Migne Patrologia Latina Tomus 62
EugAfr.Thesau 62 Eugyppius Africaec.465-c.533 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
TOMUS PRIOR.
1 CAPUT PRIMUM. De sententia Jacobi apostoli, qua dicit: Si totam quis legem servaverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus, cum idem dicat: In multis offendimus omnes. Et de charitate ac quatuor virtutibus: prudentia, temperantia, fortitudine et justitia. Liber ad Hieronymum presbyterum integer. Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis, novae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati vinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi, etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse solvendum, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione; sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso et per Dominum obsecro ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut si jam vel abs te, vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis quomodo accipiendum sit quod in Epistola Jacobi apostoli scriptum est: Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi jam non olim scripsi, me multum poeniteat: de agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicuti est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte convenit: Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur, accessit alius, eoque viso, miserans ait: Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim quaeras. Ita quoniam fatemur et fide catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi nunquam quomodo in malum illud devenerit noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae, aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus, paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus: aliud est enim quod nesciri malum est, aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est. Hoc vero, quod de litteris apostoli Jacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et, ut semper vivamus, Deo placere studemus, actione versatur. Quomodo ergo intelligendum est, obsecro te: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Hic sede, pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat factus est omnium reus? An illud, quod dixit de divite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? Sed recolendum unde venerit ista sententia, et quae illam superiora pepererint, quibus connexa dependeat. Fratres mei, inquit, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens, in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Audite, fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem: propter illum scilicet cui dictum est, Tu sta illic, cum habenti annulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi attrahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? siquidem legem perficitis regalem, secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege, quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellet qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Unde, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adjunxit: Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit. Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moecheris, occides autem, factus es transgressor legis, propter illud quod dixerat, redarguti a lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur, nisi alio modo intelligendum ostendatur, ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauper, Sta illic, huic honorem ampliorem quam illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum judicandus sit. Offendens quippe in uno, factus est omnium reus. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet (Cicero)? Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari, quae per se ipsam est apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior: et illud quidem de virtutibus et de vitiis si veraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen, si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum 2 soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem sensum generis humani. Quam eorum vanitatem in Joviniano illo, qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti. In qua tua suavissima et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, Veritati, omnia paria esse peccata. Quomodo autem fieri possit ut, etiamsi hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adjuvante Domino, aperire conabor. Quod si effecero, approbabis; ubi causae defuero, tu supplebis. Certe hinc persuadent qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec injusta, nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum defuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis et justa et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet et caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel injusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et justa sit; sic justitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eamdem dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet, et non, sicut loqui nostra Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit, ut est: Astuti ut serpentes, et illud, Ut det innocentibus astutiam. Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutia deerat, astutiam ponens in bono; sed apud illos rarissimum, apud nostros autem frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissime contraria est effusio parcimoniae, ea vero quae tenacitas etiam vulgo dici solet, vitium est quidem, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta, contraria est injustitia justitiae: solet autem quasi imitari justitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est, duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia pars quaedam virtutis est, ab hac inconstantia longe abhorret, et indubie contra sistit, pertinacia vero constantia dici affectat, et non est, quia illa est virtus, hoc vitium. Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint caetera intelligi. Catilina, ut de ipso scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem, ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam credibile est, ac per hoc et sibi et suis magna praeditus fortitudine videbatur. Sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat, corruptelis enim turpissimis foedabatur; justa non erat, nam contra patriam conjuraverat: et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, et nomen fortitudinis imponebat: nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset. Si autem virtus esset, a caeteris virtutibus, tanquam inseparabilibus comitibus, nunquam relinqueretur. Quapropter cum quaeritur etiam de vitiis, utrum et ipsa similiter omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur. Quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest; sed forte acutius intuentibus ignavia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi a quibus absit audacia, cum sit utrumque vitium (quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet), cogimur fateri vitia plura esse virtutibus. Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae; aliquando unum cedit ut plura succedant, velut qui ebriosus fuit, si modicum libere tenacitate et ambitione didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt. Virtus vero, quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia, quaecunque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est; non enim et ista divina sententia est, qua dicitur: Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla est, cui una defuerit; sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum Dei, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem: sic et maritum qui hoc idem servat uxori; et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim: et utique illud qualecunque peccatum ex aliquo vitio venit: unde pudicitia conjugalis in viris feminisque religiosis, cum proculdubio virtus sit (non enim aut nihil aut vitium est), non tamen secum habet omnes virtutes; nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium; si nullum vitium, nullum omnino peccatum. Quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini discumbebat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus, et veritas in nobis non est? Neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios qui haec forte legerint dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Jovinianum etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti; ubi etiam ex hac ipsa Epistola, cujus verba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes. Non enim ait, offenditis, sed ait, offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dicit offendere. Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia. Dixit autem ipsa Sapientia homini: Ecce pietas est sapientia. Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocant. Quid autem est pietas, nisi Dei cultus? 3 et unde ille colitur nisi charitate? Charitas igitur de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est et finis praecepti. Merito dicta est fortis sicut mors, sive quia nemo eam vincit sicut mortem, sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura charitatis, sicut Dominus ait: Majorem hac charitate nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis; sive potius quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic charitas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia cum est utilis, nam sine illa Inflat: quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet inveniet. Utilem porro scientiam definiendo sic monstravit, ubi cum dixisset: Ecce pietas est sapientia, continuo subjunxit: Abstinere vero a malis scientia est. Cur ergo non dicimus qui hanc virtutem habet habere omnes, cum plenitudo legis sit charitas? an quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus; quanto autem minus, tanto minus inest ei virtus, quia ipsa est virtus, et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta fuerit, nihil ex vitio remanebit. Proinde mihi videntur Stoici ideo falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere cum in ea fuerit omnino perfectus: non quia illum provectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, an unum palmum vel digitum, sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tanquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed nisi totam stultit am velut opprimentem aquam proficiendo, velut emergendo, evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere. Haec similitudo, ubi stultitia velut aqua, et sapientia velut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tanquam emergens in sapientiam repente respiret, non mihi videtur satis accommoda nostrarum Scripturarum auctoritati, sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris, luci autem virtus vel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur, quod donec plenissime fiat, jam tamen eum dicimus tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum: tanto magis quanto magis propinquat egressui; ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur, illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur: itaque et non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens, et tamen justus ex fide vivit: et induti sunt sancti justitia, alius magis, alius minus, et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus: optimus autem est, qui minimum. Sed quid ago, tanquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid a te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, jam eam tandem aliquando concludam: quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes, eum qui unam non habet, nullam habere; nec sic peccata sunt paria: quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non est pravo pravius, distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine, et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto, ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in alio nihil, sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis aliam minus habere virtutem. Nam et « Major est in isto charitas quam in illo » recte possumus dicere, et « Aliqua in isto, nulla in illo » , quantum pertinet ad charitatem, quae pietas est; et in ipso uno homine, quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeo notionem, quod ad recte vivendum attinet, virtus est charitas, qua id quod diligendum est diligitur: haec in aliis major, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima vero quae jam non possit augeri, quandiu hic homo vivit, est in nemine; quandiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est justus in terra qui faciat bonum et non peccet; ex quo vitio non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens; propter quod vitium, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere: Dimitte nobis debita nostra, cum jam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata, dimissa sint. Videt itaque qui recte videt, ubi, quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adjici possit. Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret, et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur ut gratia Dei amplius honoretur. Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit? An forte quia plenitudo legis charitas est, qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et prophetae, merito fit reus omnium, qui contra illam facit in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo: quia. Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur; plenitudo autem legis, charitas. Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, ut hoc, quantum potest, proximo impendat, quem diligit tanquam seipsum, ut et ille diligat Deum; quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit; ac per hoc, qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus: quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet; reus itaque fit omnium, faciendo contra praeceptum, in quo pendent omnia. Cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat, minus qui levius, et hoc ipso quod admittit fit quidem omnium reus, sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto majore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae: In multis offendimus omnes. Omnes enim offendimus, sed alius gravius, alius levius, quanto quisque magis minusve peccaverit, tanto in peccato committendo major, quanto in diligendo Deo et proximo minor: et rursus tanto 4 minor in peccati perpetratione, quanto major in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis; et tunc perfectissimus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate. Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc peccat, si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita judicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo esse videatur? Hoc enim videtur significasse dicendo: Nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Lex itaque libertatis, lex charitatis est, de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Et post illam sententiam, ad intelligendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans: Sic loquimini, inquit, et sic facite, sicut per legem libertatis, incipientes judicari. Et quoniam quid paulo ante dixerit, novit, Quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam, tanquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus, medicinam. Judicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Hinc enim et Dominus: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date et dabitur vobis. Superexaltat autem misericordiam judicio. Non dictum est, vincit misericordiam judicium, non enim est adversa judicio, sed superexaltat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus. Et hoc utique justum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia judicanti, et judicium miseranti; propter quod ei dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; nam quisquis velut nimium justus judicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram justissimam provocat, quam timens ille dicit: Ne intres in judicio cum servo tuo. Unde dicitur populo contumaci: Quid vultis mecum judicio contendere? Cum enim Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Quae igitur spes est, nisi superexaltet misericordiam judicio? sed erga illos qui misericordiam fecerunt veraciter dicendo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando. Hilarem enim datorem diligit Deus. Denique sanctus Jacobus jam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat consoletur; cum admonet quomodo etiam peccata quotidiana, sine quibus non hic vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo (quia in multis offendimus omnes) magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti judicis pervehat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat, sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti debita, reddique promissa. Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec, quae tam approbas, non exspectas discere, quia ea docere consuesti. Si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet (nam quali eloquio explicata sint non nimis curo), si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro, cujus munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptis quoslibet docere quod scio, quanto justius abs te hoc charitatis debitum flagito, cujus doctrina, in nomine et adjutorio Domini, tantum in Latina lingua ecclesiasticae litterae adjutae sunt, quantum numquam antea potuerunt! Maxime tamen istam sententiam. Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, si quo alio modo melius exponi posse novit dilectio tua, per Dominum obsecro ut id nobiscum communicare digneris.
CAPUT II. De praedictis quatuor virtutibus, quas in superiori libro distinxit. In Libro de Moribus Ecclesiae catholicae disputans, ad unum eas mandatum retulit, charitati. Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi Deus. Cui haerere recte non valemus nisi dilectione: namque illud quae quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur; fortitudo, amor facile tolerans omnia propter quod amatur; justitia amor soli amato serviens, et propterea recte dominans: prudentia, amor ea quibus adjuvatur ab eis quibus impeditur sagaciter eligens: sed hunc amorem non cujuslibet, sed Dei esse diximus, id est, summi boni, summae sapientiae, summaeque concordiae. Quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem Deo se integrum incorruptumque servantem; fortitudinem amorem, omnia propter Deum facile perferentem; justitiam, amorem Deo tantum servientem, et ob hoc bene imperantem caeteris quae homini subjecta sunt; prudentiam, amorem bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum ab his quibus impediri potest. Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur quoniam summum bonum appetere est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae; nullis frangatur incommodis, quod est fortudinis; nulli alii serviat, quod est justitiae; vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae. Haec est hominis una perfectio, quae sola impetrat ut veritatis sinceritate perfruatur. Haec nobis Testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. Diligamus igitur Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, quicunque ad vitam aeternam pervenire proposuimus. Haec est, inquit Salvator, vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Aeterna igitur vita est ipsa cognitio veritatis; quamobrem quam perversi atque praeposteri sunt, qui se arbitrantur Dei cognitionem tradere ut perfectisimus, cum perfectorum ipsa sit praemium! Quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere volumus, prius sincera charitate diligamus? 5
CAPUT III. An virtutes quibus ad aeternitatem tenditur, desiturae sint, cum ad aeterna perduxerint; ex libro de Trinitate XIV inter caetera. Utrum autem etiam virtutes tunc, quibus in hac mortalitate bene vivitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset, tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio est. Quibusdam enim visum est, desituras, et bonos animos sola beatos esse cognitione et scientia, hoc est contemplatione naturae, in qua nihil est melius et amabilius ea natura quae creavit caeteras omnes instituitque naturas. Cui regenti esse subditum si justitia est, immortalis est omnino justitia, nec in illa esse beatitudine desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et aliae tres virtutes, prudentia sine jam ullo periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate. Ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. Nunc autem quod agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non ibi erit ubi nihil omnino mali erit. Ac per hoc, ista virtutum opera quae huic mortali vitae sunt necessaria, sicut fides, ad quam referenda in praeteritis habebuntur, et aliam nunc faciunt trinitatem, cum ea praesentia tenemus, amamus, aspicimus, aliam tunc factura sunt, cum ea non esse sed fuisse, per quaedam eorum vestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent, reperiemus: quia et tunc trinitas erit, cum illud qualecunque vestigium, et memoriter retinebitur, et agnoscetur veraciter, et hoc utrumque tertia voluntate jungetur.
CAPUT IV. De quatuor affectionibus, quas a Cicerone perturbationes, ab aliis passiones appellatas, Virgilius homini propter carnem inesse dixit; ex libro XIV de Civitate Dei. Aggravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius aggravationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed ejus corruptionem scientes, nolumus corpore exspoliari, sed ejus immortalitate vestiri; et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Aggravat ergo nunc animam corpus corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Verumtamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt Quamvis enim Virgilius Platonicam videatur luculentis versibus explicare sententiam, dicens: Igneus est illis [ollis] vigor, et coelestis origo Seminibus, quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus moribundaque membra; omnesque illas notissimas quatuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quas origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intelligi ex corpore accidere, subjungat et dicat: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras Suscipiunt [respiciunt] clausae tenebris, et carcere caeco; tamen aliter se habet fides nostra: nam corruptio corporis quae aggravat animam non peccati primi est causa, sed poena. Nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis, licet existant quaedam incitamenta vitiorum, et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia iniquae vitae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. Etsi enim diabolus, [qui non habet carnem,] fornicator vel ebriosus, vel si quid hujusmodi mali est quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus atque invidus: quae illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi hujus aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit Apostolus, quam certum est diabolum non habere. Dicit enim, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias, opera esse carnis; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicitior sanctis? quis adversus eos contentiosior, animosior, et magis aemulus atque invidus invenitur? Et haec omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? Non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed vivendo secundum seipsum, hoc est, secundum hominem, factus est homo similis diabolo, quia et ille secundum seipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur, qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est: primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium. Cum ergo vivit homo secundum hominem, non secundum Deum, similis est diabolo. Non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat, metuat, laetetur, aegrescat, verum etiam ex seipsa his potest motibus agitari. Interest autem qualis sit voluntas hominis, quia si perversa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt; voluntas quippe est in omnibus, imo omnes nihil aliud quam voluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia, nisi voluntas in eorum consensione quae volumus? et quid est metus atque tristitia, nisi voluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo ea quae volumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae volumus, laetitia vocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis voluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis voluntas tristitia est; et omnino, pro varietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis, ita in hos vel in illos affectus mutatur et vertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem vivit, oportet ut sit amator boni, unde fit consequens ut malum oderit: et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est, vitio malus est, perfectum odium debet malis qui secundum Deum vivit, ut nec propter vitium oderit hominem, nec amet vitium propter hominem, sed oderit vitium et amet hominem; sanato enim vitio, totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse, remanebit. Nam cujus propositum est amare Deum, et non secundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam seipsum, proculdubio propter hunc amorem dicitur voluntatis bonae, quae usitatius in Scripturis sanctis charitas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. Nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem, sive charitatem, aliud amorem: dicunt enim dilectionem accipiendam in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Recta itaque voluntas est bonus amor, et voluntas perversa malus amor. 6 Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est; id autem habens atque fruens, laetitia est: fugiens quod ei adversatur, timor est: idque si acciderit sentiens, tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, jam respondimus in nono hujus operis libro, ostendentes eos non tam de rebus quam de verbis, cupidiores esse contentionis quam veritatis. Apud nos autem, juxta Scripturas sanctas sanamque doctrinam, cives sanctae civitatis Dei in hujus vitae peregrinatione, secundum Deum viventes, metuunt cupiuntque, dolent gaudentque; et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent: metuunt poenam aeternam, cupiunt vitam aeternam, dolent in re, quia ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseverare, dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item, sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari: dolent in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant tentari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens temetipsum, ne et tu tenteris. Ut autem cupiant tentari, audiunt virum quemdam fortem civitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Ut doleant in tentationibus, vident Petrum flentem; ut gaudeant in tentationibus, audiunt Jacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Non solum autem propter seipsos his moventur affectibus, verumetiam propter eos quos liberari cupiunt, et ne pereant metuunt, et dolent si pereant, et gaudent si liberantur. Illum quippe optimum et fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in Ecclesiam Christi ex gentibus venimus, Doctorem gentium in fide et veritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit, ex pluribus Epistolis populos Dei, non eos tantum qui praesentes ab illo videbantur, verum etiam illos qui futuri praevidebantur instruxit; illum, inquam, virum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro hujus mundi, cui spectaculum factus est angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem, et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem, oculis fidei libentissime spectant, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores, cupientem dissolvi et esse cum Christo, desiderantem videre Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in caeteris gentibus, aemulantem Corinthios, et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis sui de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiae Dei non sint subjecti, nec solum dolorem, verum etiam luctum suum denuntiantem de quibusdam qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicationibus suis. Hi motus, hi affectus, de amore boni et de sancta charitate venientes, si vitia vocanda sunt, sinamus ut ea quae vere vitia sunt virtutes vocentur: sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas morbidas seu vitiosas passiones audeat dicere? Quamobrem etiam ipse Dominus in forma Dei agere vitam dignatus est humanam, sed nullum habens omnino peccatum, adhibuit eas ubi adhibendas esse judicavit. Neque enim in quo verum erat hominis corpus, et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo ejus in Evangelio ista referuntur, quod super duritiam cordis Judaeorum cum ira contristatus sit; quod dixerit: Gaudeo propter vos ut credatis; quod Lazarum suscitaturus etiam lacrymas fuderit; quod concupiverit cum discipulis suis manducare pascha; quod propinquante passione tristis fuerit anima ejus, non falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia, ita, cum voluit, suscepit animo humano, ut, cum voluit, factus est homo. Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum Deum habemus has affectiones, hujus vitae est, non illius quam futuram speramus, et saepe illis etiam inviti cedimus. Itaque aliquando, quamvis non culpabili cupiditate, sed laudabili charitate moveamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus ergo eas ex humanae conditionis infirmitate: non autem ita Dominus Jesus, cujus et infirmitas fuit ex potestate; sed dum vitae hujus infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte vivimus. Vituperabat enim et detestabatur Apostolus (Rom. I) quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. Culpavit etiam illos sacer Psalmus, de quibus ait: Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit. Nam omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto, sicut quidam etiam apud saeculi hujus litteratos sensit et dixit, non sine mercede contingit, immanitatis in animo, stuporis in corpore. Quocirca, illa quae ἀπάθεια Graece dicitur, quae, si Latine posset, impassibilitas diceretur, si ita intelligenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his affectionibus vivatur quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa hujus est vitae. Non enim qualiumcunque hominum vox est, sed maxime piorum multumque justorum atque sanctorum: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Tunc itaque ἀπάθεια ista erit, quando peccatum in homine nullum erit. Nunc vero satis bene vivitur, si sine crimine; sine peccato autem qui se vivere existimat, non id agit ut peccatum non habeat, sed ut veniam non accipiat.
CAPUT V. De quinque corporis sensibus, ex libro X Confessionum. Domine, amo te; percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et coelum et terra, et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris; alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis, nec decus temporis, non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus; non haec amo, cum amo Deum meum. 7 Et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei: ubi fulget animae meae quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit edacitas, et ubi haeret quod non divellit satietas; hoc est quod amo, cum Deum meum amo. Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit: Non sum, et quaecunque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus, quaere super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes, non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas: Neque nos sumus Deus quem quaeris, inquiunt. Et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: Dicite mihi de Deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: Ipse fecit nos. Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum. Et direxi me ad me, et dixi mihi: Tu quis es? Et respondi, Homo: et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius, et alterum interius: quid horum est unde quaerere debui Deum meum, quem jam quaesiveram per corpus a terra usque ad coelum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum? Sed melius quod interius, ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales, praesidenti et judicanti de responsionibus coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, sed ipse fecit nos. Homo interior cognovit haec per exterioris ministerium: ego interior cognovi haec, ego, ego animus, per sensum corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed ipse me fecit. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet haec species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt, non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant; sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt; nec respondent ista interrogantibus nisi judicantibus, nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic: sed eodem modo utrique apparens, illi muta est, huic loquitur; imo vero omnibus loquitur, sed illi intelligunt qui ejus vocem acceptam foris, intus cum veritate conferunt. Veritas enim dicit mihi, Non est Deus tuus terra et coelum.
CAPUT VI. De iisdem quinque corporis sensibus oratio pulchra atque prolixa, ex libro X Confessionum. Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea, quaerens te, Domine, et non te inveni extra eam; neque enim de te aliquid inveni quod non meminissem ex quo didici te. Nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem, ibi inveni Deum meum ipsam veritatem, quam ex quo didici non sum oblitus. Itaque ex quo te didici manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui et delector in te. Hae sunt sanctae deliciae meae quas donasti mihi misericordia tua, respiciens paupertatem meam. Sed ubi manes in memoria mea, Domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti illic tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? Tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua ejus parte maneas hoc considero: transcendi partes ejus, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia ibi non te inveniebam inter imagines rerum corporalium: et veni ad partes ejus, ubi commendavi affectiones animi mei, nec illic inveni te; et intravi ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio viventis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur, et quidquid hujusmodi est, ita nec ipse animus es, quia Dominus Deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. Et quid quaero quo loco ejus habites, quasi vero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea te invenio cum recordor te. Ubi ergo te inveni ut discerem te? neque enim jam eras in memoria mea priusquam te discerem. Ubi ergo te inveni ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. Veritas ubique praesides omnibus consulentibus te, simulque respondes omnibus, etiam diversa consulentibus; liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. Omnes unde volunt consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. Optimus tuus minister est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! et ecce intus eras, et ego foris, et tibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram, et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti, et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatemm eam: flagrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi; gustavi, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea, tota plena te. Nunc autem quoniam quem tu imples sublevas eum, quoniam tui plenus non sum, oneri mihi sum. Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio. Contendunt moerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet victoria nescio. Hei mihi! Domine, miserere mei: hei mihi! ecce vulnera mea non abscondo; medicus es, aeger sum: misericors es, miser sum. Nunquid non tentatio est vita humana super terram? quis velit molestias et difficultates? tolerari jubes eas, non amari. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita tentatio? Vae prosperitatibus saeculi semel et iterum, a timore adversitatis et a corruptione laetitiae! Vae adversitatibus saeculi semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis! et quia ipsa adversitas dura est, et ne frangat tolerantiam. Nunquid non tentatio est vita humana super terram sine ullo interstitio? Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis. Imperas nobis continentiam, et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus: minus enim te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. O amor qui semper ardes et nunquam exstingueris, charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes, da quod jubes, et jube quod vis. Jubes certe ut contineam a concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, 8 et ambitione saeculi. Jussisti a concubitu, et de ipso conjugio melius aliquid quam concessisti, monuisti. Et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem: sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursant mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum; et tantum valet imaginis illusio in anima mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant, quod vigilanti vera non possunt. Nunquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? et tamen tantum interest inter meipsum et meipsum intra momentum quo hinc ad soporem transeo, vel huc inde retranseo! Ubi est tunc oratio [ratio], qua talibus suggestionibus resistit vigilans? et si res ipsae ingerantur, inconcussus maneo? Nunquid clauditur cum oculis? nunquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores, atque in eo castissime permanentes, nullum talibus illecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem redeamus, ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquomodo factum esse doleamus. Nunquid non potens est manus tua, Deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei corporis exstinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiae visco expedita, ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines, per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem: nam ut nihil tale vel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi, etiam in casto dormientis affectu, non tantum in hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est Omnipotenti, qui vales facere supra quam petimus et intelligimus. Nunc tamen, quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono Domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi, et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas, usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in victoria. Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei! reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam meam satietate mirifica, et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. Nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar, et quotidianum bellum gero, in jejuniis saepius, in servitutem redigens corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur: nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt, et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est, ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et coelum serviunt, calamitates deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus voluptas est, et non est alius quo transeatur quo transire cogit necessitas; et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adjungit se tanquam pedisequa periculosa jucunditas, et plerumque praeire conatur, ut ejus causa fiat quod salutis causa me facere vel dico vel volo. Nec modus idem utriusque est, nam quod saluti satis est, delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptuaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. His tentationibus quotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam ad salutem meam, et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Ebrietas longe est a me; misereberis, ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam subrepit servo tuo; misereberis, ut longe fiat a me. Nemo enim potest esse continens, nisi tu des; multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus. Et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi; ergo a te factum est ut hoc non essent qui nunquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utqiruq a quo factum est. Audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua vetare. Audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi, Neque si manducaverimus abundabimus, neque si manducaverimus deerit nobis. Hoc est dicere, Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum. Audivi et alteram: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse, et abundare novi et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Ecce miles castrorum coelestium, non pulvis quod nos sumus; sed memento, Domine, quia pulvis sumus, et de pulvere fecisti hominem, et perierat et inventus est. Nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Conforta me ut possim, da quod jubes, et jube quod vis. Iste se accepisse confitetur, et qui gloriatur in Domino glorietur. Audivi alium rogantem ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentias ventris. Unde apparet, sancte Deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri. Docuisti me, Pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat, et omnem creaturam tuam bonam esse, nihilque abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Et quia esca nos non commendat Deo, et ut nos nemo judicet in cibo et potu, et qui manducat non manducantem non spernat, et qui manducat manducantem non judicet. Didici haec, gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei, eripe me ab omni tentatione. Non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio Noe omne carnis genus quae in cibo esset usui manducare permissum; Eliam cibo carnis refectum; Joannem, mirabili abstinentia praeditum, animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum, et Regem nostrum non de carne, sed de pane tentatum. Ideoque et populus in eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus Dominum murmuravit, meruit improbari. In his ergo tentationibus positus, certo quotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi. Non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis, temperata relaxatione et constrictione, tenendi sunt: et quis est, Domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum: ego autem non sum, quia peccator 9 homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis qui vicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum ejus viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. De illecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum adsunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. Ita mihi videor, forsitan fallor; sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est: ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo securus esse debet in ista vita, quae tota tentatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. Una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua. Voluptates aurium tenacius me implicaverant et subjugaverant, sed resolvisti et liberasti me. In sonis nunc, quos animant eloquia tua, cum suavi et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum volo. Attamen cum ipsis sententiis quibus vivunt, ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis praebeo congruentem. Aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si [quasi] non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Sed delectatio carnis meae, cui mentem enervandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationem sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur: ita in his pecco non sentiens, sed postea sentio. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cavens erro nimia severitate, sed valde interdum, ut melos omne cantilenarum suavium, quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim atque ipsius Ecclesiae; tutiusque mihi videtur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem Psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Verumtamen cum reminiscor lacrymas meas quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipse commoveor, non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti hujus utilitatem rursus agnosco; ita fluctuo inter periculum voluptatis, et experimentum salubritatis, magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat: tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum, flete mecum, et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis, unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos haec movent; tu autem Domine Deus meus, exaudi, respice, et vide, et miserere, et sana me, in cujus oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus. Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus tentationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemiscentem et habitaculum meum quod de coelo est superindui cupientem. Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi; non teneant haec animam meam, teneat eam Deus qui fecit haec, bona quidem valde, sed ipse est bonum meum, non haec: et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio; ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non advertenti: insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. O lux, quam videbat Tobias cum clausis istis oculis filium docebat vitae viam, et ei praeibat pede charitatis nusquam errans; aut quam videbat Isaac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam videbat Jacob cum et ipse prae grandi aetate captus oculis, in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit, et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est, et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, Deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo, sicut esse cupio; resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior viam tuam, et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos. Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies, neque dormitabis qui custodis Israel. Quam innumerabilia variis artibus et opificiis, in vestibus, calciamentis, vasis et hujuscemodi fabricationibus, picturis etiam diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque modestum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo. Quam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas, ab illa pulchritudine veniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est et non vident eum, ut non eant longius, et fortitudinem suam ad te custodiant, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atque discernens, etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est.
CAPUT VII. 10 De sacramento mediatoris ad purgationem animarum; ex eodem libro X Confessionum, inter caetera et ad locum. Tu es veritas super omnia praesidens, at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium: sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt haec, et inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris hujus, a quibus per potentias magicas deciperentur: quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat; diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis, et multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores. Tu autem, Domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a Deo, aut in utroque similis Deo longe esset ab hominibus, atque mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum: aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem. Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille Dei et hominum homo Jesus Christus inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo, ut quoniam stipendium justitiae vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum, quam cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis ejus, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent. In quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem Verbum, non medius, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et simul unus Deus. Quomodo nos amasti, Pater bone, qui Filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! Quomodo amasti nos, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis! unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis victor et victima, et ideo victor, quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam, et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni, sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et desperare de nobis, nisi caro fieret, et habitaret in nobis.
CAPUT VIII. De eodem sacramento; ex libro IX de Civitate Dei, tit. 15. Omnes homines, quandiu mortales sunt, etiam miseri sint necesse est; quaerendus est medius, qui non solum homo, verum etiam Deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem hujus medii beata mortalitas interveniendo perducat. Quem neque non fieri mortalem oportebat, neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est, non infirmata Verbi divinitate, sed carnis infirmitate suscepta. Non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitavit a mortuis, quoniam ipse est fructus mediationis ejus, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua vel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter nos et Deum, et mortalitatem habere oportuit transeuntem, et beatitudinem permanentem, ut per quod transit congrueret morituris, et ad id quod permanet transferret ex mortuis. Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus eorum immortalitatem et miseriam, et mortalis esse ad tempus voluit, et beatus in aeternitate persistere potuit. Ac sic eos et immortales superbos, et miseros noxios, ne immortalitatis jactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate, et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per fidem suam mundans, ab illorum immundissima dominatione liberavit. Homo itaque mortalis et miser, sejunctus longe ab immortalibus et beatis, quid eligat medium, per quod immortalitati et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum immortalitate miserum est; quod possit offendere in Christi mortalitate jam non est. Ibi ergo cavenda est miseria sempiterna, hic mors timenda non est, quae esse non potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, id est, ipsa miseria. Ad hoc autem se interposuit mortalis et beatus, ut, mortalitate transacta, et ex mortuis facere immortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde nunquam ipse discessit. Alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos, et ideo multi sunt medii separatores: quia multitudo quae beata est, unius Dei participatione fit beata, cujus participationis privatione, misera multitudo angelorum malorum, quae se opponit potius ad impedimentum, quam interponit ad beatitudinis adjutorium, et ipsa multitudinem obstrepit quodammodo, ne possit ad illum unum beatificum perveniri. Ad quod ut perduceremur non multis, sed uno mediatore opus erat: et hoc eo ipso, cujus participatione simus beati, hoc est, Verbo Dei non facto, per quem facta sunt omnia: nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum. Maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris, sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens, ad illum non solum beatum, verumetiam beatificum bonum, non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis perventionis gradus esse moliendos, qua beatus et beatificus Deus, factus particeps humanitatis nostrae, compendium praebuit participandae divinitatis suae. 11 Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans, ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales et beati simus, sed ad illam Trinitatem cujus et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma servi, ut mediator esset, infra angelos esse voluit, in forma Dei supra angelos mansit. Idem in inferioribus via vitae, qui in superioribus vita. Non enim verum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: Nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla attrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt, omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum, et homines cultu daemonum.
CAPUT IX. De miraculis quae magicis artibus fiunt, ex libro III de Trinitate, cap. 7. Hic video quid infirmi cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed et illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas ventum est, omnino defecit. Sciniphes enim musculae sunt brevissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus Dei est hoc. Unde et intelligi datur, ne ipsos quidem transgressores angelos, et aereas potestates, in manifestam [Ed. Ben., in imam istam] caliginem tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt, quidquid possunt, valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut iniquorum spirituum seductione viderentur admirandi, a quibus fiebant, a Dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad exercendam, probandam manifestandamque justorum patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia. Job cuncta quae habuit amisit, et filios, et ipsam corporis sanitatem. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua, et ignis, et terra, ut faciant inde quod volunt, sed quantum sinitur; nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo Dei ranas et serpentes fecerunt, non enim eas ipsi creaverunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur occulta quaedam semina in istis corporeis mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim haec jam conspicua oculis nostris, ex fructibus et animantibus; alia vero illa occulta istorum seminum semina. Unde jubente Creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia. Terra autem prima sui generis germina et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in hujuscemodi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt vis illa consumpta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones quibus erumpunt, et species suas peragunt. Ecce enim brevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terrae, arborem facit: hujus autem surculi subtilius semen aliquod ejusdem generis granum est, et huc usque nobis visibile. Jam vero hujus etiam grani semen, quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus, quia nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra, quae ibi seminata non essent. Nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione praecedente, sive in terra, sive in aqua, quae tamen crescunt, et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint; et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est omnium rerum. Quoniam quaecunque nascendo ad oculos nostros exeunt, et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis, distinctionesque formarum, ab originalibus tanquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur; ita non solum malos, sed nec bonos angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit; nam iniqui malitia voluntatem suam habent injustam, potestatem autem non nisi juste accipiunt, sive ad poenam suam, sive ad aliorum, vel poenam malorum, vel laudem bonorum. Itaque Apostolus discernens interius Deum creantem atque formantem ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus, et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa vita nostra mentem justificando formare non potest, nisi Deus, praedicare autem extrinsecus Evangelium, et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem, ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur, exteriores autem operationes sive bonorum, sive malorum, vel angelorum, vel hominum, sive etiam quorumcunque animalium, secundum imperium suum, et a se impertitas distributiones potestatum, et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocaos, creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam videro exortam. Sicut nec Jacob creator colorum in pecoribus fuit, quia, bibentibus in conceptu matribus, variatas virgas quas intuerentur apposuit. Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia, ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus, quod sic affecto spiritu animabatur, ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergetur; ut enim sic ex semetipsis afficiantur, vel anima ex corpore, vel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter vivunt in ipsa summa Dei Sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae vel commutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virgae, 12 sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et invisibilis ratio Sapientiae Dei, per quam creata sunt omnia. Ut autem de varietate virgarum, pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravidae pecudis per oculos affecta forinsecus, et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui Creatoris accepit. Sed quanta vis sit animae, ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem, cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae, omnisque modus et numerus, et pondus ejus, unde efficitur ut et sit et natura ita vel ita sit, ab intelligibili et incommutabili vita, quae super omnia est, existit, et pervenit usque ad extrema atque terrena. Multus sermo est neque nunc necessarius, verum propterea factum Jacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intelligeretur, si homo qui virgas illas sic posuit, dici non potest creator colorum in agnis et in haedis, nec ipsae matrum animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.
CAPUT X. De causis originalibus creaturarum naturalium, quas mundo Creator inseruit, ex libro III de Trinitate, tit. 8. Sed de animalibus quasi diversa ratio moveat, quod habent spiritum vitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt, vitandique contraria, etiam hoc est videre, quam multi homines noverint ex quibus herbis aut carnibus, aut quarumcunque rerum quibuslibet succis aut humoribus, vel ita positis, vel ita obrutis, vel ita contritis, vel ita commixtis, quae animalia nasci soleant: quorum se quis tam demens audeat dicere auctorem? Quid ergo mirum si, quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur, et haec, per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo, faciunt creari, non creant? Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius vermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscunque angelis vicinas causas ab elementis contrahere, quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates, sed non est creator, nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera, et ipse est unus creator Deus, ex cujus ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, ideo non possunt, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei, per Spiritum sanctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: Digitus Dei est hoc. Quid autem possint per naturam, nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, imo vero impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus commemorat dicens: Alii dijudicatio spirituum. Novimus hominem posse ambulare, et neque hoc posse si non permittatur; volare autem non posse, etiam si permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus, ex imperio Dei; quaedam vero non possunt, nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit, a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit, quae concessit ut possint.
CAPUT XI. De simplo Salvatoris nostri, quod ad duplum nostrum concurrit et congruit, ex libro IV de Trinitate, cap. 3. Verum quod instat in praesentia, quantum donat Deus, edisserendum est: quemadmodum simplum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi duplo nostro congruat, et quodammodo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo Christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore, propter peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est, et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat, ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est, et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima, deserente Deo, sic corpus anima deserente moritur: unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui justificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renovatur interior homo. Corpus vero tanquam homo exterior, quanto est haec vita diuturnior, tanto magis magisque corrumpitur vel aetate, vel morbo, vel variis afflictionibus, donec veniat ad ultimam, quae ab hominibus mors vocatur: ejus autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa justificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim ei similes erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam, et vita humana super terram tota tentatio est, non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens, in comparatione justitiae qua aequabimur angelis, et gloriae quae revelabitur in nobis. De morte autem animae, a morte corporis distinguenda, quid plura commemorem, cum Dominus in Evangelica sententia utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit, ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat, sepultores autem ejus, per infidelitatem impietatis in anima, mortuos intelligi voluit, quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Detestatur autem quamdam mortem Apostolus dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est. Anima igitur jam pia quae fuit impia, propter justitiam fidei dicitur ex morte resurrexisse, atque vivere, corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in Scripturis etiam mortuum dicitur, loquente Apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Haec vita ex fide facta est, quoniam justus ex fide vivit. Sed quid sequitur? 13 Si autem spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Huic ergo duplae morti nostrae Salvator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram, in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius, ut ei, tanquam spiritu mortuo, in interiore homine renovari opus esset, et tanquam resipiscendo ad vitam justitiae revocari: sed indutus carne mortali, et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum; interioris enim hominis nostri sacramento data est illa vox, pertinens ad mortem animae nostrae significandam, non solum in psalmo, verumetiam in cruce: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Cui voci congruit Apostolus dicens: Scientes quia et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato: crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non reliquit Deus. Et ideo per talem crucem evacuatur corpus peccati, ut jam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, quia et interior homo, si utique renovatur de die in diem, profecto vetus est, antequam renovetur; intus namque agitur, quod idem Apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem et induite novum, quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Ubi autem deponitur mendacium, nisi intus ut inhabitet, in monte sancto Dei, qui loquitur veritatem in corde suo? Resurrectio vero corporis Domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Cui mysterio congruit Apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite: hoc est enim Christum non tangere, nisi cum ascenderit ad Patrem, non de Christo carnaliter sapere. Jam vero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri Dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est servos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit Apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis Domini, quia discipulis ait: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere: et unus ex discipulis etiam cicatrices ejus contrectans, exclamavit dicens: Dominus meus et Deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit. Unde enim primo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum? et unde, antequam ascendat ad Patrem, a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero, ut audeat dicere a viris eum tactum, antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in Domino, dicit Apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae. Una ergo mors nostri Salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit, et una ejus resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus ejus in utraque re, id est, et in morte, et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri, et exemplo exterioris medicinali quadam convenientia ministratum est.
CAPUT XII. De mediatore ad mortem diabolo, et mediatore ad vitam Christo Jesu, ex eodem libro IV. Deinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur Deo, sic indicat: Ego, inquit, in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Haec est vera pax, et cum creatore nostro nobis firma connexio, purgatis et reconciliatis per mediatorem vitae: sicut maculati et alienati ab eo recesseramus, per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam, quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem; quia enim non pervenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat), magnus homini videbatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum, potentiae quam justitiae cupidiorem, aut per falsam philosophiam magis inflans, aut per sacra sacrilegia irretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas illusasque praecipitans, subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae, per eas quas τελετὰς appellant, transfigurando se in angelum lucis, per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.
CAPUT XIII. De facilitate ludificationum quibus homines immundi spiritus fallunt, ex eodem libro IV, cap. 11. Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus aggravatae, etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena, nonnullis artibus et exercitationibus modificata, in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui nunquam talia viderunt narrata vix credant, quid magnum est diabolo et angelis ejus de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur, aut etiam occultis inspirationibus, ad illudendum humanos sensus, phantasmata imaginum machinari, quibus vigilantes dormientesque decipiat, vel furentes exagitet? Sed si fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines, vel in fune ambulantes, vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes, nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat, nec eos propterea sibi praeponendos existimet; sic anima fidelis et pia, non solum si videat, verumetiam si, propter fragilitatem carnis, exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen, aut non se posse talia dolebit, aut ob hoc illos meliores esse judicabit, cum sint, praesertim in societate sanctorum, qui per virtutem Dei, cui cuncta subjecta sunt, et minime fallacia, et multo majora fecerunt, sive homines, sive angeli boni.
CAPUT XIV. 14 De falsis et deceptoriis purgationibus, ex eodem libro IV. Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines, et impias curiositates, et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur Deo, quia falsus mediator non trajicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit viam per affectus, quos tanto maligniores, quanto superbiores suae societati inspirat, qui non possunt ad evolandum pennas nutrire virtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare vitiorum, tanto gravius anima ruitura, quanto sibi videtur erecta sublimius.
CAPUT XV. De his qui sibi purgationem de virtute propria pollicentur, eodem libro IV. Sunt autem qui se putant ad contemplandum Deum et inhaerendum Deo virtute propria posse purgari, quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistatur, et in quod majus accipiat dominandi jus ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi (aut occulte insidians alia via devitetur, aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeviens, et ad terram repromissionis repugnando transitum negans) per crucem Domini, quae Moysi manibus extensis est praefigurata, superetur. Hinc enim sibi purgationem isti virtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacunque ex parte contingere, quod Christianos multos ex fide interim sola viventes nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre in illo ligno, ad eam venienti, quo dedignatur ille portari?
CAPUT XVI. De sacramento Mediatoris, de fide qua credimus temporaliter gesta, et veritate quae reddit aeterna, ex libro IV de Trinitate, tit. 18. Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus, sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae, et de propagine mortalitatis tanquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis, non nisi per temporalia possemus, qualibus jam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat, sed media curatio, nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem; inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos, et trajiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis, sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. Dixit quidam, et illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia; quod enim nos temporale dicimus, hoc ille, quod ortum est, appellavit, ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus, sed etiam secundum animi mutabilitatem. Non enim proprie vocatur aeternum, quod aliqua ex parte mutatur; in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. Promittitur autem nobis vita aeterna, per veritatem, a cujus perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur, ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter, quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur venerimus (promittitur autem nobis vita aeterna, et dixit Veritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est Veritas, quia ibi est aeternitas, dixit autem Veritas: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum, et quem misisti Jesum Christum), cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat (quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus veritatem contemplationis), ne fides mortalis vitae dissonaret a veritate aeternae vitae, ipsa Veritas Patri coaeterna de terra orta est, cum Filius Dei sic venit, ut fieret filius hominis, et ipse in se exciperet fidem nostram qua nos perduceret ad veritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus, qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in veritate. Nec ab eo quod orti sumus, ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato, ad aeternitatem ipsius trajiceremur. Nunc itaque illuc quodammodo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quatuor duo priora noveramus in nobis, scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, juste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. Itaque in illo quia id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides pervenerit ad veritatem; jam enim credentibus ut in verbo fidei manerent, et inde ad veritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et quasi quaererent quo fructu, secutus ait: Et cognoscetis veritatem. Et rursus, quasi dicerent: Quid prodest mortalibus veritas? Et veritas, inquit, liberabit vos: unde, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet: vera autem immortalitas, vera incorruptibilitas, vera incommutabilitas ipsa est aeternitas.
CAPUT XVII. Quod testimonia quaedam venturum Christum praenuntiaverint, quaedam venisse testata sint, ex libro IV de Trinitate, tit. 19. Ecce ad quod missus est Filius Dei, imo vero, ecce quod est missum esse Filium Dei. Quaecunque propter faciendam fidem qua mundaremur, ad contemplandam veritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis, temporaliter gesta sunt, testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Sed testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt, quaedam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam, per quem factae omnes creaturae, omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi 15 enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus, et nisi talia essent testimonia quae parvis magna viderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus, qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim majora Filii Dei facta sunt (coelum, et terra, et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt) quam signa atque portenta quae in ejus testimonium proruperunt.
CAPUT XVIII. De eodem Mediatoris sacramento, ex libro I de Consensu evangelistarum. Quapropter cum sit ipse Christus Sapientia Dei per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales [rationabiles], sive angelorum, sive hominum, nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum sanctum, per quem charitas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto inquo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo, fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est [et eis qui sursum sunt] angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est, inciperet esse quod non erat, nunquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato, in eo libro quem Timaeum vocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides: ut ergo ab imis ad summa revocemur, atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur, et ab aeterna justitia temporalis iniquitas nos alienabat: opus ergo erat media justitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, justa de summis, atque ita se nec abrumpens a summis, et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est, inter Deum immortalem et hominem mortalem, Deus et homo, reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat: ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium, antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.
