator creatorem. Haec jam diximus, et dicimus, ut valemus. Caeterum illud inexplicabile est et indicibile, quod est Pater et Filius, Filius Patris, Verbum Patris, virtus et sapientia Patris, in quo et per quem fecit Pater omnia. Hoc Verbum intellige Filium Dei, quem misit pro salute mundi, sicut propheta dixit: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI). Ergo Filius Dei dicitur, qui est Verbum Patris, non ut tu carneo et culpabili sensu intelligis Deum carnaliter nos dicere genuisse. Nam audi Isaiam (Cap. LIII) sanctum prophetam de Christo dicentem: Generationem autem ejus quis enarrabit? Nunquid dici vel explicari potest, quomodo Pater Filium genuerit, Deus Verbum protulerit? . . . . . . volo intelligere quemadmodum ista de Christo credatis; ad quem dicimus: Audi: scriptum est Patre dicente: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX); qui dicit te, alium ostendit esse, hoc est secundum a se Filium suum, ad quem dicit te: te qui dicit, et sui loquentis, et ad quem loquitur duas declarat esse personas. Ex utero, ait, ante luciferum genui te. Uterum hic majestatis sensum intelligo, inenarrabilem plenitudinem, profundumque mysterium, Dei incomprehensibilem sapientiam: ante luciferum genui te; vel, ante coeli ornatum, vel ante Spiritus sancti initium, quia ipse Spiritus sanctus lucifer dicitur, 749 qui lucem veritatis et bonae fidei mentibus humanis infundit; quique per prophetas aeterni solis Christi ut lucifer adventum saepissime nuntiavit. Nam iste Dominus Christus Filius Dei multis sanctis, et ante visus est, et prius apparuisse dignoscitur: Abrahae, et Jacob, et Moysi, et filiis Israel in columna ignis et nubis, de quo Deus Pater dixerat: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui parabit viam tuam ante te (Marc. I); et filio Nave ipse visus est, qui et dicebat: Ego sum princeps militiae virtutis Domini (Josue III), utique et Filius est Patris; et Angelus ejus dicitur, id est nuntius, et propheta, et sacerdos, et puer, et advocatus, et virtus, et sapientia, et caetera. Nam quia Abrahae visus est, audi Scripturam (Genes. XXII) dicentem: Vocavit angelus Domini Abraham de coelo, et ait: Abraham, Abraham, non extendes manum tuam super puerum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . unde in sequen. . . . . . invenies scriptum, quia pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super duas civitates Sodomam et Gomorrham (Genes. XIX). Audis quia Dominus a Domino pluit? Qui Dominus? A quo Domino, nisi Filius a Patre? Nam ipse apparuit et Jacob, et colluctatus est cum eo; unde ait ipse Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII); utique in figura corporis Christum viderat quam erat postea suscepturus, cum quo est colluctatus. Nam de Patre scriptum est: Quem vidit hominum nemo, neque videre potest (Joan. I); et iterum. Non potest, ait ipse Deus Pater, homo faciem meam videre et vivere (Exod. XXXIII). Ipse Angelus Domini, qui est Christus, apparuit Moysi in rubo, in igne; ipseque dixit: 750 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Jacob; qui dictus est Angelus primo Domini in igne apparuisse; ipse . . . . deinde dicitur (Exod. III) et dixisse: Ego sum Deus Abraham, et Isaac, et Jacob . . . . filio Nave in ripa fluminis stanti ad Jericho apparuisse. . . . . . ipsum Dominum Christum gladium tenentem in manu, cui cum diceret Jesus: Dominus noster es, an adversariorum? ait Dominus ad eum: Ego sum princeps militiae virtutis Domini (Josue III); iste est princeps principatum quaerens, ipseque rex a Patre constitutus, ipso testante et dicente: Ego autem constitutus sum rex ab eo (Psal. II). Nam et in quodam psalmo ex persona ipsius Christi loquentis dicebat David: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die pressurae, et eripiam te, et glorificabis me (Psal. XLIX). Admonet in istis versiculis immolari deberi Deo Patri, et se invocari, ut auxilietur supplicibus suis, prout diceret: redde Patri obsequium laudis, et ego tibi praestabo auxilium protegentis; honora genitorem, et me invenies adjutorem. Unde ipse et in sancto Evangelio dicebat: Ego honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me (Joan. VIII). Nos ergo Christiani unum Deum Patrem credimus et confitemur, et unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus, quem et lex et prophetae locuti sunt, et per ipsum Deum Patrem oramus, et ipsi gratias agimus, quia et ipse Salvator ita nobis mandavit, dicens, et omnibus credere volentibus: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Ergo cognoscentes praecepta Salvatoris nostri Christi, unum Deum Patrem per ipsum semper laudemus, cui est gloria in saecula. Amen.