Personae
I
Thyestes
II
Atreus
Tantali Umbra
III
Furia
Satelles
Tantalus
Nuntius
Chorus
v. 1
(281) Tantali Umbra Furia
Tantali Umbra
Quis inferorum sede ab infausta extrahit
avido fugaces ore captantem cibos,
quis male deorum Tantalo visas domos
ostendit iterum? peius inventum est siti
arente in undis aliquid et peius fame 5
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris venit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu vasto patens
visceribus atras pascit effossis aves 10
et nocte reparans quicquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? o quisquis nova
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest 15
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit
e stirpe turba quae suum vincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat. 20
(282)
regione quicquid impia cessat loci
complebo — numquam stante Pelopea domo
Minos vacabit.
Fvr.
Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
certetur omni scelere et alterna vice 25
stringatur ensis; ne sit irarum modus
pudorve, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
odisse crimen: semper oriatur novum, 30
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat, superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia violentae domus
fortuna reges inter incertos labet:
miser ex potente fiat, ex misero potens 35
fluctuque regnum casus assiduo ferat,
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,
quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
fratrem expavescat frater et gnatum parens 40
gnatusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat viro
infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-
effusus omnis irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces 45
Libido victrix: impia stuprum in domo
levissimum sit facinus; et fas et fides
iusque omne pereat, non sit a vestris malis
immune caelum, cur micant stellae polo
flammaeque . servant debitum mundo decus? 50
nox alia fiat, excidat caelo dies. s
misce penates, odia caedes funera (283)
accerse et imple Tantalo totam domum.
ornetur altum columen et lauro fores
laetae virescant, dignus adventu tuo 55
splendescat ignis — Thracium fiat nefas
maiore numero, dextra cur patrui vacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos —
et quando tollet? ignibus iam subditis
spument aena, membra per partes eant 60
discerpta, patruos polluat sanguis focos,
epulae instruantur — non novi sceleris tibi
conviva venies, liberum dedimus diem
tuamque ad istas solvimus mensas famem:
ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor 65
spectante te potetur; inveni dapes
quas ipse fugeres — siste, quo praeceps ruis?
Tant.
Ad stagna et amnes et recedentes aquas
labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.
abire in atrum carceris liceat mei 70
cubile, liceat, si parum videor miser,
mutare ripas: alveo medius tuo,
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
quicumque poenas lege fatorum datas
pati iuberis, quisquis exeso iaces 75
pavidus sub antro iamque venturi times
montis ruinam, quisquis avidorum feros
rictus leonum et dira Furiarum agmina
implicitus horres, quisquis immissas faces
semiustus abigis, Tantali vocem excipe 80
properantis ad vos: credite experto mihi,
amate poenas, quando continget mihi (284)
effugere superos?
Fvr. Ante perturba domum
inferque tecum proelia et ferri malum
regibus amorem, concute insano ferum 85
pectus tumultu,
Tant. Me pati poenas decet,
non esse poenam, mittor ut dirus vapor
tellure rupta vel gravem populis luem
sparsum pestis, ducam in horrendum nefas
avus nepotes — magne divorum parens 90
nosterque, quamvis pudeat, ingenti licet
taxata poena lingua crucietur loquax,
nec hoc tacebo: moneo, ne sacras manus
violate caede neve furiali malo
aspergite aras. stabo et arcebo scelus — 95
quid ora ferres verbere et tortos ferox
minaris angues? quid famem infixam intimis
agitas medullis? flagrat incensum siti
cor et perustis flamma visceribus micat —
[sequor.] 100
Fvr.
Hunc, hunc furorem divide in totam domum!
sic, sic ferantur et suum infensi invicem
sitiant cruorem, sentit introitus tuos
domus et nefando tota contactu horruit.
actum est abunde, gradere ad infernos specus 105
amnemque notum; iam tuum maestae pedem
terrae gravantur: cernis ut fontis liquor
introrsus actus linquat, ut ripae vacent
ventusque raras igneus nubes ferat?
pallescit omnis arbor ac nudus sitit 110
fugiente pomo ramus, et qui fluctibus
illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit
vicina gracili dividens terra vada, (285)
longe remotos tutus exaudit sonos.
iam Lerna retro cessit et Phoronides 115
latuere venae nec suas profert sacer
Alpheos undas et Cithaeronis iuga
stant parte nulla cana deposita nive
timentque veterem nobiles Argi sitim.
en ipse Titan dubitat an iubeat sequi 120
cogatque habenis ire periturum diem.
Chorus
Argos de superis si quis Achaicum
Pisaeasque domos curribus inclitas,
Isthmi si quis amat regna Corinthii
et portus geminos et mare dissidens, 125
si quis Taygeti conspicuas nives,
quas cum Sarmaticus tempore frigido
in summis Boreas composuit iugis,
aestas veliferis solvit Etesiis,
quem tangit gelido flumine lucidus 130
Alpheos, stadio notus Olympico,
advertat placidum numen et arceat,
alternae scelerum no redeant vices
nec succedat avo deterior nepos
et maior placeat culpa minoribus. 135
tandem lassa feros exuat impetus
eieci progenies impia Tantali.