CAPUT XVIII bis. Quot genera apostolatus, vel quale nomen apostolus; et quomodo possumus scire qui mittatur a Deo, ex libro Resolutionum ad Orosium. Apostolus interpretatur missus. Apostolorum sunt genera quatuor: A Deo non per hominem, a Deo sed per hominem, per hominem tantum, et ex se. A Deo e enim missus est Moyses, a Deo et per hominem Jesus Nave; per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi, favore vulgi, in sacerdotium subrogati sunt; ex se autem, sicut sunt ipsi pseudoprophetae; illum autem cognosce missum a Deo, quem non paucorum hominum laudatio vel potius adulatio eligit, sed illum quem et vita et mores optimi et apostolicorum etiam actio commendat sacerdotum, vel etiam qui universorum populorum judicio comprobatur, qui non appetit praeesse, qui nec pecuniam dat ut episcopatus honorem acquirat. Nam eum qui praeesse festinat quidam Patrum eleganter expressit dicens: Sciat se non esse episcopum, qui praeesse cupit, non prodesse.
CAPUT XIX. Quid Plato posset, si vivens interrogaretur, de Christiana religione respondere, ex libro de vera Religione. Fidentissime dixerim, pace horum omnium qui eorum libros pervicaciter diligunt, Christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit, et quae ad veritatem ac beatitudinem via est, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse viveret et me interrogantem non aspernaretur, vel potius, si quis ejus discipulus eo ipso tempore quo vivebat eum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente veritatem videri, cui, quaecunque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam, ad quam percipiendam nihil magis impedire quam vitam libidinibus deditam, et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae varias opiniones erroresque generarent: quamobrem sanandum esse animum, ad intuendam incommutabilem rerum formam, et eodem modo semper se habentem, atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis, nec tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit; caetera nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno Deo, per ejus veritatem fabricata constare, in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum est ut ejus aeternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque ex ea, aeternamque vitam possit mereri: sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur, et dedita consuetudini hujus vitae atque sensibus corporis, inanibus vanescit [evanescit] imaginibus, irridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat, cum haec ergo sibi a magistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda, saltem si percipere non valerent, aut si qui possent percipere non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus, eum divinis honoribus dignum judicaret; responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri, nisi quem forte ipsa Dei virtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum, nec hominum magisterio, sed intima illuminatione, ab incunabulis illustratum, tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique majestate subveheret, ut omnia contemnendo quae pravi homines cupiunt, et omnia perpetiendo quae horrescunt, et omnia faciendo quae mirantur, genus humanum ad 16 tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate converteret; de honoribus vero ejus frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante, ille pro vera salute generis humani magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mereretur. Quae si facta sunt, si litteris monumentisque celebrantur, si ab una regione terrarum in qua sola unus colebatur Deus, et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi viri, virtutibus atque sermonibus divini amoris incendia concitarunt; si, confirmata saluberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt; et, ne de praeteritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie per gentes populosque praedicatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si ad hoc percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur, et tantae lucis [luci] hauriendae mentis acies convalescat, dicitur avaris: Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo [aerugo] exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea, neque rubigo exterminant, neque fures effodiunt neque furantur; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Dicitur luxuriosis: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Dicitur superbis: Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Dicitur iracundis: Accepisti alapam, para et alteram maxillam. Dicitur discordiosis: Diligite inimicos vestros. Dicitur superstitiosis: Regnum Dei intra vos est. Dicitur curiosis: Nolite quaerere quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt. Postremo dicitur omnibus: Nolite diligere mundum, quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Si haec per totum orbem jam populis leguntur, et cum veneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum, tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes Ecclesiae pullularunt; si tot juvenum et virginum millia contemnentium nuptias casteque viventium jam nemo miratur; quod cum fecisset Plato, usque adeo perversam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse Naturae, tanquam naturam exsecratus, ut peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo ante talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni, per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra Christiana traduntur; si haec quotidie leguntur in ecclesiis, et a sacerdotibus exponuntur; si tundunt pectora qui haec implere conantur; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc viam, ut, desertis divitiis et honoribus hujus mundi, ex omni hominum genere uni Deo summo totam vitam dicare volentium desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur; si denique per urbes atque oppida, castella, vicos, agros etiam villasque privatas, in tantum aperte suadetur et appetitur a terrenis aversio, et in unum Deum verumque conversio, ut quotidie per universum orbem humanum genus una pene voce respondeat sursum cor habere se ad Deum [Dominum]; quid adhuc oscitamus crapulam hesternam, et in mortuis pecudibus divina eloquia perscrutamur? Si quando autem ad disputationem venitur, Platonico nomine ora crepitantia quam pectus vero [vero Deo] plenum magis habere gestimus? Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere, et animam virtute purgandam summo Deo subjicere atque subjungere [subjugare] vanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt, si tamen cum his dignum est disputare. Qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant Deum, et cedant [credant] Deo, per quem populis jam omnibus haec credenda persuasa sunt. Quod utique ab ipsis fieret, si tantum valerent, aut si non fieret, crimen invidentiae vitare non possent. Ergo cedant ei et a quo [ei a quo] factum est, nec curiositate aut inani jactantia impediantur quominus agnoscant quid intersit inter paucorum timidas [tumidas] conjecturas et manifestam salutem correctionemque populorum. Illi enim si reviviscerent quorum isti in hominibus gloriantur, et invenirent refertas ecclesias, templaque deserta, et a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium, ad spem vitae aeternae et bona spiritalia et intelligibilia vocari et currere humanum genus, dicerent fortasse (si tales essent quales fuisse memorantur): Haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus, et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus. Itaque si hanc vitam illi [isti] viri nobiscum rursus agere potuissent, viderent profecto cujus auctoritate facilius consuleretur hominibus, et, paucis mutatis verbis atque sententiis, Christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur, nec facerent, in superbia et invidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus viscoque revolare. Nam tertio vitio curiositatis in percunctandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a Christiana salute revocantur (quia nimis puerile est), nescio utrum tales illi [isti] praepedirentur viri: sed quoquo modo se habeat philosophorum jactantia, illud cujus [cuivis] intelligere facile est: religionem ab eis non esse quaerendam, qui eadem sacra suscipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac summo bono diversas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. Quod si hoc unum tantum vitium Christiana disciplina sanatum videremus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret; haereses namque tam innumerabiles, a regula Christianitatis aversae, testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de Patre Deo, et Sapientia ejus, et munere divino, aliter sentiunt, et hominibus persuadere conantur, quam veritas postulat. Sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse φιλοσοφίαν, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus, nec sacramenta nobiscum communicant. Quod in illis minus mirandum est, qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse voluerunt: sicut nescio qui Serpentini appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli; sed in illis magis animadvertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt, et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione, quamvis parium sacramentorum propria vocabula propriosque conventus non in sermone tantum, sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani, et Ariani, munique praeterea: nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est: posset enim eos area dominica, usque ad tempus ultimae ventilationis velut paleas sustinere, nisi vento 17 superbiae, nimia levitate cessissent, et sese a nobis ultro separassent. Judaei vero, quamvis uni omnipotenti Deo supplicent, sola tamen temporalia et visibilia bona de illo exspectantes, rudimenta novi populi ab humilitate surgentia in ipsis suis Scripturis nimia securitate noluerunt advertere, atque ita in vetere homine remanserunt. Quae cum ita sint, neque in confusione paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Judaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos qui Christiani catholici, vel orthodoxi nominantur, id est, integritatis custodes et recta sectantes. Haec enim Ecclesia catholica, per totum orbem valide lateque diffusa, omnibus errantibus utitur ad provectus suos, et ad eorum correctionem, cum evigilare voluerint. Utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Judaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit, omnibus tamen gratiae Dei participandae dat potestatem, sive illi formandi sint adhuc, sive reformandi, sive recolligendi, sive admittendi; carnales autem suos, id est viventes aut sentientes carnaliter, tanquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.
CAPUT XX. Quam congrue hominibus Sapientia Dei Christus humanitate subvenerit, item ex eodem libro de vera Religione. Nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum ipsa Dei Sapientia, id est unicus Filius, consubstantialis Patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ita enim demonstravit carnalibus, et non valentibus intueri mente veritatem, corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum visibiliter (nam id poterat et in aliquo aethereo corpore, ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato), sed hominibus in vero homine apparuit. Ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. Et ne quis forte sexus a suo creatore se contemptum putaret, virum suscipit, natus ex femina. Nihil egit vi, sed omnia suadendo, monendo, licet vendentes et ementes flagellando ejecerit e templo. Sed hoc quid aut quantum est, quamvis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed vi potestatis ejecerit? Vetere quippe servitute transacta, tempus libertatis illuxerat, et opportune jam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio: miraculis conciliavit fidem Deo qui erat, passione homini quem gerebat. Itaque loquens ad turbas ut Deus, nuntiatam sibi matrem negavit; et tamen, ut Evangelium loquitur, Puer parentibus subditus erat. Doctrina enim Deus apparebat, aetatibus homo. Item aquam in vinum conversurus ut Deus, dicit: Recede a me, mulier; mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea. Cum autem venisset hora qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendavit discipulo quem prae caeteris diligebat. Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant, pauper esse voluit; honoribus et imperiis inhiabant, rex fieri noluit; carnales filios magnum bonum putabant, tale conjugium prolemque contempsit; contumelias superbissime horrebant, omne genus contumeliarum sustinuit; injurias intolerabiles esse arbitrabantur, quae major injuria quam justum innocentemque damnari? Dolores corporis exsecrabantur, flagellatus atque cruciatus est; mori metuebant, morte multatus est; ignominiosissimum mortis genus crucem putabant, crucifixus est: omnia quae habere cupientes non recte vivebamus, carendo vilefecit; omnia quae vitare cupientes a studio deviabamus veritatis, perpetiendo dejecit. Non enim ullum peccatum committi potest, nisi aut dum appetuntur ea quae ille contempsit, aut fugiuntur quae ille sustinuit. Tota itaque ejus vita, in terris per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. Resurrectio vero ejus a mortuis, nihil hominis perire naturae, cum omnia salva sunt Deo, satis indicavit, et quemadmodum cuncta serviant creatori suo, sive ad vindictam peccatorum sive ad hominis liberationem, quamque facile corpus animae serviat, cum ipsa subjicitur Deo, quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri nunquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et vindictam potuit. Et haec est disciplina naturalis Christianis minus intelligentibus plena fide digna, intelligentibus autem omni errore purgata. Jam vero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus, partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus, quid aliud quam rationalis disciplinae regulam implevit? Nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt, et si ea tantum essent quae facillime intelliguntur, nec studiose quaereretur, nec suaviter inveniretur veritas. Neque si essent in Scripturis sacramenta, et in sacramentis non essent signacula veritatis, satis cum cognitione actio conveniret. Nunc vero quoniam pietas timore inchoatur, charitate perficitur, populus timore constrictus, tempore servitutis in vetere lege, multis sacramentis onerabatur. Hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam Dei, quae per prophetas ventura canebatur: quae ubi venit ab ipsa Dei Sapientia homine assumpto, a quo in libertatem vocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem Christiani populi, hoc est sub uno Deo liberae multitudinis, continerent. Multa vero quae populo Hebraeo, hoc est, sub eodem uno Deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt. Ita nunc nec serviliter alligant, et exercent liberaliter animum.
CAPUT XXI. Arguit voluptuosos, curiosos, superbos, ex eodem libro de vera Religione. Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit, aut potentiam vanam foveat, aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. Ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expetant. His autem rebus quibus quisque beatus vult effici, serviat necesse est, velit nolit. Nam quocunque duxerint sequitur, et quisquis ea visus fuerit auferre posse, metuitur. Possunt autem 18 auferri ista, et scintilla ignis, et aliqua parva bestiola. Postremo, ut omittam innumerabiles adversitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. Itaque cum omnia temporalia mundus iste concludat, omnibus mundi partibus serviunt, qui propterea putant nihil colendum esse, ne serviant. Verumtamen quanquam in hac rerum extremitate miseri jaceant, ut vitia sua sibi dominari patiantur, vel libidine, vel superbia, vel curiositate damnati, vel duobus horum, vel omnibus, quandiu sunt in hoc stadio vitae humanae, licet eis congredi et vincere, si prius credant quod intelligere nondum valent, et non diligant mundum. Quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Hoc modo tria illa sunt notata. Nam concupiscentia carnis, voluptatis infimae amatores significat; concupiscentia oculorum, curiosos; ambitio saeculi, superbos. Triplex etiam tentatio in homine quem veritas ipsa suscepit cavenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis ut panes fiant. Ait illi [al. at ille] unus et solus magister: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis voluptate non potuit? Omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me. Cui responsum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ita calcata superbia est. Subjecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid experiendi; sed neque hic victus est, et ideo sic respondit, ut intelligeremus non opus esse ad cognoscendum Deum tentationibus visibiliter divina explorare molientibus: Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Quamobrem, quisquis intus Dei verbo pascitur, non quaerit in ista eremo voluptatem. Qui uni Deo tantum subjectus est, non quaerit in monte, id est, in terrena elatione, jactantiam. Quisquis aeterno spectaculo incommutabilis veritatis adhaerescit, non per fastigium hujus corporis, id est, per hos oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.
CAPUT XXII. Quod melius sit ab homine quam a vitio vinci, ex eodem libro de vera Religione. Nos in terra laboramus, et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commovere ac perturbare potuerint. Itaque nolumus ab hominibus vinci, et iram non possumus vincere. Qua turpitudine quid exsecrabilius dici potest? Fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tamen, etsi habeat vitia, non est tamen ipse vitium. Quanto igitur honestius homo nos vincit quam vitium? Quis autem dubitet immane vitium esse invidentiam? Qua necesse est torqueatur et subjiciatur, qui non vult in rebus temporalibus vinci. Melius est ergo ut homo nos vincat quam invidentia, vel quodlibet aliud vitium; sed nec ab homine vinci potest, qui vitia sua vicerit. Non enim vincitur, nisi cui eripitur ab adversario quod amat. Qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter invictus est, nec ulla cruciatur invidia. Id enim diligit quod diligendum et percipiendum; quanto plures venerint, tanto eis uberius gratulatur. Diligit enim Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligit proximum tanquam seipsum. Non illi ergo invidet, ut sit quod ipse est, imo adjuvat etiam quantum potest. Nec potest amittere proximum quem diligit tanquam seipsum, quia neque in seipso ea diligit quae oculis subjacent, aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud seipsum habet quem diligit tanquam seipsum: ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi vult bona provenire, et illi velit; et quae accidere sibi mala non vult, et illi nolit. Hanc voluntatem erga omnes homines servat, nam erga neminem operandum est malum, et dilectio proximi malum non operatur. Diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si vere invicti esse volumus. Non enim per seipsum quisquam hominum invictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicunque serviunt, soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non potest, quae res una invictos facit et perfectos viros. Nam si vel ipsum hominem homo dilexerit, non tanquam seipsum, sed tanquam jumentum, aut balneas, aut aviculam pictam vel garrulam, id est, ut ex eo aliquid temporalis voluptatis aut commodi capiat, serviat necesse est non homini, sed, quod turpius, tam foedo et detestabili vitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est, quo vitio dominante usque ad extremam vitam vel potius mortem perducitur. Sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel conjuges, vel quique cognati, aut affines, aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa Veritas vocans, praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno Dei, qui non istas carnales necessitudines oderit: neque hoc cuiquam inhumanum videri debet: magis enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare illud quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Quid ergo mirum si ad regnum non pervenit, qui non communem sed privatam rem diligit? Imo utrumque, ait quispiam, imo illud unum, dicit Deus. Dicit enim verissime Veritas: Nemo potest duobus dominis servire: nemo enim potest perfecte diligere quo vocamur, nisi oderit unde revocamur. Vocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem ante peccatum nostrum Deus fecit, revocamur autem ab ejus dilectione quam peccando meruimus. Quare oderimus oportet unde ut liberemur optamus. Oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis charitate flagramus. Diligat homo proximum tanquam seipsum. Certe enim sibi ipse nemo est pater, aut filius, aut affinis, aut aliquid hujusmodi, sed tantum homo. Qui ergo diligit aliquem tanquam seipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. Corpora vero non sunt quod nos sumus, non ergo in homine corpus est expetendum, aut desiderandum. Valet enim ad hoc etiam quod praeceptum est: Ne concupiscas rem proximi tui; quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tanquam seipsum; ipsa igitur natura humana sine carnali conditione diligenda est, sive sit perficienda, sive perfecta. Omnes sub uno Deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt voluntatem ipsius, et invicem sibi sunt, et patres cum sibi consulunt, et filii cum sibi obtemperant, 19 et fratres maxime, quia eos unus pater testamento suo ad unam haereditatem vocat. Quapropter cur iste non sit invictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est, creaturam Dei, ad ejus imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura quam diligit cum ipse perfectus est? Sicut enim, verbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc, aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator [cantor] ipse perfectus; ita vult omnes tales esse, ut tamen ei non desit quod diligit [diligat], quia ipse bene cantat. Nam si cuiquam invidet bene cantanti, non jam illud diligit, sed aut laudem, aut aliquid aliud, quo bene cantando vult pervenire, et potest ei minui vel auferri si et alius bene cantaverit. Qui ergo invidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. Quod multo accommodatius de bene vivente dici potest, quia et invidere nulli potest: quo enim perveniunt bene viventes, tantumdem est omnibus, nec minus fit cum plures habuerint. Et potest esse tempus quo bonus cantator cantare non decenter queat, et indigeat voce alterius qua sibi exhibeatur quod diligit, tanquam si alicubi convivetur, ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem, bene autem vivere semper decet. Quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non invidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime quantum potest, nec eis tamen indiget. Nam quod in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum: ita cum diligit proximum tanquam seipsum, non invidet ei, quia nec sibimetipsi, praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non [nec] eo indiget, quia nec seipso; tantum Deo indiget, cui adhaerendo beatus est. Nemo autem illi eripit Deum; ille ergo verissime atque certissime invictus homo est, qui cohaeret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere Deo bonum est. Hic vir quandiu est in hac vita utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficentiam, utitur omnibus ad benevolentiam: et quanquam temporalia non diligat ipse, recte utitur temporalibus, et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. Quare si aliquem familiarium suorum promptius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet majorem fiduciam, et apertiorem temporis januam. Tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempori. Cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi conjunctioribus prodesse malit, injustus est. Animi autem conjunctio major est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore jungimur, sed ea maxima est quae omnibus praevalet. Non ergo iste affligitur morte cujusquam, quoniam qui toto animo Deum diligit, novit nec sibi perire, qui Deo non perit. Deus autem Dominus est et vivorum et mortuorum. Non cujusquam miseria miser est, quia nec cujusquam injustitia fit injustus; et ut nemo illi justitiam et Deum [deitatem], sic nemo aufert beatitudinem; et si quando forte alicujus periculo, vel errore, vel dolore commovetur, usque ad illius auxilium, aut correctionem, aut consolationem, non usque ad suam subversionem valere patitur. In omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa exspectatione non frangitur. Quid enim ei nocebit, qui bene uti etiam inimico potest? Ejus enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cujus praecepto et dono diligit inimicos, huic viro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quis huic nocebit? quis hunc subjugabit? homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discet [discit]. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur [agnoscit] utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedet [discedit]. Videtur ergo vincere cum vincatur, qui superando ad id pervenit quod cum dolore amissurus est; et vincit cum vinci videatur, quisquis cedendo ad id pervenit quod non amittit invitus. Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo subditus haereat, plus eum diligendo quam seipsum: et haec est perfecta justitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat, qualem illam videat [videt], stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest, quia nec seipsum debet stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam, nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Sed donec ad sapientiam perfectionemque veniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret si stultus esset, et amaret sapientiam. Quapropter si et ipsa superbia verae libertatis et veri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat divina providentia, quid significemur vitiosi, et quo debeamus redire correcti. Jam vero cuncta spectacula, et omnis illa quae appellatur curiositas, quid aliud quaerit quam de rerum cognitione laetitiam? Quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa veritate, ad quam spectator omnis pervenire se cupere confitetur, cum vehementer ne fallatur invigilat?
CAPUT XXIII. Quod Dei lex alta quaedam disciplina sit, ex libro II de Ordine, et caetera, et ad locum. Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque viribus Deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis majestatis intelligentiam pervenitur, oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter divinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludimagistrum audiremus conantem docere puerum syllabas quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tanquam stultum, sed vinciendum tanquam furiosum putaremus: non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et imperitos quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines quae nec stultorum judicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse perversa, non esse praeter divinum ordinem. Alta quaedam et a multitudinis vel suspicione remotissima disciplina, se ita studiosis, et Deum atque animas tantum amantibus animis, manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores. Haec autem disciplina ipsa Dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens, in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant vivere melius, tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intelligendo, et vivendo custodiunt diligentius. Haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi jubet, cujus una pars vitae, altera eruditionis est. Adolescentibus ergo studiosis ejus ita vivendum 20 est, ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, invidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant. Amorem autem pecuniae totius sui spei certissimum venenum esse credant. Nihil enerviter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla vitia non curare velint. Magnopere observent cum vindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius, nihil indulgeant quod vertatur in pejus, suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita serviant, ut eis dominari pudeat; ita dominentur, ut eis servire delectet. In alienorum autem peccatis molesti non sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. In omni vero contractu atque conversatione cum hominibus, satis est servare unum hoc vulgare proverbium: Nemini faciant quod pati nolunt. Rempublicam nolint administrare nisi perfecti. Perfecti autem vel intra aetatem senatoriam festinent, vel certe intra juventutem; sed quisquis sero se ad ista converterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum, nam ista utique facilius decocta aetate servabit. In omni autem vita, loco, tempore, amicos aut habeant aut habere instent. Obsequantur dignis, etiam non hoc exspectantibus, superbos minus curent, minime sint, apte congruenterque vivant. Deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, charitate subnixi, optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum, et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque vitam. Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui, sicut dictum est, vivere instituerunt ad discendum. Item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Itaque quanquam bonorum auctoritas imperitae multitudini videatur esse salubrior, ratio vero aptior, eruditis tamen (quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat praebere docentibus, et quali vita esse docibilis possit) evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas januam, quam quisque ingressus, sine ulla dubitatione vitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quae [quam] post auctoritatis cunabula firmus et idoneus jam sequitur atque comprehendit. Et quid intellectus in quo universa sunt, vel ipse potius universa, et quid praeter universa universorum principium? Ad quam cognitionem in hac vita pervenire [pervenere] pauci, ultra quam vero etiam post hanc vitam nemo progredi potest. Qui autem sola auctoritate contenti, bonis tantum moribus rectisque votis constanter operam dederint, aut contemnentes, aut non valentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines vivunt, nescio quomodo appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos qui bene magis minusve vixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. Auctoritas autem partim divina est, partim humana; sed vera, firma, summa ea est, quae divina nominatur. In qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam divinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt, aut periturarum fortunarum curiosas, aut fragilium cupiditas potestatum, aut inanium formidolositas miraculorum. Illa ergo auctoritas divina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quousque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus quibus videntur illa miranda, sed ad intellectum jubet evolare: simul demonstrans, et quanta hic possit, et cur haec faciat, et quam parvipendat. Doceat enim oportet et factis potestatem suam, et humilitate clementiam, et praeceptione naturam. Quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum vita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana vero auctoritas plerumque fallit. In eis tamen jure videtur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum, et non vivunt aliter quam vivendum esse praecipiunt: quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni, contemptuque majores, difficillimum omnino est ut eis quisque vivendi praecepta dantibus credens recte vituperetur.
CAPUT XXIV. De locutione serpentis ad Evam, et de incantationibus Marsorum, ex libro XI de Genesi ad litteram. Ab illo ergo cujus super omnia quae creavit summa potestas est, per angelos sanctos [suos], a quibus illuditur diabolus, cum et de ipsius malevolentia consulitur Ecclesiae Dei, non est permissus tentare feminam nisi per serpentem, nec virum nisi per feminam. Sed in serpente ipse locutus est, utens eo velut organo, movensque ejus naturam eo modo quo movere ille [quomodo vere ille movere] et moveri illa potuit ad exprimendos verborum sonos, et signa corporalia, per quae mulier suadentis intelligeret voluntatem. In ipsa vero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad verba facienda, non ipse locutus est, sed ejus operatio atque persuasio, quamvis occulto instinctu adjuvaret interius quod exterius egerat per serpentem. Quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Juda ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta. Sed, sicut jam dixi, tentandi voluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet, nec quomodo faciat. Quia permissus est ergo tentavit, et quomodo permissus est, ita tentavit. Quod autem generi humano prodesset quod faciebat, neque sciebat, neque volebat, et eo ipso illudebatur ab angelis. Non itaque serpens verborum sonos intelligebat qui ex illo fiebant ad mulierem, neque enim conversa credenda est anima ejus in naturam rationalem. Quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur, ea passione cum [cui] ex ore ista requiritur sciunt quid loquantur, quanto minus intelligeret ille verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis audiret Nam et quod audire putantur et intelligere serpentes verba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica vis operatur, ad agnoscendam ubique providentiam, quam rem cui rei naturali ordine subjiciat, et [ut] quid etiam voluntatibus malis sapientissima potestate permittat. Ut hoc magis habeat usus serpentes moveri carminibus hominum, quam ullum aliud genus animantium, etiam haec [hoc] enim non parva 21 testatio est, naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio. Gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moveant, ut quolibet modo fallant quos possunt: hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quod sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. Porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae tentationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit divina sententia. Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est, astutissimus ita dictus est serpens, propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum: quemadmodum dicitur prudens vel astuta lingua quam prudens vel astutus movet ad aliquid prudenter astuteque suadendum (non enim est haec vis seu virtus membri corporalis, quod vocatur lingua, sed utique mentis quae utitur ea), ita etiam dictus est stylus mendax scribarum. Neque enim esse mendacem pertinet nisi ad viventem atque sentientem; sed stylus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tanquam stylo mendaciter uteretur. Hoc ideo commendandum putavi ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum, vel in animal rationale repente mutari, seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam, revolutionis animarum vel hominum in bestias, vel in homines bestiarum. Sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina in qua sedebat Balaam locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. Habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis, verum in his etiam boni angeli potentiores sunt: nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit Deus, ut retribuatur unicuique secundum cor ejus, vel secundum gratiam Dei, utrumque juste ac benigne, per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei.
CAPUT XXV. Quod amore se sequentibus Deus auctoritatis viam septempliciter muniverit, ex libro de Moribus Ecclesiae catholicae. Quaeramus quemadmodum sit homini vivendum Beate certe omnes vivere volumus: beatus autem neque ille dici potest qui non habet quod amat, qualecunque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit. Nam et qui appetit quod adipisci non potest, cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non esset [est] fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset, aegrotat. Nihil autem istorum animo contingit sine miseria, nullus igitur illorum beatus est. Quantum restat ubi beata vita inveniri queat, cum id quod est hominis optimum et amatur et habetur. Quid est enim aliud quod dicimus frui, nisi praesto habere quod diligis? Praesto ergo nobis esse debet optimum nostrum, si beate vivere cogitamus. Nam quisquis quod seipso est deterius sequitur, fit et ipse deterior. Oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi, sed tale esse debet, quod non amittat invitus, quippe nemo potest confidere de tali bono, quod sibi eripi posse sentit, etiam si retinere id amplectique voluerit. Quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse quis potest? Quis vero dubitet hominem sapientem, si sequi satis putaverimus, auferri a nobis [cunctandum putet hominem sapientem, si eum sequi putaverimus, auferri a nobis, non modo recusantibus, sed] etiam repugnantibus posse? Deus igitur restat, quem si sequimur bene, si assequimur, non tantum bene, sed etiam beate vivimus. Secutio Dei est beatitatis appetitus; consecutio, ipsa beatitas. Sed quo pacto sequimur quem non videmus? aut quomodo videmus [videbimus], qui non solum homines, sed etiam insipientes sumus homines? Confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est, ut in lucem veritatis aciem titubantem velut ramis humanitatis opacata inducat auctoritas: quam viam nobis Deus et patriarcharum segregatione, et legis vinculo, et prophetarum praesagio, et suscepti hominis sacramento, et apostolorum testimonio, et martyrum sanguine, et gentium occupatione munivit; quare ratiunculas nostras divinis submittamus affectibus. Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere jubes. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Quid vis amplius? Et Paulus: Diligentibus, inquit, Deum omnia procedunt in bonum. Dicit etiam ipse dilectionis modum: Quis ergo separat nos a charitate Christi? et caetera. Et post pauca: Certus sum enim quia neque mors, neque vita, et reliqua. Si ergo nulla res ab ejus charitate nos separat, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? Nemo nos inde separat minando mortem, idipsum enim quod diligimus Deum, mori non potest, nisi dum non diligit Deum, cui [cum] mors ipsa est, non diligere Deum, quod nihil est aliud quam ei quidquam in diligendo atque sequendo praeponere. Nemo inde separat pollicendo vitam, nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. Non separat angelus, non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus, si illa virtus hic nominata est quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet [habet], toto mundo est omnino sublimior mens inhaerendo Deo; sin illa virtus dicta est quae ipsius animi nostri rectissima affectio est: si in alio est, favet ut conjungamur Deo, si in nobis est, ipsa conjungit. Non separant instantes molestiae, hoc enim leviores eas sentimus, quo ei [unde] a quo nos separare moliuntur acrius inhaeremus. Non separat promissio futurorum, nam et quidquid boni futurum est, certius promittit Deus, et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.
CAPUT XXVI. De principio Genesis a Moyse magno mysterio inchoato, ac quod multiplex sensuum prolatio non sit contra fidem, ex libro XII Confessionum. Nemo jam mihi molestus sit, dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: Unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis ejus eloqueris? aequo animo ferre deberem, et respondere fortasse quae superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque verum esse; o vita pauperum, Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram! Qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt, nec noverunt Moysis sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est: alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum inducunt; non quia ipsorum est, sed quia verum. Et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo amant illud quia verum est, jam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem quod contendunt, non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec visus 22 sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua, quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Attende, judex optime Deus, ipsa Veritas, attende quid dicam, contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege, usque ad finem charitatis. Attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam. Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id videmus? nec ego utique in te, nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus, ut videtur incommutabilis veritas, quando [quoniam] si ipse Moyses apparuisset nobis, atque dixisset: Hoc cogitavi, nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum; diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos. Propter quae duo praecepta charitatis sensisse Moysen quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit, in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa praeditam potestate, novo quodam et repentino placito, extra seipsam tanquam locis distantibus fecisse coelum et terram: duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur; et cum audiunt, Dixit Deus, Fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod jussum est ut existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tanquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam, quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser, et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum qui eum reponat in nidum, ut vivat donec volet. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, volitant laetantes et garriunt scrutantes, et carpunt eos: vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari, nec tamen quidquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cujus voluntas quia id est quod tu, nulle modo mutata, vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem intormem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum, pro captu ordinato quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiore distantia per tempora et loca pulchras narrationes faciant, aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent, et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis: alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum, et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur primo fecit, atque in eis intelligunt, In principio, quod in sapientia fecisti coelum et terram, alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam. Alius jam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eamdemque spiritalem coeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. Qui autem intelligunt in omnibus coeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt, sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisque creatura, alius, tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas: nec illi uno modo, qui jam dispositas digestasque creaturas coelum et terram vocari hoc loco credunt, sed alius invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam quaeque in eis sunt. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur primo fecit, non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corporalisque creaturae: si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps? et post universitatem non inveniet; ac per hoc audiet invitus, quomodo illud primo si postea nihil? Cum vero dicit, primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor, primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur, duo media facillime; namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam, incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat quomodo prior sit sonus quam cantus? Ideo qui [quia] cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest; sic est prior materies quam id quod ex ea fit. Non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis, neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis. At in cantu non ita est; cum enim cantatur, auditur sonus ejus, non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcunque sonuerit praeterit, nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas, et ideo cantus in sono suo vertitur: qui sonus materies ejus est, idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi, quam forma cantandi, non perficiendi potentia prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo tantum 23 faciat; nec tempore prior, simul enim cum cantu editur: nec prior electione, non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verumetiam [sonus] speciosissimus; sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo factam et appellatam coelum et terram, quia inde facta sunt coelum et terra, nec tempore primo factam quia formae rerum exserunt tempora. Illa autem erat informis, jamque in temporibus simul animadvertitur. Nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur [praecedunt] aeternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura charitate. Ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moyses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor nescio, et scio tamen illas esse veras sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimavi locutus sum, quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose: sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsum [ipsam] sitimus, eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit. Ita cum alius dixerit, hoc sensit quod ego, et alius, imo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere, cur non utrumque potius, si utrumque verum est? et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid aliud omnino verum quis [quispiam] in his verbis videt? cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem caeteras quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam; sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest. Postremo, Domine, qui Deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus videt, nunquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille per quem dicta sunt unam fortassis ex multis viris sententiam cogitavit. Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram, ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen nos pascas, non error illudat.
CAPUT XXVII. Principium libri de Genesi ad litteram. Omnis divina Scriptura bipartita est, secundum id quod Dominus significavit dicens: Scribam eruditum in regno Dei similem esse patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera, quae duo Testamenta dicuntur. In libris autem omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur vel moneantur. In narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. Nam non esse accipienda figuraliter nullus Christianus dicere audebit, attendens Apostolum dicentem: Omnia autem haec in figura contingebant illis, et illud quod in Genesi scriptum est, Et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in Ecclesia. Si ergo utroque modo illa Scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: In principio fecit Deus coelum et terram; utrum in principio temporis? an quia primo omnium facta sint? an in principio quod est Verbum Dei unigenitus Filius? Et quomodo possit ostendi Deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine coeli et terrae? utrum spiritalis corporalisque creatura coeli et terrae vocabulum acceperit? an tantummodo corporalis ut in hoc libro de spiritali tacuisse intelligatur, atque ita dixisse coelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare voluerit? an utriusque informis materia dicta est, coelum et terra, spiritalis videlicet vita, sicuti esse potest in se non conversa ad Creatorem? tali enim conversione formatur atque perficitur, si autem non convertatur informis est. Corporalis autem si possit intelligi per privationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum jam sunt species corporum, sive visu, sive alio quolibet sensu corporis perceptibiles. An coelum intelligendum est creatura spiritalis, ab exordio quo facta est perfecta illa et beata semper, terra vero corporalis materies adhuc imperfecta? quia terra, inquit, erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, quibus verbis videtur informitatem significare substantiae corporalis, an utriusque informitas his etiam posterioribus verbis significatur? Corporalis quidem, eo quod dictum est, Terra autem erat invisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est, Tenebrae erant super abyssum, ut translato verbo tenebrosam abyssum intelligamus, naturam vitae informem, nisi convertatur ad Creatorem qui solummodo formare potest ut non sit abyssus, et illuminare ut non sit tenebrosa. Et quomodo dictum est, Tenebrae erant super abyssum? An quia non erat lux, quae si esset, utique superesset, et tanquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali cum convertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod est Deus? Et quomodo dixit Deus, Fiat lux? utrum temporaliter, an in Verbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter. Quomodo ergo possit intelligi hoc dicere Deum nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis; et si per creaturam dixit Deus, Fiat lux, quomodo est ergo prima creatura lux? si erat jam creatura per quam Deus diceret, Fiat lux, an non est lux prima creatura? quia jam dictum erat: In principio fecit Deus coelum et terram, et poterat per coelestem creaturam vox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur, Fiat lux; quod si ita est, corporalis lux facta est ista quam corporeis oculis cernimus, dicente Deo per creaturam spiritalem quam Deus jam fecerat, cum in principio fecit Deus coelum et terram, Fiat lux, eo modo quo per talis creaturae interiorem et occultum motum divinitus dici potuit, Fiat lux. An etiam corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Fiat lux, sicut corporaliter sonuit vox dicentis Dei, Tu es Filius meus dilectus, et hoc per creaturam corporalem quam fecerat Deus, cum in principio fecit Deus coelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante voce facta est; et si ita est, qua lingua sonuit vox ista dicente Deo, Fiat lux? quia nondum 24 erat linguarum diversitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluvium. Quaenam lingua erat una et sola qua Deus locutus est, Fiat lux, et quis erat quem oportebat audire atque intelligere ad quem vox hujusmodi proferretur? An haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio? Quid ergo dicemus? An id quod intelligitur in sono vocis cum dicitur. Fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse vox Dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat Verbi ejus de quo dicitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Cum enim de illo dicitur: Omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit Deus, Fiat lux. Quod si ita est, aeternum est quod ait Deus, Fiat lux, quia Verbum Dei, Deus apud Deum, Filius unicus, Deo Patri coaeternus est, quamvis Deo haec [hoc] in aeterno Verbo dicente creatura temporalis facta sit; cum enim verba sint temporis, cum dicimus quando et aliquando, aeternum tamen est [in] Verbo Dei quando fieri aliquid debeat, et tunc fit quando fieri debuisse in illo Verbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud verbum aeternum est; et quid est lux ipsa quae facta est, utrum spiritale quid, an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura, jam hoc dicto perfecta, quae primo coelum appellata est, cum dictum est. In principio fecit Deus coelum et terram: ut quod dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux, eam revocantem ad se Creatorem [revocante Creatore] conversio ejus facta atque illuminata intelligatur. Et cur ita dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, et non dictum est, in principio dixit Deus, Fiat coelum et terra. Et facta sunt coelum et terra, sicut de luce narratur, dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux? Utrum prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit Deus, et deinde per partes exsequendum quomodo fecit cum per singula dicitur, dixit Deus, id est, quia per verbum suum fecit quidquid fecit. An cum primum fiebat informitas materiae, sive spiritalis, sive corporalis, non erat dicendum, dixit Deus, Fiat? quia formam Verbi semper Patri cohaerentis, quo sempiterne dicit Deus omnia, neque sono vocis, neque cogitatione tempora sonorum volventem [volvente], sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae, non imitatur imperfectio [imperfecto], cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum, sed tunc imitatur verbi formam, semper atque incommutabiliter Patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conversione, ad id quod vere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae formam capit, et fit perfecta creatura: ut in eo quod Scriptura narrat, dixit Deus, Fiat, intelligamus Dei dictum incorporeum, in natura Verbi ejus coaeterni revocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula quae per ordinem exsequitur? In qua conversione et formatione, qua [quia] pro suo modo imitatur Deum Verbum, hoc est Dei Filium semper Patri cohaerentem, plena similitudine et essentia pari, qua ipse et Pater unum sunt, non autem imitatur hanc verbi formam, si aversa a Creatore informis et imperfecta remaneat: propterea Filii commemoratio non ita fit quia Verbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. Fit autem Filii commemoratio, quod etiam Verbum est, eo quod scriptum est, Dixit Deus, Fiat, ut per id quod principium est insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae; per id autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae revocatae ad eum ut formaretur inhaerendo Creatori, et pro suo genere imitando formam sempiternae atque incommutabiliter inhaerentem Patri, a quo statu [statim] hoc est quod ille. Non enim habet informem vitam Verbum Filius, cui non solum hoc est esse quod vivere, sed etiam hoc est vivere quod sapienter ac beate vivere. Creatura vero, quanquam spiritalis et intellectualis, vel rationalis, quae videtur esse illi Verbo propropinquior, potest habere informem vitam: quia non sicut hoc est ei esse quod vivere, ita [nec] hoc vivere quod sapienter ac beate vivere. Adversa [Aversa] enim a sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quae informitas ejus est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen sapientiae Verbum Dei; a quo enim exstitit [existit] ut sit utcunque ac vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. Principium quippe creaturae intellectualis est aeterna Sapientia, quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret [cessabit], occulta inspiratione vocationis, loqui ei creaturae, cui principium est ut convertatur ad id ex quo est, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. Ideoque interrogatus [Dominus] quis esset, respondit: Principium, qui loquor vobis. Quod autem Filius loquitur, Pater loquitur: quia Patre loquente dicitur Verbum quod Filius est aeterno more, si more dicendum est loquente Deo Verbum coaeternum. Inest enim Deo benignitas summa, et sancta, et justa, et quidem non ex indigentia, sed ex beneficentia veniens amor in opera sua. Propterea priusquam scriberetur, dixit Deus, Fiat lux, praecessit Scriptura dicens, Et spiritus Dei superferebatur [ferebatur] super aquam. Quia sive aquae nomine appellare voluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formata sint omnia quae in suis generibus jam dignoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura videmus omnia in terra per species varias formari atque concrescere; sive spiritalem vitam quamdam ante formam conversionis quasi fluitantem: superferebatur utique spiritus Dei, quia subjacebat scilicet bonae voluntati Creatoris quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoaverat, ut dicente Deo in Verbo suo, Fiat lux, in bona voluntate, hoc est in beneplacito ejus pro modo [modulo] sui generis maneret quod factum est, et ideo dictum est quod placuerit Deo, Scriptura dicente: Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae coeli et terrae nomine, propter id quod de illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris; nam dicente Scriptura, In principio fecit Deus coelum et terram, intelligimus Patrem in Dei nomine et Filium in principii nomine, qui non Patris, sed per seipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae, et consequenter etiam universae creaturae, principium est; dicente autem Scriptura, Et spiritus Dei superferebatur super aquam, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus; ita et in conversione atque perfectione creaturae, ut species rerum digerantur, eadem Trinitas insinuatur, Verbum Dei scilicet, et Verbi generator, cum dicitur, Dixit Deus, et sancta bonitas, in qua Deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: Vidit Deus quia bonum est. Sed cur commemorata prius quamvis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus Dei, prius dicente Scriptura: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebra erant super abyssum, ac deinde inferente: Et spiritus Dei superferebatur super aquam? An quia [quoniam] egenus atque indigus [indigens] amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciatur, propterea cum memoratur spiritus Dei, in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae 25 necessitatem potius, quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur? Cujus rei memor Apostolus, dicturus de charitate, supereminentem viam demonstraturum se ait, et in alio loco supereminentem, inquit, scientiae charitatem Christi. Cum ergo sic oporteret insinuari spiritum Dei ut superferri diceretur, commodius factum est ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia. Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis, vidit Deus quia bonum est, placuit enim quod factum est in ea benignitate qua placuit ut fieret. Duo quippe sunt propter quae amat Deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. Ut esset ergo quod maneret, spiritus Dei superferebatur super aquam; ut autem maneret, vidit Deus quia bonum est; et quod de luce dictum hoc de omnibus. Manent enim quaedam supergressa est, omnem temporalem volubilitatem, in amplissima sanctitate sub Deo; quaedam vero secundum sui temporis modum, dum per discessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.
CAPUT XXVIII. Contra eos qui dicunt: Nunquid ibi fuit Moyses quando fecit Deus coelum et terram, ut credatur? ex libro XI de Civitate Dei. Visibilium omnium maximus mundus est, invisibilium omnium maximus Deus est: sed mundum esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum, nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audivimus? nusquam interim nos melius quam in Scripturis sanctis, ubi dixit propheta ejus: In principio fecit Deus coelum et terram. Nunquidnam ibi fuit iste propheta quando fecit Deus coelum et terram? Non, sed ibi fuit sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit, eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. Loquuntur eis quoque angeli Dei, qui semper vident faciem Patris, voluntatemque ejus quibus oportet annuntiant. Ex his unus erat iste propheta qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus coelum et terram; qui tam idoneus testis est per quem Deo credendum, ut eodem spiritu Dei quo haec sibi revelata cognovit etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante praedixerit. Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere coelum et terram quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum sine ullo initio, et ideo nec a Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a veritate, et lethali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate et visibilium omnium pulcherrima specie, quodammodo tacitus, et factum se esse, et non nisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter magno et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat.
