Tomus ad Flavianum

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tomus ad Flavianum
Epistola XXVIII ad Flavianum Episcopum Constantinopolitanum contra Eutychis Perfidiam et Hæresim
(ed. Jacobus Paulus Migne)
ex Patrologia Latina, Tomo LIV
13 junii 449
editio: incognita
fons: incognitus


I · II · III · IV · V · VI




Leo episcopus, dilectissimo fratri Flaviano Constantinopolitano episcopo.

Præsumptio et imperitia Eutychen in errorem impulerunt. — Lectis dilectionis tuæ litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset agnovimus; et quæ prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt. Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: Noluit intelligere, ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Ps. xxxv, 4). Quid autem iniquius quam impia sapere, et sapientoribus doctioribusque non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoescendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris Testamenti paginis acquisivit, qui ne ipsius quidem Symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur.

De duplici Christi nativitate et natura. — Nesciens igitur quid deberet de Verbi Dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiæ lumen, in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur: Credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quibus tribus sententiis omnium fere hæreticorum machinæ destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens et Pater creditur, consempiternus eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia: idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Quæ nativitas temporalis illi nativitati divinæ et sempiternæ nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit; ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu sancto intra uterum matris Virginis, quæ illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.

Sed si de hoc christianæ fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuæ veritatis obcæcatione sibi propria tenebrarat; doctrinæ se evangelicæ subdidisset. Et dicente Matthæo: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. i, 1); apostolicæ quoque prædicationis expetisset instructum. Et legens in Epistola ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. i, 1); ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset. Et inveniens promissionem Dei ad Abraham dicentis: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. {{sc|xii}, 3, et xxii, 18); ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. iii, 8). Isaiæ quoque prædicationem interiore apprehendisset auditu dicentis: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. vii, 14; Matth. i, 23). Ejusdemque prophetæ fideliter verba legisset: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabunt nomen ejus, magni consilii Angelus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, Pater futuri sæculi (Isai. ix, 6). Nec frustratorie loquens, ita Verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit Dominum nostrum Jesum Christum non nostræ esse naturæ, quia missus ad beatam Mariam semper virginem angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 35)? ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis. Fecunditatem enim virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est; et ædificante sibi Sapientia domum (Prov. ix, 1), Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14): hoc est, in ea carne quam assumpsit ex homine, et quam spiritu vitæ rationalis animavit.

Fides et consilium Dei circa incarnationem Verbi exponuntur. — Salva igitur proprietate utriusque naturæ et substantiæ, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab æternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostræ debitum, natura inviolabilis naturæ est unita passibili: ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quæ in nobis ab initio Creator condidit, et quæ reparanda suscepit. Non illa quæ deceptor intulit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens: quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem præbuit, et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem fua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de prævaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justitiæ exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam; opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suæ dispositionem sacramento occultiore compleret; et homo diabolicæ iniquitatis versutia actus in culpam contra Dei propositum non periret.

Utriusque Christi nativitatis et naturæ proprietates expenduntur. — Ingreditur ergo hæc mundi infima Filius Dei, de cœlesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris, incomprehendibilis voluit comprehendi; ante tempora manens esse cœpit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suæ immensitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passabilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est de Matre Domini, natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis. Sicut enim Deum non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione, quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab æqualitate paternæ gloriæ non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit. Unus enim idemque est, quod sæpe dicendum est, vere Dei Filius, et vere hominis filius. Deus per id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. i, 1); homo per id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Deus per id quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibid., 3); homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. iv, 4). Nativitatis carnis manifestatio est humanæ naturæ; partus virginis, divinæ est virtutis indicium. Infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum (Luc. ii, 7): magnitudo Altissimi declaratur vocibus angelorum (Luc. ii, 13). Similis est rudimentis hominum, quem Herodes impie molitur occidere (Matth. ii, 16); sed Dominus est omnium, quem magi gaudent suppliciter adorare. Jam cum ad præcursoris sui Joannis baptismum venit (Matth. iii, 13), ne lateret quod carnis velamine Divinitas tegeretur, vox Patris de cœlo intonans dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Ibid., 17). Quem itaque sicut hominem diabolica tentat astutia, eidem sicut Deo angelica famulantur officia (Matth. iv, 1, 11). Esurire, sitire, lassescere atque dormire, evidenter humanum est. Sed quinque panibus quinque millia hominum satiare (Joan. vi, 5), et largiri Samaritanæ aquam vivam (Joan. iv, 10), cujus haustus bibenti præstet ne ultra jam sitiat; supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare (Matth. xiv, 25), et elationes fluctuum increpata tempestate consternere (Luc. viii, 24); sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa præteream, non ejusdem naturæ est, flere miserationis affectu amicum mortuum (Joan. xi, 35) et eumdem, remoto quatriduanæ aggere sepulturæ, ad vocis imperium excitare redivivum (Ibid., 43); aut in ligno pendere, et in noctem luce conversa, omnia elementa tremefacere; aut clavis transfixum esse, et paradisi portas fidei latronis aperire (Matth. xxvii, 35); ita non ejusdem naturæ est, dicere: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), et dicere, Pater major me est (Joan. xiv, 28). Quamvis enim in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit; aliud tamen est, unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor Patre humanitas; de Patre illi est æqualis cum Patre Divinitas.