Peccatum satis est; fas valuit nihil
aut commune nefas, proditus occidit
deceptor domini Myrtilus, et fide 140
vectus qua fuerat nobile reddidit (286)
mutato pelagus nomine: notior
nulla est Ioniis fabula navibus.
exceptus gladio parvulus impio
dum currit patrium natus ad osculum, 145
immatura focis victima concidit
divisusque tua est, Tantale, dextera,
mensas ut strueres hospitibus deis.
hos aeterna fames persequitur cibos,
hos aeterna sitis; nec dapibus feris 150
decerni potuit poena decentior.
Stat lassus vacuo gutture Tantalus:
impendet capiti plurima noxio
Phineis avibus praeda fugacior;
hinc illinc gravidis frondibus incubat 155
et curvata suis fetibus ac tremens
alludit patulis arbor hiatibus.
haec, quamvis avidus nec patiens morae,
deceptus totiens tangere neglegit
obliquatque oculos oraque comprimit 160
inclusisque famem dentibus alligat
sed tunc divitias omne nemus suas
demittit propius pomaque desuper
insultant foliis mitia languidis
accenduntque famem, quae iubet irritas 165
exercere manus — has ubi protulit
et falli libuit, totus in arduum
autumnus rapitur silvaque mobilis,
instat deinde sitis non levior fame;
qua cum percaluit sanguis et igneis 170
exarsit facibus, stat miser obvios
fluctus ore petens, quos profugus latex
avertit sterili deficiens vado (287)
conantem que sequi deserit; hic bibit
altum de rapido gurgite pulverem. 175
Atreus Satelles
Ignave, iners, enervis et (quod maximum
probrum tyranno rebus in summis reor)
inulte, post tot scelera, post fratris dolos
fasque omne raptum questibus vanis agis
iratus Atreus? fremere iam totus tuis 180
debebat armis orbis et geminum mare
utrimque classes agere, iam flammis agros
lucere et urbes decuit ac strictum undique
micare ferrum, tota sub nostro sonet
Argolica tellus equite; non silvae tegant 185
hostem nec altis montium structae iugis
arces; relictis bellicum totus canat
populus My cenis, quisquis invisum caput
tegit ac tuetur, clade funesta occidat,
haec ipsa pollens incliti Pelopis domus 190
ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.
age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
sed nulla taceat, aliquod audendum est nefas
atrox, cruentum, tale quod frater meus
suum esse mallet — scelera non ulciscens, 195
nisi vineis, et quid esse tam saevum potest
quod superet illum? numquid abiectus iacet?
numquid secundis patitur in rebus modum,
fessis quietem? novi ego ingenium viri
indocile: flecti non potest — frangi potest. 200
proinde antequam se firmat aut vires parat,
petatur ultro, ne quiescentem petat.
(288)
aut perdet aut peribit: in medio est scelus s
positum occupanti.
Sat.
Fama te populi nihil
adversa terret? 205
Atr. Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare.
Sat. Quos cogit metus
laudare, eosdem reddit inimicos metus,
at qui favoris gloriam veri petit,
animo magis quam. voce laudari volet. 210
Atr.
Laus vera et humili saepe contingit viro,
non nisi potenti falsa, quod nolunt velint.
Sat.
Rex velit honesta: nemo non eadem volet.
Atr.
Vbicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur. 215
Sat. Vbi non est pudor
nec cura iuris sanctitas pietas fides,
instabile regnum est.
Atr. Sanctitas pietas fides
privata bona sunt, qua iuvat reges eant.
Sat.
Nefas nocere vel malo fratri puta.
Atr.
Fas est in illo quicquid in fratre est nefas. 220
quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
regnumque furto: specimen antiquum imperi
fraude est adeptus, fraude turbavit domum,
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus, 225
arcanus aries, ductor opulenti gregis,
huius per omne corpus effuso coma
dependet auro, cuius e tergo novi
aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
possessor huius regnat, hunc tantae domus 230
fortuna sequitur, tuta seposita sacer
in parte carpit prata, quae cludit lapis
fatale saxeo pascuum muro tegens.
(289)
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
consorte nostri perfidus thalami avehit. 235
hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
per regna trepidus exul erravi mea,
pars nulla generis tuta ab insidiis vacat,
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
domus aegra, dubius sanguis est — certi nihil 240
nisi frater hostis, quid stupes? tandem incipe
animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
ad haec manus exempla poscuntur meae.
profare, dirum qua caput mactem via.
Sat.
Ferro peremptus spiritum inimicum expuat. 245
Atr.
De fine poenae . loqueris; ego poenam volo.
perimat tyrannus lenis: in regno meo
mors impetratur.
Sat. Nulla te pietas movet?
Atr.
Excede, Pietas, si modo in nostra domo
umquam fuisti, dira Furiarum cohors 250
discorsque Erinys veniat et geminas faces
Megaera quatiens: non satis magno meum
ardet furore pectus, impleri iuvat
maiore monstro.
Sat. Quid novi rabidus struis?
Atr.
Nil quod doloris capiat assueti modus; 255
nullum relinquam facinus et nullum est satis.
Sat.
Ferrum? ATR. Parum est
Sat. Quid ignis?
Atr.
Etiamnunc parum est.
Sat.
Quonam ergo telo tantus utetur dolor?
Atr.
Ipso Thyeste.
Sat. Maius hoc ira est malum.
Atr.
Fateor, tumultus pectora attonitus quatit 260
penitusque volvit; rapior et quo nescio,
sed rapior. imo mugit e fundo solum,
tonat dies serenus ac totis domus
ut fracta tectis crepuit et. moti lares (290)
vertere voltum: fiat hoc, fiat nefas 265
quod. di. timebis,
Sat. Facere quid tandem paras?