CAPUT XXIX. Quod calummantes de mundi tempore refelli possint de mundi loco, de eodem libro XI. Cum igitur unum mundum ingenti quidem mole corporea, finitum tamen, et loco suo determinatum, et operante Deo factum esse dicant, quod respondent de infinitis extra mundum locis, cur in eis ab opere Deus cesset, hoc sibi respondeant de infinitis ante mundum temporibus. Cur in eis ab opere Deus cessaverit, et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione divina Deus, non alio, sed isto in quo est loco mundum constituerit, cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamvis eamdem divinam rationem, qua id factum est, nulla posset humana comprehendere natura; ita non est consequens ut Deo aliquid existimemus accidisse fortuitum, quod illo potius quam anteriore tempore condidit mundum, cum aequaliter anteriora tempora per infinitum retro spatium praeterissent, nec fuisset aliqua differentia unde tempus tempori eligendo praeponeretur. Quod si dicunt inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imaginantur loca, cum locus nullus sit praeter mundum, respondetur eis isto modo: inaniter homines cogitare praeterita tempora vacationis Dei, cum tempus nullum sit ante mundum: si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mutabilitate non est, in aeternitate autem nulla mutatio est, quis non videat quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret quae aliquid aliqua motione mutaret? Cujus motionis et mutationis cum aliud atque aliud quae simul esse non possunt cedit atque succedit in brevioribus vel productioribus morarum intervallis, tempus sequeretur. Cum igitur Deus, in cujus aeternitate nulla est omnino mutatio, creator sit temporum et ordinator, quomodo dicatur post temporum spatia mundum creasse, non video, nisi dicatur ante mundum aliquam fuisse creaturam, cujus motibus tempora currerent. Porro si litterae sacrae maximeque veraces ita dicunt, in principio fecisse Deum coelum et terram, ut nihil antea fecisse intelligatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur, si quid fecisset ante caetera cuncta quae fecit, proculdubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore. Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit, et ante aliquod tempus, post id quod praeteritum est, ante id quod futurum est. Nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat creatura, cujus mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore autem factus est mundus, si in ejus conditione factus est mutabilis motus, sicut videtur se habere etiam ordo ille primorum sex vel septem dierum in quibus mane et vespere nominantur, donec omnia quae his diebus Deus fecit sexto perficiantur die, septimoque in magno mysterio Dei vacatio commendetur; qui dies cujusmodi sint, aut perdifficile nobis, aut etiam moossibile est cogitare, quanto magis dicere! Videmus quippe istos dies notos non habere vesperam nisi de solis occasu, nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus refertur. Et primitus quidem lux verbo Dei facta, atque inter ipsam et tenebras Deus separasse narratur, et eamdem lucem vocasse diem, tenebras autem noctem. Sed qualis illa sit lux, et quo alternante motu, qualemque vesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris: nec ita ut est intelligi a nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. Aut enim aliqua lux corporea est, sive in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris, sive unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta civitas, in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit Apostolus: Quae sursum est Jerusalem mater nostra aeterna in coelis. Ait quippe et alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum. Si tamen et vesperam diei hujus et mane aliquatenus congruenter intelligere valeamus, quoniam scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodammodo vesperascit: itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris, nec in noctem vergitur, ubi non Creator creaturae dilectione relinquitur. Denique Scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit 26 vocabulum noctis: non enim ait alicubi: Facta est nox, sed: Facta est vespera, et factum est mane dies unus, ita dies secundus et caeteri. Cognitio quippe creaturae in seipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte qua facta est: ideo vespera congruentius quam nox dici potest: quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur Creatorem, recurrit in mane, et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est: cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores coelum appellatum est, dies secundus: cum in cognitione terrae ac maris, omniumque gignentium quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium majoris et minoris, omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque volatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus; cum vero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis, et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tanquam Deus laboraverit operando (qui dixit et facta sunt, verbo intelligibili et sempiterno, non sonabili et temporali); sed requies Dei requiem significat eorum qui requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa, sed alia res aliquos laetos facit: quanto magis si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eloquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur, sicut theatra plaudunt, prata mugiunt, cum in illis homines plaudant, in his boves mugiant; sed etiam illo quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistola dicitur, significans eorum laetitiam quos legentes efficit laetos? Convenientissime itaque, cum Deum requievisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt, et quos facit ipse requiescere: hoc etiam hominibus quibus loquitur, et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia quod etiam ipsi, post bona opera quae in eis et per eos operatur Deus, si ad illum prius in ista vita per fidem quodammodo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam: hoc enim ex sabbati vacatione et praecepto legis in vetere Dei populo figuratum est.
CAPUT XXX. Quod lucis nomine etiam angeli significati atque creati possint intelligi, ex eodem libro XI. Ubi de mundi constitutione sacrae litterae loquuntur, non evidenter dicitur utrum vel quo ordine creati sint angeli, sed si praetermissi non sunt; vel coeli nomine ubi dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram; vel potius lucis hujus, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus coelum et terram, ut ante a coelo et terram nihil aliud fecisse videatur. Cum ergo a coelo et terra coeperit, atque ipsa terra quam primitus fecit, sicut Scriptura consequenter eloquitur, invisibilis et incomposita nondumque luce facta, utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quamdam terrae et aquae indistinctam confusionem; ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est; deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur, quomodo angeli praetermitterentur tanquam non essent in operibus Dei, a quibus in die septimo requievit? Opus autem Dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen evidenter expressum est. Sed alibi hoc sancta Scriptura clarissima voce testatur. Nam et in hymno trium in camino virorum, cum praedictum esset: Benedicite omnia opera Domini Domino, in exsecutione eorumdem operum etiam [sancti] angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis; laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus; laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen; laudate eum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos divinitus dictum est, cum, eis inter caetera coelestia commemoratis, infertur ad omnia, ipse dixit et facta sunt. Quis porro audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata sunt, angelos factos? sed et si quisquam ita desipit, redarguit istam vanitatem illa Scriptura paris auctoritatis, ubi Deus dicit: Quando facta sunt sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei; jam ergo erant angeli quando facta sunt sidera, facta sunt autem quarto die. Nunquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promptu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est, et distinctas sui generis species duo ista elementa sumpserunt, et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. Nunquidnam secundo? ne hoc quidem: tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores, coelumque appellatum est, in quo firmamento quarto die facta sunt sidera: nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux quae diei nomen accepit, cujus unitas ut commendaretur non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus, aut tertius, aut caeteri, sed idem ipso unus, ad implendum senarium vel septenarium numerum, repetitus est; propter septenariam [senariam vel septenariam] cognitionem: senariam scilicet operum quae fecit Deus, et septimam [septenariam] quietis Dei. Cum enim dixit Deus, Fiat lux et facta est lux, si recte in hac luce creatio intelligitur angelorum, profecti [profecto] sunt facti participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum Dei Filium, ut ea luce illuminati qua creati fierent lux et vocarentur dies, participatione incommutabilis lucis et diei quod est verbum Dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, hoc illuminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in Deo: a quo si avertitur angelus fit immundus, sicut sunt omnes qui vocantur immundi spiritus. Nec jam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, privati participatione lucis aeternae; mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit.
CAPUT XXXI. Contra eos qui dicunt ob hoc factum esse mundum, ut animae quae prius peccaverant in eo includerentur. ubi Origenem errasse probat ex libris ipsius, qui appellantur περὶ Ἀρχῶν. Ex libro XI de Civitate Dei. Sed multo est mirandum amplius quod etiam quidam, qui unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque [nullamque] naturam quae non est quod Deus est nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere, ut bonus Deus conderet bona, et essent post Deum quae non essent quod est Deus, bona tamen quae non 27 faceret nisi bonus Deus. Sed animas dicunt non quidem partes Dei, sed factas a Deo peccasse a [Deo] conditore recedendo, et diversis pro gressibus pro diversitate peccatorum a coelis usque ad terras diversa corpora quasi vincula meruisse; et hunc esse mundum, eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. Hinc Origenes jure culpatur; in libris enim quos appellat περὶ Ἀρχῶν, id est de Principiis, hoc sensit, hoc scribit [scripsit]. Ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non attendisse, primum, quam hoc esset contrarium Scripturae hujus tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera Dei subjungens, Et vidit Deus quia bonum est, completisque omnibus inferens, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, nullam aliam causam faciendi mundi intelligi voluit, nisi ut bona fierent a bono Deo, ubi si nemo peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus, et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum longe major numerus in coelestibus suae naturae ordinem servet; nec mala voluntas, quia naturae ordinem servare noluit, ideo justi Dei leges omnia bene ordinantis effugit: quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito [posita], ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. Deinde videre debuit Origenes, et quicunque ita sapiunt, si haec opinio vera esset, mundum ideo factum ut animae pro meritis peccatorum suorum tanquam ergastula quibus poenaliter includerentur corpora acciperent, superiora et leviora quae minus, inferiora vero et graviora quae amplius peccaverunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et gravius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse. Nunc vero ut intelligeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon, homo autem et nunc licet malus, longe minoris mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum, tamen luteum corpus accepit. Quid autem stultius dici potest quam per istum solem ut in uno mundo unus esset, non decore pulchritudinis, vel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem Deum, sed hoc potius evenisse, quia una anima sic peccaverat, ut tali corpore mereretur includi? Ac per hoc si contigisset ut non una sed duae, imo non duae sed decem vel centum similiter aequaliterque peccassent, centum soles haberet hic mundus, quod ut non fieret, non opificis provisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis, ut sola corpus tale mereretur. Non plane animarum de quibus nesciunt quid loquantur, sed eorum ipsorum qui talia sapiunt multum longe a veritate et merito est coercenda progressio.
CAPUT XXXII. De eodem errore et de igne aeterno, ex libro Responsionis ad consulta Orosii presbyteri. Usque adeo igitur in eo quod ex nihilo fecit voluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. Nam cui dicitur: Subest enim tibi cum voles posse, sive adsit unde fiat, sive non adsit, sat est voluntas, ubi summa est potestas. Quomodo ergo in eo quod de nihilo creatur, voluntas creantis nihil esse perhibetur, cum propter ea de nihilo creari aliquid possit, quia voluntas creantis, etiam sine materia, sibi sufficit? Quod si forte non solum animam, sed nullam omnino creaturam volunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid Deus fecit, voluntate fecit, quae voluntas utique non est nihil, respiciant unde secundum corpus factus sit homo. Certe enim, sicut Scriptura testatur, eum de limo vel de pulvere terrae Deus fecit, et proculdubio voluntate fecit. Nec tamen voluntas Dei pulvis aut limus est. Sicut ergo in eo quod ex limo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas limus, ita in eo quod ex nihilo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas nihil. Jam vero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis apud vos homines fuisse delapsos, nec ab illa peste potuisse sanari nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset, non est quidem dolor iste culpandus. Veritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem: nam hoc mutare est malum, non evitare. Verumtamen quia de ipso Deo, creaturarum omnium conditore, hoc est de ipsa coaeterna et incommutabili Trinitate, ab eis qui ad vos libros Origenis attulerant, id traditum esse commemoras quod veritas habet, contra quam veritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit, ubi ipse Pater qui Filius, qui et Spiritus sanctus perhibetur, hoc iste pejor, quod etiam de anima ita sentit, ut non eam propriam velit habere naturam, sed de ipso. Deo tanquam particulam defluere, et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari, cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis provincia vestra percepit, in ea re maxime in qua capitaliter erratur, de Creatore quippe non de creatura tam falsa et tam nefaria sentiuntur. Sive ergo in hanc fidem qui deviaverant restituti sunt, sive qui eam nondum noverant illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. Quod autem et in eis erroris est, quanquam te cognovisse jam videam, tamen quemadmodum contra talia disseratur, ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est, et non olim proditus. Quantum possum tamen etiam ego commoneo, ut de diaboli angelorumque ejus correctione, et in pristinum statum reparatione, sapere nihil audeas: non quia diabolo et daemonibus invidemus, et eo modo quasi vicem malevolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi invidentiae stimulis agitati nostra itinera quibus in Deum tendimus perturbare conentur, sed quia ultimae sententiae summi et veracissimi judicis ex nostra praesumptione nihil addere debemus. Ipse enim se similibus eorum esse dicturum praedixit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; nec movere debet ut [hoc] loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est in aeternum et in saeculum saeculi. Latinus quippe interpres noluit dicere in aeternum et in aeternum aeterni: sed quoniam id quod αἰών Graece dicitur, et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt in saeculum et in saeculum saeculi, sed non hoc dictum est ubi dictum est: Ite in ignem aeternum. Non enim dictum est αἰῶνα, sed αἰώνιον: quod si a saeculo declinatum esset, saeculare Latine diceretur, non aeternum, quod nemo unquam interpres ausus est dicere. Quapropter licet Latine saeculum cum aliquo fine intelligatur, aeternum vero nisi id quod sine fine est non soleat appellari; αἰών autem Graece, aliquando aeternum, aliquando saeculum significare intelligatur, tamen quod ex hoc nomine derivatur et appellatur αἰώνιον, ipsi Graeci, quantum existimo, non solent intelligere nisi id quod non habet finem: nos autem sive αἰῶνα sive αἰώνιον non solemus dicere nisi aeternum, sed αἰῶνα dicimus et saeculum, αἰώνιον autem non nisi aeternum. Quamvis quidam interdum etiam 28 aeternale audeant dicere, ne Latinae linguae deesse videatur ab eodem nomine derivatio, et fortasse quidem secundum morem Scripturarum inveniant isti aliquid etiam αἰώνιον dictum, quod sine fine non sit: sicut Deus in libris Veteris Testamenti assidue dicit: Hoc vobis erit legitimum aeternum, quod Graecus habet αἰώνιον, cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet quae finem fuerant habitura. Quae si diligentius dicta intelligantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur finem non erant habitura; ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum Deum, non utique istas duas brevissimas syllabas, sed quod eis significatur. Et dixit Apostolus tempora aeterna, priora et antiqua, quod in Graeco legitur pro χρόνων αἰωνίων. Ad Titum enim scribens ait: Spem vitae aeternae quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna. Cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere videantur initium, quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit, quae ante se non habent ullum tempus? Sed quisquis prudenter advertit quod dictum est, Ite in ignem aeternum, illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco evangelieo de vita aeterna, quam justi accepturi sunt, non enim et ipsa habet finem. Ita enim conclusit: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam, in utroque Graecus αἰώνιον habet. Si misericordia nos provocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de praemio justorum credituri sumus, cum in utraque parte, eodem loco, eadem sententia, eodem verbo pronuntietur aeternitas? An iterum etiam justos ex illa sanctificatione et vita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? Absit hoc a Christianae fidei sanitate. Utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est αἰώνιον, ne cum diaboli poenas doleamus, et de regno Christi dubitemus. Postremo si aeternum et aeternale, hoc est αἴων et αἰώνιον, sub utroque intellectu in Scripturis poni solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine, quid de illis prophetae verbis responsuri sumus, ubi scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur? qualiscunque poena significata sit nomine vermis atque ignis, certe si non morietur nec exstinguetur, sine fine praedicta est.
CAPUT XXXIII. Quomodo accipiendum sit: Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Ex eodem libro Responsionis ad Orosium presbyterum. Porro de sole et luna caeterisque sideribus quod coelestia sint corpora videmus, quod animata sint non videmus: de divinis hoc libris legatur et credimus: nam testimonium ex Apostoli Epistola quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus intelligi potest; quoniam in unoquoque homine est omnis creatura, non universaliter sicut est coelum et terra, et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodammodo: quia et rationalis in illo est, quam vel probantur habere angeli vel creduntur, et ut ita dicam sensualis, qua et bestiae non carent; utuntur enim sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et vitanda contraria: et vitalis privata sensu, qualis adverti in arboribus potest. Nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa, et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. Jam vero ipsa corporalis creatura evidentius apparet in nobis, quae licet exterra facta atque formata sit, insunt tamen illi ex omnibus hujus corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem valetudinis (nam et calore membra vegetantur qui est ab igne, cujus etiam lux per oculos emicat, et aere venarum discursus quas arterias vocant atque spiramenta pulmonis implentur, et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent, vitamque absumeret siccitas, nam et ipse sanguis humido lapsu alias venas replens, quasi rivis et fluminibus, per cuncta diffunditur); ita nullum est creaturae genus quod non in homine possit agnosci. Ac sic omnis creatura in eo congemiscit et dolet, revelationem filiorum Dei exspectans, quae per corporis etiam resurrectionem, etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et in singulis omnis est, et si quo alio modo melius, potest idem locus apostolicarum litterarum intelligi. Non tamen ex iisdem verbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis servitute liberentur. Sane quoniam dixi de divinis libris legatur et credimus: ne te forsitan fallat quod de libro sancti Job proferre assolent, qui haec asserunt, ubi scriptum est: Quomodo erit homo justus coram Domino? vel quomodo se mundabit natus de muliere? si lunae praecipit et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum, quanto magis putredo homo et filius hominis vermis! Hinc enim volunt intelligi, et rationalem spiritum habere stellas, et mundas non esse a peccato, sed ideo in coelis esse, quia majorem vel meliorem locum minor culpa promeruerit. Non pro auctoritate divina istam sententiam recipiendam esse: existimo: non enim eam ipse Job enuntiavit, cui singulare quodammodo testimonium divinitus perhibetur quod non peccaverit labiis suis ante Dominum, sed unus ex ejus amicis qui consolatores malorum dicti sunt, omnes et divina sententia reprobati. Sicut autem in Evangelio quamvis verum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt vera esse creduntur, quoniam multa a Judaeis falsa et impia dicta esse verax Evangelii Scriptura testatur, sic in hoc libro ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur sed a quo etiam dicatur considerandum est, ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes cogamur fateri, quod absit, vera et justa fuisse quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid adversus Deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur. Quod non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati, et ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt, sed quia non omnia quae locuti sunt vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Job nihil verum dixerint, potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere. Sed quando inquirentes probari nobis aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in Evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Judaeis Domino Christo: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est charior: emissam tamen esse a Judaeis dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus; ita nec evangelistae derogamus fidem scribenti, et Judaei vocem blasphemantis horremus. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis adhuc rudibus et indoctis qui forte ibi loquentes commemorantur tanquam canonicae 29 auctoritati accommodamus fidem. Neque enim quia ille cujus caeci nati oculos Dominus aperuerat ait, Scimus quia peccatores Deus non exaudit, ideo istam sententiam pro evangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in Evangelio verbis Domini resistamus, qui eum qui dixit, Domine, propitius esto mihi peccatori, magis justificatum descendisse de templo quam pharisaeum justitias suas commemorantem atque jactantem divina voce firmavit. Nec succenseat iste recens illuminatus in carne quod eum diximus in suae fidei tirocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat nesciebat, minus circumspectam protulisse sententiam quia peccatores Deus non exaudit, cum ipsi apostoli prae caeteris electi, et Domini lateribus cohaerentes, ejusque ore pendentes, multa reperiantur improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est: ita ut beatus Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam Satanas appellari meruerit. Quanquam in comparatione justitiae Dei, sic nec sancti in coelis angeli justi esse dicantur, non mihi videtur importuna sententia, non quia ut hoc essent a justitia lapsi sunt, sed quia facti sunt et Deus non sunt, tantumque spiritalis luminis habere non possunt, quantum habet ipse a quo facti sunt. Ubi enim summa justitia, ibi summa sapientia, et hoc Deus est, de quo dictum est: Soli sapienti Deo. Sed alia quaestio est, quantum justitiae ipsius capiant angeli, quantumque non capiant. Cujus enim participatione justi sunt, ejus comparatione nec justi sunt. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio, alia de sideribus, et sole et luna, utrum vel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidisque, quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio; imo vero ne praecipiti suspicione, in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper: ut magis in istis temeraria praesumptio, quam cauta ignoratio culpanda videatur. Certe ait Apostolus: Sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Esse itaque sedes, sive dominationes, principatus, potestates in coelestibus apparatibus firmissime credo, et differre inter se aliquid indubitata fide teneo. Sed quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant nescio, nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut in obedientia, si Domini praecepta neglexero, et ideo puto spiritu Dei per auctores nostros scriptores sanctorum eloquiorum, non plene exposita, sed raptim tacta atque perstricta, ut si cui forte tali quales nos sumus per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos per quos nobis canonicarum Scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. Quantum enim quisque sciendo profecerit, tanto se infra illas litteras inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda constituit.
CAPUT XXXIV. Item ex libro de Haeresibus, de errore Origenis. Alios autem Origenianos continuo subjiciens Epiphanius: Origeniani, inquit, alii, qui etiam et Adamantii tractatoris qui et mortuorum resurrectionem repellunt, Christum autem creaturam et spiritum sanctum introducentes [illius qui et mortuorum resurrectionem negant: Christum autem et Spiritum sanctum creaturam dicunt]; paradisum autem et coelos, et alia omnia allegorizantes. Haec quidem de Origene Epiphanius, sed qui eum defendunt, unius ejusdemque substantiae esse dicunt docuisse Patrem et Filium et Spiritum sanctum; neque resurrectionem repulisse mortuorum, quamvis eum et in istis convincere studeant qui ejus plura legerunt. Sed sunt hujus Origenis alia dogmata, quae catholica Ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab ejus defensoribus falli. Maxime de Purgatione et Liberatione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. Quis enim catholicus Christianus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum et angelos ejus, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei lucique restitui; et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt ad haec mala denuo relabi et reverti, et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturae semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversum philosophos a quibus ista didicit Origenes in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi, ac idem in duodecimo.
CAPUT XXXV. Contra eos qui revolutionis circuitus induxerunt, ex libro XII de Civitate Dei. Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque millia, et quod [quod amplius] excurrit, annorum, possent et posteri etiam post annorum sexcenties millies eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et obcubando [occumbendo], et imperita perseveraret infirmitas. Potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam movere quaestionem. Ipse denique primus homo vel post pridie [postridie], vel eodem die, posteaquam factus est, potuit inquirere cur non ante sit factus, et quandocunque antea factus esset, non vires tunc alias, et alias nunc, vel etiam postea, ista definitio rerum temporalium controversia reperiret. Hanc autem se philosophi mundi hujus non aliter putaverunt posse vel debere dissolvere, nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse novata atque repetita in rerum natura, atque ita deinceps fore sine cessatione asseverarent volumina venientium et praetereuntium saeculorum, sive in mundo permanente isti circuitus fierent, sive certis intervallis oriens et occidens mundus eadem semper, quasi nova quae transacta et ventura sunt exhiberet. A quo ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem, et ad veram miseriam sine cessatione redeuntem. Quomodo enim vera beatitudo est, de cujus nunquam aeternitate confunditur [confiditur], dum anima venturam miseriam, aut imperitissime in veritate nescit, aut infelicissime in beatitudine pertimescit? Aut si ad miserias nunquam ulterius reditura, ex his ad beatitudinem pergit, fit ergo aliquid novi in tempore quod finem non habet temporis. Cur ergo non et mundus, cur non et homo factus in mundo, ut illi nescio qui falsi circuitus, a falsis sapientibus fallacibusque comperti, in doctrina sana, tramite recti itineris vitentur? Nam quidam et illud quod legitur in libro Salomonis qui vocatur Ecclesiastes: « Quid est quod fuit? ipsum quod erit; 30 et quid est quod factum est? ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole: quis loquatur et dicat: Ecce hoc novum est, jam fuit in saeculis quae fuerunt ante nos; » propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta revocantes dictum intelligi volunt, quod ille aut de his rebus dixit de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus allis euntibus, aliis venientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus, aut certe de omnium rerum generibus quae oriuntur atque occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos. Itaque animantia, vel arbusta, monstra quoque ipsa quae inusitata nascuntur, quamvis inter se diversa sint, et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra sunt, utique et fuerunt et erunt, nec recens et novum est ut monstrum sub sole nascatur. Quamvis haec verba quidem sic intellexerint, tanquam in praedestinatione Dei jam facta fuisse omnia, sapiens ille voluisset intelligi: et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide ut his Salomonis verbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti, ut verbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi, et in ea schola quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula, multum quidem prolixis intervallis, sed tamen certis, et idem Plato, et eadem civitas, et eadem schola, iidemque discipuli repetiti, et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam, ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur, et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus; cui modo dicimus quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Satis autem istis existimo convenire quod sequitur: In circuitu impii ambulabunt, non quia per circulos quos opinantur eorum vita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum via, id est falsa doctrina. Quid autem mirum est si in his circuitibus errantes, nec aditum nec exitum inveniunt, quia genus humanum atque ista nostra mortalitas, nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur, quandoquidem altitudinem Dei penetrare non possunt, quia cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora, et hominem quem nunquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen novo et repentino, sed immutabili aeternoque consilio? Quis hanc valeat altitudinem investigabilem investigare, et inscrutabilem perscrutari, secundum quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo unquam hominum fuit, non mutabili voluntate in tempore condidit, et genus humanum ex uno multiplicavit, quandoquidem psalmus ipse, cum praemisisset atque dixisset: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum, ac deinde percussisset eos in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae servatur aeternitas, continuo subjiciens: In circuitu impii ambulabunt, tanquam ei diceretur: Quid ergo tu credis, sentis, intelligis? Nunquidnam existimandum est subito Deo placuisse hominem facere quem nunquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil novi accidere potest, in quo mutabile aliquid non est? continuo respondit, ad ipsum Deum loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent, secundum altitudinem tuam quam nullus hominum potest nosse multiplicasti filios hominum. Valde quippe altum est et semper Deum fuisse, et hominem quem nunquam fecerat ex aliquo tempore primum facere voluisse, nec consilium voluntatemque mutasse.
CAPUT XXXVI. Contra id quod dicunt: Unde diabolo primum voluntas mala, cum bonus a Deo creatus esset. Item ex libro XII de Civitate Dei. Deus qui summe est, atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia quae non summe est, quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset, nec ullorum vitiorum offensione vituperandus, et omnium naturarum consideratione laudandus est; proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea verissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. Cum vero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est aversi ad seipsos conversi sunt qui non summe sunt, et hoc vitium quid aliud quam superbia nuncupatur? Initium quippe omnis peccati superbia. Noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam, et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo, id quod minus est praetulerunt. Hic primus defectus et prima inopia, primumque vitium ejus naturae quae ita creata est, ut nec summe esset, et tamen ad beatitudinem habendam eo qui summe est frui posset, a quo aversa, non quidem nulla, sed tamen minus esset, atque ob hoc misera fieret. Hujus porro malae voluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil invenitur. Quid est enim quod facit voluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum? ac per hoc mala voluntas efficiens est operis mali. Malae autem voluntatis efficiens nihil est: quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet aliquam voluntatem; si habet, aut bonam profecto habet aut malam: si bonam, quis ita desipiat ut dicat quod bona voluntas faciat voluntatem malam? Erit enim, si ita est, bona voluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest; si autem res ista quae putatur facere voluntatem malam, ipsa quoque habet voluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo. Atque ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae voluntatis inquiro. Non est enim prima voluntas mala, quam fecit voluntas mala, sed illa prima est quam nulla fecit. Nam si praecessit a qua fieret, illa prior est quae alteram fecit: si respondetur quod eam nulla res fecerit, et ideo semper fuerit, quaero utrum in aliqua natura fuerit? si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, vitiabat eam et corrumpebat, eratque illi noxia, ac per hoc bono privabat, et ideo in mala natura voluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui vitium hoc nocere posset; si enim non nocuit, non utique vitium fuit. Ac per hoc nec mala voluntas fuisse dicenda est: porro si nocuit bonum auferendo vel minuendo, utique nocuit. Non igitur esse potuit sempiterna voluntas mala in ea re in qua bonum naturale praecesserat quod mala voluntas nocendo posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero? Restat ut dicatur quod ea res fecerit malam voluntatem, in qua nulla voluntas fuit. Haec utrum superior sit requiro, an inferior, an aequalis, sed si superior utique melior: quomodo ergo nullius, ac non potius bonae voluntatis? hoc idem profecto et aequalis: duo quippe, quandiu sunt pariter voluntatis bonae, non facit alter in altero voluntatem malam. Relinquitur ut inferior res, cui nulla voluntas est, fecerit angelicae 31 naturae quae prima peccavit voluntatem malam. Sed etiam res ipsa quaecunque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, proculdubio bona est, habens modum et speciem suam in genere atque ordine suo. Quomodo ergo res bona efficiens est voluntatis malae? Quomodo ergo, inquam, bonum est causa mali? Cum enim se voluntas relicto superiore ad inferiora convertit, efficitur mala, non quia malum est quo se convertit, sed quia perversa est ipsa conversio: idcirco non res inferior voluntatem malam facit, sed rem inferiorem prave atque inordinate ipsa, quia [quae] facta est, appetivit. Si enim aliqui duo, aequaliter affecti animo et corpore, videant unius corporis pulchritudinem, qua visa unus eorum ad illicite fruendum moveatur, alter in voluntate pudica stabilis perseveret, quid putamus esse causae ut in illo fiat, in illo non fiat voluntas mala, quae illam res [rem] fecit in quo facta est? Neque enim pulchritudo illa corporis, nam eam non fecit in ambobus (quandoquidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus). An caro intuentis causa est (intuentis in causa est]? cur non et illius? An vero animus? cur non utriusque? ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos fuisse praediximus? An dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione tentatum, quasi non eidem suggestioni et qualicunque suasioni propria voluntate consenserit? Hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit voluntatem, quae in eo res fecerit quaerimus. Nam ut hoc quoque impedimentum absit, a quaestione tollatur, si eadem tentatione ambo tententur, et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui fuerat perseveret, quid aliud apparet, nisi unum noluisse, alterum voluisse a castitate deficere? Unde? nisi propria voluntate, ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio, amborum oculis pariter visa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta tentatio. Propriam igitur in uno eorum voluntatem malam quae res fecerit scire volentibus, si bene intueantur nihil occurrit: si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante voluntatem malam, nisi natura bona, cujus auctor Deus [bonus] qui est immutabile [incommutabile] bonum? Qui ergo dicit eum qui consentit tentanti atque suadenti, cui non consentit alius, ad illicite utendum pulchro corpore, quod videndo ambobus pariter adfuit (cum ante illam visionem ac tentationem, similes ambo animo et corpore fuerint) ipsum sibi fecisse voluntatem malam, quia utique bonus ante voluntatem malam fuerit, quaerat cur eam fecerit, utrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est, et inveniet voluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. Nam si natura causa est voluntatis malae, quid aliud cogimur dicere, nisi a bono fieri malum, et bonum esse causam mali? Siquidem a natura bona fit voluntas mala, quod unde fieri potest ut natura bona, quamvis mutabilis, antequam habeat voluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam voluntatem malam? Nemo igitur quaerat efficientem causam malae voluntatis: non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa effectio, sed defectio: deficere namque ab eo quod summe est ad id quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam. Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, velle in venire, tale est ac si quisquam vellet videre tenebras vel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est. Neque illud nisi per oculos, neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei privatione. Nemo ergo ex me scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod scire non posse sciendum est. Ea quippe quae non in specie, sed in ejus privatione sciuntur, si dici aut intelligi potest, quodammodo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras videt, nisi ubi coeperit non videre: ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet non ad sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur; sic species intelligibiles mens quidem nostra intelligendo conspicit, sed ubi deficiunt nesciendo condiscit, Delicta enim quis intelligit? Hoc scio, naturam Dei, nunquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere, et ea posse deficere quae ex nihilo facta sunt, quae tamen quando magis sunt, et bona faciunt, tunc enim aliquid faciunt [cum] causas habent efficientes, in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt (quid enim tunc faciunt nisi vana?), causas habent deficientes. Itemque scio, in quo fit mala voluntas, id in eo fieri quod, si nollet, non fieret, et ideo non necessarios sed voluntarios defectus justa poena consequitur. Deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. Neque enim auri vitium est avaritia [vel cupiditas], sed hominis perverse amantis aurum, justitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi. Nec luxuria vitium est pulchrorum suaviumque corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates, neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suavioribus coaptamur. Nec jactantia vitium est laudis humanae, sed animae perverse amantis laudari ab hominibus, spreto testimonio conscientiae. Nec superbia vitium est dantis potestatem, vel ipsius etiam potestatis, sed animae perverse amantis potestatem suam, potentioris justiore [justitia] contempta. Ac per hoc qui perverse amat cujuslibet naturae bonum, etiamsi adipiscatur, ipse fit in bono malus, et miser meliore privatus. Cum ergo malae voluntatis efficiens naturalis, vel, si dici potest, essentialis nulla sit causa, ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur atque depravatur naturae bonum, nec talem voluntatem facit, nisi defectio qua deseritur Deus, cujus defectionis etiam causa utique deficit: si dixerimus nullam esse efficientem causam, etiam voluntatis bonae, cavendum est ne voluntas bona bonorum angelorum non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo [enim] ipsi facti sint, quomodo non illa facta esse dicitur: porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est an sine illa fuerunt prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit a quo et ipsi, simulque ut facti sunt, ei a quo facti sunt amore cum quo facti sunt [quo facti sunt] adhaeserunt, eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona voluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet voluntate, hoc ipso quod a bona defecerunt, a qua non defecissent, nisi utique voluissent. Si autem boni angeli fuerunt prius sine voluntate bona, eamdemque in se ipsis Deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam ab illo facti sunt? Absit. Quid enim erant sine bona voluntate, nisi mali? Aut si propterea non mali quia nec mala voluntas eis inerat (neque enim ab ea quam nondum coeperant habere defecerant), certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona voluntate coeperunt. Aut si non potuerunt seipsos facere meliores quam eos ille fecerat (quo nemo melius quidquam facit), profecto et bonam voluntatem, qua meliores essent, nisi operante adjutorio Creatoris, habere non possent. Et cum id egit eorum voluntas bona, ut non ad seipsos qui minus erant, sed ad illum qui summe est converterentur, eique adhaerentes magis essent, ejusque participatione sapienter beateque viverent, quid aliud ostenditur, 32 nisi voluntatem bonam, quamlibet bonam, inopem fuisse, in solo desiderio remansuram, nisi ille qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex seipso faceret, implendo meliorem prius faciens, excitando avidiorem? nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt voluntatem bonam, utrum aliqua eam, a nulla voluntate fecerunt? Si nulla, utique nec fecerunt; si aliqua, utrum mala an bona? si mala, quomodo esse potuit mala voluntas bonae voluntatis effectrix? si bona, jam ergo habebant, et istam quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona voluntate, id est cum amore casto quo illi adhaererent creavit, simul [in] eis et condens naturam et largiens gratiam? unde nisi [sine] bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos angelos fuisse credendum est. Isti autem qui cum boni creati essent, tamen mali sunt, mala propria voluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono, aut minorem acceperunt amoris divini gratiam, quam illi qui in eadem perstiterunt: aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem unde se nunquam casuros certissimi fierent pervenerunt, sicut jam etiam in libro quem sequitur iste, tractavimus. Confitendum est igitur cum debita laude Creatoris, non ad solos sanctos homines pertinere, verumetiam de sanctis angelis posse dici, quod charitas Dei diffusa sit in eis, per Spiritum sanctum qui datus est eis: nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent, et inter se sanctam societatem, et sunt una civitas Dei, eademque vivum sacrificium ejus, vivumque templum ejus, cujus pars quae conjungenda immortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur, et nunc mutabiliter [mortalitor] peregrinatur in terris, vel in eis qui morte obiere secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit.
CAPUT XXXVII. Diabolum ab ipso primordio creaturae a suo creatore per superbiam apostatasse, ex libro XI de Genesi ad litteram. Quando ergo dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret, Scriptura non dicit: ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat. In promptu est enim omnibus haec [hoc] intuentibus, non ex invidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius invidentiam. Non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse ullum antea tempus quo cum angelis sanctis pacatus vixerit et beatus: sed ab ipso primordio creaturae a suo Creatore apostatasse, ut illud quod Dominus ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, utrumque ab initio intelligamus, non solum quod homicida fuit, sed etiam quod in veritate non stetit. Et homicida quidem, ab illo initio ex quo homo potuit occidi, non autem potuit occidi antequam esset qui occideretur; ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. In veritate autem non stetit, et hoc ab initio, ex quo ipse creatus est, qui staret, si stare voluisset.
CAPUT XXXVIII. Qualiter intelligendum sit illud Isaiae: Quomodo cecidit de coelo Lucifer, etc. Item ex eodem libro XI de Genesi ad litteram. Quod [quomodo] ergo putatur nunquam diabolus in veritate stetisse, nunquam cum angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit si talis est factus. Sed factus continuo [continuo pro statim] se a luce veritatis avertit superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus, unde beatae atque angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet si subdi voluisset Deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit non evasit: factumque in illo est pondere meritorum, ut nec justitiae possit lumine delectari, nec ab ejus sententia liberari. Quod ergo per Isaiam prophetam in eum dicitur, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens, contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes? Tu autem dixisti sensu tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso, su per montes excelsos qui sunt ab aquilone; ascendam super nubes, ero similis Altissimo; nunc autem ad inferos descendes, et caetera quae in figura regis velut Babylonis in diabolum dicta intelliguntur. Plura in ejus corpus conveniunt, quod etiam de humano genere congregat [congruebat], et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent, apostatando a mandatis Dei. Sicut enim qui erat diabolus, homo dictus est, ut in Evangelio, inimicus homo hoc fecit; ita qui homo erat, diabolus dictus est, ut rursus in Evangelio: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Et sicut corpus Christi, quod est Ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: Vos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit ex [in] seminibus tanquam in multis, sed tanquam in uno, et semini tuo, quod est Christus; et iterum: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus; eodem modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo, maximeque eorum qui a Christo vel de Ecclesia sicut de coelo decidunt, dicitur diabolus, et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conveniunt. Itaque Lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intelligi apostatarum genus vel a Christo, vel ab Ecclesia, quod ita convertitur ad tenebras, amissa luce quam portabat: quemadmodum qui convertuntur ad Deum de tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae lux fiunt. Item in figura principis Tyri per Ezechiel prophetam, in diabolum dicta intelliguntur: Tu es signaculum similitudinis, et corona decoris; in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es, etc. Quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus ejus dicta conveniunt. Paradisus enim dicta est Ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Inde cecidere, vel aperta et corporali separatione omnes haeretici, vel occulto et spiritali, quamvis in ea corporaliter esse videantur, omnes conversi ad vomitum suum, cum post remissionem peccatorum paululum ambulassent in via justitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora 33 prioribus, et quibus expediebat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Hanc pessimam generationem Dominus describit cum dicit spiritum nequam exire ab homine, et cum aliis septem redire, et in domum quam mundatam jam invenerat intrare, ut sint novissima hominis illius pejora prioribus. Tali enim generi hominum, quod jam factum est corpus diaboli, possent haec verba congruere: A die qua creatus est [es tu] cum Cherub, id est cum sede Dei, quae interpretatur multiplicata scientia, et posui te in monte sancto Dei, hoc est in Ecclesia; unde est: Et exaudivit me de monte sancto suo; fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spirituum ferventium, lapidum vivorum; ambulasti sine vitio tu in diebus tuis ex quo die creatus est [es tu], donec inventa sunt delicta tua in te
CAPUT XXXIX. Contra eos qui dicunt: Cur creaverit Deus hominem quem peccaturum esse praescierat? ex eodem libro XI de, Genesi ad litteram. Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii ejus penetrare non possum, et longe supra vires meas hoc esse confiteor. Est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanctioribusque referatur [reservatur], illius gratia potius quam meritis eorum: sed tamen quantum vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet: cum et in natura posse, et in potestate haberet [habeat] velle non consentire suadenti, adjuvante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cur itaque tentari non sineret, quem consensurum esse [ipse] praesciebat? Cur id facturus esset propria voluntate per culpam, et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam sic ostenderet animae superbae, ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum voluntatibus etiam malis, cum illae perverse uterentur naturis bonis. Nec arbitrandum est quod esset hominem dejecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit disceret. Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur, et hujus forte hominis vox est in psalmo: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in saeculum [aeternum]. Deinde jam expertus quid mali habeat superba praesumptio propriae potestatis, et quid boni adjutorium gratiae Dei: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; sed sive illud de hoc homine, sive de alio dictum est [sit], extollenti se tamen animae, et nimium tanquam de propria virtute praefidenti, etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam non bene se habeat facta natura, si afficientur cesserit [a faciente recesserit]. Hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit Deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt. Et qui omnino malum desertionis suae, majore superbiae stupore non sentiunt, miseriores prorsus apparent [aliis qui haec discernere noverunt], ut si nolunt recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum quo possint talia devitari. Sicut enim apostolus Jacobus dicit: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem. Unde sanato superbiae tumore resurgitur, si voluntas quae ante experimentum defuit ut permaneretur cum Deo saltem post experimentum adsit ut redeatur ad Deum. Si autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari, cur et hoc permittit Deus? an quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari, cum etiam ipsi, qui deserto Creatore eunt post tentatorem, magis magisque tentent eos qui in verbo Dei permanent praebentque illis contra cupiditatem devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorem pium? Unde dicit Apostolus: Intendens te ipsum ne et tu tenteris. Mirum est enim quantum istum [cur tamen ista] humilitas qua subdimur Creatori, ne tanquam ejus adjutorio non egentes de nostris viribus praesumamus, per Scripturas omnes divinas cura continua [omnibus] commendatur. Cum ergo etiam per injustos justi ac per impios pii proficiant, frustra dicitur, non crearet Deus quos praesciebat [malos futuros, nec enim non crearet quos praesciebat] bonis profuturos, ut et inutiles [utiles] eorum bonis voluntatibus exercendis admonendisque nascantur, et juste pro sua mala voluntate puniantur; talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. Ecce nos concedimus meliorem esse naturam quae omnino peccare nolit, concedant et ipsi non esse malam naturam quae sic facta est ut posset non peccare si nollet, et justam esse sententiam qua punita est quae voluntate, non necessitate, peccavit. Sicut ergo ratio vera docet meliorem esse creaturam quam prorsus nihil delectat illicitum, ita ratio vera nihilominus docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem si exstiterit ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur. Cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret Deus? Ac per hoc qui parati erant [paraverant] de illa sola Deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque: illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt, laudabilemque naturam culpabili voluntate depravarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt, habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum; nam Deus nec justitia cujusquam recti hominis eget, quanto minus iniquitate perversi? Quis autem sobria consideratione dicat melius non creari quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? Hoc est enim dicere: Melius non esset qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus qui pro suo merito juste puniretur. Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intelligunt tardi corde cum dicunt utrumque tale esse, nihil se aliud dicere, quam solum illum [illud] esset. Ac sic cum aequare volunt genera, bonorum numerum minuunt: et immoderate augendo unum genus, alterum tollunt. Quis autem hos audiret, si dicerent quoniam excellentior sensus est videndi quam audiendi, quatuor oculi essent et aures non essent? Ita si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia Deo subditur: alia [aliqua] vero in hominibus ita creata est, ut in se Dei beneficium non possit agnoscere, nisi alterius videndo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, idem non de se praefidet, sed confidat in Deum; quis recte intelligens dicat talis esse ista qualis illa, nec videat se nihil aliud dicere quam non esset ista, sed sola esset illa? Quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet Deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, et ob hoc sustinens in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, ut notas 34 faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae paravit in gloriam, sic enim qui gloriatur, non nisi in Domino gloriatur, cum cognoscit non suum sed illius esse, non solum ut sit, verumetiam ut non nisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit? Nimis itaque importune dicitur: Non essent quibus Deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent nisi essent et hi in quibus vindictae justitiam demonstraret. Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas Dei et aequitas jure praedicatur? At enim si Deus vellet, etiam isti boni essent; quanto melius hoc Deus voluit ut quod vellent essent: sed boni non infructuose, mali autem impune non essent, et in eo ipso aliis utiles essent! Sed praesciebat quod eorum futura [factura] esset voluntas mala. Praesciebat sane, et quia falli non potest ejus praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala. Cur ergo eos creavit quos tales futuros esse praesciebat? Quia, sicut praevidit quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus: sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operante invenirent, a se quippe habent voluntatem malam, ab illo autem, et naturam bonam, et justam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum. Sed posset, inquit, etiam ipsorum voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est. Cur ergo non fecit? quia noluit. Cur noluerit penes ipsum est: debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. Puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parvi boni esse rationalem creaturam, etiam istam quae malorum comparatione cavet malum. Quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas voluntates Deus in bonum convertisset, et nulli iniquitati poenam debitam infligeret, ac sic non esset nisi solum illud genus quod nullo vel peccati vel supplicii malorum comparatione proficeret: ita velut aucta numerositate excellentioris generis, ipsorum generum bonorum numerus minueretur. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus Dei quod alterius malo indigeat quo proficiat ad bonum? Itane obsurduerunt et excaecati sunt homines, nescio quo studio contentionis, ut non audiant vel videant quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? Quis enim paganus, quis Judaeus, quis haereticus, non hoc in domo sua quotidie probet? Verum cum venitur ad disputationem inquisitionemque veritatis, nolunt advertere sensus suos homines, ex quo opere divinae providentiae in eos veniat imponendae commotio disciplinae, ut si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo caeteri metuant, valeatque ad eorum salutem justa pernicies aliorum. Num [Nunquid] enim malitiae eorum vel nequitiae Deus auctor est, de quorum justa poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique, sed cum eos vitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum quos in hoc genere [ita] creavit, ut ad bonum proficere nisi malorum comparatione non possent. Si enim non essent, nulli rei utique prodessent: parumne boni actum est, ut sint qui certe illi generi utiles sunt? Quod genus quisquis non vult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Praevidet bonos futuros, et creat; praevidet malos futuros, et creat, seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens, et malis misericorditer ignoscens, juste ulciscens itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens, nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia, nihil sibi consulens etiam de poenis malorum. Cur ergo non permitteret tentari nominem, illa tentatione prodendum [probandum], convincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret, suoque fetu confunderetur, justoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea scribenda et annuntianda parabantur? Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare permissus sit, jam hoc significandi gratia factum esse, quem non admoneat Scriptura tantae auctoritatis, tantae divinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis jam mundus impletus est? Non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit, sed cum accederet ad tentandum, non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quem permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur ad subvertenda ac perdenda vasa irae, ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. Natura itaque serpentis unde sit novimus. Produxit terra in verba Dei omnia pecora et bestias et serpentes, quae universa creatura habens in se animam vivam, irrationalem, universae rationali creaturae, sive bonae, sive malae voluntatis, lege divini ordinis subdita est; quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit? Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidem haeretici, offensi molestia malae voluntatis ejus, alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium, quod sit contra Deum; non enim valent intelligere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo a quo omne bonum est esse non posse; malam vero voluntatem inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo, atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus, sua potestate propter excellentiam delectatus, tumesceret superbia, priusquam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et invidentia contabesceret. In quo tamen bonum est hoc ipsum quod vivit, et vivificat corpus, sive aerium, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus; sive terrenum, sicut hominis anima cujusvis etiam maligni atque perversi. Ita dum nolunt [volunt] aliquid quod Deus fecerit propria voluntate peccare, ipsius Dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter voluntate corruptam atque perversam; sed de istorum dementissimo errore alias jam multa diximus. In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam Scripturam quid de diabolo dicendum sit. Primo utrum ab initio ipsius mundi, sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et charitate, qua beati sunt angeli qui fruuntur Deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter justus et pariter beatus. Nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit. Non enim causa superbiendi est invidia [invidentia], sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est: amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est. Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit dicens: Initium omnis peccati superbia. Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait: Radix omnium malorum est avaritia, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem. Cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatam, quod potius a detrimento 35 quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit; unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur, cum ex communi ad proprium damnoso amore redigitur. Specialis autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo: Radix omnium malorum est avaritia; hac [hinc] enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria, jam per iniquitatem satiari cupientem. Hinc alio loco cum dixisset: Erunt enim homines seipsos amantes, continuo subjecit amatores pecuniae, ab illa generali avaritia, cujus superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. Neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. Cui morbo contraria charitas non quaerit quae sua sunt, id est non privata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. Hi duo amores quorum alter sanctus est, alter immundus; alter socialis, alter privatus; alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem; alter subditus; alter aemulus Deo; alter tran quillus, alter turbulentus; alter pacificus, alter seditiosus; alter veritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquomodo laudis avidus; alter amicalis, alter invidus; alter hoc volens proximo quod sibi, alter subjicere proximum sibi; alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, et hi duo ordines praecesserunt in angelis; alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano civitates duas, sub admirabili et ineffabili providentia Dei cuncta quae creat [creata sunt] administrantis, alteram justorum, alteram iniquorum: quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo judicio separentur: et altera conjuncta angelis bonis, in regno [cum rege] suo vitam consequatur aeternam, altera conjuncta angelis malis, in ignem cum rege suo mittatur aeternum.