Veritas carnis in Christo probatur ex Scriptura. — Propter hanc ergo unitatem personæ in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de cœlo, cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus, assumpserit. Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum hæc non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturæ humanæ sit infirmitate perpessus. Unde Unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur, secundum illud Apostoli: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (II Cor. ii, 8). Cum autem ipse Dominus noster atque Salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret, Quem me, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? Cumque illi diversas aliorum opiniones retexuissent, Vos autem, ait, quem me esse dicitis? Me utique, qui sum Filius hominis, et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem me esse dicitis? Ubi B. Petrus divinitus inspiratus, et confessione sua omnibus gentibus profuturus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. xvi, 16). Nec immerito beatus est pronuntiatus a Domino, et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis, qui per revelationem Patris eumdem et Dei Filium est confessus et Christum: quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem; et æqualis erat periculi Dominum Jesum Christum aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero Domini (quæ utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus, quam qui fuerat crucifixus et mortuus) quid aliud quadraginta dierum mora gestum est, quam ut fidei nostræ integritas ab omni caligine mundaretur? Colloquens enim cum discipulis suis, et cohabitans atque convescens (Act. i, 4), et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis, quos dubietas perstringebat, admittens, ideo et clausis ad discipulos januis introibat, et flatu suo dabat Spiritum sanctum (Joan. xx, 22), et donato intelligentiæ lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat; et rursus idem vulnus lateris (Ibid.), fixuras clavorum et omnia recentissimæ passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas et pedes, quia ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39); ut agnosceretur in eo proprietas divinæ humanæque naturæ individua permanere; et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium æstimandus est vacuus, qui naturam nostram in Unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beati apostoli et evangelistæ Joannis expavit dicentis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. iv, 1). Quid autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum, per quod unum salvati sumus, impudentissimus evacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcæcatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat; cujus credit mortem, agnoscat et carnem: nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem; quoniam negatio veræ carnis, negatio est etiam corporeæ passionis. Si ergo Christianam suscipit fidem, et a prædicatione Evangelii suum non avertit auditum; videat quæ natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno, et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua fluxerit, ut Ecclesia Dei et lavacro rigaretur et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum prædicantem, quod sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat ejusdem apostoli verba dicentis: Scientes, quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. 1, 18). Beati quoque Joannis apostoli testimonio non resistat, dicens: Et sanguis Jesu Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. i, 7). Et iterum: Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra (I Joan. v, 4). Et: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus; non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis, et tres unum sunt. Spiritus utique sanctificationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: quæ tria unum sunt, et individua manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur; quia catholica Ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut in Christo Jesu nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate Divinitas.

Eutychis prava et subdola confessio. Qua ratione, si resipiscit, communioni sit restituendus. Legati mittuntur in Orientem. — Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit, dicens: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vero unam naturam confiteor: miror tam absurdam tamque perversam ejus professionem nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem nimis insipientem nimisque blasphemum, ita omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum; cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter æstimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, sollicitudinis tuæ diligentiam commonemus, frater charissime, ut si per inspirationem misericordiæ Dei ad satisfactionem causa perducitur; imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum odo patefecit, bene cœperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coarctatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset præbere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse qui judicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit; vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quæ ab eo male sunt sensa viva voce et præsenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio: quia Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. x, 11), et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Luc. ix, 56), imitatores nos suæ vult esse pietatis: ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exsequendam, fratres nostros Julium episcopum et Renatum presbyterum rituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconem vice nostra direximus. Quibus Dulcitium notarium nostrum, cujus fides nobis est probata, sociavimus: confidentes adfuturum Divinitatis auxilium, ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.