Atr.
Nescio quid animo maius et solito amplius
supraque fines moris humani tumet
instatque pigris manibus — haud quid sit scio,
sed grando quiddam est. ita sit. hoc, anime, occupa. 270
dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo:
quod uterque faciat, vidit infandae domus
Odrysia mensas — fateor, immane est scelus,
sed occupatum: maius hoc aliquid dolor
inveniat, animum Baulis inspira parens 275
sororque; causa est similis: assiste et manum
impelle nostram, liberos avidus pater
gaudetque Iaceret et suos artus edat.
bene est, abunde est. hic placet poenae modus
tantisper, ubinam est? tam diu cur innocens 280
versatur Atreus? tota iam ante oculos meos
imago caedis errat, ingesta orbitas
in ora patris — anime, quid rursus times
et ante rem subsidis? audendum est, age:
quod est in isto scelere praecipuum nefas, 285
hoc ipse faciet,
Sat. Sed quibus captus dolis
nostros dabit perductus in laqueos pedem?
inimica credit cuncta,
Atr. Non poterat capi,
nisi capere vellet, regna nune sperat mea:
hac spe minanti fulmen occurret Iovi, 290
hac spe subibit gurgitis tumidi minas
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
hac spe, quod esse maximum retur malum,
fratrem videbit.
Sat. Quis fidem pacis dabit?
cui tanta credet? 295
Atr. Credula est spes improba.
(291)
gnatis tamen mandata quae patruo ferant
dabimus: relictis exul hospitiis vagus
regno ut miserias mutet atque Argos regat
ex parte dominus, si nimis durus preces
spernet Thyestes, liberos eius rudes 300
malisque fessos gravibus et faciles capi
prece commovebunt: hinc vetus regni furor,
illinc egestas tristis ac durus labor
quamvis rigentem tot malis subigent virum.
Sat.
Iam tempus illi fecit aerumnas leves. 305
Atr.
Erras: malorum sensus accrescit die.
leve est miserias ferre, perferre est grave
Sat.
Alios ministros consili tristis lege.
Atr.
Peiora iuvenes facile praecepta audiunt.
Sat.
In patre facient quicquid in patruo doces: 310
saepe in magistrum scelera redierunt sua.
Atr.
Vt nemo doceat fraudis et sceleris vias,
regnum docebit, ne mali fiant times?
nascuntur, istud quod vocas saevum asperum
agique dure credis et nimium impie, 315
fortasse et illic agitur,
Sat. Hanc fraudem scient
nati parari?
Atr. Tacita tam rudibus fides
non est in annis; detegent forsan dolos:
tacere multis discitur vitae malis.
SAT,. Ipsosque per quos fallere alium cogitas 320
falles?
Atr. Vt ipsi crimine et culpa vacent,
quid enim necesse est liberos sceleri meos
inserere? per nos odia se nostra explicent. —
male agis, recedis, anime: si parcis tuis, (292)
parces et illis, consili Agamemnon mei 325
sciens minister fiat et fratri sciens
Menelaus adsit, prolis incertae fides
ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt
et gerere nolunt odia. si patruum vocant.
pater est, eatur. — — multa sed trepidus solet 330
detegere vultus, magna nolentem quoque
consilia produnt: nesciant quantae rei
fiant ministri, nostra tu coepta occides.
Sat.
Haud sum monendus: ista nostro in pectore
fides timorque, sed magis claudet fides. 335
Chorus
[Tandem regia nobilis,
antiqui genus Inachi,
fratrum composuit minas. ]
Quis vos exagitat furor,
alternis dare sanguinem 340
et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium,
regnum qua iaceat loco.
regem non faciunt opes,
non vestis Tyriae color, 345
non frontis nota regiae,
non auro nitidae trabes:
rex est qui posuit metus (293)
et diri mala pectoris,
quem non ambitio inpotens 350
et numquam stabilis favor
vulgi praecipitis movet,
non quicquid fodit Occideris
ant unda Tagus aurea
claro devenit alveo, 355
non quicquid Libycis terit
fervens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui via fulminis,
non Eurus rapiens mare 360
aut saevo rabidus freto
ventosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictas domuit chalybs,
qui tuto positus loco 365
infra se videt omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conveniant licet
qui sparsos agitant Dabas, 370
qui rubri vada litoris
et gemmis mare lucidis
late sanguineum tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis, 375
certet Danuvii vadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)
Seres vellere nobiles:
nil ullis opus est equis,
nil armis et inertibus (294)
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus 385
urbes sternere machinis,
longe saxa rotantibus.
mens regnum bona possidet. 380
[rex est qui metuit nihil,
rex est qui cupiet nihil. ]
hoc regnum sibi quisque dat. 390
Stet quicumque volet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio, 395
nullis nota Quiritibus
aetas per tacitum fluat.
sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies.
plebeius moriar senex. 400
illi mors gravis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.
Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus
Optata patriae tecta et Argolicas opes
miserisque summum ac maxime exulibus bonum, 405
tractum soli natalis et patrios deos
(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
turres, labore maius humano decus, (295)
celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
palmam paterno non semel curru tuli. 410
occurret Argos, populus occurret frequens —
sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque vitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat: 415
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
revolvor: animus haeret ac retro cupit
corpus referre, moveo nolentem gradum. 420
Tant.
Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
vultumque versat seque in incerto tenet.
Thy.
Quid, anime, pendes quidve consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala 425
iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? esse iam miserum iuvat,
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
referre visa? cur bonis tantis sinum 430
subducis? ira frater abiecta redit
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.
Thy.
Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
nihil timendum video, sed timeo tamen. 435
placet ire, pigris membra sed genibus labant
alioque quam quo nitor abductus feror,
sic concitatam remige et velo ratem
aestus resistens remigi et velo refert.
(296)
Tant.
Evince quicquid obstat et mentem impedit 440
reducemque quanta praemia expectent vide.
pater, potes regnare,
Thy. Cum possim mori.
Tant.
Summa est potestas —
Thy. Nulla: si cupias
nihil.
Tant.
Gnatis relinques,
Thy. Non capit regnum duos.
Tant.
Miser esse mavult esse qui felix potest? 445
Thy.
Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
frustra timentur dura. dum excelsus steti,
numquam pavere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris, o quantum bonum est
obstare nulli, capere securas dapes 450
humi iacentem! scelera non intrant casas,
totusque mensa capitur angusta cibus;
venenum in auro bibitur — expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.
non vertice alti montis impositam domum 455
et eminentem civitas humilis tremit
nec fulget altis splendidum tectis ebur
somnosque non defendit excubitor meos;
non classibus piscamur et retro mare
iacta fugamus mole nec ventrem improbum 460
alimus tributo gentium, nullus mihi
ultra Getas metatur et Parthos ager;
non ture colimur nec meae excluso Iove
ornantur arae; nulla culminibus meis
imposita nutat silva nec fumant manu 465
succensa multa stagna nec somno dies
Bacchoque nox iungenda pervigil! datur:
sed non timemur, tuta sine telo est domus
rebusque parvis magna praestatur quies —
immane regnum est posse sine regno pati. 470
Tant.
Nec abnuendum, si dat imperium deus, (297)
nec appetendum est: frater ut regnes rogat.
Thy.
Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus.
Tant.
Redire pietas unde submota est solet
reparatque vires iustus amissas amor. 475
Thy.
Amat Thyesten frater? aetherias prius
perfundet Arctos pontus et Siculi rapax
consistet aestus unda et Ionio seges
matura pelago surget et lucem dabit
nox atra terris, ante cum flammis aquae. 480
cum morte vita. cum mari ventus fidem
foedusque iungent.
Tant. Quam tamen fraudem times?
Thy.
Omnem: timori quem meo statuam modum?
tantum potest quantum odit.
Tant. In te quid potest?
Thy.
Pro me nihil iam metuo: vos facitis mihi 485
Atrea timendum,
Tant. Decipi cautus times?
Thy.
Serum est cavendi tempus in mediis malis:
eatur. unum genitor hoc testor tamen:
ego vos sequor, non duco.
Tant. Respiciet deus
bene cogitata, perge non dubio gradu. 490
Atreus Thyestes Tantalus Plisthenes Taciti
Plagis tenetur clausa dispositis fera:
et ipsum et una generis invisi indolem
iunctam parenti cerno, iam tuto in loco
vorsantur odia. venit in nostras manus
tandem Thyestes, venit, et totus quidem. 495
vix tempero animo, vix dolor frenos capit
sic, cum feras vestigat et longo sagax (298)
loro tenetur Vmber ac presso vias
scrutatur ore, dum procul lento suem
odore sentit, paret et tacito locum 500
rostro pererrat; praeda cum propior fuit,
cervice tota pugnat et gemitu vocat
dominum morantem seque retinenti eripit:
cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;
tamen tegatur. aspice, ut multo gravis 505
squalore vultus obruat maestos coma,
quam foeda iaceat barba, praestetur fides —
fratrem iuvat videre, complexus mihi
redde expetitos. quicquid irarum fuit
transierit; ex hoc sanguis ac pietas die 510
colantur, animis odia damnata excidant.
Thy.
Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti, pessimam causam meam
hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens 515
quicumque visus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est: supplicem primus vides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
erasus abeat. obsides fidei accipe 520
hos innocentes, frater,
Atr. A genibus manum
aufer meosque potius amplexus pete.
vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
pendete collo, squalidam vestem exue
oculisque nostris parce et ornatus cape 525
pares meis. laetusque fraterni imperi
capesse partem, maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, virtus dare.
Thy.
Di paria, frater, pretia pro tantis tibi 530
(299)
meritis rependant. regiam capitis notam
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit, liceat in media mihi
latere turba,
Atr. Recipit hoc regnum duos.
Thy.
Meum esse credo quicquid est, frater, tuum. 535
Atr.
Quis influentis dona fortunae abnuit?
Thy.
Expertus est quicumque quam facile effluant.
Atr.
Fratrem potiri gloria ingenti vetas?
Thy.
Tua iam peracta gloria est, restat mea:
respuere certum est regna consilium mihi. 540
Atr.
Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
Thy.
Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma servient mecum tibi.
Atr.