CAPUT XL. De ligno scientiae boni et mali, ex libro VIII de Genesi ad litteram. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum: prorsus et hoc lignum erat visibile et corporale, sicut arbores caeterae: quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. Mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest, quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde, in paradiso instituerit aliquid mali; sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo, sub Domino Deo positus, alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate: primumque esse et maximum vitium tumoris, ad ruinam sua potestate velle uti, cujus vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid juberetur. Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed vere quoddam lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est quae illo contra vetitum tacto fuerat secutura.
CAPUT XLI. Item de eodem ligno, ex eodem libro VIII de Genesi ad litteram. Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem Deus, ejus ipsius mali natura venenatum videretur ad mortem. Quia vero ligna omnia in paradiso bona plantaverat, qui fecit omnia bona valde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius si Dominus voluerit disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. Ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset, et transgressio malum. Nec potuit melius et diligentius demonstrari [commendari] quantum malum sit sola inobedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. Nam qui dicit, verbi gratia, Noli tangere hanc herbam, si forte venenosa est, mortemque praenuntians si tetigerit, sequitur quoque [quidem] mors contemptorem praecepti, sed etiam si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur: illa quippe res contraria saluti vitaeque ejus non esset, sive inde vetaretur, sive non vetaretur: item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset, velut, si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo cujus erat illa pecunia, ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. Cum vero illud tangitur quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur ne cuiquam alteri quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum obedientiae et ipsius malum per se inobedientiae monstraretur? denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione, quando illud amissum est in quo ne amitteretur sola deberet jussio dominantis attendi, quae si sola attenderetur quid aliud quam Dei voluntas attenderetur? quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati praeponeretur? Dominus quidem cur jusserit viderit, faciendum est a serviente quod jussit, et tunc forte videndum est a promerente cur jusserit. Sed tamen ut causam jussionis hujus non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod Deo servit, jubendo Deus utile facit quidquid jubere voluerit, de quo metuendum non est ne jubere quod inutile est possit. Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, id est superbiae, contumaciae, perversae imitationis Dei, et noxiae libertatis. Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut jam supra dictum est, nomen accepit. Malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset si non fecissemus. Neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. Bonum quippe incommutabile Deus est, homo autem, quantum ad ejus naturam in qua eum Deus condidit pertinet, bonum est quidem, sed incommutabile non est ut Deus. Mutabile autem bonum quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit cum bono incommutabili adhaeserit, amando atque serviendo rationabili et propria voluntate. Ideo quippe et haec [hoc] magni boni natura est, quia 36 et hoc accepit ut possit summi boni adhaerere naturae, quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Neque ullo modo fieri potest ut ita sit, sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, dum naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim est bonum, quod dolet amissum bonum, nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est [ut] antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, supra [super] omnes homines praedicandus est. Sed hoc nisi cujusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur qui ex genere Israel factus Emmanuel nobiscum Deus, reconciliavit nos Deo hominum et Dei homo mediator; Verbum apud Deum, caro autem apud nos; Verbum caro inter Deum et nos. De illo quippe propheta dicit: Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. Quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur, aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? Per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur. Tenerur enim bonum ne amissione ejus sentiatur malum. Item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit, cui de bono amisso male fuerit. Priusquam sciret ergo puer experientia [per experientiam] aut bonum quo careret, aut malum quod boni amissione sentiret, contempsit malum ut eligeret bonum, id est noluit amittere quod habebat, nec sentire [Ed. Ben., ne sentiret] amittendo quod amittere non debeat [debebat]. Singulare exemplum obedientiae, quippe qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus a quo missus est, non sicut ille qui elegit facere voluntatem suam, non ejus a quo factus est. Merito sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituuntur multi. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt quomodo potuerit appellari lignum dignoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum, atque ipsa experientia dignoscreet quid interesset inter bonum quod amisit et malum quod admisit. Lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caveretur quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. Neque enim quia inde contra praeceptum manducaverunt, ideo factum est illud lignum dignoscentiae boni et mali, sed utique etiamsi obedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte vocaretur quod ibi eis accideret si usurpassent; quemadmodum si vocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, nunquid si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum, quandoquidem, cum accederent et saturarentur, tunc probarent quando hoc [quam haec] recte arbor illa vocaretur? Et quomodo, inquiunt, intelilgeret homo quod ei dicebatur lignum dignoscentiae boniet mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? Hoc qui sapiunt parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intelligantur ignota, ut etiam verba rerum quae non sunt cum in loquendo interponuntur nullus caliget auditor (hoc enim quod omnino non est, nihil vocatur), et has duas syllabas nemo non intelligit qui Latine audit et loquitur (unde nisi cum sensus intuetur id quod est, et ejus privatione quid etiam non sit agnoscit), sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem, privatione ejus tanquam contraria quid dicatur inane intelligimus, sicut audiendi sensu, non solum de vocibus, verum etiam de silentio judicamus. Sic ex vita quae inerat homini posset ejus cavere contrarium, id est vitae privationem, quae mors vocatur, et ipsam causam qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum quo fieret ut amitteret vitam, quibuslibet syllabis appellaretur, quemadmodum Latine cum dicitur peccatum, vel malum, tanquam signum ejus intelligeret quod mente discerneret. Nos enim quomodo intelligimus cum dicitur resurrectio, quam nunquam experti sumus? Nonne quia sentimus quid sit vivere, ejus rei privationem vocamus mortem, unde reditus ad id quod sentimum, resurrectionem appellamus, et si quo alio nomine in quacunque lingua id ipsum appellatur? Menti utique signum insinuatur in voce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret: mirum est enim quemadmodum rerum quas habet amissionem etiam inexperta natura devitet; quis enim pecora docuit devitationem mortis, nisi sensus vitae? Quis parvulum puerum adhaerescere bajulo suo si eum fuerit ex alto jacere minatus [minitatus]? Quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid hujusmodi expertus sit. Sic ergo illis primis hominibus tam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant, idque ipsum quibuscunque modis vel sonis significantem Deum intelligere poterant. Nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros: id est illud quod habebant et se habere gaudebant non amissuros. Unde suo loco loquendum est. Advertant itaque, si quos movet quomodo potuerint intelligere inexperta nominantem vel minantem Deum, et videant nos omnium inexpertorum nomina, non nisi ex contrariis quae jam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere.
CAPUT XLII. De bipertito opere providentiae Dei, et in ipso homine eadem gemina divini moderaminis operatione, ex libro VIII de Genesi ad litteram. Hinc jam in ipsum mundum velut in quamdam magnam arborem rerum oculus cogitationis attollitur, atque in ipso quoque gemina operatio Providentiae reperitur: partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria vero per angelorum opera et hominum. Secundum illam primam coelestia superius ordinari, inferiusque terrestria luminaria sideraque fulgere, diei noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem latius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, et crescere, senescere, occidere, et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur. In hac autem altera signa dari, doceri, et disci [discere], agros coli, societates administrari, artes exercere [exerceri], et quaeque alia sive in superna societate aguntur, sive in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur, et per nescientes malos, inque ipso homine eamdem geminam Providentiae vigere potentiam: primo erga corpus 37 naturalem, scilicet eo motu quo fit, quo crescit, qua senescit; voluntariam vero qua illi ad victum, tegumentum curationemque consulitur. Similiter erga animam naturaliter agitur ut vivat, ut sentiat: voluntarie vero ut discat, ut consentiat. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei quod intrinsecus agit natura servit, extrinsecus medicina. Itemque secundum animam ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. Quod autem ad arborem colendi negligentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus victus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. Deus itaque super omnia qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus [bonas] creat, omnes voluntates justus ordinat. Quid ergo abhorret a vero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate? Quid enim hoc opere innocentius vacantibus? et quid plenius magna consideratione prudentibus?
CAPUT XLIII. Quod aeterna Divinitas, nec pro temporibus nec pro loco mota, moveat creaturam, ex libro VII de Genesi ad litteram. Dicimus itaque summum ipsum, verum, unum ac solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est Deum Verbumque ejus, et utriusque Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, nec locorum vel finito, vel infinito spatio contineri, nec temporum vel finito vel infinito volumine variari; neque enim est in ejus substantia qua Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse [de his] quae in locis sunt, aut fuit in ejus substantia quod jam non est, vel erit quod nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati. Hic ergo incommutabili aeternitate vivens, creavit omnia simul. Ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius, nec ullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore sed origine praeveniret. Spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et loca. Exempli enim gratia, per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat: per loca autem corpus, vel a terra in coelum, vel a coelo in terram, vel ab oriente ad [in] occidentem, vel si quo alio simili modo. Omne autem quod movetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moveri. At non omne quod movetur per tempus, necesse est etiam per locum moveri. Sicut ergo substantiam quae movetur per tempus et locum praecedit substantia quae tantum per tempus, ita ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus, ac per hoc sicut per tempus et locum movet corpus, ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus movet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor spiritus: sed spiritus creatus movet seipsum per tempus, et per tempus ad locum corpus: spiritus autem creator movet seipsum, sine tempore ac loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum. Quocirca quisquis intelligere conatur quemadmodum aeternus vere et vere immortalis atque incommutabilis Deus ipse, nec per locum nec per tempus motus, moveat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, non per locum, sed tantum per tempus motus, moveat corpus per tempus et locum. Si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est? Affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine, etiam seipsam cum corpore per locum moveri putat, dum id per locum movet. Quae si possit diligenter inspicere tanquam cardines membrorum corporis sui, quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inveniet ea quae per spatia locorum moventur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moveri. Non enim movetur solus digitus, nisi manus fixa sit a cujus articulo velut immoto cardine moveatur: sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus a scapula commovetur: stantibus utique cardinibus quibus motio nitatur, it per loci spatium quod movetur: sic plantae in talo est articulus, quo stante movetur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa: et nullius membri motus omnino est, quem voluntas movet, nisi ab aliquo articuli [articulari] cardine quem nutus ejusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non movetur agi valeat quod movetur. Denique nec jam in ambulando pes levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco unde fertur, ad locum quo fertur imo [immoto] articulo sui cardinis innitatur. Porro si in corpore nullum membrum per locum voluntas movet, nisi ab eo membri articulo quem non movet, cum et illa pars corporis quae movetur, et illa qua fixa sit, ut movenatur corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipsae animae nutus cui membra deserviunt, ut quod placuerit figatur, unde id quod movendum est innitatur, cum anima non sit natura corporea, nec locali spatio corpus impleat, sicut aqua utrem sive spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit vivificando corpori, quod [quo] et imperat corpori quadam intentione, non mole; quanto magis, inquam, nutus ipse voluntatis ejus, non per locum movetur ut corpus per locum moveat, quando totum per partes movet, nec aliquas loco movet, nisi per illas quas loco non movet? Quod si intelligere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis, non per locum mota, moveat corpus per locum, et quod Deus, non per tempus motus, moveat creaturam spiritalem per tempus. Quod si de anima quisque non vult hoc credere, quod quidem sine dubio non solum crederet, verumetiam intelligeret, si eam posset sicuti est incorpoream cogitare; cui enim non facile occurrat, quod per locum non moveatur, quae per loci spatia non distenditur? (quidquid autem per loci spatia distenditur, corpus est, ac per hoc consequens est ut anima per locum moveri non putetur, si corpus esse non credatur;) sed, ut dicere coeperam, si de anima quisque hoc non vult credere, non urgendus est; substantiam vero Dei nisi credat nec per tempus, nec per locum moveri, nondum perfecte incommutabilem credit. Verum quia omnino incommutabilis est illa natura Trinitatis, et ob hoc ita aeterna ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud seipsam et in seipsa, sine ullo tempore ac loco, movet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, voluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo 38 sit, in voluntatibus autem, nulla bona cui sit non prosit [F. l. praesit], nulla mala sit qua bene uti non possit. Sed quia non omnibus naturis dedit voluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae quae non habent voluntatem subditae sint necesse est illi quae habet: et hoc ordinatione Creatoris, qui nunquam ita punit voluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. Cum igitur omne corpus et omnis anima irrationalis non habeat voluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis quae praeditae sunt arbitrio voluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit justitia Creatoris. Ergo Dei providentia, regens atque administrans universam creaturam, et naturas, et voluntates, naturas ut sint, voluntates autem ut nec infructuose bonae, nec impunite malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, irrationalem rationali, terrestrem coelesti, femineam masculinae, minus valentem valentiori, indigentiorem copiosiori. In voluntatibus autem bonas sibi, caeteras vero ipsis servientibus sibi, ut hoc patiatur voluntas mala quod ex jussu Dei fecerit bona: sive per seipsam, sive per malam in rebus duntaxat quae naturaliter sunt etiam malis voluntatibus subditae, id est in corporibus. Nam in seipsis voluntates malae habent interiorem poenam suam, eamdem ipsam iniquitatem suam, ac per hoc sublimibus angelis Deo subditae fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas, vel infirma, vel prava: ut hoc de subditis vel cum subditis agant quod naturae ordo poscit, in omnibus jubente illo cui subjecta sunt omnia. Proinde illi in illo veritatem incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates. Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis ejus semper [voluntatem ejus semper facientes], sine tempore et loco, moventur autem ejus imperio etiam temporaliter, illo non temporaliter moto: nec ita ut ab ejus contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur, et ejus in inferioribus jussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.
CAPUT XLIV. Quod non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam creaturam, et locutio divina ad Adam, et deambulatio in paradiso debeat incunctanter intelligi. Item ex libro VIII Genes. ad litteram. Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam universarum rerum generibus maximeque humano providentia Dei prospicitur, ipsa extrinsecus adjuvat, et per illa visa quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora quae angelicae subjacent potestati. Quae cum ita sint, cum Deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, veritate, voluntate, semper idem, non per tempus nec per locum motus, movet per tempus creaturam spiritalem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas intrinsecus substituit etiam extrinsecus administret, et per voluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis voluntatibus subdita, quae per tempus et locum movet, eo tempore ac loco, cujus ratio in ipso Deo vita est sine tempore ac loco. Cum ergo tale aliquid Deus agit, non debemus opinari ejus substantiam, qua Deus est, temporibus locisque commutabilem, aut per tempora et loca mobilem: sed in opere divinae providentiae ista cognoscere, non in illo opere quo naturas creat, sed in illo quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat: cum sit ipse nullo locorum vel intervallo, vel spatio, incommutabili excellentique potentia, et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. Item nullo tempore, intervallo vel spatio, incommutabili aeternitate, et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et novior omnibus, quia idem ipse est post omnia. Quapropter cum audimus dicentem Scripturam: Et praecepit Dominus Deus Adae dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes, de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. Si modum quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest. Certissime tamen tenere debemus Deum, aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam, sed per substantiam suam non loqui, nisi ad creandas omnes naturas; ad spiritales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum jam possunt capere locutionem ejus, qualis est in Verbo ejus quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia. Illis autem qui eam capere non possunt cum loquitur Deus, non nisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritalem, sive in somnis, sive in exstasi, in similitudine rerum corporalium, aut etiam per seipsam [F. l. per ipsam] corporalem, dum sensibus corporis, vel aliqua species apparet, vel insonant voces. Si ergo Adam talis erat ut posset capere illam locutionem Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est quod ejus mentem per tempus moverit miro et ineffabili modo, non motusipse per tempus, eique utique hoc salubre [utile ac salubre] praeceptum veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa ineffabiliter veritate monstraverit, sicut audiuntur vel videntur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. Si autem ad eum modum Adam justus erat, ut ei ad hoc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque jussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli, cur ambigamus per aliquam ejusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae intelligere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse vocem Domini Dei ambulantem [F. ambulantis] in paradiso, quia non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam sapit. Ab hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei, nullo assumpto corpore, per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex virgine corpus acciperet, ipsum visum esse patribus opinantur, tanquam de solo Deo Patre dictum sit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest, quia Filius visus sit ante acceptam servi formam, etiam per ipsam substantiam suam; quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est. 39
CAPUT XLV. De quaestione annorum Mathusalae, ex lib. Quaestionum de Genesi. Quaeri solet quomodo Mathusalem secundum annorum computationem vivere post diluvium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arcam ingressi sunt periisse dicantur? Sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. Non solum quippe in Hebraeis aliter invenitur, verumetiam in Septuaginta interpretatione Mathusalem, in codicibus paucioribus sed veracioribus, sex annos ante diluvium reperitur fuisse defunctus.
CAPUT XLVI. De eo quod scriptum est, angelos Dei cum filiabus hominum concubuisse, ex eodem libro Quaestionum de Genesi. Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur, quamvis nonnulli et Latini et Graeci codices, non angelos habeant, sed filios Dei, quos quidam, ad solvendam istam quaestionem, justos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. Nam de homine Joanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati sint gigantes, vel feminis misceri potuerint, si non homines sed angeli fuerunt. Sed de gigantibus, id est nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerint, quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur, et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, verumetiam feminarum. Unde credibilius est homines justos, appellatos vel angelos vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse. Quamvis de quibusdam daemonibus qui sint improbi mulieribus a multis tam multa dicantur, ut non facile sit dehac re definienda sententia [L. definire sententiam].
CAPUT XLVII. De arca Noe: utrum animalia omnia cum escis eorum ferre potuerit, de eodem Quaestionum in Genesi libro. De arca Noe quaeri solet utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur et escas eorum ferre potuerit. Quam quaestionem cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere, quantum nostra cubita sex valent. Si ergo tam magna cubita intelligebant, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse ut posset illa omnia continere.
CAPUT XLVIII. Quod recogitatio Dei mutandarum rerum sit immutabilis ratio, et de mensura arcae in qua propter Christi corpus probabiliter metitur humanum, ex libro XV de Civitate Dei. Et recogitavit et dixit Deus: Deleam hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad pecus, et a repentibus usque ad volatilia coeli, quia iratus sum quoniam feci eos. Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ejus irrecogitatio [et recogitatio] mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Sed si non utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiarius insinuat [insinuabit] omni generi hominum quibus vult esse consultum, ut praetereat [Ed. Ben., ut et perterreat] superbientes, et excitet negligentes, et exerceat quaerentes, et alat intelligentes, quod non faceret, si non se prius inclinaret, et quodammodo descenderet ad jacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus tanquam et ipsa peccaverint minatur exitium. Jam vero quod Noe homini justo, et sicut de illo Scriptura veridica loquitur, in sua generatione perfecto, non utique sicut perficiendi sunt cives civitatis Dei in illa immortalitate qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse potuit [possunt] in hac peregrinatione perfecto [perfecti], imperat Deus ut arcam faciat, in qua [Supp. eum] suis, id est uxore, et filiis, et nuribus, et cum animalibus quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur diluvii vastitate, proculdubio figura est peregrinantis sin hoc saeculo civitatis Dei, hoc est Ecclesiae, quae fit salva per lignum in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus. Nam et mensurae ipsae longitudinis, et altitudinis, ejus latitudinis ei [F. et la itud. ejus] significant corpus humanum, in cujus veritate ad homines praenuntiatus est venturus et venit. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum [quam] altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere, a dorso ad ventrem. Velut si jacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est, a capite [usque] ad pedes, quam latus a dextra in sinistram, vel a sinistra in dextram, et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine, et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus Crucifixi lancea perforatum est. Hac quippe ad illum venientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat; quacunque enim verteris, quadratum stabit, et caetera quae, cum in ejusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum. Sed ea nunc persequi longum est, et hoc jam fecimus in opere quod adversus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest ut et nobis quispiam, et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea quae dicuntur ad hanc de qua loquimur Dei civitatem, in hoc saeculo maligno tanquam in diluvio peregrinantem, omnia referantur, si ab ejus [sensu] qui ista conscripsit, non vult longe aberrare qui exponit: exempli gratia, velut si quispiam quod hic scriptum est « [arcae] inferiora bicamerata et tricamerata facies eam [ea] » , non quod ego in illo opere dixi vel intellexi [Ed. Ben., velit intelligi], quia ex omnibus gentibus congregatur Ecclesia, bicameratam dictam, propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quod Apostolus alio modo dicit, Judaeos et Graecos, tricameratam vero, eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid quod fide [a fidei] regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones 40 habere arcam voluit, verumetiam in superioribus: et haec dixit bicamerata, et in superioribus superiorum, et haec appellavit tricamerata, ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio, possunt hic intelligi et tria illa quae commendat Apostolus, fides, spes, charitas. Possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis, et si quid melius secundum fidem civitatis hujus intelligi et dici potest. Hoc etiam de caeteris quae hic exponenda sunt dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt.
CAPUT XLIX. Qualiter intelligendum sit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ex libro XI de Genesi ad litteram. Et dixit Deus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est, quod ait « unus ex nobis, » nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: Faciamus hominem, sicut etiam Dominus de se et Patre: Veniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. Replicatum est igitur in caput superbi quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est: Eritis sicut dii. Ecce, inquit, Adam factus est tanquam unus ex nobis. Verba enim Dei sunt non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt: Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis, in cognoscendo bonum et malum. Quid aliud intelligendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri valuit [F. voluit], sed nec illud quod factus fuerat conservavit? Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum, et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram ex qua sumptus est. Superiora verba Dei sunt, hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae, sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis, ex re visibili virtute invisibili, sive quod in eos [L. eo] esset sacramentum visibile invisibilis sapientiae. Alienandus inde utique fuerat, vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est Ecclesia, solent a sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri. Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis: et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator, utique in miseria; et ordinavit cherubin et flammeam rhomphaeam quae vertitur custodire viam ligni vitae. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia, non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum.
CAPUT L. Quomodo Adam non sit seductus, ut dicit Apostolus, cum idem dicat eum praevaricatorem, ex eodem libro XI. Illud magis movet, si jam spiritalis erat Adam, quamvis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo Deum prohibuisse ne fructu ligni illius vescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros esse ut deos, propter dignoscentiam boni et mali, tanquam hoc tantum bonum creaturae suae Creator inviderit. Hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset, an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parvi intellectus esset, et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis viveret, et hoc est quod Apostolus ei non tribuit imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri est: non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. Neque enim frustra et illud Apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione facta est, id est ut per illam etiam vir praevaricaretur. Nam et ipsum dicit praevaricatorem ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri; seductum tamen negat. Nam et interrogatus non ait: Mulier quam dedisti mecum seduxit me, et manducavi; sed: Ipsa mihi, inquit, dedit a ligno et manducavi. Illa vero: Serpens, inquit, seduxit me. Ita Salomon vir tantae sapientiae, nunquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas quibus deperiebat [deperibat] atque defluebat mortiforas delicias contristaret. Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus, quod eum non facere [quod eum facere non debuisse] divinae sententiae justus exitus indicavit. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est, sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, quia [qua] id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, id est quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractavimus, non tamen eum arbitror, si jam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. 41
CAPUT LI. De creatione primi hominis, et de causalibus rationibus, vel quomodo additi sint anni quindecim Ezechiae regi ad vitam, quem praedixerat non victurum, ex libro VI de Genesi ad litteram. In illa prima conditione mundi, cum Deus creavit omnia, simul homo factus est [cum Deus omnia simul creavit, homo factus est], qui esset futurus. Ratio creandi hominis, non actio creati, sed haec aliter in verbo Dei, ubi ista non facta sed aeterna sunt; aliter in elementis mundi, ubi omnia simul omnia facta, futura sunt; aliter in rebus quae secundum causas simul creatas non jam simul, sed suo quaeque [quoque] tempore creantur, in quibus Adam jam formatus ex limo et Dei flatu animatus, sicut fenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur, de rebus ductae quae secundum causas quas primum condidit exstiterunt, velut herba ex terra, semen ex herba, in quibus omnibus ea jam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque visibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt, sicut herba exorta est super terram, et homo factus in animam vivam, et caetera hujusmodi, sive fruteta, sive animantia, ad illam operationem Dei pertinentia, qua usque nunc operatur. Sed etiam ista secum gerunt, tanquam iterum seipsa invisibiliter in occulta quadam vi generandi, quam traxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus, creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorirentur inserta sunt. Si enim prima illa opera Dei, cum simul omnia creavit, in suo modo perfecta non essent, ea proculdubio post adderentur, quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam universitatis perfectio [ex] utrisque constaret singulis quasi semis, velut alicujus totius partes essent, quarum conjunctione ipsum totum, cujus partes fuerant, compleretur. Rursus si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret, aut hoc fieret quod ex istis quae suo quaeque jam tempore oriuntur Deus non cessat operari. Nunc autem quia et [jam] consummata et quodammodo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus evolvenda temporibus, primitus Deus omnia simul creavit, cum faceret mundum: consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata vero quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum, ex occulto in manifestum Scripturae [quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum locis congruis exerenda: ipsius etiam Scripturae] verba satis ad hoc admonendum insigniter vigent, si quis in eis evigilet. Nam [ea] et consummata dicit et inchoata. Nisi enim consummata essent, non scriptum esset: Et consummata sunt coelum et terra, et omnis consummatio [compositio] eorum, et: Consummavit Deus [in] die sexto opera sua quae fecit, et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum. Rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia: In illa die requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere. Hic igitur si quis inquirat quomodo consummavit et quomodo inchoavit, neque enim alia consummavit, alia inchoavit, sed eadem ipsa, utique a quibus in die septimo requievit, ex his quae supra diximus clarum est. Consummasse quippe ista intelligimus Deum, cum creavit omnia simul, ita perfecte, ut nihil et [ei] adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non ab eo jam in ordine causarum creatum esset. Inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. Proinde formavit Deus hominem pulverem terrae, vel limum terrae, hoc est de pulvere vel limo terrae: et inspiravit, sive inflavit [insufflavit] in ejus faciem, spiritum vitae, et factus est homo in animam vivam. Non tunc praedestinatus, hoc enim ante saeculum in praescientia Creatoris, neque tunc causaliter, vel inconsummate inchoatus, vel inchoate consummatus, hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur, sed creatus in tempore suo, visibiliter in corpore, invisibiliter in anima, constans ex anima et corpore. Jam ergo videamus quomodo eum fecerit Deus: primum de terra corpus ejus, post etiam de anima videbimus, si quid valebimus. Quod enim manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut si hoc Scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum lineamentis determinatum, qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim: Manus tua gentes disperdidit, et eduxit populum tuum in manu forti et brachio excelso; sed pro potestate et virtute Dei positum hujus membri nomen, quis usque adeo desipit, ut non intelligat? Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum Dei opus esse hominem, quia caetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. Nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per verbum ejus facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit verbis quae temporaliter cogitantur et voce proferuntur. Non sic autem loquitur Deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, sicut per nubem de Filio suo. Ante vero omnem creaturam, ut esset ipsa creatura, eo Verbo dictum est, quod In principio erat Deus apud Deum; et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. Certe enim coelum verbo fecit, quia dixit et factum est, scriptum est tamen: Et opera manuum tuarum sunt coeli; et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus finxerunt. Non igitur hoc in honorem hominis deputetur, velut caetera Deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut verbo caetera, hunc autem manibus fecerit. Sed hoc excellit in homine, quia Deus hominem ad imaginem suam fecit, propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde jam superiore loco disseruimus. In quo honore positus, si non intellexerit ut bene agat, iisdem ipsis pecoribus quibus praelatus est comparabitur. Sic enim et scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis. Nam et pecora Deus fecit, sed non ad imaginem suam. Nec dicendum est: Hominem ipse fecit, pecora vero jussit et facta sunt; et hunc enim et illa per Verbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. Sed quia idem Verbum, et sapientia, et virtus ejus est, dicitur et manus ejus, [Supp. non] visibile membrum, sed efficiendi potentia. Nam eadem Scriptura quae dicit quod Deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod et 42 bestias agri de terra finxerit; quando eas cum volatilibus coeli adduxit ad Adam, ut videret quid ea vocaret. Sic enim scriptum est; Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias. Si ergo [enim] et hominem de terra et bestias de terra ipse formavit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem Dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquebamur. Quanquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est, unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt. Congruit ergo et corpus ejus animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritali natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram. Sed quomodo eum fecit eum Deus de limo terrae, utrum repentina [repente] aetate perfecta, hoc est virili atque juvenili, an sicut nunc usque format in uteris matrum? Neque enim alius haec fecit quam ille qui dixit: Priusquam te formarem in utero, novi te; ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo ut in hoc proficiendo et per aetates augendo, in [F. leg. ii] temporum numeri complerentur, quos naturale [F. leg. naturae] humani generis attributos videmus. An potius non est hoc requirendum? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod Deum et omnipotentem et sapientem posse et facere congruebat. Ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut ejus voluntas sit super omnia. Potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. Nam spiritus ejus ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices vitis venerit, duci in saginam ligni illius, atque in eo sumere qualitatem qua in uvam procedat paulatim erumpentem, atque in ea grandescente vinum fiat, maturumque dulcescat, quod adhuc fervescat expressum, et quadam vetustate firmatum, ad usum bibendi utilius jucundiusque perveniat? Num ideo Dominus lignum quaesivit, aut terram, aut has temporum moras, cum aquam miro compendio convertit in vinum, et tale vinum quod ebrius etiam conviva laudaret? Nunquid adjutorio temporis eguit conditor temporum? nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis omnis natura serpentium coalescit, formatur, nascitur, roboratur? Num exspectati sunt hi dies, ut in draconem virga converteretur de manu Mosi et Aaron? nec ista cum fiunt contra naturam fiunt nisi nobis, quibus alter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit. Quaeri autem merito potest, causales illae rationes quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutae? utrum ut quemadmodum videmus cuncta nascentia, vel fruticum, vel animantium [animalium], in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum? An ut quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate continuo conformarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset quod factori placuisset? Si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed et omnia miracula quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas quotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentum causales rationes suorum temporum peragere spatia. Restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint, sive ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, sive ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut Deo facere placuerit quod tempori congruat. Verumtamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, cui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat, secundum causalem rationem in qua primitus factus erat. Nam si aliter factus est, non eum Deus in illorum sex dierum operibus fecerat, in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat Deus, qua erat suo tempore homo futurus, et secundum quam quod] fuerat ab illo faciendus qui simul et consummaverat inchoata, propter perfectionem causalium rationum, et inchoaverat consummanda propter ordinem temporum. Si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero, an in forma juvenili, proculdubio sic fecit ut illic praefixerat, neque enim contra dispositionem suam faceret. Si autem vim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum quo erat facturus, in sua voluntate servavit, non mundi constitutioni [cum mundi constitutionem] contexuit. Manifestum est enim, sic non factum esse hominem, contra quam erat illa prima [contra quod erat in illa prima] conditione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse. Hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito Creatoris, cujus voluntas rerum est necessitas. Nam et nos pro captu infirmitatis humanae, jam in ipsis rebus tempore exortis, possumus nosse quid in cujusque natura sit, quod [quam] experimento perceperimus, sed utrum etiam futurum sit ignoramus. Est quippe in natura hujus, verbi gratia, juvenis ut senescat: sed utrum hoc sit etiam in Dei voluntate nescimus; sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia. Et utique occultaratio est senectutis in corpore juvenili, vel juventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut juventus in juvene, sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quidam [quoddam] latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel juventutis a pueritia, vel senectutis a juventute. Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis, menti autem non est occulta. Utrum autem hoc etiam necesse sit, omnimodo nescimus. Et illam quidem gna fit ut esse possit esse in natura ipsius corporis novimus. Illam vero qua fit ut necesse sit manifestum est illic non esse. Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit istum hominem senescere: si autem nec in mundo est, in Deo est. Hoc enim necessario futurum est quod ille vult, et ea vere futura sunt quae ille praescivit. Nam multa secundum inferiores causas futura sunt, sed si ita sunt et in praescientia Dei, vere futura sunt. Si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt sicut ibi sunt; ubi qui praescit falli non potest. Nam futura dicitur senectus in juvene, sed tamen futura non est, si ante moriturus est. Hoc autem ita erit sicut se habent aliae causae, sive [in] mundo contextae, sive in Dei praescientia reservatae. Nam secundum quasdam futurorum causas, moriturus erat 43 Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam: id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id faciebat quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. Nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi aliquid adderetur quod se aliter in aliis causis habuerat: secundum aliquas igitur causas inferiores, jam vitam finierat, secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat quia illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat. Tunc erat finiturus vitam, quando finivit vitam, quid etsi [quia et sic] oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat, cujus praescientia falli non poterat, et ideo quod praesciebat necessario futurum erat. Quapropter si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies quando Deus creavit omnia simul, non aliter Adam factus est cum de limo terrae formatus est, sicut est credibilius jam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit. Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset; tam enim non facit Deus contra causam quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit. Si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit, non sunt illae quidem quas, in sua voluntate servavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes, non tamen possunt esse contrariae quas in sua voluntate servavit illis quas sua voluntate constituit, quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria. Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud cujus causae sunt, possit, sed non necesse sit. Illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex ipsis fecit, ut esse possit.
CAPUT LII. De stella quam Magi secuti sunt Christi famula non fatali, ex libro II contra Faustum. Nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genus imponimus, et liberum voluntatis arbitrium, qua vel bene vel male vivitur, propter justum judicium Dei, ab omni necessitatis vinculo vindicamus; quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione credimus factam, qui est aeternus universorum creator et Dominus! Itaque illa stella quam viderunt Magi Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub Creatoris lege custodiunt, sed novo virginis partu, novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat perduceret. Qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est perrexisse asseverent? Sortem quippe nascentis astrorum ordinem [L. ordini] colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. Quapropter si stella illa de his erat quae in coelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo jussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum quae non erat exorta est, non ideo Christus natus est, quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit, quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae factum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. Si ergo sunt facta quae a fando, id est, a dicendo appellata sunt, quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum sideru etiam Christus est, qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit.
CAPUT LIII. De praeceptis agendae vitae et praeceptis significandae vitae, ex libro VI contra Faustum. Quemadmodum et quare accipiatur Testamentum Vetus ab haeredibus Testamenti Novi jam supra diximus: sed quia paulo ante de promissis ejus Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere voluit, respondeo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta vitae agendae et praecepta vitae significandae. Exempli gratia, Non concupisces, praeceptum est agendae vitae: Circumcides omne masculinum octavo die, praeceptum est significandae vitae. Ex hac quippe imperitia Manichaei, et omnes quibus displicent litterae Veteris Testamenti, quidquid Deus mandavit proprio [priori] populo, ad celebrandam umbram futurorum non intelligentes, et ea modo non observari animadvertentes, ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant quo ista quae nunc manifesta sunt ventura significarentur. Sed quid dicturi sunt adversus Apostolum qui ait: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Ecce ipse aperuit cur illae litterae accipiantur a nobis, et cur illa rerum signa jam necesse non sit ut observentur a nobis. Cum enim dicit, Scripta sunt propter nos, proculdubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intelligenda, et in quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. Cum vero dicit, Figurae nostrae fuerunt, et in figura contingebant illis, ostendit jam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus. Unde dicit alio loco, Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est [quae sunt] umbra futurorum. Hic [hinc] etiam cum dicit, Nemo vos in eis judicet, declarat quam non sit necesse ut jam haec observentur. Cum autem dicit, Quod est [quae sunt] umbra futurorum, ostendit quam oportuerit ut illo tempore observarentur, quo ista quae jam nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur. Proinde si Manichaei resurrectione Domini justificarentur, cujus resurrectionis dies, ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum octavus fuit, profecto exspoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum, et cordis circumcisione gaudentes, non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore Veteris Testamenti, quamvis jam tempore Novi Testamenti fieri observarique non cogerent [cogerentur]. In quo enim membro congruentius exspoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuraretur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? Sed, sicut dicit Apostolus, Omnia munda mundis. 44
CAPUT LIV. Cur in Testamento Veteri quidam cibi carnium vesci prohibeantur, quibus vel animae immundae significatae sunt, vel doctrinae, ex eodem libro contra Faustum. Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus: Omnia munda mundis, et omnis creatura Dei bona est, si possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas autem litteras, propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est, quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est, tanquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum, natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat utique mundum est, significatione autem unum horum verbum quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat, et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet, non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tanquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare, quid est aliud quam spiritaliter quodammodo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur, unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum: hae autem similitudines rerum, in locutionibus, vel observationibus figuratis, propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes utiliter et suaviter monent [movent], sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda, praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriore tempore fuerant revelanda: quibus per Christum atque in Christo revelandis fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata.
CAPUT LV. De azymis, scenopegia vel caeteris, ex libro VI contra Faustum. Non manducare azymum per statutos septem dies, tempore Veteris Testamenti peccatum fuit, tempore autem Novi Testamenti non est peccatum, sed in spe futuri saeculi quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum indueus immortalitate, totos nos innovat. Credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos semper peccatum est, quandiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus. Sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intelligebatur, tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatum populis praedicatur. Unde Scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum; tabernaculo autem Dei, quod est Ecclesia, non compaginari, semper peccatum est: sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc factum est non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram et linostima veste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum; sed inordinate vivere et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit speciem virginis gerat, omnimodo peccatum est, et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus quod nunc declaratur in moribus: illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum, et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum jungere tunc non licebat, nunc licet. Declaratum est enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam recoleret dicentem: Nunquid de bobus cura est Deo? Quare ergo nunc legitur quando id quod prohibuit jam licet, quia idem ipse ibi secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit, et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos, magis enim propter nos quibus manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit, sapientem vero et stultum non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate ut annuntient verbum Dei, non sine scandalo quisque comites facit. Itaque eamdem Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum quod nunc aperiretur, et nunc auctoritate attestantem luce apertum quod tunc tegebatur.
CAPUT LVI. Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus, ex libro XI contra Faustum. Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus. Ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus, suo quippe more vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam sit praesensque teneatur. Quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco, non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi, quae tunc non erit in nobis, sicut jam in Christo non est. Hinc enim proprie carnem nominabat etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur et diceret quod jam supra commemoravi: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit quod ibi consequenter dicit: Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem 45 resurgemus, non tamen omnes immutabimur in atomo, id est in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Jam secundum id quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus posteaquam resurrexit: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere: et hoc est verum quod ait Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur. Hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret, sed nunc jam non novimus, quia sicut dicit idem Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est quod ait: Noveramus Christum secundum carnem, si Christus nunquam fuit secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit, putabamus Christum secundum carnem, sed noveramus. Verumtamen, ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est putabamus, diceret noveramus, illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc jam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem de quibus in eodem loco dicit: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. Neque enim de solo Christo id volens intelligi, posset dicere, neminem novimus secundum earnem [sed quia illorum secum vitam futuram tanquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: Amodo, inquit, neminem novimus secundum carnem, id est tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo jam in ipsa laetitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, jam nos cum illo resurrexisse testatus est: unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Quis autem non intelligat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non jam salutem ipsam quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset eadem salus: Salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri; spe enim salvi facti sumus, spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis quid speratur [sperat]? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Sicut ergo hic non dixit: Salvi futuri sumus, sed: Amodo jam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe: Spe enim, inquit, salvi facti sumus; sic et quod ibi dictum est: Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intelligitur, quia spes nobis in Christo est, quia in illo jam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe jam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur, quem etsi noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, inerat quippe in ejus corpore illa mortalitas quam proprie carnem appellat Apostolus, sed jam nunc non novimus. Illud enim ejus mortale jam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem jam caro appellari non possit. Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico magis eluceat. Charitas, inquit, Christi compellit nos judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortni sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos modo [amodo] neminem novimus secundum carnem, etsi noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Certe jam nunc cujus [cuivis] apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum, quandoquidem ista verba illud praecessit, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud non sibi, sed illi vivant, nisi ut non secundum carnem vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis quae jam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat, propter spem futurae immortalitatis in cujus exspectatione vivebant, quae in Christo jam non spes, sed res erat. Quem etsi noverat secundum carnem cum adhuc moriturus esset, jam tamen non noverat, quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam, et quia omnes in illo etsi nondum re, jam tamen spe hoc sumus. Sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt [omnia] nova, omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum. Omnis ergo nova creatura, id est populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe quod in re postea perficiatur, in Christo habet jam [etiam] quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Testamenti quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo, et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum ubi nulla erit mors atque corruptio promissum teneamus, in resurrectione autem mortuorum non jam secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors, et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. Quod jam factum est in Christo quem secundum rem, jam non noverat Paulus secundum carnem. Eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. Quod enim hic dixit, convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit; et quod hic dicit, cujus gratia sumus salvi facti, jam velut perfectum sit loquitur quod in spe tenet. Nam, quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit, spe enim salvi facti sumus. 46 Ideoque et hic sequitur, et tanquam perfectum enumerat quod futurum est. Et simul, inquit, suscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Certe enim in coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos, sed quia spe certa quod futurum est jam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed jam in illo: namque ne putares jam nunc esse perfectum quod in spe ita dicitur tanquam perfectum sit, atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae, in veritate [benignitate] super nos, in Christo Jesu. Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt operabantur in membris nostris ut fructum ferrent morti. Ita enim dixit, cum essemus in carne, quasi jam non esset in carne, quod ita intelligitur: Cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex quae impleri non potest nisi per charitatem spiritalem ad hoc super eos erat, per praevaricationem ut abundaret delictum, ut postea, revelato Novo Testamento, per indulgentiam superabundaret gratia. Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos qui nondum mortui sunt, statim subjecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem, in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale (sicut ad Corinthios idem dicit), resurget corpus spiritale. Si ergo neminem eorum jam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent, quanto expressius de Christo diceret quod eum jam non noverat secundum carnem, in cujus corpore etiam re ipsa jam perfectum erat quod illi in spe promissum tenebant?