Imposita capiti vincla venerando gere;
ego destinatas victimas superis dabo. 545
Chorus
Credat hoc quisquam? ferus ille et
nec potens mentis truculentus Atreus
fratris aspectu stupefactus haesit,
nulla vis maior pietate vera est:
iurgia externis inimica durant, 550
quos amor verus tenuit, tenebit
ira cum magnis agitata causis
gratiam rupit cocinitque bellum,
cum leves frenis sonuere turmae,
fulsit hinc illinc agitatus ensis 555
quem movet crebro furibundus ictu
sanguinem Mavors cupiens recentem:
opprimit ferrum manibusque iunctis
ducit ad pacem Pietas negantes.
Otium tanto subitum e tumultu 560
quis deus fecit? modo per Mycenas (300)
arma civilis' crepuere belli:
pallidae natos tenuere matres;
uxor armato timuit marito,
cum manum invitus sequeretur ensis, 565
sordidus pacis vitio quietae;
ille labentes renovare muros,
hic situ quassas stabilire turres,
ferreis portas cohibere claustris
ille certabat, pavidusque pinnis 570
anxiae noctis vigil incnbabat:
peior est bello timor ipse belli.
Iam minae saevi cecidere ferri,
iam silet murmur grave classicorum,
iam tacet stridor litui strepentis: 575
alta pax urbi revocata, laetae est.
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
Bruttium Coro feriente pontum,
Scylla pulsati s resonat cavernis
ac mare in portu timuere nautae 580
quod rapax haustum revomit Charybdis,
et ferus Cyclops metuit parentem
rupe ferventis residens in Aetnae,
ne superfusis violator undis
ignis aeternis resonans caminis, 585
et putat mergi sua posse pauper
regna Laertes Ithaca tremente:
si suae ventis cecidere vires,
mitius stagno pelagus recumbit;
alta, quae navis timuit secare, 590
hinc et hinc fusis speciosa velis
strata ludenti patuere cumbae, (301)
et vacat mersos numerare pisces
hic ubi ingenti modo sub procella
Cycladas pontum timuere motae. 595
Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
invicem cedunt; brevior voluptas,
ima permutat levis hora summis:
ille qui donat diadema fronti,
quem genu nixae tremuere gentes, 600
cuius ad nutum posuere bella
Medus et Phoebi propioris Indus
et Dahae-Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et moventes
cuncta divinat metuitque casus 605
mobiles rerum dubiumque tempus.
Vos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque vitae,
ponite inflatos tumidosque vultus:
quicquid a vobis minor expavescit, 610
maior hoc vobis dominus minatur;
omne sub regno graviore regnum est.
quem dies vidit veniens superbum,
hunc dies vidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis, 615
nemo desperet meliora lassis:
miscet haec illis prohibetque Clotho
stare Fortunam, rotat omne fatum,
nemo tam divos habuit faventes,
crastinum ut posset sibi polliceri: 620
res deus nostras celeri citatas
turbine versat.
(302)
Quis me per auras turbo praecipitem vehet-
atraque nube involvet, ut tantum nefas
eripiat oculis? o domus Pelopi quoque 625
et Tantalo pudenda!
Chor. Quid portas novi?
Nvnt.
Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
sortita fratres, et maris gemini premens
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
praebens Alanis, an sub aeterna nive 630
Hyrcana tellus an vagi passim Scythae?
quis hic nefandi est conscius monstri locus?
Chor.
Effare et istud pande, quodcumque est, malum.
Nvnt.
Si steterit animus, si metu corpus rigens
remittet artus, haeret in vultu trucis 635
imago facti, ferte me insanae procul,
illo, procellae, ferte quo fertur dies
hinc raptus,
Chor. Animos gravius incertos tenes,
quid sit quod horres ede et auctorem indica:
non quaero quis sit, sed uter. effare ocius. 640
Nvnt.
In arce summa Pelopiae pars est domus
conversa ad austros, cuius extremum latus
aequale monti crescit atque urbem premit
et contumacem regibus populum suis
habet sub ictu; fulget hic turbae capax 645
immane. tectum-, cuius auratas trabes
variis columnae nobiles maculis ferunt,
post ista vulgo nota, quae populi colunt,
in multa dives spatia discedit domus;
arcana in imo regio secessu iacet, 650
alta vetustum valle compescens nemus,
penetrale regni, nulla qua laetos solet (303)
praebere ramos arbor aut ferro coli,
sed taxus et cupressus et nigra ilice
obscura natat silva, quam supra eminens 655
despectat alte quercus et vincit nemus.
hinc suspicari regna Tantalidae solent,
hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.
affixa inhaerent dona: vocales tubae
victaeque falsis axibus pendent rotae
fractique currus", spolia Myrtoi maris 660
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
et de triumpho picta barbarico chlamys.
fons stat sub umbra tristis et nigra piger 665
haeret palude: talis est dirae Stygis
deformis unda quae facit caelo fidem.
hinc nocte caeca gemere feralis deos
fama est, catenis lucus excussis sonat
ululantque manes, quicquid - audire est metus 670
illic videtur: errat antiquis vetus
emissa bustis turba et insultent loco
maiora notis monstra; quin tecta solet
micare silva flamma, et excelsae trabes
ardent sine igne. saepe latratu nemus 675
trino remugit, saepe simulacris domus
attonita magnis, nec dies sedat metum:
nox propria luco est et superstitio inferum
in luce media regnat, hinc orantibus
responsa dantur certa, cum ingenti sono 680
laxantur adyto fata et inmugit specus
vocem deo solvente. quo postquam furens (304)
intravit Atreus liberos fratris trahens,
ornantur arae — quis queat digne eloqui?
post terga iuvenum nobiles religat manus 685
et maesta vitta capita purpurea ligat;
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
tangensque salsa victimam culter mola.
servatur omnis ordo, ne tantum nefas
non rite fiat. 690
Chor. Quis manum ferro admovet?
Nvnt.
Ipse est sacerdos, ipse funesta prece
letale carmen ore violento canit,
stat ipse ad aras, ipse devotos neci
contrectat et componit et † ferro admovet;
attendit ipse: nulla pars sacri perit 695
lucus tremescit, tota succusso solo
nutavit aula, dubia quo pondus daret
ac fluctuanti similis; e laevo aethere
atrum cucurrit limitem sidus trahens.
libata in ignes vina mutato fluunt 700
cruenta Baccho. , regium capiti decus
bis terque lapsum est, flevit in templis ebur.
movere cunctos monstra, sed solus sibi
immotus Atreus constat atque ultro deos
terret minantes, iamque dimissa mora
adsistit aris, torvum et obliquum intuens.
ieiuna silvis qualis in Gangeticis
inter iuvencos tigris erravit duos,
utriusque praedae cupida quo primum ferat
incerta morsus (flectit hoc rictus suos, 710
illo reflectit et famem dubiam tenet),
sic dirus Atreus capita devota impiae (305)
speculatur irae: quem prius mactet sibi
dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
nec interest, sed dubitat et saevum scelus 715
iuvat ordinare.
Chor. Quem tamen ferro occupat?
Nvnt.
Primus locus (ne desse pietatem putes)
aro dicatur: Tantalus prima hostia est.
Chor.
Quo iuvenis animo, quo tulit vultu necem?
Nvnt.
Stetit sui securus et non est preces 720
perire frustra passus; ast illi ferus
in vulnere ensem abscondit et penitus premens
iugulo manum commisit: educto stetit
ferro cadaver, cumque dubitasset diu,
hac parte an illa caderet, in patruum cadit. 725
tunc ille ad aras Plisthenem saevus trahit
adicitque fratri; colla percussa amputat;
cervice caesa truncus in pronum ruit,
querulum cucurrit murmure incerto caput.
Chor.
Quid deinde gemina caede perfunctus facit? 730
puerone parcit an scelus sceleri ingerit?
Nvnt.
Silva iubatus qualis Armenia leo
in caede multa victor armento incubat
(cruore rictus madidus et pulsa fame
non ponit iras: hinc et hinc tauros premens 735
vitulis minatur dente iam lasso piger),
non aliter Atreus saevit atque ira tumet,
ferrumque gemina caede perfusum tenens,
oblitus in quem fureret, infesta manu
exegit ultra corpus — ut pueri statim 740
pectore receptus ensis in tergo extitit;
cadit ille et aras sanguine extinguens suo
per utrumque vulnus moritur.
Chor. O saevum scelus!
Nvnt.
Exhorruistis? hactenus si stat nefas, (306)
pius est. 745
Chor. An ultra maius aut atrocius
natura recipit?
Nvnt. Sceleris hunc finem putas?
gradus est.
Chor. Quid ultra potuit? obiecit feris
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
Nvnt.
Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
nec solvat ignis! avibus epulandos licet 750
ferisque triste pabulum saevis trahat —
votum est sub hoc quod esse supplicium solet:
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aevo quodque posteritas neget —
erepta vivis exta pectoribus tremunt 755
spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
at ille libras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes viscerum venas notat.
postquam hostiae placuere, securus vacat
iam fratris epulis: ipse divisum secat 760
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum. moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora servat et datas fidei manus.
haec veribus' haerent viscera et lentis data 765
stillant caminis, illa flammatus latex
querente aeno iactat, impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
invitus ardet, stridet in veribus iecur; 770
nec facile dicam, corpora an flammae magis
gemuere. piceos ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
non rectus exit seque in excelsum levat:
ipsos penates nube deformi obsidet. 775
(307)
O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque ruptum merseris caelo diem.
sero occidisti. lancinat gnatos pater
artusque mandit ore funesto suos;
nitet fluente madidus unguento comam 780
gravisque vino; saepe praeclusae cibum
tenuere fauces — in malis unum hoc tuis
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
sed et hoc peribit, verterit currus licet
sibi ipse Titan obvium ducens iter 785
tenebrisque facinus obruat tetrum novis
nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
tamen videndum est. tota patefient mala.
Chorus
Quo terrarum superumque parem,
cuius ad ortus noctis opacae 790
decus omne fugit, quo vertis iter
medioque diem perdis Olympo?
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
nondum serae nuntius horae
nocturna vocat lumina Vesper; 795
nondum Hesperiae flexura rotae
iubet emeritos solvere currus;
nondum in noctem vergente die
tertia misit bucina signum:
stupet ad subitae tempora cenae 800
nondum fessis bubus arator,
quid te aetherio pepulit cursu?
(308)
quae causa tuos
limite certo deiecit equos?
numquid aperto carcere Ditis 805
victi temptant bella Gigantes?
numquid Tityos pectore fesso
renovat veteres saucius iras?
num reiecto
latus explicuit monte Typhoeus?
numquid struitur via Phlegraeos 810
alta per hostes et Thessalicum
Thressa premitur Pelion Ossa?
solitae mundi periere vices?
nihil occasus, nihil ortus erit?
stupet Eoos 815
assueta deo tradere frenos
genetrix primae roscida lucis
perversa sui limina regni;
nescit fessos
tinguere currus nec fumantes
sudore iubas mergere ponto. 820
ipse insueto novus hospitio
Sol Auroram videt occiduus,
tenebrasque iubet surgere nondum
nocte parata: non succedunt
astra nec ullo micat igne polus, 825
non Luna gravis digerit umbras.