CAPUT LVII. De sex diebus in Genesi et sex aetatibus, vel de conjuge facta ex viri latere dormientis, ex libro XII contra Faustum. Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit. Sex aetatibus humanum genus in hoc saeculo per successiones temporum Dei opera insigniunt. Quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Babyloniae [in Babyloniam]; quinta deinde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta quae nunc agitur donec Excelsus veniat ad judicium. Septima vero intelligitur in requie sanctorum non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille cum apud inferos torqueretur, ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra, in novitate mentis secundum imaginem ejus qui creavit nos, sicut dicit Apostolus. Fit viro dormiente conjux de latere, fit Christo moriente Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. Vocatur Eva vita, mater vivorum, quae de viri sui latere facta est; et dicit Dominus in Evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, et omnia quae illic intelliguntur, enucleate minutatimque tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur sive in bonis Christianis sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus: Adam qui est forma futuri, ut illud, Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc, inquit, magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia; quis enim non cognoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, reliquisse etiam matrem synagogam Judaeorum Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae: ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una. Quia cum sit Deus apud Patrem per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.
CAPUT LVIII. Quod Cain et Abel duos populos figuraverint, et qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet; vel de signo quod posuit Deus in Cain; ex eodem libro XII contra Faustum. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre majore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Judaeorum majore natu. Ille in campo, iste in Calvariae loco. Interrogat Deus Cain, non tanquam ignorans eum a quo discat, sed tanquam judex reum quem puniat, ubi sit frater ejus. Respondit ille nescire se, nec ejus esse se custodem. Usque adhuc quid nobis respondent Judaei, cum eos Dei voce, hoc est sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio Judaeorum est falsa negatio; essent autem ipsi quodammodo Christi custodes, si Christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: Nunquid ego custos sum fratris mei? Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum. Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris in terra. Non dixit maledicta terra, sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere [accipere] sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus enim est populus Judaicus infidelis a terra, id est ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris, nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab Ecclesia maledictus, id est ut eum intelligeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente Apostolo: Quicunque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt legis. Deinde cum dixisset: Maledictus tu a terra quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: Quoniam operaberis eam, sed ait: Quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi. 47 Unde non est necesse eamdem terram intelligere operari Cain quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris de manu ejus. Sed ideo maledictus intelligitur ab hac terra, quoniam operatur terram quae non [nondum] adjiciet virtutem suam dare illi. Id est, ideo populum Judaeorum maledictum agnoscit et ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha, quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem intelligendae gratiae Christi, quae non datur Judaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia Novo Testamento revelata est, et non transeuntibus ad Dominum: non eis aufertur [auferretur] velamen quod in lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio Veteris Testamenti quae habet absconditam virtutem, sed velamen quo absconditur. Unde Christo in cruce passo, velum templi conscissum est, ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus, ad bibendum ejus sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intelligit gratiam Christi; propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id est in ejus carne ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt virtute resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram. Quia etsi crucifixus est in infirmitate, sed vivit in virtute Dei, sicut dicit Apostolus. Haec ergo est virtus terrae illius quam non ostendit impiis et incredulis, unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit, tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae. Quoniam operaberis, inquit, terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra quacunque dispersus est ille populus quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Major est causa mea; si ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit ne, regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritaliter moriatur: carnaliter enim sapit, et abscondi a facie Dei, id est iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter enim sapit tanquam operans terram cujus virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem mors est, quam ille non intelligens, amisso regno gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondit Deus? Non sic, inquit, omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est non sic quomodo dicis, non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum: quicunque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis quam subjectionem meruerunt [meruerint] qui superbo regno Dominum interfecerunt. Et posuit Deus in Cain signum, ne eum occidat omnis qui invenerit. Hoc revera multum mirabile est quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subjugatae sunt in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint, gens autem Judaea, sive sub paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum legis suae quo a caeteris gentibus populisque distinguitur, et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit nec occidit, id est non efficit ut non sint Judaei: certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti, nisi quicunque eorum ad Christum transierit, ut jam non inveniatur Cain, nec exeat a facie Dei, nec habitet in terra Naim; quod dicitur interpretari commotio, contra quod malum Deus rogatur in Psalmo: Ne dederis in motum pedes meos, et manus peccatorum non moveant me.
CAPUT LIX. Quod diversis modis possit intelligi: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, ex libro XV de Civitate Dei. Cum Deus locutus est ad Cain eo more quo cum primis hominibus per creaturam subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis implevit? Nam cum sacrificia discrevisset amborum, in illius respiciens, hujus despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante visibili, et hoc ideo fecisset Deus quia mala erant opera ejus, fratris vero ejus bona, contristatus est Cain valde, et concidit facies ejus. Sic enim scriptum est: Et dixit Deus ad Cain: Quare tristis factus es, et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. In hac admonitione vel monitu quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est, « Nonne si recte offeras, recte autem non dividas peccasti? » quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit ejus obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, et cui offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus, sive cum offertur ubi non oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet, sive cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc sed alias oportet, sive cum id offertur quod nusquam et nunquam penitus debuit, sive cum electiora, sibi ejusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea quae offert Deo, sive cum ejus rei quae oblata est fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inveniri, sed quoniam Joannes apostolus cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, qui ex maligno erat et occidit fratrem suum, et cujus rei gratia occidit, quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem ejus justa, datur intelligi propterea Deum non respexisse in munus ejus, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem, seipsum, quod omnes facti sunt [fecerunt] qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est 48 non recto sed perverso corde viventes, offerunt tamen Deo munus quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium civitatis Deum vel deos colere: quibus adjuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non charitate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo ut fruantur Deo, mali autem contra ut fruantur mundo uti volunt Deo, qui tamen eum vel esse vel res humanas curare jam credunt; sunt enim multo deteriores qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super ejus germani sacrificium, nec super suum respexerit Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari, sed contristatus est, et concidit vultus ejus. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris; hoc quippe arguendo interrogavit dicens: Quare tristatus es, et quare concidit facies tua? quia enim fratri invidebat, Deus videbat et hoc arguebat. Nam hominibus quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit cum in sacrificium ejus respexisset [aspexit], sed rationem reddens Deus cur ejus oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum esset injustus non recte dividendo, hoc est non recte vivendo, et indignus cujus approbaretur oblatio, quam esset injustior quod fratrem justum gratis occidisset [odisset] ostendit, non tamen eum dimittens sine mandato sancto, justo et bono: Quiesce, inquit, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Nunquid fratris? absit. Cujus igitur nisi peccati? Dixerat enim, peccasti, tum deinde addidit: Quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intelligi ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec enim est salubris poenitentiae medicina et veniae petitio non incongrua, ut ubi ait, ad te enim conversio ejus, non subaudiatur, erit, sed sit, praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit [proposuerit], sed poenitendo subjecerit. Alioquin et illi serviet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intelligatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum. In cujus carnis fructibus et invidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium, bene subaudiatur [subauditur erit], id est ad te enim conversio ejus erit, et tu dominaberis illius; cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis quam peccatum appellat Apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: quam partem animi etiam philosophi dicunt esse vitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab illicitis operibus ratione cohibere. Cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur, dicente Apostolo: Ne exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato; ad mentem domita et victa convertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic qui facibus invidiae inflammabatur in fratrem, et quem debuerat imitari cupiebat auferri: Quiesce, inquit, manus a scelere contine, non regnet peccatum in mortali tuo corpore ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato, ad te enim conversio ejus, dum non adjuvatur relaxando, sed quiescendo frenatur, et tu dominaberis illius, ut cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et benevolentis assuescat etiam intrinsecus non moveri. Dictum est tale aliquid in eodem divino libro, et de muliere quando post peccatum Deo interrogante atque judicante damnationis sententiam [sententias] acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitia paries filios, deinde addidit: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato vel de vitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina. Ubi intelligendum est virum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere; propter quod dicit Apostolus: Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit, nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Sananda enim sunt haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praevaricator accepit: invalescente quippe invidentiae vitio, fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor civitatis. Quomodo autem significaverit etiam Judaeos a quibus Christus occisus est pastor omnium hominum, quem pastor ovium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc adversus Faustum Manichaeum dixisse me recolo (Contra Faustum, lib. XII), quod post septem dies ex quo ingressus Noe in arcam factum est diluvium, quia in spe futurae quietis [spe futurae quietis] quae septimo dic significata est baptizamur; quod praeter arcam omnis caro quam terra sustentabat diluvio consumpta [consummata] est, quia praeter Ecclesiae societatem aqua baptismi, quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum qui in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum qui quatuor partibus continetur. Decem quippe quater ducta quadraginta fiunt. Sive ille reatus quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate, sive quod ad noctes ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi coelestis abluitur.
CAPUT LX. De septenario requiei et octonario resurrectionis numero, vel de emissione corvi et columbae: item ex libro XII contra Faustum. Et quod vicesimus et septimus dies mensis commemoratur ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam ex [in] quadratis lignis exposita est. Sed hic evidentius quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodammodo conquadratos, Trinitas per ficit in memoria qua Deum recolimus, in intelligentia qua cognoscimus, in voluntate qua diligimus: tria enim ter et hoc ter fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. Nam vicesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum. Et rursus vicesima septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit. Quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur (neque enim reddito corpore finitur requies quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed jam re ipsa, omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali [immortalitatis] salute renovatum in aeternae vitae 49 munus assumit); quia ergo septima requies cum octava resurrectione conjungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo conjuncta quindecim fiunt, et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem nobis commendans atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando novo homine, ad tenendam quietis et resurrectionis fidem. Quod post dies quadraginta emissus corvus, non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizati, aut ab his quos praeter arcam, id est praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri. Quod columba emissa non inventa requie reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam, post quadraginta enim dies emissa est, qui numerus vitam quae in hoc mundo agitur significat; denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosum surculum retulit, quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore, quasi vespere, in ore columbae tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci; quod post alios septem dies dimissa reversa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies: non adhuc in sacramento spei quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quandiu bibitur quod de Christi latere manavit, sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis mysteriis corporalibus egeamus.
CAPUT LXI. De mandatis Dei ad Noe post diluvium, ex eodem libro XII contra Faustum. Cur animalia quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur Deo in sacrificium nisi munda? Quid sibi deinde velit Deo loquente ad Noe, et tanquam rursus ab exordio, quia multis modis eadem significari oportebat figuram Ecclesiae, commendante, quod progenies ejus benedicitur, ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: Macta et manduca.
CAPUT LXII. Ne caro cum sanguine manducetur. Quod ejecto sanguine jubentur manducare, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem. Quod testamentum posuit Deus inter se et homines, atque omnem animam vivam ne perdat eam diluvio, arcum qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in Prophetis et omnibus divinis Scripturis tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. Verum ne adoratores hujus solis amplius intumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem, cujusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia. Jam vero illud quod de vinea quam plantavit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus in gente sua passus? Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus, Judaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus, tanquam Sem et Japhet, Dei virtus et Dei sapientia, quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Proinde in duobus filiis maximo et minimo, duo populi figurati, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae atque transactae dominicae passionis, nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant velamento tanquam scientes unde sint nati. Medius autem filius, id est populus Judaeorum, ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit. Vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiavit foras fratribus. Per eum quippe manifestatum est et quodammodo publicatum quod erat in prophetia secretum, ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum bajulans Legem et Prophetasad testim onium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram? Quem non autem excitet? quem non vel informet vel confirmet in fide? Quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honoraverunt, quamvis aversi, velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit. Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo, et in ipsis jam gentibus dicitur Deus Israel; et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japhet? In populo enim gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus praenuntiabatur cum diceretur: Laetificet Deus Japhet, et habitet in domibus Sem.
CAPUT LXIII. De Abraham exeunte de terra sua, de Joseph vendito et honorato, de exitu Israelis ex Aegypto. Contra Faustum libro XII. Christum dicitis ab Israeliticis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae vigilant, si eas perscrutari pietate, quam exagitare levitate malletis. Quis alius in Abraham exiit de terra sua et de cognatione, ut apud exteros ditaretur et locupletaretur, nisi qui, relicta terra et cognatione Judaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praevalet ut videmus? Quis alius in Isaac lignum sibi portaret [portabat] ad victimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portavit? Quis alius aries immolandus in vepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur? Quis alius in angelo cum Jacob luctatus, cum sibi praevalentem quasi fortiorem infirmior victusque victorem, partim benedicit, partim latitudinem femoris ejus claudam reddit, nisi qui praevalere adversum se passus populum Israel quosdam qui crediderunt benedixit in eis, latitudo autem femoris Jacob in multitudine carnalis populi claudicavit? Quis alius lapis positus ad caput Jacob ut nominatim quodammodo exprimeretur etiam unctus est, nisi caput viri Christus? Quis enim Christum nescit ab unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem dixisset vere Israelitam in quo dolus non esset, et cum ille, tanquam lapidem illum habens ad caput, confessus eum esse [F. esset] Filium Dei et regem Israel, ista confessione quodammodo ungens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum, ibi opportune Dominus etiam illud commemoravit quod vidit Jacob qui per benedictionem appellatus est Israel. Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. 50 Hoc enim Israel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat a terra in coelum, scalas per quas ascendebant et descendebant angeli Dei, in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi. Ascendentes utique cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant, in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret; in illo enim scala a terra usque in [ad] coelum, a carne [usque] ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo velut ascendendo spiritales fiunt. Ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo cum eis non possunt loqui, quasi spiritalibus sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis. Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator, et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum et scalas intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur ut in excelsis intelligatur, et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvulis nutriatur [ut in membris sui parvuli nutriantur]; et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe ejus sequentes praedicatores ejus, non solum se erigunt ut eum sublimiter spectent [exspectent], sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente excessimus Deo, et videte descendentem: Sive, inquit, temperantes sumus vobis. Dicat per quem ascenderit et descenderit. Charitas, inquit, Christi compellit nos judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro eis mortuus est et resurrexit. Haec in Scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinet [sustinens], ad fabulas convertitur, et illae quidem fabulae animos [animas] in qualibet corporis aetate pueriles varia quadam delectatione sollicitant. Sed nos jam corpus Christi agnoscimus [agnoscamus], in Psalmo vocem nostram, ut dicamus ei: Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum Scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae, sive ex aperto, sive ex occulto occurrit et reficit. Ipse mihi et ex nonnulla difficultate inventionis suae desiderium inflammat, ut quod [quo id quod] invenero avide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam. Ipse mihi in Joseph innuit [innuitur], qui persequentibus et vendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum, et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subjugantis. Ipse mihi innuit [innuitur] in virga Mosi, quae, in terra serpens effecta, ejus mortem figuravit a serpente venientem; sed quod apprehensa cauda, significat posterius, peractis jam omnibus in fine actionibus [actionis], ad id quod fuerat resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta nihil serpentis apparet. Nos quoque corpus ejus in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur, sed fine novissimo velut cauda saeculi per manum, id est per potestatem judicii, ne ultra prolabatur, apprehensa reparabimur, et novissima inimica morte destructa resurgentes in dextra [dextera Dei] virga regni erimus. Jam de exitu Israel ex Aegypto, non ego sed Apostolus loquitur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia [quoniam] patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt: bibebant autem de spiritali sequente [consequente] petra, petra autem erat Christus. Exponendo unum, in caetera introduxit intellectum. Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus, tanquam panis vivus, qui de coelo descendit? quo vere qui vescuntur spiritaliter vivunt: nam illi veterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. Sed cum dicit Apostolus, eumdem cibum spiritalem manducaverunt, ostendit et illud spiritaliter intelligi in Christo, sicut et potum, cur spiritalem dixisset, aperuit cum subjunxit, Petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. Cur non ergo et nubes Christus et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant? Rubet [Nubes] et mare Rubrum, baptismus utique Christi sanguine consecratus, hostes sequentes a tergo moriuntur, peccata praeterita. Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non vident sperando et per patientiam exspectando, tanquam in deserto sunt, et illic laboriose et periculose tentationes ne revertantur corde in Aegyptum, nec ibi tamen Christus deserit, nam et illa columna non recedit. Et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi, signo crucis Christi honorificato, mansuescunt, et duodecim fontes, septuaginta palmae arbores irrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiformis spiritus donum legis Decalogus impleatur. Et hostis intercludere molitus viam, extentis Mosis manibus, signo crucis dominicae superatur; et morsus mortiferi serpentum, exaltato et respecto aeneo serpente sanatur [sanantur], quod verbis Domini declaratur: Sicut exaltavit, inquit, Moses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Itane etiam ista non clamant? tantane est surditas? Fit pascha in occisione ovis, occiditur Christus de quo in Evangelio dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere, non franguntur in cruce ossa Domini; attestatur evangelista hinc esse dictum: Os ejus non comminuetis. Sanguine illiniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi, ad tutelam salutis. Datur ibi lex L die post actum pascha, venit Spiritus sanctus L die post Domini passionem. Dicitur illic scripta lex digito Dei, dicit Dominus de Spiritu sancto: Si in digito Dei ejicio daemonia. Et clamat Faustus, oculis clausis, nihil se in illis litteris invenisse quod ad Christi praenuntiationem pertineat! Quid autem mirum, si oculos habeat ad legendum, et cor ad intelligendum non habeat, qui positus ante ostium clausum divini secreti, non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? plane ita sit, ita fiat. Justum est enim claudatur superbis janua salutis; veniat mansuetus quem docet Dominus vias suas. Videat et haec illis in libris, et caetera, vel omnia, vel quaedam qualia credat in omnibus; videat introducentem populum in terram promissionis. Neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Jesus appellatus est. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. Videat in Jericho tanquam in hoc mortali saeculo meretricem, de qualibus ait Dominus quod praecedant superbos in regno coelorum, per fenestram domus suae tanquam per os corporis sui coccum mittentem, quod est utique sanguinis signum propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis, tanquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta Testamenti arca, cecidisse, sicut nunc per tempora quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, Testamentum Dei circuit totum orbem terrarum, ut in fine temporum mors novissima 51 inimica destruatur, et ex impiorum perditione unica domus, tanquam unica Ecclesia, liberetur, mundata turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis. Videat tempora primo Judicum, postea Regum, sicut erit primo judicium, postea regnum, inque ipsis temporibus judicum et regnum iterum atque iterum multis et variis modis Christum Ecclesiamque figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum, petendae uxoris causa, ad alienigenas tenderet, nisi qui Ecclesiam vocaturus ex gentibus dixit: Gaudete, quia ego vici saeculum? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus extructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc jam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quid [Quae] est illa mulier plena fiduciae, hostis tempora ligno transfigens, nisi fides Ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca, et postea compluta area sicco vellere, nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium Dei quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat? Nunc autem in manifestatione, totus orbis id habet, illa vacuata est. Quid jam regum temporibus, ut inde pauca commemorer? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuelem reprobato Heli, et commutatum regnum in David reprobato Saule, clamat praenuntiatori [praenuntiari] novum sacerdotium novumque regnum reprobato probato vetere, quod umbra erat futuri, in Domino nostro Jesu Christo venturum [regnum et sacerdotium]? Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quod non licebat manducare nisi sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Christo Jesu regnum et sacerdotium figuravit? Nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae, satis indicat quod de tota ipsa gente Apostolus ait: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt? Pascitur Elias tempore famis a corvis mane afferentibus panem et ad vesperam carnes, et Manichaei non intelligunt in illis libris Christum, cui quodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem velut ad vesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam quae volebat duo ligna colligere priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur; benedicitur farina ejus et oleum, fructus et hilaritas charitatis, quae impenditur, non deficit. Hilarem enim datorem diligit Deus. Eliseo pueros insultantes, et clamantes, Calve, calve! bestiae comedunt: puerili stultitia perridentes Christum in loco Calvariae crucifixum invasi a daemonibus pereunt. Mittit Eliseus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit, venit ipse, conjungit et coaptat se morti ejus, et reviviscit: misit sermo Dei legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano, quae tamen non sine causa missa est. Ille enim misit qui sciret eam prius esse mittendam. Venit ipse, conformavit se nobis factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Eliseo projectum reversum est. Ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi tanquam infructuosas arbores caederet, quiade illo Joannes dixerat, Ecce securis ad radices arborum posita est, ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito, tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Quam multa praeteream, brevitatis necessitate constrictus, norunt qui legunt. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverit qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse. Unde nobis Apostolus, tanquam Jeremiam replicans, dicit: Volo ergo primum [primo] omnium fieri deprecationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, uti quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate. Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis; basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium et plantatio horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christianus non intelligat post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? per quem, nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis quo templum aedificatum est post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Jesu Christi quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur, quod etiam in psalmo dedicationis Domus apertissime canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, coneidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
CAPUT LXIII. Quaedam peccata manifesta ex poena venire quorumdam occultorum comprobat peccatorum: ex libro XIII contra Faustum. Quid ergo peccaverunt Judaei si Deus illos excaecavit, ne Christum agnoscerent, quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis venire justam poenam hujus caecitatis, quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam: Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentia cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, volentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena venire quorumdam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Jeremias eo ipso loco ubi ait: Et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Judaei quia non cognoverunt; si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; sequitur: Et ostendit oculi eorum meriti fuisse [occulti eorum meriti fuisse] ut non agnoscerent. Ait enim: Ego Dominus interrogans corda, probans renes ut dem unicuique secundum viam ejus, et secundum fructum studiorum ejus.
CAPUT LXIV. De eo quod scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Contra Faust. Videamus ex occasione calumniantium haereticorum quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur. Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur. Non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur, sicut alio modo dicitur lingua 52 proprie caro, quae intra dentes sub palato movetur, et alio modo dicitur lingua quod per linguam fit, secundum quem modum dicitur alia lingua Graeca, alia Latina. Et manus alio modo dicuntur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicit [dicitur] scriptura, quae fit per manum. Dicimus enim probata est manus ejus, lecta est adversus eum manus ejus, habeo manum tuam, recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis. Non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus eo quod manu facta sit: sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors quae peccato facta est, peccatum appellata est. Illud itaque peccatum quo reus esset mortis non commisit Christus, illud autem alterum, id est mortem quae peccato inflicta est humanae naturae suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen ubi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus. Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam Virgo Maria quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte moriemini. Hoc est maledictum quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum, qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari. Audiat Apostolum dicentem quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intelligat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque secutus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere Pro omnibus mortuus est. Hoc est enim, mortuus est quod maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum. Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat ut et dormientes excitet et calumniantes suffocet. Misit Deus, inquit, Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Non erat illa ergo caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat, sed tamen quia de peccato est mors. Illa autem caro quamvis ex Virgine tamen mortalis fuit, eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Cur ergo timeret Moyses, dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit et praedicere paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere Apostolum dixisse peccatum. Nam utique maledictum comes peccati est, nec ideo major invidia est, quod addiderit Deo ut diceret: Maledictus Deo omnis qui pependit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum et mortem nostram non ad suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum simale dictum est Deo quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur Maledictus omnis qui in ligno pependit [pependerit], non sane Moses minus praevidit etiam justos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moses, sine causa tergiversamini, quibus displicet veritas mortis Christi: Maledictus omnis qui pependit in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit ex illo et pro illo, etiam maledictum, quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est, etiam ille prorsus, etiam ille Filius Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra, in carne suscepta ex poena nostra, ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separaretur. Quia autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Christi ex ore Mosi, cum eum dixit maledictum non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negarent [negant] carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur? quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non jam contra Mosen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione. Si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare voluisse Mosen cum diceret: Maledictus omnis qui in ligno pependit. Poterat enim dicere, maledictus omnis mortalis, aut maledictus omnis moriens, sed hoc est quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent: Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus est, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quod dictum est: Si tetigeritis, morte moriemini. Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur, non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem malesuadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere, et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicunque illum attenderet sanabatur. Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Mose maledictum, qui laqueo se suspendit, quasi primo [primum] noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est quod et Faustus commemoravit Aposlum non sinere aliud intelligere quam de Christo esse topraedictum: sed talis imperitia nonnullorum catholicorum venatio Manichaeorum est. Tales enim 53 solent insectari, tales suis fallaciis irretire, tales in eos cecideramus, tales haeseramus, tales non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.
CAPUT LXV. De eo quod ait Moses, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, ex libro XVI contra Faustum. Quasi vero quidquam sit pejus inter maledicta quae Judaeis pro merito superbae impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere vitae suae. Maledicta enim cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed praescio spiritu denuntiantis. Nam illa quae de malo voto sunt prohibentur cum dicitur: Benedicite et nolite maledicere. Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum, sicut apostolus Paulus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus secundum opera sua. Nam et illud tanquam stomachatus et indignatus, etiam male optasse videtur Apostolus: Utinam abscindantur qui vos conturbant! Quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelliges. Sunt enim spadones qui se ipsos absciderunt propter regnum coelorum. Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset, sic enim sonuit fortasse Judaeis quod dictum est, Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, ut inter minas et dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere, victores esse non crederent. Sed filius Evangelii cum audit, Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt quid prophetae porcis projiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens, eique non credentes Judaei ob hoc ipsum quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret inter caetera maledicta, quae in lectione ad aliquid de Christo intelligendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo quod scriptum est: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae. Neque enim fieri non posset ut inter diversa maledicta quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. Sed ego et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam qua non ait: Ille enim et de me scripsit, ut et alia quae ad Christum non pertinent scripsisse crederetur, sed ait, De me ille scripsit, ut omnem Scripturae illius intentionem nonnisi ad intelligendam Christi gratiam perscrutando consuleremus; etiam caetera in ista lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus.
CAPUT LXVI. Quare quies sabbati etiam in sepultura dominica possit intelligi, et octavi diei circumcisio exspoliationem significet mortalitatis, ex eodem libro XVI contra Faustum. Illud sabbatum quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias quae de Christo scriptae sunt haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur: qui cum propria voluntate, sicut ipse in ejus laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro ejus in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut, tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur, octavus etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declararet. Quid enim significat circumcisio carnis? quid nisi exspoliationem mortalitatis quam de carnali generatione portamus? Propter hoc dicit Apostolus exuisse carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso. Quod enim dicit exuisse carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intelligimus, secundum quam proprie caro appellata est, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. Propterea scriptum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, de quibus verbis soletis calumniari fidei nostrae qua credimus hujus corporis futuram resurrectionem quae in ipso Domino jam praecessit, dissimulantes ea quae sequuntur, in quibus aperte Apostolus quid dicat exponit; volens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subjecit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Hoc enim corpus quod propter mortalitatem proprie caro nominatur mutari dicit in resurrectione, ut jam non sit corruptibile atque mortale. Quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa ejus quae sequuntur verba consulite. Ecce, inquit, mysterium dico: Omnes [quidem] resurgemus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. Hoc est circumcisionis mysterium quae octava die fieri jussa est, et octava die, id est dominica post sabbatum jam in veritate a Domino impleta, unde dicitur, exuens se carnem, principatus et potestates exemplavit. Per hanc enim mortalitatem nobis invidae diabolicae potestates dominabantur, quas exemplasse dictus est, quia in seipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, id est Ecclesia, ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. Haec est fides nostra. Et quoniam sicut testimonium propheticum Paulus commemorat, Justus ex fide vivit, haec est justificatio nostra. Mortuum quippe Christum et pagani credunt, resurrexisse autem Christum propria fides est Christianorum. Si enim confitearis, ait Apostolus, in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus excitavit [suscitavit] illum a mortuis, salvus eris. Quia ergo ex ista resurrectionis fide justificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Et quia ista resurrectio quae credita nos justificat, illa octavi dei circumcisione figurata est, propterea de Abraham cui primum tradita est dicit Apostolus: Et signum accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei. Ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moses, de quo ipse dicit: De me enim ille scripsit.
CAPUT LXVII. Non solum diebus sed et mensibus nomina deorum suorum imposuere pagani, ex libro XVIII contra Faustum. Diebus quippe istis quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori. Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo luminaria, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum, propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium vocaverunt, et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi aperilem quod tunc [primum] plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam, Mercurii matrem, deam colunt [colant]; inde quartum Junium a Junone, inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt: sed ex eis Quintilis ac Sextilis nominibus hominum quibus divinos honores decreverunt [decreverant] appellati sunt Julius et Augustus. Nam [septimus] September et caeteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex 54 ordine nominibus enuntiantur. Porro Januarius a Jano appellatus Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellaverunt. Nempe jam videtis cum quanta pietate deliretis. De sacrificiis autem animalium, quis nostrum nesciat magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio, et Dei propitiatio, nobis sine sanguine nulla est, sed illarum figurarum veritas Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus. Nam in figuris eloquiorum divinorum, et taurus dictus est, propter veritatem [virtutem] crucis, cujus cornibus impios ventilavit, et aries propter innocentiae principatum, et hircus, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum: et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio, sive sabbatum, sive differentia ciborum, sive immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea quae his praenuntiabantur implevit.
CAPUT LXVIII. Quod Oculum pro oculo non sit contrarium Qui te percusserit in dextram maxillam, etc., ex libro XIX contra Faustum. Jam vero illud quod antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait Dominus, Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam dexteram, praebe et illi alteram: quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saevientiumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? Quis enim tandem facile contentus est tantum reponere vindictae quantum accepit injuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem, vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus non aut judicia concitat in damnationem ejus qui percusserit? aut, si ipse repercutere velit, totum hominem si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae ac per hoc injustae ultioni lex justum modum figens, poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit injuriam, tale supplicium pendat. Proinde oculum pro oculo, dentem pro dente, non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur impositus. Est enim quaedam justa vindicta, justeque debetur ei qui fuerit passus injuriam. Unde utique cum ignoscimus de nostro quodammodo jure largimur; unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur, sed sicut in jurando, etiam qui verum jurat propinquat perjurio; unde longe abest qui omnino non jurat, et quamvis non peccet qui verum jurat, remotior tamen a peccato est qui non jurat; maluit nos Dominus et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio; unde admonitio non jurandi conservatio est a peccato perjurii ita cum peccet qui per immoderationem injuste vult vindicari, non peccet autem qui modum adhibens juste vult vindicari, remotior a peccato injustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum, non peccat autem qui exigit debitum; sed tutius longe est a peccato injusti exactoris qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum debet debitum.
CAPUT LXIX. Quomodo intelligendum sit illud Apostoli: In quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ex libro XXI contra Faustum. Apostolus ait: Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut Deum verum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint in quibus Deus, suspendunt pronuntiationem, ac tunc inferunt, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium: quia et si ita non distinguant [distinguas], sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutent [mutas], in quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi hujus, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio qua excaecantur mentes infidelium secundum quemdam modum pertinere ad verum Deum, quod non facit malitia, sed justitia, sicut idem Paulus alibi dicit: Nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Item alibi. Quid ergo dicemus, inquit, Nunquid iniquitas [est] apud Deum? Absit. Moses enim dicit: Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Cum ergo praemisisset quod inconcusse retinendum est, non esse iniquitatem apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae, in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, etc. Certe hic nullo modo dici potest alium Deum esse qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit divitias suas in vasis misericordiae. Nam unum eumdemque Deum facere, utrumque apostolica doctrina attestatur. Hinc est et illud: Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis; et paulo post: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae; item paulo post: Et quoniam non probaverunt Deum habere in notitiam [notitia], tradidit illos Deus in reprobum sensum. Ecce quomodo verus Deus et justus excaecat mentes infidelium? Neque enim unquam in his Apostoli verbis quae commemoravi, alius Deus intellectus est quam ille qui Filium suum misit dicentem: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi Deus agit [agat] justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, quorumdam illuminentur, cui verissime dictum est: Judicia tua abyssus multa, cujus profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, etc. Vos autem non valetis discere [discernere] quid faciat Deus beneficio, quid judicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. 55
CAPUT LXX. De eo quod ait idem Apostolus, Deus temperavit corpus, ex eodem libro XXI contra Faustum. Dicit Apostolus: Deus temperavit corpus, et dicit iste ὕλη, non Deus. Quid aptius [apertius] his inimicitiis ante anathemandis quam refellendi sunt [quam refellendis]. Numquid et hic Apostolus cum diceret, Deus, addidit hujus saeculi? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus malis suasionibus, quibus qui consentiunt justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec omnia legimus in Scripturis sanctis. Nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate quae est in Christo. Cui simile est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et illud quod et sibi quisque seductor sit: Qui autem putat esse se aliquid cum nihil sit, seipsum seducit, et illud de Dei vindicta quod supra commemoravit: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt: ita et in veteribus libris cum praedixisset, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum, paulo post: Invidia, inquit, diaboli mors intravit in orbem terrarum; et rursus, de ipsa morte ne se homines extra culpam ponerent. Impii autem manibus et verbis, inquit, accersierunt illam, et existimantes illam amicam defluxerunt. Alibi autem: Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a Domino Deo sunt. Hic perturbati homines non intelligunt, in uno eodemque opere malo non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de justitia punientis. Cum diabolus suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur Deus hujus saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur Deus cum adjungitur hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in hoc saeculo florere volentium secundum quod dicitur, et malum secum, sicut scriptum est, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. Tale enim est et illud: Quorum Deus venter, nisi esset ibi quorum nullo modo diceret, Deus venter, nec in Psalmo daemonia possent dii appellari nisi adderetur gentium daemonia. Sic enim scriptum est: Quoniam du gentium daemonia. Hic autem nec Deus hujus saeculi, nec quorum Deus venter, nec dii gentium, sed simpliciter positum est, Deus temperavit corpus, qui non potest intelligi nisi Deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est; nisi forte Deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed mixtione lucis suae Faustus intelligit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit qui hoc fabricavit. Deus autem miscendo bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant, sed neque hoc eos possidere [posse dicere] permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius, Deus posuit membra singulum quodque [singula quaeque] eorum in corpore prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc dictum Deum temperatorem corporis sui, quod ex multis membris corpus fabricavit, officia diversorum operum in unitatis compage servantibus.
CAPUT LXXI. Exemplo Abrahae celantis conjugem docet ut quando habet homo quod faciat non tentet Deum, ex libro XXII contra Faustum. Dicet aliquis: Cur non potius de Deo suo ita praesumpsit Abraham ut fateri non timeret uxorem. Neque [nunquid] enim Deus ab illo non poterat mortem repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam, ille [ipse] necaretur? Poterat sane hoc efficere Deus. Quis ita sit demens ut hoc neget? Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret [indicasset] uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam ut quando habet quod faciat homo non tentare [tentet] Dominum Deum suum. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam; cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret nisi cum vellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit: et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus, et inimicissimo animo audientibus nec tamen valentibus in eum mittere manus, quia nondum venerat hora ejus, non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo huminis ostendebat [instruebat] infirmitatem. ne [ut] Deum tentare audeat quando habet quod faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque perdiderat quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. Non ergo in Deum non credendo sic fugit, sed Deum tentare metuendo [Deum tentaret] si fugere voluisset, cum sic fugere potuisset.
CAPUT LXXII. Quid rerum figuraverint quatuor uxores Jacob, ex eod. lib. contra Faust. Refutato crimine quod nefarius error objecit, de libro ut possumus mysteriorum secreta rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intelligere. Sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur, hic autem duae sunt et duae, deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram repromissionis accipiunt, unde hic proculdubio aliud aliquid significatur. Quanquam enim duas liberas uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi forte quod [quia id quod] in Scripturis adverti et inveniri potest, duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur [contemplabimur]. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretetur Laborans, Rachel autem Visum principium, sive verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae mortalitatisque [mortalisque] vitae, in qua vivimus ex fide multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae et 56 incertae providentiae nostrae, spes vero aeternae contemplationis Dei habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie, hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, et si fuerint sicut foenicum [Phaenicium] tanquam nix dealbabuntur. Laban quippe interpretatur dealbatio cui servivit Jacob propter Rachel: neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium quod est Deus; ergo propter Rachel non propter Liam servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? quis eam vitam propter seipsam expetiverit, sicut nec Jacob Liam, sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam quia per seipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur tolerari fecit. Deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est? quid aliud corde gestavit? quid aliud adamavit nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi tui. Quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit, et hanc sustinet ut ad illam perveniat si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis, ac si ei dicatur: Servi alios septem annos pro Rachel, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectanda [amplectenda] est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire, sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare quod dictum est ad Jacob: Non est moris in loco nostro, ut minor nubat priusquam major, quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt. Ad hoc valet quod scriptum est: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi. Mandata utique [quippe] ad justitiam pertinentia, justitiam autem quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod nondum intelligit etiam intelligentiae meritum consequatur. Quantum enim valet quod modo commemoravi esse scriptum: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebet illam tibi; tantum et illud valere arbitror: Nisi credideritis, non intelligetis, ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere demonstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat et bonis moribus enitatur pervenire quo intendit [tendit]. In eo quippe quo versatur virtus est laboriosa, in eo vero quod appetit luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere quod non mihi ostenditur? manifestum aliquod verbum prome quo videam rerum omnium principium. Id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit [inquit, quod maxime ac primitus inardescit] si veri studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum, sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valet, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim caute [acute] sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis quod est Laban. Verumtamen una amatur, altera toleratur: sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter seipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium, et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius [frequenter, et] propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum, et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum apud Deum, et vult parere et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Proinde vita quae studio contemplationis competit ut ea quae carnis sunt invisibilia non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat, vacare vult ab omni negotio et ideo sterilis. Affectando quippe otium quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri, sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit. Vult enim docere quod novit neque cum invidia tabescente iter habere. Videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia liquidus purusque intellectus, de illa substantia quae corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur inveterata: hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari, Os hians; quapropter in praedicatione fidei evangelicae, quorum os hiat et cor non hiat cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras. Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Unde in labore vinculorum vita apostolica. Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.
CAPUT LXXIII. De facto Judae quod cum sua nuru concubuit, ex eod. lib. XXII contra Faust. Judae factum consideremus quod cum sua nuru concubuit, quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat quod de quibusdam malis operibus hominum 57 in Scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae. Ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo de hominum opere malo, bonum opus Dei (sicut in praecedenti sermone jam diximus, de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum), ita in Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verumetiam mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum, etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Judas cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec Judas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit ut aliquid inde gereretur quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro si de tam malo opere Judae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum si propheta ejus, de quo ipse ait, De me enim ille scripsit, ex malefacto Judae illius boni aliquid significavit, ut suo mysterio nos doceret. Ea quippe hominum facta Spiritu sancto disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil interest facta illa, quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen si non scripturam sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem: ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala sint; quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei qua de agitur necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem attendas dicentis, quibus agebat ut justus injuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit ut unus moriatur, et non tota gens pereat. Dictumque de illo est: Hoc a seipso non dixit, sed cum esset pontifex prophetavit, quia oportebat Jesum mori pro gente. Ita factum Judae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit. A se ipso quippe malum fecit, sed non a seipso bonum significavit. Hoc autem quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur. Merito nomen ejus amaritudo interpretatur: ipsa enim Domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significatur [significabantur] in duobus filiis Judae, quorum unus malignus erat vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium, et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tanquam in terra fundentium, et quoniam in malo prior est qui nocet quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus ille, et sequens [saeviens] qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris qui vocabatur Her, interpretatur, pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines, in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen qui vocabatur Aunam [Onas] interpretatur moeror eorum; quorum? nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra. Majus porro malum est ablatae vitae quod significat pellicius, quam non adjutae quod significat moeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri, et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Juda, sed jam populo inde nemo regnabat, unde nomen ejus, id est Sela, interpretatur dimissio ejus. Non pertinet [pertinent] sane ad hanc significationem viri sancti et justi qui, licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus tanquam maritus Thamar, erat enim alienigena. Nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat, sed tanquam extraneus dominabatur. Quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat, sic et ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit. Isti ergo alienigenae, usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent frendentes adversus Christum: Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Neque hoc verum nisi illa universali dominatione, Romanorum quippe Caesar rex est [erat], non proprie Judaeorum, sed ut Christum negarent et huic adularent, ideo se tali voce damnarunt. Illo ergo tempore quo jam regnum de tribu Juda defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatore Domino nostro, qui non obesset multumque prodesset; sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: Et ipse est [erit] exspectatio gentium. Jam isto tempore omne quoque [quippe] magisterium Judaeorum et mystica unde Christi vocabantur unctio ipsa defecerat, secundum prophetiam etiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio gentium, et unctus est Sanctus sanctorum, oleo exsultationis prae participibus suis. Natus est enim Herodis majoris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchae. Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel figuram gessit ipse Judas, cum iret ad tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odolamita, cui nomen erat Hiras, et interpretatur Odolamites, testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne, sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur, fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum Abra hae semen, secundum cognationem matris ejus Mariae, et Elisabeth matris suae, eumdemque Dominum, quem et Deum suum [Dominum et Deum suum], quia sicut ipse ait, Ex plenitudine ejus accepit. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non surrexit; quia ergo ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi justi et prophetae cupierunt videre et non viderunt, salutavit ex utero [saltavit in utero], agnovit perfectius ex columba, et ideo tanquam Odolamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum, dentes essent velut grex detonsarum. Jam Thamar habitum mutet, nam et commutans interpretatur Thamar, sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat: non illius amaritudinis in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit; nam et Juda Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia 58 fecundatur Ecclesia, in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan vel Enain, quod interpretatur fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semem Abrahae, illic a non cognoscente fetatur, quia de illa praedictum est: Populus quem non cognovi servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monife et virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit, quos autem vocavit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et glorificavit. Sed haec ut dixi adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobatio peccati, per eumdem Odolamitem tanquam increpantem et dicentem Generatio viperarum, sed non eam invenit peccati exprobratio quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero tam publicis [jam pubicatis] signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes eos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui hodieque dicunt, non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae, sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis et glorificationis, sine dubio confundentur et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodammodo articulatimque scrutarer atque dissererem quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi hujus operis quod plusquam vellem jam prolixum est, cura prohiberet.
CAPUT LXXIV. De peccato David in uxore Uriae Cethei; ex eodem libro XXII. Nunc peccatum David quid in prophetia significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefiguraverit. David interpretatur, manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo de quo propheta dicit: Veniet desideratus omnibus gentibus. Bersabeae interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id quod dicere intendimus assumamus satis congruit. Nam et in Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur puteus aquae vivae, et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur propter et rationem Pentecosten quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit. De septimanis enim constare eumdem festum diem Tobiae quoque Scriptura testatur. Ad quadraginta novem autem quod est septies septem unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: sufferentes invicem, in dilectione studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit non sitiet in aeternum. Urias vero qui fuerat maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur. Urias namque interpretatur lux mea Dei. Cetheus autem abscisus sive quod in veritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat superbiae merito abscisus est, sive quod cadendo veris viribus perditis transfigurat se tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: Lux mea Dei est: Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit, quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo, verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetias non exstinguamus. Amemus illum David quantum amandus est qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et istum David qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.
CAPUT LXXV. De Salomonis primum bonis postea malis; ex eodem libro XXII. Jam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus, vel in eum indulgentiam [indulgentiae] Dei omnino commemorat? nec mihi prorsus occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda subversio nisi forte quis dicat, mulieres alienigenas, quarum amore exarserat significare Ecclesias electas de gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectare possemus; nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo, simul uno temporeo stenditur. Nam bonoillius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis, ut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis. Si quid hinc sane in his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sive mihi, sive hoc doctoribus [doctioribus] atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit. Nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tanquam interrupta series contexionis impediat.
CAPUT LXXVI. De vituli capite combusto et in aquam sparso, potumque populo dato; ex eodem libro XXII contra Faustum. Quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos qui sibi absente ipso, id est Moyse, idolum fabricaverunt, sine ulla cujusquam necessitudinis distinctione jussit interimi? Facile est ut intelligatur hominum illorum interemptionem significare vitiorum talium qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit: Irascimini et nolite peccare. In talia vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Sed quid sibi velit quod prius fecit, ut ipsum vitulum igne combureret, minutatimque concideret et in aquam spargeret, et potum populo daret, majorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret judicavit. Si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in aqua sparsit atque submersit, utquid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc, ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus tanquam diaboli corpus in vitulo, id est homines in omnibus gentibus quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor est diabolus. Aureum propterea quia videntur idololatriae ritus 0velut a sapientibus instituti. De quibus dicit Apostolus: 59 Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium, idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit de quo in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram, ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus, dum in eum credunt gentes, igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur, totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum verbo veritatis humiliatur, et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est Evangelii praedicatores ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum transferant, quorum Israelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: Macta et manduca. Si macta et manduca, quare non etiam concide et bibe? ita ille vitulus per ignem zeli, et aciem Verbi, et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est. Si ergo haec quoque loca Scripturarum de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici perscrutata et quodammodo interrogata, quanto videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent. Quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent cum oppilantur apertissima veritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inveniunt, et malunt miseri manifestatione ejus suas fauces obtutari [obturari], quam suavitate pectus implere [impleri]. Christum igitur sonant haec omnia, caput illud quod jam ascendit in coelum, et hoc corpus ejus, quod usque in finem laborat in terra, scribentium Litteras vere sacras omnis parturivit intentio, nec esse quidquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodammodo religentur ea quae illum regem populumque ejus sive propriis sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tamen chordae, caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, unde et quo tenderentur illae quas ad cantilenae suavitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum, aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur. Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici sicut a nobis exponuntur accipere, vel etiam nihil eas nisi quod proprie sonant significare contendunt, non luctandum cum hominibus qui dicunt: Non sapit palato meo quod sapere dicis tuo, dum tamen ea quae divinitus praecipiuntur aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intelligantur, aut utrumque potius quam neutrum, dum tamen et ipsa quae figurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur.