Sed quicquid id est, utinam nox sit!
trepidant, trepidant
pectora magno percussa metu:
ne fatali cuncta ruina 830
quassata labent iterumque, deos
hominesque premat deforme chaos,
iterum terras et mare cingens (309)
et vaga picti sidera mundi
natura tegat. 835
non aeternae facis exortu
dux astrorum saecula ducens
dabit aestatis brumaeque notas,
non Phoebeis obvia flammis
dement nocti Luna timores 840
vincetque sui fratris habenas,
curro brevius limite currens;
ibit in unum
congesta sinum turba deorum,
hic qui sacris pervius astris
secat obliquo tramite zonas 845
flectens longos signifer annos,
lapsa videbit sidera labens;
hic qui nondum vere benigno
reddit Zephyrovela tepenti,
Aries praeceps ibit in undas, 850
per quas pavidam vexerat Hellen;
hic qui nitido Taurus cornu
praefert Hyadas, secum Geminos
trahet et curvi bracchia Cancri;
Leo flammiferis aestibus ardens 855
iterum e caelo cadet Herculens,
cadet in terras Virgo relictas
iustaeqne cadent pondera Librae
secumque trahent Scorpion acrem;
et qui nervo tenet Haemonio 860
pinnata senex spicula Chiron,
rupto perdet spicula nervo;
pigram referens hiemem gelidus
cadet Aegoceros frangetque tuam,
quisquis es, urnam; tecum excedent 865
ultima caeli sidera Pisces, (310)
Plostraque numquam perfusa mari
merget condens omnia gurges;
et qui medias dividit Vrsas,
fluminis instar lubricus Anguis 870
magnoque minor iuncta Draconi
frigida duro. Cynosura gelu,
custosque sui tardus plaustri
iam non stabilis ruet Arctophylax.
Nos e tanto visi populo 875
digni premeret quos everso
cardine mundus?
in nos aetas ultima venit?
o nos dura sorte creatos,
seu perdidimus solem miseri, 880
sive expulimus!
abeant questus, discedo, timor:
vitae est avidus quisquis non vult
mundo secum pereunte mori.
Atreus
Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo vertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris,
dimitto superos: summa votorum attigi,
bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.
sed cur satis sit? pergam et impleto patre 890
funere suorum, ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum vacat,
utinam quidem tenere fugientes deos
possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem (311)
omnes viderent — quod sat est, videat pater. 895
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conviva securo iaces
hilarique vultu, iam satis mensis datum est
satisque Baccho: sobrio tanta ad mala 900
opus est Thyeste. turba familiaris, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet videre, capita natorum intuens
quos det colores, verba quae primus dolor
effundat aut ut spiritu expulso stupens 905
corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
miserum videre nolo, sed dum fit miser.
aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
vino gravatum fulciens laeva caput. 910
eructat. o me caelitum excelsissimum,
regumque regem! vota transcendi mea.
satur est, capaci ducit argento merum —
ne parce potu: restat etiamnunc cruor
tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color 915
abscondet — hoc, hoc mensa cludatur scypho
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. ecce, iam cantus ciet
festasque voces nec satis menti imperat.
Thyestes
Pectora longis hebetata malis,
iam sollicitae ponite curas.
(312)
fugiat maeror fugiatque pavor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas
rebusque gravis pudor afflictis: 925
magis unde cadas quam quo refert.
Magnum, ex alto culmine lapsum
stabilem in plano figere gressum;
magnum, ingenti strage malorum
pressum fracti pondera regni 930
non inflexa cervice pati
nec degenerem victumque malis
rectum impositas ferre ruinas.
Sed iam saevi nubila fati
pelle ac miseri 934
temporis omnis dimitte notas; 935
redeant vultus ad laeta boni,
veterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
numquam rebus credere laetis:
redeat felix fortuna licet, 940
tamen afflictos gaudere piget,
quid me revocas festumque vetas
celebrare diem. quid flere iubes,
nulla surgens dolor ex causa?
quid me prohibes flore decenti 945
vincire comam? prohibet, prohibet!
Vernae capiti Auxere rosae,
pingui madidus crinis amomo
inter subitos stetit horrores,
imber vultu nolente cadit, 950
venit in medias voces gemitus,
maeror lacrimas amat assuetas, (313)
flendi miseris dira cupido est.
libet infaustos mittere questus,
libet et Tyrio saturas ostro 955
rumpere vestes, ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
mens, ante sui praesaga mali:
instat nautis fera tempestas,
cum sine vento tranquilla tument. 960
Quos tibi luctus quosve tumultus
fingis, demens? credula praesta
pectora fratri: iam, quicquid id est,
vel sine causa vel sero times.
Nolo infelix, sed vagus intra 965
terror oberrat, subitos fundunt
oculi fletus, nec causa subest,
dolor an metus est?
an habet lacrimas magna voluptas?
Atreus Thyestes
Atr.
Festum diem, germane, consensu pari 970
celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea
solidamque pacis alliget certae fidem.
Thy.
Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
augere cumulus hic voluptatem potest,
si cum meis gaudere felici datur. 975
Atr.
Hic esse natos crede in amplexu patris,
hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo
totumque turba iam sua implebo patrem,
satiaberis, ne metue. nunc mixti meis 980
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
sed accientur. poculum infuso cape
gentile Baccho,
Thy. Capio fraternae dapis (314)
donum, paternis vina libentur deis.
tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus 985
parere, crescit pondus et dextram gravat;
admotus ipsis Bacchus a labris fugit
circaque rictus ore decepto fluit
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
vix lucet ignis; ipse quin aether gravis 990
inter diem noctemque desertus stupet,
quid hoc? magis magisque concussi labant
convexa caeli; spissior densis coit
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;
fugit omne sidus, quicquid est, fratri precor 995
gnatisque parcat, omnis in vile hoc caput
abeat procella, redde iam gnatos mihi!
Atr.
Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.
Thy.
Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
quid tremuit intus? sentio impatiens onus 1000
meumque gemitu non meo pectus gemit,
adeste, nati, genitor infelix vocat,
adeste. visis fugiet hic vobis dolor —
unde obloquuntur?
Atr. Expedi amplexus pater:
«venere, gnatos ecquid agnoscis tuos? 1005
Thy.
Agnosco fratrem, sustines tantum nefas
gestare, Tellus? non ad infernam Styga
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
ad chaos inane regna cum rege abripis?
non tota ab imo tecta convellens solo 1010
verti» Mycenas? stare circa Tantalum
uterque iam debuimus: hinc compagibus
et hinc revulsis, si quid infra Tartara est (315)
avesque nostros, hoc tuam, inmani sinu
demitte vallem nosque defossos tege 1015
Acheronte toto. noxiae supra, caput
animae vagentur nostrum et ardenti freto
Phlegethon harenas igneus totas agens
exilia supra nostra violentus fluat —
immota tellus pondus ignavum iaces? 1020
fugere superi,
Atr. Iam accipe hos potius libens
diu expetitos — nulla per fratrem est mora:
fruere, osculare, divide amplexus tribus.
Thy.
Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
sic odia ponis? non peto. incolumis pater 1025
natos ut habeam; scelere quod salvo dari
odioque possit, frater hoc fratrem rogo:
sepelire liceat, redde quod cernas statim
uri; nihil te genitor habiturus rogo.
sed perditurus. 1030
Atr. Quicquid e natis tuis
superest habes, quodcumque non superest habes.
Thy.
Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,
an beluis servantur, an pascunt feras?
Atr.
Epulatus ipse es impia natos dape.
Thy.
Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem 1035
aversum in ortus, quas miser voces dabo
qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?
abscisa cerno capita et avulsas manus
et rupta fractis cruribus vestigia —
hoc est quod avidus capere non potuit pater. 1040
volvuntur intus viscera et clusum nefas (316)
sine exitu luctatur et quaerit fugam.
da, frater, ensem (sanguinis multum mei
habet ille): ferro liberis detur via.
negatur ensis? pectora inliso sonent 1045
contusa planctu — sustine, infelix, manum,
pareamus umbris, tale quis vidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
terris Procrustes? genitor en natos premo 1050
premorque natis — sceleris est aliquis modus.
Atr.
Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.
ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
defundere ora debui, ut viventium 1055
biberes cruorem — verba sunt irae data
dum propero, ferro vulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede votiva focos
placavi et artus, corpora exanima amputans,
in parva carpsi frusta et haec ferventibus 1060
demersi aenis, illa lentis ignibus
stillare iussi; membra nervosque abscidi
viventibus, gracilique traiectas veru
mugire fibras vidi et aggessi manu
mea ipse flammas — omnia haec melius pater 1065
fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes,
Thy. Clausa litoribus vagis
audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
quocumque, di, fugistis, audite inferi, 1070
audite terrae, Noxque Tartarea gravis
et atra nube, vocibus nostris vaca
(tibi sum relictus, sola tu miserum vides, (317)
tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
pro me nihil precabor — et quid iam potest 1075
pro me esse? vobis vota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
convolve mundum, bella ventorum undique
committe et omni parte violentum intona, 1080
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
ignesque torque, vindica amissum diem, 1085
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
per pectus hoc transmitte — si gnatos pater 1090
humare et igni tradere extremo volo,
ego sum cremandus. si nihil superos movet
nullumque telis impios numen petit,
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
inmensa longis scelera, nil, Titan, queror, 1095
si perseveras.
Atr. Nunc meas laudo manus,
nunc parta vera est palma, perdideram scelus,
nisi sic doleres. liberos nasci mihi
nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.
Thy.
Quid liberi meruere?
Atr. Quod fuerant tui.
THY Natos parenti —
Atr. Fateor et, quod me iuvat,
certos.
Thy. Piorum praesides testor deos.
Atr.
Quin coniugales?
Thy. Scelere quis pensat scelus?
Atr.
Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
nec quod nefandas hauseris angit dapes —
quod non parans! fuerat hic animus tibi (318)
instruere similes inscio fratri cibos
et adiuvante liberos matre aggredi
similique leto sternere — hoc unum obstitit:
tuos putasti. 1110
Thy. Vindices aderunt dei;
his puniendum vota te tradunt mea.
Atr.
Te puniendum liberis trado tuis.