CAPUT LXXVII. De semine suscitando fratri defuncto; ex libro XXXII contra Faustum. Si quaesitum a nobis fuerit cur illius Testamenti auctoritatem teneamus cujus ritum non observamus, et ad hoc ex litteris apostolicis respondemus. Ait enim Apostolus: Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbatorum, quod est umbra futurorum. Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat ostendit, id est ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum, et curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod corporaliter jam non observemus, sicut alibi tale quiddam dixit. Haec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis vel observari, vel jussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur. Unde multa et saepe jam diximus, velut hoc ipsum quomodo non intelligens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine quod inde nasceretur; quid aliud in figura praemonstrat nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit ejus nomen accipiat. Denique hoc implens Apostolus, non jam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se commemorat genuisse, succenset eis, et eos increpans corrigit volentes esse Pauli. Nunquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in Pauli nomine baptizati estis? tanquam diceret: Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse Apostolus ait: Et calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona, qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calciatus. Qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum consilium, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalciati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium. Quid, quod, et pascha nobis objecit celebrari, nec quia ita ut Judaei celebramus insultat. Cum autem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii non in umbra futuri, ejusque occisionem cum quotidie tum maxime anniversaria solemnitate non venturam praesignemus, sed factam commemoremus. Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Judaeorum non occurrit, ut et dominicum diem quo Christus resurrexit complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt; non septem diebus sed omni die, quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, merces tamen certa servatur. Nam ipse labor significatus est illis pigridiis quod aliquantulum subamara sint. Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis Spiritum sanctum paracletum quem promiserat misit, quod futurum etiam per Judaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae Moses digito Dei scriptam legem accepit in monte. Legite Evangelium et advertite Spiritum sanctum appellatum digitum Dei. Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebremus Pascha, quia tunc pro nobis immolatus est Christus. 60 Si vultis ergo nosse quare non illud ritu judaico celebremus, quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio. Futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur, unde jam satis in hoc opere locuti sumus. Si autem et haec [hoc] quaeritis, cur ex omnibus cibis a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur? et hoc audite et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii quo nos Christus redemit, sed quae immolant gentes. Daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adjecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum. Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset quominus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto, quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cujus causa suminus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluvium, quod jam quid significaret ostendimus; plerique intelligunt, et in Actibus apostolorum hoc lege praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine, id est ne quidquam ederent carnis [nequaquam ederent carnes] cujus sanguis non esset effusus, quod alii non sic intelligunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia etsi hoc tunc apostoli praeceperunt ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem, aliquid communiter observarent simul etiam monerent [et admonerent] in ipsa arca Noe, quando Deus hoc jussit Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam [praefiguratam], cujus facti prophetia jam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant. Ac ubi Ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat, quis jam hoc Christianus observat ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat si manu a cervice percussus nullo cruento vulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant a caeteris videntur [irridentur]. Ita omnium animos in hac retinuit illa sententia veritatis: Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam quam societas amittit [admittit] humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.
CAPUT LXXVIII. De eo quod scriptum est a volatilibus mundis et immundis intrasse in arcam; ex libro Quaestionum de Genesi, inter caetera ad locum. Quod scriptum esta volatilibus mundis, et a volatilibus immundis, et a pecoribus mundis, et a peoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra, quod deinde non additur subauditur mundis et immundis, et adjungitur, duo et duo intraverunt ad Noe in arcam, masculus et femina. Quaeritur quomodo distinxerit superius duo et duo ab immundis, nunc autem sive a mundis sive immundis duo et duo dicat intrasse. Sed hoc refertur non ad numerum mundorum vel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam, quia in omnibus, sive mundis, sive immundis duo sunt, masculus et femina.
CAPUT LXXIX. Quid sit quod Dominus ait: Non adjiciam maledicere terrae; ex eodem libro Quaestionum de Genesi. Quid sibi vult quod Dominus dicit: Non adjiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia apposita est mens hominis ad maligna a juventute. Non adjiciam ergo adhuc percutere omnem carnem vivam quemadmodum feci. Et deinde adjungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis. Utrum hic Novi Testamenti indulgentia figurata sit, et praeterita ultio ad Vetus pertineat Testamentum, hoc est illud ad legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem.
CAPUT LXXX. Quid est: De manu fratris exquiram animam hominis; ex eodem libro Quaestionum de Genesi. Quid est: Et de manu fratris hominis exquiram animam hominis? An omnem hominem fratrem omnis hominis intelligi voluit secundum cognationem ex uno ductam?
CAPUT LXXXI. Cham peccans, non in seipso sed in filio maledicitur; ex eodem libro. Quaeritur, quare peccans Cham in patris offensa, non in seipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodammodo terram Chanaan, ejectis inde Chananaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel qui venirent de semine Sem.
CAPUT LXXXII. Erat omnis terra labium unum per recapitulationem dictum, ex eodem libro. Et erat omnis terra labium unum quomodo potest intelligi quando superius dictum est, quod filii Noe vel filiorum ejus distributi essent per terram, secundum tribus, et secundum gentes, et secundum linguas suas? nisi quia per recapitulationem postea commemoret [commemorat], quod prius erat, sed obscuritatem [hic] facit, quod eo genere locutionis ista contexit quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.
CAPUT LXXXIII. Quomodo Sara cum aliquot dies apud regem Aegypti sacra fecerit, ejus concubitu non credatur esse polluta. Erit ergo, cum te viderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec: factum est autem, statim ut intravit Abraham in Aegyptum, videntes Aegyptii mulierem quia speciosa erat valde. Quomodo accipiatur quod Abraham veniens in Aegyptum, celare voluit uxorem suam esse Saram, secundum omnia quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an sub defectio [defectione] fidei ejus intelligatur, sicut nonnulli arbitrati sunt. Jam quidem et contra Faustum de hac re disputavi, et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fuerit etiam ejus concubitu credatur esse polluta. Quoniam mos erat regius vicibus ad se ammittere [admittere] mulieres suas, et nisi lomentis [fomentis] et unguentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem: quae dum fierent afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam, quam ipsi Deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caveret quod poterat, quantum homo poterat, et Deo commendaret quod cavere non poterat ne si et illa quae cavere poterat Deo tantum dimitteret, non in Deum credere, sed Deum tentare potius inveniretur.
CAPUT LXXXIV. 61 Quomodo intelligatur aeternum quod ait: Dabo tibi terram in possessionem aeternam; ex eodem libro. Dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit, utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est αἰών Graece, quod et saeculum significat, dictum sit αἰώνιον tanquam si Latine dici posset saeculare: an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. An potius locutionis est Scripturarum ut aeternum appellent cujus rei finis non constituitur. Aut non ita fit ut deinceps non sit faciendum quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis, sicut ait Horatius: Serviet aeternum qui parvo nesciet uti. Non enim potest in aeternum servire, cujus ipsa vita quae servit aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem nisi locutionis esset, verborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum vel sententiarum. Si autem defenduntur Scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata vocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?
CAPUT LXXXV. Sciebam, inquit, quod constituit filiis suis post se custodire vias Domini; ex libro Quaestionum de Genesi. Sciebam enim quia constituet filiis suis et domui suae post se, ut custodiant vias Domini facere justitiam et judicium, ut adducat Dominus in Abraham omnia quae locutus est ad illum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam obedientiam justitiae filiorum ejus, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.
CAPUT LXXXVI. Descendens videbo si secundum clamorem venientem ad me consumatur; si autem non, ut sciam; ex eodem libro. Descendens ergo videbo si secundum clamorem ipsorum venientem ad me, consumantur; si autem non, ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis, accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et ejus iram noverunt sine perturbatione ejus intelligere qui noverunt. Solemus autem etiam sic minanter loqui: Videamus si non tibi facio, aut Videamus si non illi fecero, et si non potuero tibi facere, vel sciam, id est, hoc ipsum experibor utrum non possim. Quod cum minando, non ignorando dicitur, irati apparet affectus, sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis et usitatus est ut humanae infirmitati congruit [congruat], cui Deus coaptat locutionem suam.
CAPUT LXXXVII. Non perdam, si invenero decem justos; ex eodem libro. Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem justi, speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit, generaliter parcere Deum loco in quocunque vel decem justi fuerint. In qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur, verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse, vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, nec cum illis perdere justos, cum posset, justis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia; sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: Si decem ibi invenero, parcam universae civitati; tanquam diceret: Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia, liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere, et tamen si ibi inveniantur, parco, hoc est, quia nec tot ibi possent inveniri. Tale aliquid est apud Jeremiam, ubi ait: Circuite vias Jerusalem et videte et quaerite in plateis ejus, et cognoscite si invenietis hominem facientem justitiam, et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: Invenite vel unum, et parco caeteris, ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inveniri.
CAPUT LXXXVIII. De Loth filias animo turbato civibus offerente; ex eodem libro. Quod ait Sodomitis Loth: Sunt mihi duae filiae, quae nondum noverunt viros; producam illas ad vos, utimini illis quomodo vobis placuerit, tantum in viros istos ne faciatis iniquum. Quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat; an potius perturbationi Loth non consilio tribuendum sit, quia hoc dixit, merito quaeritur: et nimirum periculosissime amittitur haec compensatio. Si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
CAPUT LXXXIX. Quod ait Deus ad Abimelech: Peperci tibi ne peccares in me; ex eodem libro. Quod ait Deus ad Abimelech propter Saram: Et peperci tibi ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, advertendum est et notandum in Deum peccari quando talia committuntur quae putant homines leviter habenda, tanquam in carne peccata. Quod autem dixit ei: Ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat Deus, tanquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caveatur.
CAPUT XC. Tentavit Deus Abraham, quomodo non sit contrarium Jacobo dicente: Deus neminem tentat; ex eodem libro. Et tentavit Deus Abraham. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Jacobus, quod Deus neminem tentet, nisi quia locutione Scripturarum solet dici, tentat, pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Jacobus dicit, non intelligitur, nisi quia quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Nam et alibi scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum; etiam hoc genere locutionis ut sciat, dictum est, ac si diceretur, ut scire vos faciat, quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi divino experimento etiam eidem innotescant.
CAPUT XCI. 62 De simili locutione qua dictum est: Cognovi quod timeas Deum; ex eodem libro. Vox angeli de coelo ad Abraham: Ne injicias manus in puerum, neque facias ei quidquam, modo enim cognovi quoniam timeas Deum tu. Etiam ista quaestio simili locutione solvitur. Hoc est enim: Nunc cognovi quoniam timeas Deum tu; quod significat: Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidentius [evidenter] apparet ubi dicitur: Et vocavit Abraham nomen loci illius Dominus vidit, ut dicatur hodie in monte Dominus apparuit: vidit, pro eo quod est, apparuit, hoc est, vidit pro eo quod est videri fecit, significans per efficientem quod efficitur, sicut frigus pigrum, quod pigros facit.
CAPUT XCII. De juratione servi Abrahae super femur ejus; ex eodem libro. Quod Abraham jubet puero suo, ut manum suam ponat super ejus femore, et sic eum adjurat per dominum Deum coeli et Dominum terrae, solet imperitos movere; non attendentes magnam ipsam de Christo [magnam de Christo] exstitisse prophetiam, quod ipse Dominus Deus coeli et Dominus terrae in ea carne venturus esset, quae de illo femore, propagata est.
CAPUT XCIII. Quod differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petit a Deo servus Abrahae; ex eodem libro. Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi qua petivit servus Abrahae, ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem Domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet diceretur illi: Bibe et tu, et adaquabo et camelos tuos quo adusque bibere desinerent [desinent]. Aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit; aliud ea [haec] observare quae ita fiunt, ut mira non sint, sed a conjectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audiendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet quod dicuntur qui hoc non recte faciunt tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit: Non tentabis Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini ut signo aliquo exploraret ipse, quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo, consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere, ne Dominum [Deum] tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Dominum prohibetur [Deum prohibemur].
CAPUT XCIV. De eo quod ait Jacob: Non est hic nisi domus Dei; ex eodem libro. Et surrexit Jacob de somno suo, et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic; hoc [hic] non est nisi domus Dei, et haec porta est coeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum quod constituit Deus [Dominus] in hominibus in primo populo suo. Portam coeli autem sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus, ad capessendum regnum coelorum.
CAPUT XCV. Quod Jacob lapidem statuit et perfudit oleo, non aliquid idololatriae simile fecisse; ex eodem libro. Quod statuit lapidem Jacob quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit. Non enim, vel tunc, vel postea, frequentavit lapidem adorando aut [vel] ei sacrificando, sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.
CAPUT XCVI. De lucta Jacob et de claudicatione; ex eodem libro. Quod ab illo angelo desiderat benedici Jacob cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit autem Jacob Christo, vel potius prevalere visus est per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus, et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat, Nam et ego Israelita sum, ex genere Abraham, de tribu Benjamin. Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus. Claudus in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
CAPUT XCVII. Utrum secundo Jacob lapidem oleo perfuderit, an secundo commemoratum est; ex eodem libro. Ascendit autem Deus ab eo loco ubi locutus est cum eo, et statuit Jacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum et libavit, super eum lihamen et infudit super illum [eum] oleum, et vocavit Jacob nomen loci in quo locutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis libare lapidibus.
CAPUT XCVIII. Quaestionem quod duodecim filii Jacob computentur nondum nato Benjamin, solvit per tropum συνεκδοχή; ex eodem libro Quaestionum de Genesi. Quod duodecim filii computantur Israel, et dicitur: Hi sunt filii Israel qui nati sunt in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transtisset Bethel, et appropinquaret Bethleem, expositio. Nulla est facilior solutio quaestionis hujus quam ut per συνεκδοχὴν accipiatur. Ubi enim pars major est aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet, sicut ad duodecim apostolos jam non pertinebat Judas qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. Cum articulo enim hoc Graeci codices habent ut non possint intelligi quicunque duodecim, sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis; quod si putaverimus et illud electum, ut per ejus traditionem Domini passio compleretur, id est 63 malitiam ejus ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis, aliud attendamus ubi ait: Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegi, ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos, ac per hoc illud quod dictum est, Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine majoris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. Hic modus est in hoc eodem libro [loco], ubi Hemor pro filio suo Sichem ut acciperet Dinam filiam Jacob exiit loqui cum eodem Jacob, et venerunt etiam filii ejus qui absentes erant, et ad omnes dicit Hemor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram, date ergo illi eam uxorem. Quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam vestram dicens, etiam fratres [filios] tenuit hoc nomine quorum non erat filia; hinc est et illud: Curre ad oves et accipe inde mihi duos haedos, simul enim pascebantur oves et haedi, et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est; sic quia potior erat numerus undecim filiorum Jacob qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin qui non erat ibi natus et dictum est: Hi sunt filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.
CAPUT XCIX. Utrum in infernum mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant; ex eodem libro. Et noluit consolari dicens: Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio quomodo intelligatur infernus, utrum illic mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum aliquo modo iste [mali tantum quomodo iste] ad filium suum se dicit velle lugentem descendere; non enim in poenis infernis eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt mala sua etiam exaggerantis?--De eadem re.--Et descenderunt ipsi et omnia quaecunque sunt eis viventes ad inferos. Notandum secundum locum terrae nunc dictos esse inferos, hoc est, in inferioribus terrae partibus. Varic quippe in Scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam istos viventes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet. Manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione hujus superioris terrae in cujus facie vivitur, sicut in comparatione coeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in hujus aeris detrusos caligine Scriptura dicit tanquam carceribus inferi puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens, tradidit in judicio puniendos reservari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat qui operatur in filiis diffidentiae.--De eadem re.--Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Quid dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus exposuero nes uccenseatis; homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me: infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos, et fortassis alia via erit et non per infernum erit, incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura cui contradici non potest: Eruisti animam meam ex inferno inferiori, intelligimus tanquam duo inferna esse, superius et inferius. Nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas, et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia, illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est, haec terrena ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia. Puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo, de quo loquebar paulo ante. Si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna, et post mortem quo hinc nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate. Corpus enim mortuum est, ait Apostolus, propter peccatum. Ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur si mortuis abundat. Non enim ait: corpus moriturum est, sed: corpus mortuum est. Adhuc habet vitam utique corpus nostrum et tamen comparatum corpori illi quod futurum est, qualia sunt angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam, sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius quo erunt mortui, unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittendo Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei undique liberans, ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox ejus est in illo psalmo, non quoquam homine conjiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno. Ergo aut ipsius vox est et hic: Eruisti animam meam ex inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum, quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno. Aliam etiam opinionem dicam, fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt, etenim apud inferos utrum in locis quibusdam jam fuisset Abraham non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi esset ille superius, ille inferius; et quid ei respondit Abraham, cum diceret: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum et stillet in linguam meam quoniam, crucior in hac flamma: Fili, ait, memento quia percepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec ait: Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos. Ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieverunt animae justorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, jam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi eruisse Dominum animam suam ab inferno inferiore, dixit quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere: nam si non feceris, aegrotabis; tu autem si feceris et salvus ueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine, non in qua jam eras, sed in quam [qua] futurus eras. Nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem, venit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor, solutum est pro eo, liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant, sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent. Inde recte dicuntur liberati quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit, hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis: Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.
CAPUT C. 64 Quod in Genesi tertio insinuatur Spiritus sanctus, ex eodem libro Quaestionum in Genesi. Nunquid invenimus hominem talem qui habeat spiritum Dei in se. Ecce jam nisi fallor tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus, id est spiritus Dei: primo [enim] ubi dictum est spiritus Dei super aquas; secundo ubi dixit Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis propter quod carnes sunt; et tertio nunc quod Pharao dicit de Joseph, esse spiritum Dei in illo; nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
CAPUT CI. Quomodo intelligendum sit tot animas exiisse de femoribus Jacob: ac de decimatione Levi; ex eodem libro. Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Jacob, videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmari nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari, animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem ex quo totum commemoratum est, hoc est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienus ab eo quod dictum est, exire de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.
Quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem, tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi, decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem vero, et Levi et Christus. Sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia et invisibilis ratio, utrumque cucurrit [concurrit] ex Abraham vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est, Christus autem visibilem carnis substantiam de carne virginis sumpsit, ratio vero conceptionis ejus, non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit. Ille est ergo [igitur] decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis ejus, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona jura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. Non autem et ille ibi decimatus est cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiem medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem, de virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Quapropter, quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant. Per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est. Et quia in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset, non esse autem decimatum Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium ejus a Levitico sacerdotio distinguit, an forte dicent sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit? Hic respondetur, quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putaverunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab ea corpulentia quae visu, tactu [visu tactuque] sentitur, et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi quod non habeat illam vim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi assumpta atque formata est. Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat et materiem seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit quod possit loquentis praevolare conatum, nec totum exspectare a sermone. Breviter ita colligam si potuit et de anima fieri quod cum de carne diceremus forsitan intellectum sit, ita et de traduce anima Christi ut secum labem praevaricationis attraxerit. Si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. Jam de caeterarum animarum adventu utrum ex parentibus an desuper sit, vincant qui potuerint, ego adhuc inter utrosque ambigo et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est quam Graeci ἁρμονίαν vocant, nec quomodolibet ista garrientem crediturum esse confidam adjuvante Deo mentem meam.
CAPUT CII. Quod ait Jacob ad Joseph: Pone manum sub femur meum, et facies in me misericordiam; ex eodem libro de Genesi. Moriturus Jacob filio suo Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium juratione constringit qua servum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacunque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas. Ita haec duo multum commendata, multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat: Si facitis in dominum meum misericordiam et justitiam, sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos, mirum videtur et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamtur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur 65, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum jubentur homines post eorum contrectationem sive qualemcunque contactum tanquam ab immunditia purificari, et hinc illa sententia ducta est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit. Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est cujus sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco quod Abramium [Abraemium] vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus [passibus], ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur qui in baptismo apparuit ferme triginta annorum, et si quid aliud de re tanta vel hoc modo vel sublimius intelligi potest. Dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei, tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicunque corpora eorum sepeliantur, vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.
CAPUT CIII. Quid sit quod scriptum est: Et appositus est ad patres suos; ex eodem libro Quaestionum de Genesi. Videndum quomodo dicant Scripturae quod assidue dicunt de mortuis: Et appositus est ad patres suos, vel appositus est ad populum suum. Ecce enim de Jacob dicitur jam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel, qui vero eum praecesserunt, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset: Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et angelorum populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: Sed accessistis ad montem Sion et ad civitatem Dei Hierusalem, et ad millia angelorum exsultantium. Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura, Ante mortem ne laudes hominem quemquam.
CAPUT CIV. De luctu quem fecit Joseph patri suo septem diebus; ex eodem libro. Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicujus sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos novendialia appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet, unde alio loco scriptum est, Luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies vitae ejus. Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est, unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur: quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta dies luxerunt.
CAPUT CV. De eo quod scriptum est in Exodo: Occurrit ei angelus et volebat eum occidere; ex libro Quaestionum Exodi. In eo quod scriptum est: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus et quaerebat eum occidere, et assumpto Sephora calculo circumcidit praeputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo; propter quod dixit: Des iitsanguis circumcisionis. Primum quaeritur quem volebat angelus occidere, utrum Mosen, quia dictum est, occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? Nam cui putabitur occurrisse nisi illi qui universo suorum comitatui praefuit, et a quo caeteri ducebantur? An puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit, ut ob hoc intelligatur occidere voluisse infantem quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit, Quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem nisi ex consequentibus reperiatur, mira [sane] locutione et inusitata ut prius diceret occurrit ei, et quaerebat eum occidere, de quo nihil ante dixerat. Sed talis est in psalmo: Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit [Dominus] Deus portas Sion. In his enim verbis Psalmus incipit, nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cujus fundamenta intelligi voluit dicens: Fundamenta ejus in montibus sanctis; sed quia sequitur Diligit Dominus portas Sion, ergo fundamenta vel Domini vel Sion, [et] ad faciliorem sensum magis Sion ut fundamenta civitatis accipiantur. Sed quia in hoc pronomine quod est ejus, genus ambiguum est, omnis enim generis est hoc pronomen, id est masculini, et feminini, et neutri, in Graeco autem in feminino genere dicatur [dicitur] αὐτῆς, masculino et neutro αὐτοῦ, et habet codex Graecus αὐτοῦ, cogit intelligere non fundamenta Sion, sed fundamenta Domini, id est quae constituit Dominus, de quo dictum est: Aedificans Hierusalem Dominus. Nec Sion tamen nec Dominum antea nominaverat cum diceret, Fundamenta ejus in montibus sanctis, sic et hic nondum nominato infante dictum est, occurrit ei, et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. Quanquam et si de Mose accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur si fieri potest intelligatur quid sibi velit, ideo recessisse angelum ab interfectione cujuslibet eorum quia dixit mulier: Stetit sanguis circumcisionis infantis; non enim ait, recessit ab eo propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis, non quia cucurrit, sed quia stetit; magno nisi fallor sacramento.
CAPUT CVI. De eo quod assidue Deus dicit: Indurabo cor Pharaonis; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Assidue Deus dicit: Indurabo cor Pharaonis et velut causam infert cur hoc faciat. Indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea [faciat. Et implebo signa mea] et portenta mea in Aegypto, tanquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis ut signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus bene cordibus malis ad id quod vult ostendere bonis, vel quos facturus est bonos [quid facturus est bonis], et quamvis uniuscujusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio quod inolevit ex arbitrio voluntatis, ea tamen qualitate mala ut huc vel illuc moveatur, cum huc sive illuc male moveatur, causis fit quibus animus propellitur. Quae causae ut existant vel non existant non est in hominis potestate, sed veniunt ex occulta providentia justissima plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis et administrantis Dei. 66 Ut ergo tale cor haberet Pharao quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit. Quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret jussionibus Dei (hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat), dispensationis fuit divinae qua tali cordi non solum non injusta, sed evidenter justa poena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor movetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum, ipsius tamen lucri propositio in alicujus illorum potestate non fuit. Ita causae veniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt quales eos invenerint jam factos propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est utrum etiam sic accipi possit, Ego indurabo, tanquam diceret, quam durum sit demonstrabo.
CAPUT CVII. Quod absorbuit virga Aaron virgas magorum; ex eodem libro Quoestionum Exodi. Et absorbuit virga Aaron virgas illorum: si dictum esset absorbuit draco Aaron virgas illorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit absorbuit virga Aaron virgas illorum, draco utique potuit virgas absorbere, non virga, sed eo nomine appellata res est unde versa est, non in quod versa est, quia in id etiam reversa est, et ideo hoc vocari debebat, quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum? utrum et ipsae veri dracones factae fuerant, sed ea ratione virgae appellatae sunt qua et virga Aaron. An potius videbantur esse quod non erant ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et virgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? Sed demonstrare difficile est quomodo, etiamsi veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli qui ista faciunt animalium creatores, sicut nec agricolae segetum vel arborum vel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter. Deus vero solus verus creator est qui causas ipsas et rationes seminarias rebus insevit. Res breviter dicta est, quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intelligatur longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.
CAPUT CVIII. Unde potuerunt incantatores aquam in sanguinem vertere si jam utique factum erat; ex eodem libro Quoestionum Exodi. Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. Quaeritur unde si jam ubique factum erat. Sed similis quaestio est unde et aquam in sanguinem verterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conversa jam fuerat. Proinde intelligendum est regionem ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam, et inde potuere incantatores vel aquam haurire quam in sanguinem verterent, vel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae; quanquam potuerunt etiam posteaquam illa compressa sunt facere, sed Scriptura cito narrando conjunxit quod etiam postea fieri potuit.
CAPUT CIX. Item de induratione cordis Pharaonis. Et vidit Pharao quoniam facta est refrigeratio, et ingravatum est cor ejus et non exaudivit eos, sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis quod incantatores ejus similia faciebant, verum etiam et ipsam Dei patientiam, qua parcebat. Patientia Dei secundum corda hominum, quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum. Non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut jam diximus; hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adduxit, secundum autem duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Nam et alibi cum diceret, Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adjunxit, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Non dixit Christi bonum odorem se esse his qui salvi fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est, bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse judicia Dei, quae malis cordibus nocent. Unde ille, mutato in melius corde, cantabat: Vivet anima mea et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Non dixit munera tua, vel praemia tua, sed ju dicia tua. Multum est autem ut sincera fiducia dici possit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum; et ne sibi aliquid ex suis viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere posset in veritate, quoniam universae viae Domini misericordia et veritas.-- De eadem re. --Et propter hoc ipsum conservatus est [es] ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur, ibi autem et hoc ait. Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat, quae vasa dicit perfecta in perditionem. Et ut notas, inqiut, faceret divitias gloriae suae, in vasa misericordiae, unde vasorum misericordiae vox est in Psalmis: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me, Deus meus demonstravit mihi inimicis meis. Novit ergo Dominus bene uti malis, in quibus tamen malam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Domini in universa terra vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum utique utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur et exitus docet.-- De eadem re. --Dixit Dominus ad Moysen: Intra ad Pharaonem, ego enim gravavi cor ejus et servorum ejus ut ordine superveniant signa mea haec super eos: tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego enim patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia 67 Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est, patiens in eum fui, dicitur, gravavi core jus.-- De eadem re. --Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti. Et induravit Dominus cor Pharaonis. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura quod [quo] abstulit locustas, et secuta dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio utique suo et patientia sua, qua ille fiebat obstinatior dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
CAPUT CX. Quod tollendo ab Aegyptiis aurum et caetera non fecerint furtum; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Dixit Deus ad Moysen: Loquere ergo secreto in aures populi et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, vasa argentea et aurea [aurea et argentea] et vestem. Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus jussit qui noverat quod [quid] quemque pati oporteret, nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubente ministerium praebuerunt, quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem judex jussit occidi, profecto si id sponte faciat homicida est, etiamsi eum occidat quem seit occidi a judice debuisse.
CAPUT CXI. Non exaudiet Pharao ut multiplicentur signa; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non exaudiet vos Pharao ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti. Tanquam opus fuerit ejus inobedientia ut signa illa multiplicentur [multiplicarentur] quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum, sed hoc Dei fuit, malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis, Dei patientia male abutentis.
CAPUT CXII. Quomodo accipiendum sit quod ait: Diem legitimum sempiternum; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Quod scriptum est: Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum vel aeternalem, quod Graece dicitur αἰώνιον, non sic accipiendum est tanquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus, sed illud aeternum est quod iste significat dies, velut cum dicimus ipsum Deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant, quanquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare [Scriptura] soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. Aliud est enim quod praecipitur quousque fiat, sicut praeceptum est, ut septies muros Hiericho circuiret arca; aliud cum praecipitur sic observari aliquid ut nullus terminus praefiniatur observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos solemniter, sive per multorum vel aliquorum annorum certa intervalla. Aut ergo sic appellavit aeternum quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae his significantur aeternae intelligantur. Sustulerunt autem filii Israel de Ramesse in Socchot, in sexcenta millia peditum viri, praeter instructum vel censum.
CAPUT CXIII. De quadringentis annis non ad servitutem, sed ad peregrinationem seminis Abrahae referendis; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Quod ergo dixit Deus ad Abraham: Sciendo scias quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos, non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit; sed quia scriptum est. In Isaac vocabitur tibi semen, ex anno nativitatis Isaac, usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris, viginti quinque qui sunt a promissione, usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait, In servitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitutem [servitute], sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra non propria; quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum erat illud semen antequam haereditatem sumerent terram ex promissione Dei, quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut ὑπερβατόν hic intelligatur, et ordo verborum sit: Sciendo scias quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis; illud autem interpositum intelligatur, Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae hujus, hoc est post mortem Joseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.
CAPUT CXIV. Qua divisione numeranda sunt decem praecepta legis; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum dividenda sint, utrum quatuor sint usque ad praeceptum de Sabbato quae ad Deum [ipsum] pertinent; sex autem reliqua quorum primum est, Honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent: an potius illa tria sint et ista septem? Qui enim dicunt illa quatuor esse, separant quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me; ut aliud praeceptum sit, Non facies tibi idolum, et caetera, ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria dicunt esse, et ista septem, unum volunt esse quidquid de uno colendo Deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro Deo colatur. Haec autem extrema in duo dividunt, ut aliud sit: Non concupisces uxorem proximi tui; aliud: Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur, mihi tamen videtur congruentius accipi tria illa, et ista septem: quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me, hoc ipsum perfectum explicatur cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienae, et concupiscentia domus alienae, tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: Non concupisces domum proximi tui, adjuncta sint, et alia, dicente Scriptura, neque agrum ejus, neque 68 servum ejus, neque ancillam ejus, neque bovem ejus [boves], neque subjugale [subjugalem] ejus, nec omne pecus ejus, nec quaecunque proximi sui [tui] sunt. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cujuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et huic coepit caetera adjungere. Non autem cum dixisset: Non concupisces uxorem proximi tui, huic contexuit [connexuit] alia dicens, neque domum ejus, neque agrum ejus, neque servum ejus, et caetera; sed omnino apparent haec esse conjuncta quae uno [in uno] praecepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est, Non erunt tibi dii alii praeter me, apparet hujus rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subjuncta [subjecta] sunt. Quoniam [quo enim] pertinet, Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum quaecunque in coelo sunt sursum, et quaecunque in terra deorsum, et quaecunque sub terra in aqua, non adorabis eis [ea], neque servies illis, nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me. Sed rursus quaeritur quo differat Non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur? Non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur; sed si omnis qui furatur rem proximi sui concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. Similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est, Non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur, Non concupisces uxorem proximi tui? In eo quippe quod dictum est, Non moechaberis, poterat illud intelligi, nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi [praeceptis non moechandi et non furandi] ipsa opera notata sunt; in his vero extremis, ipsa concupiscentia, quae tantum differunt ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum illi aliqua alia causa miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens, et hoc fortasse lex ostendere voluit quod utraque peccata sint. Item quaeri solet, utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur? hoc enim Graecum verbum est quo jam Scriptura utitur pro Latino, moechos tamen Graece non nisi adulteros dicit. Sed utique ista lex non solis viris in populo, verum etiam feminis data est. Neque enim quia dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tanquam licite concupiscere virum proximae suae. Si ergo hic ex illo quod viro dictum est intelligitur, quamvis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis ex eo quod dictum est, Non moechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut Non occides, Non furaberis, et alia quae similiter non expresso uno sexu utrique videntur sonare communiter. Tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intelligat etiam femina quid sibi praeceptum sit. Ac per hoc si femina moechata est habens virum, concumbendo cum eo qui vir ejus non est, etiamsi ille non habeat uxorem, profecto moechus est: et vir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor ejus non est, etiamsi illa non habeat virum. Sed utrum si faciat qui uxorem non habet, cum femina quae virum non habet, ambo praecepti illius transgressione teneantur, merito quaeritur: si enim non tenentur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola μοιχεία, id est adulterium, quamvis omnis μοιχεία fornicatio esse intelligatur, sicut loquuntur Scripturae. Dominus enim dicit in Evangelio: Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Hic utique fornicationem appellavit, si cum alio peccet quae virum habet, quod est moechari [μοιχεία], id est adulterium. Omnis ergo μοιχεία etiam fornicatio in Scripturis dicitur, sed utrumque etiam [utrum etiam] omnis fornicatio μοιχεία dici possit in eisdem Scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio etiam μοιχεία dici potest, tibi [ubi] sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt viri qui uxores non habent cum feminis quae maritos non habent, utrum inveniri possit ignoro, sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae, non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligi voluit quidquid illicite rerum proximi aufertur; profecto et nomine moechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi, et quod dictum est Non occides, non putandum est fieri contra praeceptum hoc, quando lex occidit vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit qui jubet quando ministerium negare non licet. In eo etiam quod dictum est, Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium? ne forte non sit hoc praeceptum adversus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui, et nihil obest [ei] cui mentiris: tale quippe non est adversus proximum tuum; ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura quae posset breviter dicere, Falsum testimonium non dices, sicut dixit: Non occides, non moechaberis, non furaberis; sed hinc magna quaestio est, nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium; et noli velle mentiri omne mendacium, et caetera hujusmodi.
CAPUT CXV. Expositio decem praeceptorum et decem plagarum salva firmitate sui; ex Decalogi Expositione ad populum. Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate, significantiam debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere velle aedificare videamur. Ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur; aditus erat enim ipse ad Pharaonem quo commendabatur Moyses, educturus ex Aegypto populum Dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. Virga significat regnum Dei, idemque regnum Dei esse utique populum Dei; serpens autem tempus mortalitatis hujus, mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram mortales effecti sunt, unde projecta virga ex manu serpens effecta est, fecerunt et magi Pharaonis similiter, virgis eorum projectis serpentes facti sunt, sed prius serpens Moysi, id est virga Moysi, devoravit omnes serpentes magorum. Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta est et regnum remeavit ad manum: sunt ergo virgae magorum populi impiorum victi Christi nomine cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur, donec redeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare. Audite quod debeatis vitare. Primum praeceptum in lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem. Compara 69 primum praeceptum primae plagae, Deum unum ex quo sunt omnia in similitudine intellige aquae, ex qua [in similitudinem aquae ex qua] generantur omnia. Quo autem [ad quam autem rem] pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis, et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam Deus incommutabilis manet, neque enim quia et Apostolus dixit Commutaverunt, ideo mutatus est Deus. Secundum praeceptum: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Jesu Christi veritas est; ipse enim dixit: Ego sum veritas. Veritas ergo mundat, vanitas inquinat, et quoniam qui loquitur veritatem de Deo loquitur, qui enim loquitur mendacium de suo loquitur: veritatem loqui est rationabiliter loqui, vanitatem autem loqui strepere potius quam loqui, merito quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis. Loquitur autem veritas, perstrepit vanitas. Huic praecepto secundo contrariam videte secundam plagam; quae est illa secunda plaga? ranarum abundantia: habes expressam significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos: non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a veritate et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiunt si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi Jesum Christum, et hunc crucifixum, non tamen illa est veritas et ista vanites. Vanitas autem esset si Christum mortem non implevisse sed finxisse diceremus, si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tanquam post falsa vulnera demonstrasse. Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude; strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem Verbum carnem factum et habitantem in nobis, veritatem Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum, veritatem accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem: ubique veritatem et quam perfecti capiunt et quam parvulus capere non potest; veritatem, et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis ut lac fiat per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes, non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum, sed voces non inanes, quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. Si autem et ranas vis econtrario intelligere, illum versum psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Tertium praeceptum: Memento diem sabbati sanctificare eum. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est quietem: Super quem, inquit (Dominus), requiescet Spiritus meus? super humilem, et quietum, et trementem verba mea. Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritalem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei. Esto inquit, mansuetus ad audiendum verbum ut intelligas, Quid intellecturus sum? Deum dicentem: Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te. Non sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte quoniam ego sum Dominus; tu per inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio. Ciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo: muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt [iterum irruunt, dum expulsae fuerint iterum redeunt], sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam. Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam: huic contraria quarta Aegyptiorum plaga κυνόμυια est; quid est κυνόμυια? canina musca, Graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere, nihil tam caninum quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur, merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. Quintum praeceptum est: Non moechaberis; quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum. Comparemus: da hominem moechari meditantem, conjugio non contentum suo, appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis: etenim concumbere et generare etiam pecudum est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quae praesidet in mente motus inferiores carnis tanquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare, ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus, neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit, tibi praecepta continentiae tanquam in bestias inferiores lora concessit; tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest; laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus, sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non pervenit pecus; si opus fatigat, merces consoletur, et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te in te, et imaginem Dei in qua fecit te neglexeris, victus cupiditate insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus, non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. Sed forte eligis tibi esse pecus 70 et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non times, saltem mori time. Sextum praeceptum: Non occides; sexta plaga pustulae in corpore et vesicae bullientes et scatentes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit; ardent homines ira, ardent et gratia, sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris, ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est; fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire fervet, et qui vult occidere fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. Sequitur: Non furaberis, praeceptum septimum, et plaga septima grando in fructibus; quod contra praeceptum [per furtum contra Dei praeceptum] subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia, qui furatur acquirit vestem, sed coelesti judicio amittit fidem; ubi lucrum, ibi damnum, visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine Providentia, charissimi: aut evenire putatis ea quae patiuntur homines, dormiente Deo pati a? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri, passim putantur fieri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille psalmus; Laudate Dominum de terra, cum laudes dictae essent de coelo, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, Dei judicio intrinsecus grandinantur. O si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent; et si in furto suo invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, major fames esset hominis interioris, major fames, periculosior plaga et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives? non ante homines dives, sed ante Deum dives; et ubi Deus videt ibi dives. Quid ergo tibi prodest si ubi homo non videt furaris, et ubi Deus videt grandinaris? Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices; octava plaga, locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo et consumere mentiendo. Denique admonens homines Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant [ne nos falcriminibus appetamus]: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Nonum praeceptum est: Non concupisces uxorem proximi tui; nona plaga, densae tenebrae. Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Jam vero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! vere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est conculcare viri uxorem. Decimum praeceptum est: Non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subjugum; non aliquid omnino proximi tui concupiscas. Huic malo [mandato] plaga contraria est decima, mors primogenitorum, in qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit, fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus, nisi qui omnes res quas habet haeredibus servat, reprehenditur. Hic autem clamat qui rem proximi concupiscit, et qui furto aufert, et qui furatur aliquid proximi, non potest nisi rem proximi furari; sed de furto superius jam praeceptum est; ubi intelligas et rapinam: non enim de furto praeciperet et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte sive palam habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere jure communi? Quid apud te facit, homo? dimissum est mihi. Haereditatem consecutus sum, testamentum lego, nihil videtur justius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi jure possidentem, Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es qui optas te ab aliquo haeredem fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris qui, concupiscendo res alienas, id quod tibi jure non debebatur quasi juris umbram perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporabiliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos, morituri moriuntur, illud molestum est, ne per hanc occultam et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei, novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos, cordis nostri primogenita fides est; nemo enim bene operatur nisi fides praecesserit: omnia opera tua bona, filii tui sunt spiritales, sed inter hos tibi primogenita est fides; quisquis rem alienam occulte concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate sed fraude, veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem, amando eum mori quaeris, et ut in re ejus te videas possessorem, illi invides successorem. Eia! fratres, decursis decem praeceptis et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei: res vestras, inquam, res interioris arcae vestrae, interioris thesauri vestri, res quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens [malus] possit auferre, ubi nec tinea nec rubigo metuenda est, cum quibus dives exit et naufragus: sic enim eritis populus Dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus, in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de Aegypto quodam Exodo suo, quod et fit, nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Sanctificatio nulla divina et vera est nisi a Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus, cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur, 71 hoc Scripturae nostrae satis indicant. Viderint meliora meliores et majora majores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et explicent. Ego tamen quod in praesenti sat est illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem inveniri proprie sancto Spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis spiritum timoris Dei. Si secuti estis, septem res percurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei, a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam; initium sapientiae timor Dei. Ita ergo septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus, an aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in Scriptura Tobiae ubi evidenter dicitur istum diem factum de septimanis. Septies enim septem quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam ut redeatur ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa quinquagesimo die post ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum: ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus in quinquagenario numero, tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum discipulis suis, quadragesimo die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus tanquam decimo praeceptorum signo, venit Spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi, et oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendum est eum non habere Spiritum sanctum; contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Deinde scriptum est et in Epistola Judae apostoli: Hi sunt qui segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: hi sunt qui segregant semetipsos, animales Spiritum non habentes. Quid manifestius? quid evidentius? merito veniant etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum quem habere non possunt quandiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus magis Pharaonis: Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes, qui in signo tertio defecerunt. Jam videte quare in tertio signo defecerunt; mementote eos qui adversantur unitati non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem proximi pertinere, ut duabus tabulis legis et decem praeceptis duo illa tanquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et diliges proximum tuum tanquam te ipsum; in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum: Non erunt tibi dii alii praeter me: cui contraria plaga est aqua conversa in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad simulationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum: Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum, pertinet, quantum arbitror, ad regnum Dei, quod est Filius Dei. Unus enim Deus et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia. Contra verbum, ranae, videte contra verbum ranas, contra rationem strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad Spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer quantum potuimus commendavimus: huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus; ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuere: facit enim hoc Spiritus sanctus poena. Aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut jam evidenter ipsis confitentibus magis Pharaonis agnoscere valeamus quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei, videamus quod nomen accepit, objicientes Domino convicium Judaei cum dixissent: Hic non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum; respondit ille: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit in vobis regnum Dei: quod alius evangelista sic enarrat: Si ego in digito Dei ejicio daemonia. Quod alius evangelista dixit Spiritus Dei, alius dixit digitus Dei; ergo digitus Dei Spiritus Dei, ideo lex data scripta digito Dei, quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis, celebrato Pascha a populo Judaeorum. Implentur dies quinquaginta post occisionem ovis, et datur lex scripta digito Dei. Implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus sanctus. Gratias Domino, occultanti providenter, aperienti suaviter. Jam videte hoc etiam, fratres, Pharaonis magos evidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: Digitus Dei est hic.
CAPUT CXVI. Item expositio Decalogi ad populum; ex tractatu de Decem chordis psalterii. Tota lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi. Ad duo itaque praecepta, id est ad dilectionem Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus est trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius tanquam septem chordarum incipit ab honore parentum. Honora patrem tuum et matrem tuam. Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec vita ab illorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem quibus parcere poterit? Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum. Quomodo primum quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis, quod est psalterium decem chordarum: tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. Primum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum: Non moechaberis. Tertium: Non occides. Quartum: Non furaberis. Quintum: Non falsum testimonium dices. Sextum: Non 72 concupisces uxorem proximi tui. Septimum: Non concupisces rem proximi tui. Haec jungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus, si in psalterio de cem chordarum volumus cantare canticum novum. Modo non me intueamini, sed sermonem Dei: nolite irasci medicamento vestro, non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad quintam chordam homo qui tango psalterium decem chordarum, nunquid praetermissurus eram quintam? imo assidue percussurus. In illa enim video jacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare. Ipsam percutiendoquid dico? Nolite moechari post uxores vestras, quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos quo eas sequi non vultis; sine causa vos excusare conamini quando dicitis: Nunquid eo ad uxorem alienam, ad ancillam meam eo? vis ut dicat [ut dicat uxor] tibi: Nunquid eo ad virum alienum, ad servum meum eo? Dicis, Non est uxor aliena ad quam vado, nunquid vis dicatur tibi, Non est vir alienus ad quem vado? absit ut dicat hoc illa, melius enim dolet te, quam imitatur [imitetur] te. Illa enim casta et sancta femina et vera Christiana, quae dolet fornicantem virum et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si propterea non facit ut tu non facias, si feceris faciet, si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat [reddet] quia jubet ille, et si fornicatur vir, castitatem illa [femina] Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum; loquitur intus ubi non auditur, quia nec dignus est si talis est; loquitur ergo ille interius et dicit et consolatur filiam suam hujusmodi verbis: De injuriis viri tui torqueris, quid [quod] tibi enim fecit dole, sed ipsum noli imitari ut male facias, sed ipse te imitetur in bono: nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum sed me [sed time me Deum tuum]. Nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum [et] est corpus caput suum, eunt ambo per praeceps: ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum, huic debens castitatem suam, huic de ferens honorem suum; absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa, quia nunquam est absens cui debet ut non peccet.
CAPUT CXVII. Testimonium de lege imp. Antonini contra excusationem maritorum adulterantium; ex libro de adulterinis Conjugibus ad Pollentium. Christiani audiunt, Caput mulieris vir, ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere, et ideo cavendum viro illac ire vivendo qua timet ne uxor sequatur imitando. Sed istis quibus displicet ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt maximeque in hac causa mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere; legant quid imp. Antoninus, non utique Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur si ambos pariter impudicos conflictus ipse convicerit: nam supradicti imperatoris haec verba sunt quae apud Gregorianum leguntur: Sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praejudicabunt, neque enim si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere: an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti; periniquum enim mihi videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat quam ipse non exhibet. Quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere vel causam facti tollere. Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis, quanto castiores quaerit coelestis patria et societas angelorum.
CAPUT CXVIII. Expletio praedictae expositionis ad populum: Contra virorum pessimam libertatem de fornicatione se excusare volentium; item ex eodem de Decem chordis sermone. Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quae dico, aut si amara sunt, curant; potio ista, si amara est, accipiatur, quia in periculo sunt viscera: amara est, bibatur: melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos, quicunque non faciebatis hoc bonum castitatis, jam facite. Nolite dicere, Non potest fieri: foedum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat, Non potest fieri quod facit femina: scelus est ut vir dicat: Non possum, quod potest femina vir non potest? Quid enim illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri non posse! Sed forte dicis ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam verecundiae et pudoris illius magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem [castam], virum castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri major custodia quia major infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior quia fortior, quia facile vincis; ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia major: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos; ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium (quod avertat Deus), repellere illum vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis fecerit furtum, odistis illum nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat res alienas, raptor et injustus deputatur. Si quis volutatus fuerit cum ancillis suis, amatur, blande accipitur, convertuntur vulnera in joca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant et non sunt viri. Jacent prostrati et viri sunt! Si spectares, ille tibi videretur fortior qui jaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam. Sed quia dissimulatis a pugna interiore, et delectant vos pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum, ubi dicitur: Qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum. Est enim bellum quod secum agit homo, 73 dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad praelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris, in illis spectaculis non idem venator quod citharista: aliud agit venator, aliud facit citharista. In spectaculo Dei unum est; tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque simul facis. Tangis primam chordam qua unus colitur Deus, cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum, cecidit bestia erroris nefandarum haeresum quae id putaverunt. Tangis tertiam chordam ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis, interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi hujus. Propter amorem enim saeculi hujus laborant homines in omnibus negotiis; tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi hujus, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo simul utrumque facis, et chordas tangis et bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos [nos] delectant talia spectacula ubi promerentur [promeremur] oculos editoris, sed oculos redemptoris. Honora patrem tuum et matrem tuam; tangis quartam chordam ut honorem parentibus deferas, cecidit bestia impietatis. Non moechaberis; tangis quintam chordam, cecidit bestia libidinis. Non occides; tangis sextam chordam, cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies; tangis septimam chordam, cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices; tangis octavam chordam, cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui; tangis nonam chordam, cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximam [proximi tui]. Non concupisces rem proximi tui; tangis decimam chordam, cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis, securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis? Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis, non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore, cantabis. Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Adhuc uxorem non habeo, facio quod volo, non enim post uxorem meam pecco. Jam nosti pretium tuum, jam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus, ne rorte dicas mihi, ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum violo quo dictum est, Non moechaberis, quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum violo quod dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam, quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur; sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicut audivimus ut diligamus Deum et proximum, et duo illa ad unum illud. Unum est autem: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris. Ibi continentur decem, ibi continentur duo. Sed dices: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo: si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo. Nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat; si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo. Cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat sanctitas vestra. Etenimquod tibi fieri non vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet: quomodo pertinet ad duo praecepta? si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas; si autem quod non vis pati ab homine ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis, charior tibi factus est homo quam Deus? Ergo quomodo injuriam facio, inquit [inquis], Deo? corrumpis te ipsum. Et unde injuriam Deo facio, quia corrumpo me ipsum? unde tibi facit injuriam qui voluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? si quis illam lapidet, nonne in te it contumelia? Cum vero imaginem Dei quod es tu corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti; attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes, et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cujus imaginem violasti? Postremo Deus, qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic gubernat servos suos ad utilitatem illorum non ad suam (non enim indiget servis quasi ad adjutorium, sed tu indiges Domini auxilio), ipse ergo Dominus qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc jussit, hoc praecepit, ne per illicitas voluptates corruat templum ejus quod esse coepisti; nunquid ego hoc dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? hoc dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Videtis quomodo minatur? non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? certe facis alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur, tenetur ille qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi: quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis offendis, in te illi facis injuriam: facis enim injuriam gratiae ipsius, dono ipsius. Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut serviat tibi cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es; ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia.
CAPUT CXIX. Quid sit Et omnis populus videbat voces; ex libro Quaestionum Exodi. Et omnis populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et montem fumantem. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur? Sed sicut modo dixi videatur de omnibus quae a me dicta sunt, sic videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animae, unde et illud est: Cum vidisset Jacob quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. Quanquam nonnulli videre vocem nihil aliud esse arbitrati sunt, quam intelligere, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset, quod populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et 74 montem fumantem, quaestio major oriretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi, nisi quis dicat nec tam breviter dicendum; fuisse sed ut totum diceretur. Audiebat vocem, et videbat lampadas, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem. Duo quippe genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba; si tamen ipsam dixit vocem, quae de nubibus edebatur. Ac per hoc melius in his quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est videndi, cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in his quae pertinent ad videndi sensum, subintelligeretur auditus: quo more loqui nos solemus. Nam vide quid sonet solemus dicere, audi quid luceat non solemus.
CAPUT CXX. Quomodo intelligatur: Non coques agnum in lacte matris suae; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. Si enim alicujus significationis causa prohibitum acceperimus, agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Judaeorum in observatione, ut agnum non coqueret nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae, quasi posset, etiamsi hoc intelligeretur, sine hujus praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre ejus, ab ove alia lactaretur, cum alicujus profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat? Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt, significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum, aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo quod hac prophetia praedictus est, non occidendus a Judaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit, ut coques quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode illius modi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis: Non coques agnum in lacte matris suae.-- Hic jam ex alio opere sancti Augustini quae sequuntur adjecta sunt. --Non occides Christum, prophetia enim videtur praemonens, ne se boni Israelitae sociarent malis Judaeis, a quibus Christus passus est. Tribulatio quippe passionis tanquam ignis est, unde scriptum est, Tanquam aurum in fornace probavit eos, et sicut holocaustae hostiam accepit illos. Cui sententiae Dominus quoque attestatur dicens: Baptismum habeo baptizari quem vos nescitis. Hoc enim ait cum dixisset, Ignem veni mittere in mundum; dicit enim Joannes: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne, quod intelligitur et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. Eumdem ignem significavit etiam ipse cum ad passionem duceretur, ubi dixit illis qui eum plangebant quod super se potius plangere deberent. Ita enim terminavit ut diceret: Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet? Monentur ergo boni ne ad Christum crucifigendum malis consentiant: dictus est enim Agnus Dei qui tollit peccata mundi. Non ergo coques agnum in lacte matris suae, non ingeres Christo ignem passionis in illo die quo conceptus est, tunc etiam et passus traditur, id est VIII calend. Aprilis, ex quo die usque in VIII calend. Januarii quo natus commendatur, novem menses computantur, decimo inchoato. Perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. Est alius sensus facilior. Non coques agnum in lacte matris suae, parvulum adhuc et lactantem, qualibus dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam. Non mittes in praeproperam passionem, tanquam Christo sit dictum, qui talibus adhuc discipulis pepercit pro quibus se offerens ait: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Atque ut intelligeretur adhuc eos invalidos et minus idoneos fuisse passioni, tanquam agnos in lacte matris, secutus ait evangelista, ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam; unde apparet, eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed jam arietes in grege.
CAPUT CXXI. Cur propitiatorium arcae superponendum dixerit; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Propitiatorium [ad] quid dicat superimponendum super arcam quaeri solet: sed cum aureum fieri jubeat, ejusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius arcae dicta est, proculdubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecepit qua tegeretur arca: ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubin, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent et pennis suis obumbrarent propitiatorium, quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca jussa sunt poni lex, et manna, et virga Aaron. In Lege praecepta sunt, virga potestas significatur [potestatem significat], manna gratiam, quia nisi cum gratia, non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia judicio. Duo enim [vero] Cherubin pennis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant velando, quoniam ministeria [mysteria] ibi ista sunt et invicem se attendunt, quia consonant. Duo quippe ibi Testamenta figurantur, et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei [Domini] in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubin desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae (quoniam hanc interpretationem habent Cherubin) duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt ut societatem charitatis commendent, et ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo, non sibi tribuunt pennas suas, id est Dominum [Deum] honorant virtutibus quibus praestant, et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicunque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia. 75
CAPUT CXXII. Quod dicenti Moysi: Ostende mihi gloriam tuam, respondit Dominus: Ego transibo ante te, etc.; ex eodem libro Quaestionum Exodi. Cum dixisset Moyses ad Dominum, Ostende mihi gloriam tuam, respondit ei Dominus, Ego transibo ante te in gloria mea, et vocabo nomen Domini [nomine Domini, vel vocabor in nomine Domini] in conspectu tuo et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui praestitero: cum paulo ante dixisset, Ipse antecedam te et requiem tibi dabo, quod Moyses sic videtur accepisse, antecedam te, tanquam non ei [qui] populo praesens in itinere futurus esset, et ideo ait: Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me educas hinc, et caetera. Deus autem neque hoc ei negavit dicens, Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses, Ostende mihi gloriam tuam, rursus tanquam praecessurus, et non cum eis simul futurus videtur dicere, Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intelligitur loqui et dicere, Transibo ante te, de quo dicit Evangelium, Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem; qui transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transiit ad Patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit illis in resurrectione mortuorum, quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est. Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat, cum dicit, Et vocabo nomen Domini in conspectu tuo, tanquam in conspectu populi Israel, cujus Moyses, cum haec audiret typum, gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae, vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non vocabor, activum verbum pro passivo ponens in genere locutionis inusitato, in quo nimirum magnus sensus latet; sic enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua fieri ut vocetur Dominus in omnibus gentibus; quod vero addidit, Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens, Vocabo nomen Domini in conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare Deum. Hoc ergo praedictum est, miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Non enim ait miserebor talibus vel talibus, sed cui misericors fuero, ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae vocationis meruisse demonstret [se demonstraret]. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere voluerit cum addidit, Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel, sicut alii interpretati sunt, Cui misericors fuero, an aliquid intersit nescio, quod enim in Graeca lingua duobus verbis dictum est ἐλεήσω et οἰκτειρήσω, quod unum atque idem videtur significare, non potuit Latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem misericordiam repetivit. Si autem diceretur, miserebor cui misereor, et miserebor cui misereor, aut miserebor cui misertus ero, non satis commode dici videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit, sicut Amen, Amen, sicut Fiat, Fiat: sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia, aut in utrisque populis, id est, gentibus et Hebraeis hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; sic et ipsi nunc qui non crediderunt in vestram misericordiam [vestra misericordia] ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredibilitate [incredulitate] ut omnium misereatur. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem, respondet ad illud quod ei dictum fuerat: Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra petiverat Moyses dicens: Ostende mihi te ipsum [temetipsum] manifeste ut videam te. Non poteris, inquit, videre faciem meam, non enim videbit homo faciem meam et vivet: ostendens huic vitae quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicut est apparere non posse, id est sicut est videri in illa vita potest, ubi ut vivatur huic vitae moriendum est. Item interposito articulo dicente Scriptura, Et ait Dominus, sequitur et loquitur: Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? sed Ecclesiam significat dicendo, Ecce locus penes me, tanquam templum suum commendans: Et stabis, inquit, super petram, quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam: statim ut transiet gloria mea, id est statim ut transiet gloria mea stabis super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt in specula [spelunca] petrae. Sed Graecus habet ὀπήν; hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur, et tegam manu mea [manum meam] super te, donec transeam et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea, facies autem mea non videbitur tibi. Cum jam dixisset, Stabis Super petram statim ut transiet gloria mea, ubi intelligitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait: Ponam te in caverna [cavernam] petrae, et tegam manu mea [manum meam] super te donec transeam et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea? quasi jam illo in petra constituto tegat manu sua [manum suam] super eum, et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post ejus transitum, sed recapitulatio intelligenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea [manum meam] super te donec transeam, et tunc videbis posteriora mea, nam facies mea non videbitur tibi, et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Jesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit ejus gloria. Nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, misso desuper [de coelo] Spiritu sancto, cum linguis omnium gentium loquerentur apostoli, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum, quem ut non cognovissent et Dominum gloriae crucifixissent [si cognovissent nunquam Dominum gloriae cruci fixissent], caecitas ex parte in Israel facta est, sicut dictum fuerat, tegam manu mea [manum meam] super te donec transeam. Unde Psalmus dicit, Quoniam die ac 76 nocte gravata est super me manus tua, diem appellans quando Christus divina miracula faciebat, noctem quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubaverunt qui in die crediderunt. Hoc est, ergo cum transiero tunc videbis posteriora [mea], cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti corde dixerunt, Quid faciemus? et jussi sunt ab apostolis agere poenitentiam et baptizari in nomine Jesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset, Die ac nocte gravata est super me manus tua, id est ut non cognoscerem [ut cognoscerem], si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; sequitur et jungit: Conversus sum in aerumna mea dum configeretur spina; id est: cum essem corde compunctus. Deinde addidit: Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui: posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerint, et quia receperunt consilium ut agerent poenitentiam et in baptismo remissionem acciperent peccatorum: Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Hanc autem prophetiam potius fuisse quam locutus est Dominus ad Moysen satis res ipsa indicat, quandoquidem de petra vel caverna ejus et de manus ejus superpositione, de visione posteriorum ejus, nihil postea visibili opere subsecutum legitur; mox enim adjungit interposito articulo Scriptura: Et dixit Dominus ad Moysen: cum ipse Dominus utique etiam illa quae supra sunt loqueretur, atque inde contexit quid deinceps Dominus dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas, et caetera.
CAPUT CXXIII. Quomodo tabulae quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non ab homine dicantur esse, posteriores vero in tabernaculo Dei tandiu mansurae ab homine abscisae sint vel conscriptae? ex eodem libro Quaestionum Exodi. Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est, quod ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat: Scribe tibi verba haec. Cum vero primum legem accepit, cujus tabulas abjecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est, Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura et dicit: Scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba; sed tunc dictum est, Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum in monte Sinai duas tabulas Testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei; deinde paulo post: Et conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae Testimonii in manibus ejus, tabulae lapideae, scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant, et scriptae Dei erat sculpta in tabulis. Proinde magna oritur quaestio: Quomodo illae tabulae quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptae digito Dei: posteriores vero tabulae tandiu mansurae, et in tabernaculo ac templo Dei futurae, jubente quidem Deo tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae [tam ab homine excisae sint, quam ab homine scriptae]? An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt, revertentes corde in Aegyptum et facientes idolum, unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit, istis vero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur; unde dicit Apostolus: Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti; et ideo tabulae humano opere sculptae et humano opere scriptae dictae [datae] sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei? Certe ergo repetitio legis Novum Testamentum significat; illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est, maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: Non loquatur Deus ad nos ne moriamur: unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis, et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus Vetus significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit. Lex enim posita est in Vetere Testamento quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum. Non enim implebatur timore quae non implebatur charitate [quae non completur nisi charitate]. Et ideo dicitur opus Dei quia Deus legem constituit, Deus conscripsit. Nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum lex fecit. In secundis autem tabulis, homo per adjutorium Dei tabulas facit atque conscribit, quia charitas Novi Testamenti legem fecit, unde dicit Dominus: Non veni legem solvere sed implere. Dicit autem Apostolus: Plenitudo legis charitas et fides quae per dilectionem operatur. Factum est itaque homini facile in Novo Testamento quod in Vetere difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur, atque illo digito Dei, hoc est Spiritu Dei, intus eam in corde scribente, non foris in lapide; unde dicit Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam charitas Dei, qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Hoc est ergo primo data est lex ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei et conscriptio digiti Dei, quod Apostolus dicit: Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et justum et bonum. Lex ergo sancta et bona Dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed potius reatu premitur lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et justum et bonum est etiam [facit, hoc etiam] opus ejus, sed per gratiam Dei.
CAPUT CXXIV. Blasphemia in Spiritum sanctum quae non remittetur uno nomine vocari potest impoenitentia, id est cor impoenitens; ex sermone ad populum: Quae sit irremissibilis blasphemia in Spiritum sanctum. Prius ergo ut advertatis et intelligatis admoneo non dixisse Dominum: Omnis blasphemia in Spiritu non remittitur; neque dixisse: Qui dixerit quodcunque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei; sed, qui dixerit verbum. Illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus, quoniam si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum non remitteretur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel paganorum 77 vel Judaeorum, aut [vel] quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret, absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro. Exercere quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae facultate [difficultate vel falsitate]. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sanctum nullam unquam veniam remissionemque mereatur: quia si omne acceperimus, quisnam poterit salvari? si autem rursum nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur. Quod [Quid] sit autem hoc verbum quaeri a nobis Dominus voluit, ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum definiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut ex parte non. Ista ergo sententia ex toto, id est universaliter pronuntiaretur, si diceretur, Omnis blasphemia in Spiritum non remittetur, aut Qui dixerit illum [qualecunque] verbum contra Spiritum sanctum, non remitteturei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex parte autem, id est particulariter pronuntiaretur, si diceretur. Quaedam blasphemia in Spiritu non remittetur. Quia ergo non universaliter nec particulariter pronuntiata sententia est: non enim dictum est, Omnis blasphemia Spiritus, aut, Quaedam blasphemia, sed tantummodo indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non remittetur; nec dictum est: Qui [quicunque] dixerit quodcunque verbum, aut, Qui dixerit quoddam verbum, sed indefinite, Qui dixerit verbum: non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus sed; necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intelligi Dominus, quamvis id exprimere noluerit, ut quaerendo, petendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus non viliter habeamus. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Neque enim ita dictum est ut sine ullo omnino peccato vellet intelligi futuros fuisse Judaeos, si non venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. Unde nisi sarcinis peccatorum ex transgressionibus legis? Quoniam lex subintravit ut abundaret delictum. Cum ergo ipse etiam alibi dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores, quomodo si non venisset peccatum non haberent? nisi quia ista sententia nec universaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata, non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse dicemus [diceremus]. Non ergo ait, Si non venissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent, ne Veritas mentiretur; nec rursus definite dixit, Si non venissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent, ne pium studium non [parum] exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum, pascimur apertis, exercemur obscuris. Illinc famis expellitur, hinc fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum nullum habent [haberent], non perturbemur cum peccatores Judaeos, etiamsi Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est, Si non venissem peccatum non haberent, inde necesse est, etiam si non omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini quod non habebant contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est quod in praesentem sibi loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes, quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. Sicut ergo ibi cum audivimus, Peccatum non haberent, non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audivimus, Spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audissemus, Qui dicit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, non omne verbum, sed quoddam [verbum] intelligere debemus. Nam et hoc ipsum quod ait, Spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset ut aliud intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis et aliud [illud] accipitur: Nisi quis renatus fuerit, Ex aqua et Spiritu. Non enim ait ibi, Et Spiritu sancto, et tamen hoc intelligitur. Nec quoniam dixit, Ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem blasphemia non remittetur, sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. Audire jam velle vos video, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia Spiritus quae non remittetur; et quod sit verbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. Jam et ego olim dicerem [vellem dicere] quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas majoris diligentiae moras, donec adjuvante Domino totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistae Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu verbum, ut intelligeremus non omnem blasphemiam sed quamdam, nec verbum omne, sed quoddam. Quia ergo non potest omnis intelligi, ne paganis, Judaeis, haereticis omnique hominum generi qui diversis erroribus et contradictionibus suis blasphemant Spiritum sanctum, spem remissionis, si se correxerint, auferamus, restat utique ut in eo quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum non habet remissionem in aeternum, ille intelligatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosci. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus neminem tentat, non omni, sed quodam tentationis modo Deus neminem tentare intelligendus est, ne falsum sit illud quod scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, et ne Christum negemus Deum vel dicamus falsum Evangelium ubi legimus quod [quia] interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus. Est enim tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat, et est tentatio probans fidem qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi. Item cum audimus Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, non utique intelligimus eo modo credentem quo et daemones credunt et contremiscunt, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon 78 baptizari potuit, sed salvus esse non potuit. Sicut ergo cum diceret Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur, in ea scilicet fide constitutos, quae Apostolo distinguente per dilectionem operatur. Ita cum dixit, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum non habet remissionem in aeternum, non omnem, sed quemdam blasphemantis Spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus nulla unquam remissione solvatur [solvetur]. Illud etiam quod ait, Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? Nunquid etiam illos hic poterimus accipere de quibus dicit Apostolus, quod judicium sibi manducent et bibant cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant? Nunquid et Judas, magistri venditor et traditor impius, quamvis primum ipsum manibus ejus confectum sacramentum carnis et sanguinis ejus, cum caeteris apostolis [discipulis], sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in Christo, aut Christus in eo? Tam multi denique qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint apostatae fiunt, nunquid manent in Christo, aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit in Christo manet, et Christus in eo. Non ergo quocunque modo quisque [quisquam] manducaverit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus, sed certo quodam modo: quem modum utique iste videbat, quando ista dicebat. Sic igitur et in eo quod ait, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum non habet remissionem in aeternum. Non quocunque modo blasphemaverit reus est hujus irremissibilis delicti, sed modo quoduam quem nos quaerere atque intelligere voluit qui hanc sententiam veram terribilemque deprompsit. Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus, videre conceditur. Insinuatur nobis in Patre auctoritas, et in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluit [voluerunt] habere communionem, et inter nos et se, cum per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est per Spiritum sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim Divinitati reconciliamur eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita charitate diligimus ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. Charitas porro diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis, et quia peccatis alienabamur a possessione virorum bonorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum. Est ergo Pater Filio veritati origo verax, et Filius de veraci Patre orta Veritas, et Spiritus [sanctus] a Patre bono et Filio bono effusa bonitas. Omnium est autem non impar divinitas [bonitas], nec separabilis unitas. Primo ergo in nos ad accipiendam vitam aeternam quae in novissimo dabitur de bonitate Dei munus, venit ab initio fidei remissio peccatorum, per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum, et princeps hujus mundi mittitur foras a fide nostra qui operatur in filiis infidelitatis, nulla vi alia, nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in seipsum dividitur [divisus est]. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam, loquitur cor impoenitens. Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. Contra enim Spiritum sanctum quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia ut cui dimiserit peccata dimittatur [dimittantur] ei, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum [juxta] opera ejus. Haec ergo impoenitentia (sic enim uno aliquo nomine possumus utcunque appellare et blasphemiam et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum), haec, inquam, impoenitentia, contra quam clamabat et praeco et Judex dicentes: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum: contra quam Dominus Deus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis ait discipulis suis: Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Haec omnino impoenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia poenitentia imperat [impetrat] remissionem in hoc saeculo quae valeat in futuro. Sed ista impoenitentia vel cor impoenitens quandiu quisque in hac carne vivit non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium qui non vult mortem impii quantum ut revertatur et vivat. Paganus est hodie, unde scis utrum sit futurus crastino Christianus? Judaeus est infidelis hodie, quid si cras credat in Christum? Haereticus est hodie, quid si cras sequitur [sequatur] catholicam veritatem? Schismaticus est hodie, quid si cras amplectitur [amplectatur] catholicam pacem? Quid si isti quos in quocunque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam vitam agunt [agant] poenitentiam et inveniunt [inveniant] veram vitam? Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat quod ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare. Haec enim blasphemia Spiritus cui nunquam est ulla remissio (quam non omnem, sed quamdam intelligimus, eamque perseverantem duritiam cordis impoenitentis vel diximus, vel invenimus, vel etiam quantum existimamus, ostendimus) non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac vita est, deprehendi. Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem hujus vitae in dura impoenitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti, Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breve aliquod verbum appellavit, dicens: Quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Haec enim quamvis prolixa sit et plurimis verbis contexta et producta blasphemia, solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim [unum] verbum locutus est quicunque propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum prophetam. Et Apostolus, Presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina, non ait in verbis, sed in verbo; et sanctus Jacobus: Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum; non ait et ipse verborum sed verbi, quamvis tam multa verba de Scripturis 79 sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocunque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum, sed verbi dicitur praedicator; et quantocunque tempore quisquis vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo Scriptura loquitur, et quae novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecunque verba vel ore, vel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus: quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc remittetur [dimittitur], quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur; in quibus autem est, quoniam hoc nunquam dimittitur nec alia dimittuntur, quia [omnium] remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, quia in Trinitate [Non ergo propterea quicunque dixerit contra Spiritum sanctum non remittetur ei, quia in Trinitate] major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis, quod est Filius hominis idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum de quo dictum est, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, et de quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum, si cui dimiseritis peccata, dimittuntur illi, id est si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis, quia peccato ignorantiae, sive contumaciae, vel cujuscunque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae, contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliationis quae fit in Ecclesia in Spiritu sancto. Proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus, qua carne utique major est Spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum ejus divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est Patri et Spiritui sancto. Nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis videretur quae contra Filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, quod etiam apud alium evangelistam ita positum est, Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint; proculdubio et illa blasphemia quae contra Patrem dicitur, ista generalitate concluditur, et tamen haec sola irremissibilis definitur quae dicitur contra Spiritum sanctum. Nunquidnam et Pater formam servi accepit, qua major sit Spiritus sanctus? non utique; sed ideo post universalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius voluit exprimere blasphemiam quae dicitur contra Filium hominis, quia etiamsi illo peccato fuerint homines obligati quod commemoravit ubi ait: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: quod etiam in Evangelio secundum Joannem, valde grave ostendit esse peccatum ubi ait de Spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio, de peccato quidem, quod non crediderunt in me; tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia verbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur. Hic fortassis aliquis quaerat utrum tantummodo Spiritus sanctus peccata remittat, an et Pater et Filius? respondemus quod et Pater et Filius: ipse enim Filius de Patre dicit, Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis [et] Pater vester peccata vestra; cui nos quoque dicimus in oratione dominica: Pater noster, qui es in coelis; atque inter caetera et hoc petimus dicentes, Dimitte nobis debita nostra. De se ipso autem ait: Ut sciatis quod habet Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata. Si ergo, inquis, et Pater et Filius et Spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere, tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono sancti Spiritus resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Haec ita dicuntur ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis, ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto operari intelligatur, et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto, et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est existentia cooperantium personarum, quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem Christus [Spiritus]. Hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto daemones ejicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adjutorium tanquam huic operi non sufficiens, assumebat: sed spiritum divisum in semetipsum eo ipso Spiritu congruebat expelli quem Pater et Filius non divisum in semetipso [indivisi in semetipsis] communiter habent. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hujus tanti peccati quo alienum est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia cum isto solo, verbum dicat contra Spiritum sanctum, quo extraneus [extraneum] est: ab Ecclesia, quae accipit hoc donum ut in Spiritu sancto [accepit . . . ut in ea in Spiritu sancto] fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum Trinitas faciat proprie, tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse est enim Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater, ubi et [ut ei] possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra. Et in hoc cognoscimus, sicut Joannes apostolus ait: Quoniam Christus in nobis manet, de Spiritu quem dedit nobis. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus, propter hanc societatem, illi in quos primitus venit linguis omnium gentium sunt locuti, quia sicut per linguas constat [consociatior est societas] generis humani, sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus. Ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum qui loquebatur 80 linguis omnium gentium: ita nunc ille se agnoscat accepisse Spiritum sanctum qui tenetur in vinculo pacis Ecclesiae [qui tenetur in vinculo pacis], quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quod autem ipse sit Spiritus Patris, ipse Filius dicit: De Patre procedit. Et alio loco: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Quod vero ipse sit Spiritus Filii, Apostolus dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba pater, hoc est clamare facientem; nos enim clamamus, id est, illo diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicunque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ad quem ergo in Trinitate proprie pertinet [pertineret] hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis? Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio, sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis est quippe habitatio quorum inseparabilis est operatio, sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur: sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus, separatim voce pronuntiantur, nec tamen a seipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur; non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul, sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium opus est Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodammodo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto, quia non est Pater amborum: et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto, quia non est Filius amborum: Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio, quia Spiritus est unus amborum. Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur, quia hoc sibi claudit [clausit] ubi remittitur, et merito damnabitur cum spiritu qui in seipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum [sanctum] qui in seipsum divisus non est. Ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in seipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemoniorum ejiceret daemones. Ipse se Dominus ait in Spiritu sancto ejicere daemones, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat: ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus narrat: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint, qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, spiritum immundum habet, ut ostenderet hinc fuisse exortam causam ut hoc diceret, eo quod dixerunt [dixissent] eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere, non quia ipsa esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur si recta poenitentia consequatur; sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit, ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi quem adversus seipsum Dominus divisum ostendit propter Spiritum sanctum, qui non solum adversus se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversus se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando. Nam etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti non in prophetis, sed in unico Filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei cum poenitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem, qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur et vivat, dedit Ecclesiae Spiritum sanctum, ut cuicunque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono extiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile, non quodcunque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum; atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto, in ipso Spiritu sancto remissionem accipit peccatorum: qui Spiritus sanctus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore quo velut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum ergo sufffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caveatur, nec aliter poenitentia prodesse credatur nisi ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum datur et societas Spiritus in vinculo pacis custoditur.
CAPUT CXXV. De his qui quotidie et de his qui perraro communicant, vel etiam de his qui in coena Domini post communem cibum Eucharistiam sumunt; ex libro primo ad Inquisitiones Januarii. Dixerit aliquis, non quotidie accipiendam Eucharistiam. Quaesieris quare? Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Alius contra. Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri, ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam, non ut arbitrio suo cum libet, vel auferat se communioni, vel reddat. Caeterum si peccata tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo judicetur, non se debet a quotidiana medicina dominici corporis separare. Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant. Faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendant. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zacheus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum, alter dixerit: Non sum dignus ut sub tectum meum intres: ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique fidelium manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat: sic uniuscujusque in corde Christiani sacramentum illud quo subjugatus est mundus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die 81 praetermittere. Contemptum solum non vult cibus [ille] iste sicut Manna fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita. Continuo quippe cum dixisset, Judicium sibi manducat et bibit, addit ut diceret, Non dijudicans corpus Domini, quod satis ipso loco in Epist. ad Corinth. I, si diligenter attendatur, apparet. Sit aliquis peregrinus in eo forte loco ubi perseverantes in observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant relaxantve jejunium: Non, inquit, hodie jejunabo. Quaeritur causa? Quia non fit, inquit, in patria mea. Quid aliud [ille] iste, nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? Non enim mihi de Libro Dei [haec] hoc recitaturus est. Aut universae [quacumque] dilatatur Ecclesiae plena voce certabet, aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem moresque hinc optimos, aut illum violare, aut se custodire convincet. Violant sane quietem et pacem [suam], de superflua quaestione rixando. Mallem tamen in rebus hujusmodi, ut et ille in hujus, et hic in illius patria ab eo quod caeteri faciunt non abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi major et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesi mae, et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam ubi in fine diei mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus cavendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.-- Ex eodem lib. I, ad Inquisitiones ejusdem Januarii. --His enim causis, id est, aut propter fidem, aut propter mores, vel emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adjuvat, novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter noxia est. Nec ideo putari debet, institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est, Identidem et calicem post coenam dicens, etc.: ipsam enim potuit appellare coenam, quod jam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam manducare, hanc ipsam acceptionem eucharistiae, dominicam coenam vocans, illud magis movere potuit homines, ut jam refecti, die illo vel offerrent, vel sumerent eucharistiam, quod in Evangelio dicitur: Cum autem illi manducarent, accepit Jesus panem et benedixit; cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim, et manducantibus eis dixit: Quoniam unus ex vobis tradet me. Postea enim tradidit sacramentum, et liquido apparet quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos. Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret, quam [exteri] caeteri cibi, nam ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia id post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres, ad illud sacramentum accipiendum convenire [debent] debebunt, aut sicut illi faciebant, quos Apostolus arguit et emendavit, mensis suis ista miscere. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem disgressurus erat: et ideo non praecepit quo ordine deinceps sumeretur, ut Apostolis per quos Ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc sacramento loquens, Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis: statim subtexuit: Caetera autem cum venero ordinabo. Unde intelligi datur, quia multum erat ut in Epistola totum illud agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diversitate variatur.
CAPUT CXXVI. Quid sibi velit in celebratione Paschae observatio Sabbati et Lunae, et de Quadragesima, vel de consonantia Pentecoste cum die legis datae, ex libro secundo ad eumdem Januarium. Quaeris quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae Dominicae passionis, non ad eumdem redeat [anni diem] diem, sicut dies qua traditur natus, et deinde subjungis: Si hoc [sit] fit propter Sabbatum et Lunam, quid sibi velit in hac re observatio Sabbati et Lunae? Hic primum oportet ut noveris diem Natalis Domini, non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari, quod natus sit. Ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum diem anni, quo ipsa res acta est festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum quod [gestum] factum est in memoriam revocemus, id est, quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus. Quia enim sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, transitus quidam de morte ad vitam, in illa passione et resurrectione Domini sacratus est. Nam etiam vocabulum ipsum quod pascha dicitur non Graecum sicut vulgo videri solet, sed Hebraeum esse dicunt, qui utramque linguam noverunt. Neque enim a passione, quoniam πάθειν in Graeco dicitur, pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, [de] a morte ad vitam, Hebraeo verbo res appellata est, in quo eloquio, transitus dicitur, sicut perhibent qui haec sciunt. Quod voluit et ipse Dominus tangere cum ait, Qui credit in me, transiet a morte in vitam; et maxime idem Evangelista hoc intelligitur exprimere voluisse, cum decelebraturo Domino Pascha cum discipulis suis ubi coenam eis mysticam dedit: Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit hora, ut transiret ex hoc mundo ad patrem. Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim, de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem vitae aeternae diligentibus Deum et proximum, quia fides per dilectionem operatur, et justus ex fide vivit. Spes autem quae videtur, non est spes. Quod [enim] autem videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus: secundum hanc fidem, spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia. Jam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum, sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster, simul concrucifixus est cruci cum illo, et resurreximus cum illo, quia et simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. Unde est illa exhortatio: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram: sed quod sequitur 82 et dicit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria; satis indicat quid velit intelligi, quia tunc transitus noster de morte ad vitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae, in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemmus, modo induet incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Nunc enim jam quidem habemus per fidem primitias spiritus, sed adhuc in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Haec igitur innovatio vitae nostrae et quidam transitus de morte ad vitam qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de dei in diem. Propter ipsum initium novae vitae, propter novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem; expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus. Propter hanc ergo vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus, celebrationi huic attributus est. Nam ipse dicitur et mensis novorum. Quia vero in toto tempore saeculi, nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrection triduana est. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi jam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur. Quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada Lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit, a quartadecima in vicesimam primam. Est illic et aliud sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris, nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: qui enim gloriatur, in Domino, glorietur.-- Ex alio opere. --Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum ejus dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam et ex dimidia obscuram: si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis et nihil obscurae alterius partis videatur. Quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet Ecclesia: ex parte autem carnali obscura est, et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus, sicut contingit cum oramus in corde, et quasi nihil agere videamur, dum non ad terram, sed sursum cor habere jubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sol illustrari, sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri, cum autem incipit ab illo recedere illustrari, ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit cum eum coeperit non videre conversus ad orientem lunam surgere videat, atque inde ex alia parte, cum coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat, quia tunc illa pars quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem, illa quam irradiare sol non potest. Ergo et secundum hanc opinionem luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis allegorice sol appellatus est illustratur. Quem nescientes et cernere non valentes haeretici quidam ad istum solem corporeum et visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui quandiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur. Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur nisi ad solem ex alia parte propinquando. Attende nunc quod in Proverbiis legimus: Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut Luna mutatur. Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille justitiae, de quo dicitur, Ortus est mihi justitiae sol, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii, dicturi sunt: Et justitiae lumen non illuxit nobis, et sol non ortus est nobis? Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos. Ducuntur autem semper ex rebus visibilibus ad invisibilia congruae similitudines. Quis ergo esf ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in terrena convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei propinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii quae ad inferiora vergebat ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo. Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua, et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Mutatur autem in melius cum intentionem suam et gloriam a ferrenis, quae in hoc saeculo apparent paulatim avertit, et ad superiora [et superiora ab inferioribus convertit] atque interiora convertit, et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt deterius videtur. Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam. Ac per hoc 83 Spiritus sanctus de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum, de alia vita in aliam vitam quod Pascha nominatur, a quartadecima luna voluit observari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur, usque ad vicesimam vero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis. Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem lunae nomine, in Scripturis [signatur] significatur. Unde est illud: Para verunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum [ipso] illo apparebitis in gloria, obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens, et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum, quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur Luna testis in coelo fidelis. Et cum de regno Domini psalmista [cantaret] caneret, Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, quoad usque interficiatur luna, id est abundantia pacis, in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Unde et illius civitatis muri, quae Hiericho appellatur, quae in Hebraeo eloquio, luna, interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca, corruerunt. Quid enim nunc [aliud] agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitae, id est omnis spes hujus saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus sancti, per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri, sed sponte ceciderunt. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cujus cives sancti angeli, in aerumnis et laboribus peregrinatur. Non ideo tamen putare debent stulti qui nolunt in melius commutari adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo, ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo in sententiam damnationis debemus irruere, quae ore Apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit [Christus] et Agnus et Vitulus, nec feram, quia dictus sit Leo de tribu Juda, nec lapides, quia Petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia; sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus sacramentorum figurae, ad informationes mysticas assumuntur. Non igitur nos de sole et luna annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae [servitutis] servitute illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam, similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero sacramentorum jam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intelligenda traduntur. Sed quantum intersit inter observationes siderum, ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae, vel nautae observant: aut ad notandas partes mundi, cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et hi qui per solitudines arenosas in interiora Austri, nulla certa semita [vel recta] gradiuntur; aut [cum ad aliquid] aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates et vanitates hominum, ad hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum jam eventa perquirant, quis non intelligat? Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha [celebratur] celebramus ut Sabbatum occurrat. Hoc enim [proprium] proximum Christianae religionis est. Nam Judaei tantummodo mensem novorum et lunam observant, a quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset Sabbati dies, addendum Patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur, et quod non frustra factum esse credendum est, ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam exspectabat cum diceret, Nondum venit hora mea, ut in anniversaria passionis celebratione a posteris servaretur. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe [gerimus] peregrinamur, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in [eadem] eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione [demonstrare] praemonstrare et consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. Sic enim ab hujus vitae operibus, in fine requiescitur, ut in alterius vitae actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad [eam] eadem sic transitur per quietem, ut ipsi [labor] labori succedat, id est non sic esse incipit actio, ut esse desinat quies. Neque enim reditur ad labores et curas, sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare. Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea Sabbato requies significatur. Illa autem prima vita, quae [de] a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur per unam Sabbati quem diem Dominicum dicimus, figuratur. Quaere septem dies, Genesim lege, invenies septimum sine vespere, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa quae sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur, neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus, qui primus, ut prima vita non tollatur, sed aeterna reddatur. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nunquam [Nusquam] enim legimus in Genesi, sanctificationem 84 per omnes priores dies; sed de solo Sabbato dictum est: Sanctificavit [Deus] diem septimum. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut Apostolus dicit, Deus enim est, qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate, nec [agere, nec requiescere] requiescere poterimus post omnia bona opera nostra, quae in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad aeternitatem sanctificati et perfecti; propterea de ipso Deo dicitur, quia cum fecisset omnia opera bona valde, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quae fecit: futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat [nobis] hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, [quo donante requiescimus] quod non ante requiescimus. Ideoque inter omnia decem illa praecepta, solum ibi quod de Sabbato positum est, figurate observandum praecipitur. Quam figuram nos intelligendam non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim Sabbato [significetur] sanctificetur spiritalis requies, de qua dictum est in psalmo: Vacate et videte quia ego [quoniam ego sum Deus] sum Dominus, et quo vocantur homines ab ipso Domino dicente; Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me [quia] quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, [sine ulla] singula figurata significatione observamus. Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valere omnia quae [figurate] in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo sancta et certa invenitur. Dies tamen Dominicus non Judaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quapropter ante Domini resurrectionem quamvis sanctos Patres, plenos prophetico Spiritu, octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio (nam et pro octavo psalmus [inscribitur] scribitur, et octava die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem et illis octo) reservatum est tamen [illis est occultatum] et occultatum et solum celebrandum Sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat [donec veniret Christus], qui resurgens a mortuis, jam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur: ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, (ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), jam etiam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi [agnum] ovem occidere et edere jubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere Sabbatum, et cum mense novorum, ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam Dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat. Adtende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux in praesenti agimus vita, quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra quae sunt supra terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et caetera hujusmodi de quibus idem dicit: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Hinc etiam de se ipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ultra non serviamus peccato. Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur, de die in diem tempus est crucis. Haec etiam sunt bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Et in scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense novorum luna quartadecima usque ad vicesimam primam. Ea Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio, per Patrum concilia, et orbi universo Christiano persuasum est, eo modo Pascha celebrari oportere. Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus libris ex jejunio Moysi et Heliae, et ex Evangelio quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et Prophetis. In persona quippe Moysi Lex, in persona Heliae Prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua Dominicae passioni quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur, quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae sicut in octonario, quia redit ad primum. Ita in hoc mihi videtur exprimi, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis, per universum mundum temporaliter annuntianda, qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor annis temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, [addit] addidit ipsum denarium et fiunt quinquaginta, tanquam merces laboris et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra, et in hac vita cum discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis, promissum misit Spiritum sanctum completo die Pentecostes. Qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt, et cum reditur ad initium, quod est octavus, qui et primus, dies quinquaginta complentur, qui celebrantur post resurrectionem Domini. Jam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae, propter hoc jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis Unde etiam diebus omnibus Dominicis idad altare observatur, et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram, non esse nisi laudare Deum sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum 85 laudabunt te. Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur, non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, quinquaginta dies numerantur, usque in diem quo lex data est in monte Sinai famulo Dei Moysi, digito Dei scripta. Celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus, datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quaerit quae sua sunt. Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos Magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus dicens: Sicut enim Jannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. [Insipientia] Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit; quia enim per ipsam corruptionem mentis [inquietissimi] iniquissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde: ita contrarius et adversus immites et superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus Magi Pharaonis defecerunt dicentes: Digitus Dei est [hic] hoc. Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur. Ad quam percipiendam sancto Spiritu charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, [cum] quia Jesus nondum erat clarificatus. Inde prophetia illa cantata est: Exurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Ubi requies, ibi et sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad [requiem] regnum alterius vitae, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Propterea quinquagenarius numerus, ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos Dominus jam post resurrectionem, novam vitam demonstrans, a dextra parte levari imperavit, nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in anima et corpore, per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est in die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori, quem voce mactavit et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, [sonuit de coelo] sonuit: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinet numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in Trigonum, centum quinquaginta tria summae complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens omnes medios adde et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita caeteros, et ipsum septimum decimum, fiunt centum quinquaginta tria. Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est, Pascha et Pentecoste. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur Ecclesiae consensio roboravit, sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est octavus primo concinat. Ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus [ubique] utique. Ut autem stantes et in illis diebus, et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia dixi ut potui, et arbitror esse manifestum.
CAPUT CXXVII. De his qui de paginis Evangelicis sortes legunt, ex eodem libro II ad Januarium. Qui de paginis Evangelicis sortes legunt, et si optandum est, ut hoc potius faciant quam [ut] ad daemonia consulenda concurrant, tamen et ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae hujus vanitatem propter aliam vitam, loquentia oracula divina velle convertere.
CAPUT CXXVIII. Quod in Genesi dies a luce coeperint, et nunc a noctibus computentur, ex sermone ad populum in vigiliis Paschae. Dicendum est, cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte vigilemus, quod die tertio resurrexit a mortuis Dominus Christus nullus ambigit christianus. Hac autem nocte hoc factum esse secundum Evangelium contestatur. Totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi, quanquam et illic tenebrae praecesserunt. Nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux, sed quia illae tenebrae nondum erant nox, nondum enim praecesserat dies. Divisit quippe dies inter lucem et tenebras, et prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, et facta luce usque ad alterum mane commemoratus est dies unus. Manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos, sed posteaquam creatus homo a luce justitiae ad peccati tenebras declinavit, a quibus cum Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem venire conamur: et Domino adjuvante fieri speramus, sicut Apostolus dicit. Nox praecessit, dies autem appropinquavit, abjiciamus itaque opera tenebrarum et induamus nos arma lucis. Dies igitur dominicae passionis quo crucifixus est, jam transactam noctem propriam sequebatur, ideoque clausus et terminatus est, usque ad Parasceve quam Judaei etiam coenam puram vocant. Ab ejus noctis exordio incipientes Sabbati observationem, deinde Sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium Dominici diei, quoniam eum Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium diei Dominici pertinentis, nunc ista solemnitate memoria celebramus. Illam noctem agimus vigilando qua Dominus resurrexit, et illam vitam de qua paulo ante dicebamus meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, 86 quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut jam non moriatur, nec mors ei ultra dominetur. Nam quoniam venientes ad sepulcrum ejus, a quibus diligentibus quaerebatur diluculo, corpus non invenerunt, responsumque acceperunt ab angelis quod jam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexit cujus extremitas illud diluculum fuit. Deinde cui resurgenti paulo diutius vigilando concinium praestabat, ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis quibus nos ducimus istam vigiliam illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat, nec sic vigilando sumus incongrui, quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus.
CAPUT CXXIX. Quomodo, secundum figuram Jonae, tres dies et tres noctes in passione Domini computentur, ex libro quaestionum Evangelii primo, tit. 7. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est, pro toto die sabbato nocte et die, et noctem dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis, novem sunt pleni, sed initium decimi pro toto accipitur, et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista, alter vero post octo dies, dicit partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc promisit Dominus, et partem priorem novissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans, ut intelligas eum qui dixit post sex dies, solos medios commemorasse, qui vero toti atque integri completi sunt; in Genesi enim a lumine incipit dies, et finit ad tenebras ad significandum lapsum hominis; nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est de tenebris lucem splendescere [clarescere], quia a peccatis homo liberatus pervenit ad lucem justitiae.
CAPUT CXXX. De Providentia Dei. Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Judaeorum impietas et Judam supplantavit, et gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adjuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit, aut exercitatio justorum; quia eadem tribula et paleas concidit, et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursum cum pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur, et corrumpat malos, omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum, sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque per quos id agitur quod ignorant, non justitiae quae refertur ad Deum, sed malivolentiae suae mercedem accipiunt; quemadmodum nec bonis imputatur quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benevolentiae praemium tribuitur. Ita etiam caetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur, vel latet, vel molesta, vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo nihilque injustum est, sive scientibus, sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix. Tamen quia pro meritis ibi est, ubi esse talem decet, et ea patitur quae talem pati aequum est, universum Dei regnum nulla sua foeditate deformat. Quamobrem quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus, in caeteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat, et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntastis.-- Cur hic malo homini bene sit, vel bono male. Ex sermone de Providentia Dei. --Hinc maxime credendum est quod pietas praedicat manifestum futurum esse judicium, quia nunc videmus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis velut sine ullo judicio esse communes, cum Dei justitia, cujus sic eminet in rebus exiguis providentia, nullo modo relinquat sine ullo judicio passim fluitare majora. Quid autem majus est, non solum in ista humana, verum etiam in angelica natura, quam ut mali justa miseria puniantur, boni vero beatitudine perfruantur? Quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est, felicitas falsa; quod autem homini bono male est, non praemium pietati negatur, sed ad majora praemia patientia pietatis augetur. Item quod aliquando et in hac vita malo homini mala est, aut emendatio est, aut afflictio peccatorum. Quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed hujus periculosae peregrinationis qualecumque solatium. Haec atque hujusmodi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis rebus humanis divinam providentiam non negaret, nec in suis tenebrosis et mortiferis viribus contra lumen et vitam sapientiae perduraret. Illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne Deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculas cellas favorum tam mirabiliter ordinare: ipsi quippe homini quis dedit inordinatis rebus offendi, et rerum ordine delectari? Nonne hoc in suae animae natura invenit, quam sibi ipse non fecit? Nam quare ordine non invento in rebus humanis Deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter novit? Ergone homo judicat ordinationem potius quam perturbationem operibus convenire divinis? Et Deus ordinatum judicium non habet de hominibus universis, qui ordinis sensum creavit in singulis? Habet plane, habet, non dubitet pietas, et si non comprehendit infirmitas. Opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus, et nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. Cur ergo de judiciis Dei tam temere judicamus, et divini operis ordinem ubi non potuerimus videre, festinamus negare, laudantes potentiam Creatoris in arborum foliis, et eam non putantes esse in rebus humanis, nec potius investigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem vel immensum comprehendere, vel occultum inspicere non valemus? Sed rerum divinitus institutarum ordines, manifesti ex quibus conjiciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.-- Quid in libro Ecclesiastes Salomon de his in hac vita bonis et malis quae sint communia disputarit. Ex libro de Civitate Dei XX.--Nunc quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali, quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt, magis inscrutabilia fiunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus. Quamvis ergo nesciamus 87 quo judicio Deus ista vel faciat, vel fieri sinat, apud quem summa virtus est, et summa sapientia, summa justitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere, seu bona, seu mala, quae videmus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere quae bonorum, atque illa maxime fugere quae propria sunt malorum. Cum vero ad illud judicium venerimus cujus tempus jam proprie dies judicii, et aliquando dies Domini nuncupatur, non solum quaecunque tunc judicabuntur, verum etiam quaecunque ab initio judicata, et quaecunque usque ad illud tempus adhuc judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat ut nunc tam multa ac pene omnia justa judicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, justum esse quod latet. Nempe sapientissimus Salomon rex Israel, qui regnavit in Jerusalem, librum qui vocatur Ecclesiastes, et a Judaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: Vanitas vanitatum, omnia vanitas. Quae abundantia homini in omnia [ex omni] labore suo quo laborat sub sole? et cum ex hac sententia connecteret caetera, commemorans aerumnas erroresque vitae hujus, et vanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur, in ea rerum vanitate sub sole illud etiam deplorat quodammodo, quod cum sit abundantia sapientiae super insipientiam sicut [est] abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius, et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus occurrat omnibus, utique in hac vita quae sub sole agitur, significans videlicet ea mala quae bonis et malis videmus esse communia. Dicit etiam illud quod et boni patiantur mala tanquam mali sint, et mali tanquam boni sint adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, vanitas quae facta est super terram, quia sunt justi super quos venit, sicut [quasi] factum impiorum, et sunt impii super quos venit sicut factum justorum. Dixi quoniam hoc quoque vanitas. In hac vanitate cui, quantum satis visum est, intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit, non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus quae vanitatem non habet, sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem; in hac ergo vanitate nunquid nisi justo Dei rectoque judicio, similis eidem vanitati factus vanesceret homo? in diebus tamen vanitatis suae, interest plurimum utrum resistat an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis an particeps, non propter vitae hujus, vel bona acquirenda, vel mala vitanda vanescendo transeuntia, sed propter futurum judicium per quod erunt, et bonis bona, et malis mala sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time, et mandata ejus custodi, quia hoc est omnis homo, quia omne hoc opus Deus adducet in judicium in omni despecto, sive bonum, sive malum. Quid brevius, verius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata ejus custodi, quia hoc est omnis homo. Quicunque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei, quoniam qui hoc non est, nihil est. Non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis, quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac vita, sive bonum, sive malum, Deus adducet in judicium in omni despecto, id est, in omni etiam qui contemptibilis hic videtur, et ideo nec videtur, quoniam Deus et ipsum videt, nec eum despicit, nec cum judicat praeterit.
CAPUT CXXXI. Quibus sententiis Domini judicium in fine futurum saeculi declaretur. Item ex eodem libro de Civitate Dei XX. Salvator cum objurgaret civitates in quibus virtutes magnas fecerat, neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verumtamen, inquit, dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. Et paulo post alteri civitati: Amen, inquit, dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Hic evidentissime praedicat diem judicii esse venturum. Et alio loco: Viri Ninivitae, inquit, surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plusquam Jona hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plusquam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et venturum esse judicium, et cum mortuorum resurrectione venturum. De Ninivitis enim, et regina Austri, quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die judicii resurrecturos esse praedixit, nec ideo dixit condemnabunt, quia ipsi judicabunt, sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. Rursus alio loco cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die judicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato, et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est Filius hominis; ager autem est [hic] mundus, et caetera usque ad locum quo ait: Qui habet aures audiendi, audiat. Hic judicium quidem vel diem judicii non nominavit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit, et in fine saeculi futurum esse praedixit. Item discipulis suis: Amen, inquit, dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis judicaturum Jesum, unde et alibi Judaeis dixit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo judicaturos putare debemus, duodenario quippe numero universa quaedam significata est judicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas, quae duae partes, id est, tria et quatuor, altera per alteram multiplicatae, duodecim faciunt. Nam et quater ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia hujus duodenarii numeri quae ad hoc valeat ratio reperitur. Alioquin quoniam in locum Judae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laboravit, ubi ad judicandum sedeat non habebit? qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat cum dicit: Nescitis quia angelos judicabimus? De ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum non etiam gentes caeteras judicabunt. Quod autem ait In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. Multa praetereo quae de ultimo judicio ita dici 88 videntur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua, vel magis ad aliud pertinentia, sive scilicet ad eum Salvatoris adventum, quo per totum hoc tempus in Ecclesia sua venit, hoc est, in membris suis particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est ejus, sive ad excidium terrenae Jerusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur tanquam de fine saeculi atque illo die judicii novissimo et magno loquatur, ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea quae apud tres evangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam, de hac re similiter dicta sunt inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur appareat unde dicantur, quod facere utcunque curavi in quadam epistola quam rescripsi ad beatae memoriae virum Esychium Salonitanae urbis episcopum, cujus epistolae titulus est: De Fine saeculi.
CAPUT CXXXII. De diversa opinatione trium fidelium servorum adventus Domini tempus arbitrantium, ex epistola ad Esychium episcopum Salonitanum de Fine mundi. Diligendus ergo est, et exspectandus Domini, sicut sancte hortaris, adventus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus ejus adventum, et adhibens Apostoli testimonium, cujus verba sic ponis: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum Domini. Tunc enim, sicut ex Evangelio commemoras, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum; et quod propheta dicit: Ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur. Item quod scriptum est: Qui vero exspectant Dominum exsultabunt cum virtute, producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. Hoc plane piissime et verissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt adventum Domini, sed et illi quibus dicebat Apostolus: Non cito moveamini mente, quasi instet dies Domini, diligebant utique adventum Domini, nec eos haec dicens Doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur volebat, et ideo nolebat ut crederent eis a quibus audiebant instare diem Domini, ne forte cum transisset tempus quo eum crediderant esse venturum, et venisse non cernerent, etiam caetera fallaciter sibi promitti arbitrantes, et de ipsa mercede fidei desperarent. Non ergo ille diligit adventum Domini, qui eum asserit propinquare, aut ille qui eum asserit non propinquare, sed ille potius qui eum sive prope, sive longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore charitatis exspectat; nam si tanto magis diligitur Dominus quanto magis creditur, et praedicatur citius esse venturus, magis eum diligebant qui ejus adventum jam instare dicebant, quam hi quos Apostolus eis credere prohibebat, vel ipse Apostolus, qui hoc utique non credebat. Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit, ante quippe non erit. Ut autem tibi tanquam sancto homini Dei et sincerissimo fratri aperiam de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque vitandus est, quantum ab homine vitari potest, sive citius, sive tardius quam futurum est Dominus venturus esse credatur; sed mihi quisquam non videtur errare cum aliquid nescire se scit; sed cum se putat scire quod nescit. Removeamus itaque de medio servum illum malum, qui, dicens in corde suo, Moram facit dominus meus venire, dominatur conservis suis et ebriosis convivando miscetur. Iste quippe procul dubio Domini sui odit adventum: quo servo malo semoto, constituamus ante oculos tres servos bonos, familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, adventum Domini sui sitienter desiderantes, vigilanter exspectantes, fideliter amantes, si unus eorum citius, alter tardius Dominum putat esse venturum, tertius vero suam de hac re ignorantiam confitetur. Quanquam omnes consonent Evangelio, quia omnes diligunt manifestationem Domini, et eam desideranter et vigilanter exspectant, videamus tamen quis amplius consonet. Unus dicit: Vigilemus et oremus, quia citius venturus est Dominus. Alter dicit: Vigilemus et oremus, quia brevis est ista vita, quamvis tardius venturus sit Dominus. Tertius dicit: Vigilemus et oremus, quia et brevis et incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus sit Dominus. Evangelium dicit: Videte, vigilate, et orate, nescitis enim quando tempus sit. Obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus Evangelium: omnes quidem pro desiderio regni Dei hoc volunt esse verum quod putat primus, sed hoc secundus negat; tertius vero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis verum dicat illorum. Proinde si hoc factum fuerit, quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius, omnes enim manifestationem Domini diligunt, et exsultabunt utrique citius venisse quod diligunt. Si autem factum non fuerit, et apparere coeperit hoc potius esse verum quod dicebat secundus, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant Domini adventum non tardum putare, sed nullum: qui vides quantus sit interitus animarum? Quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta convertant, et Dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationas, atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a Christiana fide avertentium, dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse venturum. Qui autem credunt quod dicit secundus, tardius Dominum esse venturum, si falsum fuerit inventum, citius Domino veniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit Dominum citius esse venturum optabilius loquitur, sed periculose si fallitur; utinam ergo sit verum, quia erit molestum si non erit verum! Qui autem dicit Dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat ejus adventum, profecto de tarditate ejus etiam fallitur, feliciter fallitur. Habebit enim majorem patientiam si hoc ita erit, majorem laetitiam si non erit, ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, ille auditur suavius, isti creditur tutius. Qui autem quid horum sit, verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut adfirmat, aut negat. Obsecro te ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, quanto magis video periculosum esse, si falleris.
CAPUT CXXXIII. Quae sit prima resurrectio, quae secunda, ex libro de Civitate Dei XX, inter caetera et ad locum. Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent; sicut enim Pater 89 habet vitam in seipso [semetipso], sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Nondum de secunda resurrectione, id est, corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait: Venit hora et nunc est, non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem Dominus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos, Venit, inquit, hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Qui audierint dixit, qui obedierint, qui crediderint, et usque in finem perseveraverint: nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum, omnibus enim bonum est audire vocem ejus, et vivere ad vitam pietatis, ex impietatis morte transeundo, de qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Omnes itaque mortui sunt in pe catis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo, nec faciendo quod justum est, et pro omnibus mortuis, vivus mortuus est unus, id est, nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, ut credentes in eum qui justificat impium ex impietate, justificati, tanquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem quae nunc est pertinere possimus. Ad hanc enim primam non pertinent nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam vero de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit, et miseros. Ista est misericordiae, illa judicii. Propter quod in psalmo scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; de quo judicio consequenter adjunxit atque ait: Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia Filius hominis est. Hic ostendit quod in ea carne veniet judicaturus in qua venerat judicandus. Ad hoc enim ait, Quoniam Filius hominis est, ac deinde subjungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii. Hoc est illud judicium quod paulo ante sicut nunc pro damnatione posuerat dicens: Qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transit a morte in vitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem qua nunc transitur a morte ad vitam in damnationem non veniet, quam significavit appellatione judicii, sicut etiam hoc loco ubi ait: Qui [vero] mala egerunt in resurrectionem judicii, id est, damnationis. Resurgat ergo in prima qui non vult in secunda resurrectione damnari. Venit enim [ergo] hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent, id est, in damnationem non venient, quae secunda mors dicitur, in quam mortem, post secundam quae corporum futura est resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima quae animarum est non resurgunt. Venit enim hora ubi non ait, et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est, in ultimo et maximo judicio Dei, quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus et procedent. Non dixit quemadmodum in prima, et qui audierint vivent, non enim omnes vivent, scilicet ea vita quae, quoniam beata est, sola vita dicenda est. Nam utique non sine qualicunque vita possent audire, et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes vivent, in eo quod sequitur docet: Qui bona, inquit, fecere, in resurrectionem vitae, hi sunt qui vivent qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, hi sunt qui non vivent, quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male vixerunt; male autem vixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non revixerunt: quia in prima aut in eo quod resurrexerunt [revixerant] non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus jam supra locutus sum: una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in ejus incorruptione atque immortalitate per judicium magnum atque novissimum; ita sunt et resurrectiones duae: una prima, quae et nunc est, et animarum est, quae venire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum judicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam vitam quae non habet mortem.
CAPUT CXXXIV. De duabus resurrectionibus et mille annis; ex libro de Civitate Dei XX. De his duabus resurrectionibus idem Joannes Evangelista in libro qui dicitur Apocalypsis eo modo locutus est, ut earum prima, a quibusdam nostris non intellecta, insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas verteretur. Ait quippe in libro memorato Joannes apostolus: Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua, et tenuit draconem illum serpentem antiquum qui cognominatus est diabolus et Satanas, alligavit illum mille annis, et misit illum in abyssum, et clausit et signavit super eum, ut non seduceret jam gentes donec finiantur mille anni, post haec oportet eum solvi brevi tempore; et vidi sedes et sedentes super eas, et judicium datum est [illis], et animae occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et si qui non adoraverunt bestiam nec imaginem ejus, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnaverunt cum Jesu mille annis, reliqui eorum non vixerunt donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. In istis secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. Qui propter haec hujus libri verba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter caetera maxime annorum numero mille permoti sunt, tanquam oporteret in sanctis [istis] eo modo, velut tanti temporis fieri sabbatismum: vacatione scilicet sancta post labores annorum sex millium ex quo creatus est homo, et magni illius peccati merito in hujus mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut quoniam scriptum est, Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus, sex annorum millibus, tanquam sex diebus impletis, sequatur velut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. Quae opinio esset utcunque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. Sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant immoderatissimis carnalibus epulis vacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi 90 a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales sunt, istos ita credentes χιλιαστὰς appellant graeco vocabulo, quos verbum e verbo exprimentes nos possimus milliarios nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit jam debemus ostendere. Ait ipse Dominus Jesus Christus, Nemo potest introire in domum fortis, et vasa ejus eripere nisi primo alligaverit fortem, diabolum volens intelligi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captivum, vasa vero ejus quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diversis peccatis atque impietatibus possidebat. Ut ergo alligaretur hic fortis, propterea iste Apostolus in Apocalypsi vidit angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi et catenam in manu sua: Et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit illum mille annis, hoc est, ejus potestatem ab eis seducendis atque possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenavit. Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intelligi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est, sexto annorum milliario, tanquam sexto die cujus nunc spatia posteriora volvuntur, secuturo deinde sabbato quod non habet vesperam, requies scilicet sanctorum quae non habet finem, ut hujus milliarii tanquam diei novissimam partem quae remanebat usque ad terminum saeculi mille annos appellaverit, eo loquendi modo quo pars significatur a toto aut certe mille annos; pro annis omnibus hujus saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit: decem quippe decies ducta fiunt centum, quae etiam figura quadrata, sed plana est. Ut autem in altitudinem surgat, et solida fiat, rursum centum decies multiplicantur et mille sunt. Porro si centum ipsa pro universitate aliquando ponuntur, quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et illum sequenti promittit dicens, Accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodammodo Apostolus ait: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes, quia et ante jam dictum erat, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est, quanto magis mille pro universitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae, unde nec illud melius intelligitur, quod in psalmo legitur, Memor fuit in saeculum Testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes, id est, in omnes. Et misit illum, inquit, in abyssum, utique diabolum misit in abyssum: quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate adversus Ecclesiam Dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo, verum etiam gratis odit servientes Deo: Et clausit, inquit, et signavit super eum ut non seduceret jam gentes, donec finiantur mille anni. Clausit super eum, dictum est, interdixit ei ne posset exire, id est vetitum transgredi: signavit autem quod addit, significasse mihi videtur, quia occultum esse voluit qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in hoc saeculo prorsus latet, quia et qui videtur stare utrum sit casurus, et qui videtur jacere utrum sit surrecturus, incertum est. Ab eis autem gentibus seducendis hujus interdicti vinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea vel tenebat. Has enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum, et transferre in regnum filii charitatis suae, sicut Apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam vitam quis fidelis ignorat? Nec moveat quod saepe diabolus seducit etiam illos qui regenerati jam in Christo vias ingrediuntur Dei: novit enim Dominus qui sunt ejus, ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Sic enim eos novit Dominus ut Deus, quem nihil latet etiam futurorum, non ut homo qui hominem ad praesens videt, si tamen videt cujus cor non videt, qualis autem postea sit futurus, nec se ipsum videt.
CAPUT CXXXV. De alligatione et solutione diaboli. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut jam non seducat gentes ex quibus constat Ecclesia, quas ante seductas tenebat antequam esset Ecclesia. [Nec enim dictum est, ut non seduceret aliquem, sed ut non seduceret, inquit, jam gentes.] Neque enim dictum est: Ut non seduceret, inquit, jam gentes in quibus Ecclesia proculdubio voluit intelligi. Donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. Nec sic accipiendum est quod ait, Ut non seduceret gentes donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas duntaxat gentes, ex quibus praedestinata constat Ecclesia, a quibus seducendis illo est vinculo claustroque prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est quae in scripturis aliquoties invenitur qualis est in psalmo, Sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Neque enim cum misertus fuerit, non erunt oculi servorum ejus ad Dominum Deum suum. Aut certe iste est ordo verborum, et clausit et signavit super eum donec finiantur mille anni. Quod vero interposuit Ut non seduceret jam gentes, ita se habet, ut ab hujus ordinis con nexione sit liberum et seorsum intelligendum, velut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: Et clausit, et signavit super eum donec finiantur mille anni, ut non seduceret jam gentes, id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret jam gentes. Post [hoc] haec inquit, oportet eum solvi brevi tempore, si hoc est diabolo ligari et includi, Ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio ejus ut possit? absit. Nunquam enim ab illo Ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus: et tamen hic erit etiam illo tempore quo solvendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.
CAPUT CXXXVI. Quid respondendum sit eis qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere, ex eodem libro de Civitate Dei XX, inter caetera et ad locum. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est, particeps ejus est; ipse est autem particeps ejus, qui non solum a morte quae in peccatis est reviviscit, verum etiam in eo quod revixerit permanebit. In istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis de quibus superius ait: Reliqui eorum non vixerunt donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis intervallo, quod mille annos vocat, quantuncumque in eo quisque eorum vixit in corpore, non revixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reviviscendo primae resurrectionis particeps fieret, atque in eo potestatem secunda mors non haberet. Sunt qui putant resurrectionem dici non posse 91 nisi corporum, ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere, cadunt autem corpora moriendo, nam et a cadendo cadavera nuncupantur: non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra Apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant quibus ait: Si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite; quem sensum verbis aliis alibi posuit dicens: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt, Non recedatis ab illo ne cadatis, et, Suo domino stat aut cadit, et, Qui se putat stare caveat ne cadat; puto enim, quod in anima non in corpore casus iste cavendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem cum dixisset, in istis secunda mors non habet potestatem, adjunxit atque ait: Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie jam vocantur in Ecclesia sacerdotes, sed [sicut] sic omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis. De quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta regale sacerdotium. Sane licet breviter atque transeunter insinuavit esse Dominum Christum, dicendo: Sacerdotes Dei et Christi, hoc est Patris et Filii, quamvis propter formam servi sicut hominis Filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De qua re in hoc opere non semel diximus.
CAPUT CXXXVII. De Gog et Magog quos ad persequendam Ecclesiam Dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit, ex eodem libro XX. Et cum finiti fuerint mille anni solvetur Satanas de custodia sua, [et exibit] ad seducendas nationes quae sunt in quatuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum quorum numerus est, ut arena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. Exibit autem, dictum est, in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio, novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa scilicet civitas Christi, ab universa diaboli civitate quantacumque erit utraque super terram. Gentes quippe istae quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae tanquam sint aliqui, in aliqua parte terrarum Barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas, propter litteras horum nominum primas, sive alios aliquos alienigenas [et a Romano jure sejunctos] et a Roma non jure sejunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse cum dictum est, nationes quae sunt in quatuor angulis terrae, easque subjecit esse Gog et Magog, quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto, tanquam domus et ipse qui procedit de domo; Gentes [igitur] ergo sunt in quibus diabolum velut in abysso superius intelligebamus inclusum, et ipse de illis quodammodo sese efferens et procedens, [ut ille sicut tectum, ipse tectum] ut illae sint tectum ipso de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum; et tectum ipsae sunt quia in eis concluditur et quodammodo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt quando in apertum odium de operto erupturae sunt.
CAPUT CXXXVIII. An ad ultimum judicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de coelo, et eosdem comedisse memoratur, ex eodem libro. Quod vero ait: Et ascenderunt super terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem; non utique ad unum locum venisse vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, cum haec non sit nisi Christi Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, ac per hoc ubicumque tunc erit quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est, nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum ubi erit dilecta Deo civitas ejus, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis arctabitur, urgebitur, concludetur, nec militiam suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum. Quod vero ait, et descendit ignis de coelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit cum dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de coelo veniet [super ipsos] in ipsos. Hic autem bene intelligitur ignis de coelo, de ipsa firmitate sanctorum, qua non concessuri sunt saevientibus, ut eorum faciant voluntatem. Firmamentum est enim coelum cujus firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes Antichristi sanctos Christi, et ipse erit ignis qui comedet eos et hoc a Deo, quia Dei munere inseparabiles fiunt sancti: unde [cruciabuntur] excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est [ubi legitur]: Zelus domus tuae comedit me, ita e contrario [in malo ubi dicitur]: Zelus occupavit plebem ineruditam, et tunc ignis contrarios comedet, et tunc utique excepto scilicet ultimi illius igne judicii, aut si eam plagam qua percutiendi sunt Ecclesiae persecutores veniente jam Christo, quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui, ignem appellavit descendentem de coelo, eosque comedentem, neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.
CAPUT CXXXIX. Quod apostolus Thessalonicensibus scripserit, et de manifestatione Antichristi, ex eodem libro XX de Civitate Dei. Rogamus, inquit, vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini mente, neque terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini, ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit refuga primum et revelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tanquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud vos, haec dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore. Jam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, et tunc revelabitur iniquus [ille] quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione 92 praesentiae suae eum cujus est praesentia secundum operationem Satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati: nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque judicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse venturum, nisi ille prior venerit quem refugam vocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto, sed in quo templo Dei [ut Deus] sit cessurus incertum est, utrum in illa ruina templi quod a Salomone rege constructum est, an vero in Ecclesia. Non enim templum alicujus idoli aut daemonis templum Dei Apostolus diceret: unde nonnulli non ipsum principem, sed universum quodam modo corpus ejus, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe, hoc loco intelligi Antichristum volunt, rectiusque putant etiam Latine dici sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat, tanquam ipse sit templum Dei, quod est Ecclesia, sicut dicimus: sedet et in amicum, id est velut amicus, vel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait, Et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis ejus ut reveletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit, et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id quod sensit Apostolus, cupimus nec valemus. Praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: Jam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum qui modo tenet, teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum quas vel audire vel legere potui non tacebo. Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum id aperte scribere [noluisse] voluisse, ne calumniam videlicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum: ut hoc quod dixit, Jam etiam mysterium iniquitatis operatur, Neronem voluerit intelligi, cujus jam facta velut Antichristi videbantur. Unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii vero nec [eum] occisum putant, sed subtractum potius ut putaretur occisus, et vivum occultari in vigore ipsius aetatis in qua fuit cum crederetur exstinctus, donec suo tempore reveletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen quod ait Apostolus, tantum qui modo tenet, teneat donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tanquam dictum sit, tantum qui modo imperat imperet donec de medio fiat, id est, de medio tollatur, et tunc revelabitur iniquus quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii vero et quod ait, quid detineat scitis et mysterium [operatur] operari iniquitatis, non putant dictum nisi de malis et fictis qui sunt in Ecclesia donec perveniant ad tantum numerum qui Antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum. Hortari autem Apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseverent dicendo, Tantum qui modo tenet, teneat donec de medio fiat, hoc est, donec exeat de medio Ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in Epistola sua Joannes Evan gelista: Pueri, novissima hora est, et sicut audistis quod Antichristus sit venturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde cognoscimus quod novissima sit hora, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Joannes novissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio Ecclesiae, quos multos dicit Antichristos, ita omnes tunc inde exibunt qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt, et tunc revelabitur. Alius ergo sic, alius [autem sic] aliter sic Apostoli obscura verba conjectat, quod tamen eum dixisse non dubium est. Non veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius ejus Antichristus, quamvis jam ad occultum judicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia quippe ejus erit sicut dictum est, secundum operationem Satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. Tunc enim solvetur Satanas, et per illum Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quod solet ambigi utrum propterea dicta sint, signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere videatur: an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam nunquam habuit acceperit potestatem. Non enim quando de coelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Job uno impetu absumpsit, et turbo irruens et domum dejiciens filios ejus occidit, phantesmata fuerunt, quae tamen fuere opera Satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Sed propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit; sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur: pro eo quod dilectionem, inquit, veritatis non receperunt ut salvi fierent. Nec dubitavit Apostolus addere ac dicere, Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista [permittit justo ipsius judicio] permittet justo ipso judicio: Quamvis faciat ille iniquo malignoque consilio: Ut judicentur, inquit, omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde judicati seducentur et seducti judicabuntur. Sed judicati [seducentur] seducuntur illis judiciis Dei occulte justis, juste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae nunquam judicare cessavit: seducti autem judicabuntur novissimo manifestoque judicio per Christum Jesum justissime judicaturum, injustissime judicatum.
CAPUT CXL. Quid idem Apostolus in prima ad eosdem epistola de Resurrectione mortuorum docuerit, ex eodem libro XX. Sed hic Apostolus tacuit de resurrectione mortuorum, ad eosdem autem scribens in epistola prima: Nolumus, inquit, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Christum adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos viventes qui reliqu sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui ante dormierunt, quoniam ipse Dominus in jussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de coelo, et mortui [qui in Christo sunt] in Christo resurgent primi; deinde nos viventes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo 93 in aera, et ita semper cum Domino erimus. Haec verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet utique Christus ad vivos et mortuos judicandos, praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet utrum illi quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personam in se atque illos qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo cum resurgentibus rapientur in nubibus, in obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt? Neque enim dicendum est fieri non posse ut dum per aera in sublime portantur in illo spatio et moriantur et reviviscant. Quod enim ait, Et ita semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit quia veniens transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam non manenti, sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum quo existimemus etiam illos quos hic vivos inventurus est Dominus in ipso parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse Apostolus nos non videtur urgere ubi dicit, In Christo omnes vivificabuntur, cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat, Tu quod seminas non vivificatur nisi [prius] moriatur? Quomodo igitur quos viventes hic Christus inveniet per immortalitatem in illo vivificabuntur, et si non moriantur cum videamus propter hoc esse dictum, Tu quod seminas non vivificatur nisi [prius] moriatur, aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum quae moriendo quoquo modo revertuntur in terram; sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani divinitus prolata sententia, Terra es et in terram ibis; fatendum est istos quos nondum de corporibus egressos cum veniet Christus inveniet, et istis verbis Apostoli et illis de Genesi non teneri. Quoniam sursum in nubibus rapti, non utique seminantur, quia nec eunt in terram, nec redeunt, sive nullam prorsus experiantur mortem, sive paululum in aere moriantur. Sed aliud rursus occurrit quod idem dixit Apostolus cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes resurgemus, vel (sicut alii codices habent) omnes dormiemus. Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intelligere nisi mortem, quomodo omnes vel dormient vel resurgent, si tam multi quos in corpore inventurus est Christus, nec dormient, nec resurgent? Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes eique in obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas non vivificatur, nisi [prius] moriatur; sive ubi dicit: Omnes resurgemus, aut, Omnes dormiemus: quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari, atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reviviscere, cum credamus quod idem ipse Apostolus apertissime dicit: In ictu oculi, futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta facilitate jamque inaestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? nec ab illa sententia qua homini dictum est: Terra es, et in terram ibis; futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terram non recident corpora; sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgunt dum feruntur in aera. In terram quippe ibis, [id est] est, in hoc ibis amissa vita quod eras antequam sumeres vitam, id est, hoc eris exanimatus quod eras antequam esses animatus. Terrae quippe insufflavit Deus in faciem flatum vitae, cum factus [esset] est homo in animam vivam; tanquam diceretur: Terra es animata quod non eras, terra eris exanimis sicut eras, [hoc] quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum, quod erunt et illa si morientur, ubicunque moriantur, cum vita carebunt quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram, [quando] quia ex vivis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in vetustatem quod fit vetus, it in testam quod ex luto fit testa, et alia [arescentia] sexcenta sic loquimur. Quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae viribus utcumque conjicimus, tunc erit potius ut nosse possemus. Resurrectionem quippe mortuorum futuram, esse et in carne quando Christus venturus est vivos judicaturus et mortuos oportet, si Christiani esse volumus, ut credamus. Sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non valemus.
CAPUT CXLI. De adventu Heliae ante judicium, cujus praedicatione Scripturarum secreta reserante, Judaei convertentur ad Christum, ex eodem libro de Civitate Dei. Cum admonuisset ut meminissent legis Moysi, quoniam praevidebat [eos] multo adhuc tempore non eam spiritaliter sicut oportuerat accepturos, continuo subjecit: Et [Ecce ego] ecce mittam vobis Heliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et illustris qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram [anathemate] penitus. Per hunc Heliam magnum mirabilemque Prophetam, exposita sibi lege ultimo tempore ante judicium Judaeos in Christum verum, id est, in Christum nostrum esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur esse venturus, qui etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sancta Scriptura testatur: cum venerit ergo exponendo legem spiritaliter, quam nunc Judaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. Singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus ut etiam filii sic intelligant legem, id est, Judaei quemadmodum patres intellexere, id est Prophetae, in quibus erat et ipse Moyses: sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum, et cor filiorum ad patres eorum dum in id quod sensere illi, consentiunt et isti: ubi Septuaginta dixerunt, Et cor hominis ad proximum suum. Sunt enim inter se valde proximi patres et filii, quanquam in verbis septuaginta interpretum qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior inveniri, ut intelligatur Helias cor Dei Patris conversurus ad Filium: non utique agendo ut pater diligat filium, sed docendo quod pater diligat filium, ut et Judaei quem prius oderant, diligant, eumdem qui noster est, Christum. Judaeis enim nunc aversum cor habet Deus, a Christo nostro [quia non putant eum Deum esse neque Dei filium] quia hoc putant. Eis ergo tunc cor ejus convertetur ad filium, cum ipsi converso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod vero sequitur, Et cor hominis ad proximum suum, quid melius intelligitur quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam servi accipiens, esse dignatus est, etiam proximus noster? Haec ergo faciet Helias, ne 94 forte, inquit, veniam et percutiam terram penitus. Terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Judaei carnales usque nunc, ex quo vitio contra Deum murmura illa venerunt, quia mali ei placent, et vanus est qui servit Deo.
CAPUT CXLII. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua, ex libro de Civitate Dei XXI. Quid igitur ostendam, unde convincantur increduli posse humana corpora animata atque viventia non solum nunquam morte dissolvi, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus vivant, nonnullum etiam genus vermium in aquarum calidarum scaturigine reperiri, quarum fervorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse; aut nolunt credere si ostendere non valemus, aut si valuerimus sive oculis demonstrare res ipsas, sive per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent; quia haec animalia nec semper vivunt, et in illis fervoribus sine doloribus vivunt. Suae quippe naturae convenientibus vegetantur, illis non cruciantur elementis, quasi non incredibilius sit vegetari quam cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus et tamen vivere, sed mirabilius vivere in ignibus nec dolere, si autem hoc creditur, cur non et illud?
CAPUT CXLIII. An consequens sit ut corporum dolorem sequatur carnis interitus. Sed nullum est, inquiunt, corpus quod dolere possit, nec possit mori, et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur, terrenum corpus, solidum scilicet atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt, et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse [posse] arbitrentur. Nam cujus rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit vivere: certum tamen est vivere omne quod dolet, doloremque omnem, nisi in re vivente esse non posse. Necesse est ergo, ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere illa causa est, quoniam sic est anima connexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat: quoniam et ipsa compago membrorum atque vitalium sic infirma est, ut eam vim quae magnum vel summum dolorem facit non valeat sustinere. Tunc autem tali corpori anima et eo connectitur modo, ut illud vinculum sicut nulla temporis longitudine solvitur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiam si caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit, mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est; non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec anima vivere poterit Deum non habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur: attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et [non] adtendunt esse tamen aliquid tale quod corpore majus sit, ipsa quippe anima cujus praesentia corpus vivit, et regitur, et dolorem pati potest, et mori non potest. Ecce inventa res est, quae cum sensum doloris habeat, immortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus diligentius, dolor qui dicitur corporis magis ad animam pertinet, animae est enim dolere non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet ubi laeditur corpus. Sicut ergo dicimus corpora sentientia, et corpora viventia, cum ab anima sit corpori sensus et vita, ita corpora dicimus et dolentia cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in [in eo loco ejus] eo loco, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola quamvis sit in corpore cum aliqua causa etiam invisibili tristis ipsa, corpore incolumi est, Dolet etiam non in corpore constituta: nam utique dolebat dives ille apud inferos, quando dicebat, Crucior in hac flamma. Corpus autem nec exanime dolet, nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori ad quam magis pertinet et dolere; cum vero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti [aufert] affert, cur illa corpora, quoniam futura in doloribus sunt, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici: Ex terrenis corporibus moribundisque membris, esse animae et metuere et cupere, et dolere atque gaudere. Unde Virgilius: Hinc, inquit, id est ex moribundis terreni corporis membris, metuunt cupiuntque, dolentque, gaudentque. Sed convicimus eos in quarto decimo hujus operis libro, habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua rursus incipiunt in corpora velle reverti. Ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas sive non perveniendo quo tendebat, sive amittendo quo pervenerat vertitur in dolorem. Quapropter si anima quae vel sola vel maxime dolet, habet tamen quamdam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem vero inferre non possunt, nisi quia non est consequens ut mortem faciat quod dolorem facit. Cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori cogunt: non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.
CAPUT CXLIV. Quod in rebus miris summa credendi sit ratio omnipotentia creatoris, ex eodem libro de Civitate Dei XXI. Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum, et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in coelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio majus et excellentius 95 mundus ipse miraculum? Sed isti cum quibus vel contra quos agimus, qui et Dominum esse credunt a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur [administrantur hic] mundus, et miraculorum effectrices, sive spontaneorum, sive cultu et ritu quolibet imperatorum, sive etiam magicorum mundanas vel non negant, vel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum vim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia, nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemoravimus, respondere assolent: Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum. Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura ejus. At hoc esse potius contra naturam videtur quae non igni, sed aquae dedit salem solvere, torrorem [torrere] autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis hujus naturalis est vis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur, et de illo fonte Garamantico, ubi una vena friget diebus, noctibus fervet, vi utraque molesta tangentibus. Haec et de illo alio qui cum sit contrectantibus frigidus, et facem sicut alii fontes exstinguat accensam; dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit exstinctam. Haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit exstingui. Haec de caeteris quae piget retexere, quibus licet vis insolita contra naturam inesse videatur; alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. Brevis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt [volunt] fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid velut impossibile nolunt credere, eisque redditionem rationis poscentibus respondemus, hanc esse voluntatem Omnipotentis Dei; qui certe non ob aliud vocatur Omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi [si non] ostenderentur, aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, verum etiam quae notissima posui: sicut de calce quod fervet in aqua, et in oleo frigida est, de magnete lapide quod nescio qua sorbitione insensibili, stipulam non moveat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pavonis, cum putruerit et caro Platonis; de palea sic frigente ut fluescere nivem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat; de igne fulgido quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet, et contra eumdem suum fulgorem urendo plurima offuscet. Tale est quod et nigrae maculae offenduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento; de carbonibus etiam quod accendente igne sic vertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis tetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant. Sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum, nulla reddita ratione, in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur, Omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignentur. Nam quae melior et validior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur, et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiavit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, qui impossibilia [esse] putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur. Si autem respondent, propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec nunquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam novimus longe aliter institutam; unde nec illa ratio hinc reddi potest quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit, Vis ista naturalis est, rei hujus ista natura est, quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut nunquam posset perpeti mortem; aliter autem post peccatum qualis in aerumna hujus mortalitatis innotuit, ut perpetem vitam tenere non possit. Sic ergo aliter quam nobis nota est instituetur in resurrectione mortuorum.
CAPUT CXLV. An justitiae sit, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum. Sic autem quidam eorum contra quos defendimus Civitatem Dei injustum putant, pro peccatis quamlibet magnis parvo scilicet tempore perpetratis, poena quisquam damnetur aeterna, quasi ullius id unquam justitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. Octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exsilium, mortem, servitutem. Quid horum est, quod in breve tempus pro cujusque peccati celeritate coarctetur, ut tanta vindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud est legis, Oculum pro oculo, dentem pro dente. Fieri enim potest ut tam brevi tempore quisque amittat oculum severitate vindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit verbere vindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio verberatur, et suavitas voluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid in vinculis? Nunquid [ibi] tandiu quisque judicandus est esse debere quandiu fecit unde meruit alligari, cum justissime annosas poenas servus in compedibus pendat, qui, verbo aut ictu celerrime transeunte [transeunter] vel lacessivit dominum, vel plagavit? Jam vero damnum, ignominia, exsilium, servitus, cum plerumque sic infliguntur, ut nulla venia relaxentur, nonne pro hujus vitae modo similia poenis videntur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita quae his plectitur porrigitur in aeternum, et tamen peccata quae vindicantur longissimi temporis poenis brevissimo tempore perpetrantur. Nec quisquam exstitit qui censeret, tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est, vel homicidium, vel adulterium, vel sacrilegium, vel quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. Qui vero pro aliquo grandi crimine morte mulctatur, nunquid mora qua occiditur, quae perbrevis est, ejus supplicium leges aestimant [leges breve existimant], et non quod eum in sempiternum auferunt de societate viventium. Quod est autem de ista Civitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est, de illa Civitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges hujus Civitatis, ut in eam quisque revocetur occisus; sic nec illius leges Civitatis admittunt, ut ad ejus quis ultra beatitudinem revocetur aeternam secunda morte damnatus. Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis 96 remetietur vobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt, non propter aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem, mali, id est ut qui mala fecerit, mala patiatur, eamdem dictam fuisse mensuram, quamvis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus, cum hoc diceret, loquebatur, id est de judiciis et condemnationibus. Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur juste, in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit: judicio enim fecit, judicio patitur, quamvis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod justum est.
CAPUT CXLVI. De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Salvatoris, ex libro XXI de Civitate Dei. Sed poena aeterna ideo dura et injusta sensibus videtur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimae que sapientiae, quo sentiri possit, quantum nefas in lla prima praevaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto majore impietate dereliquit Deum, et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum quod esse posset aeternum. Hinc est universa generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primus amisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc justo debitoque supplicio, nisi misericordia et indebita gratia liberetur, atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia, in caeteris quid justa vindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia si omnes remanerent in poenis justae damnationis, in nullo appareret misericors gratia redimentis. Rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret veritas ultionis, in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, justitiam vindicantis juste nemo reprehenderet. Quia vero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.
CAPUT CXLVII. Criminis supplicium post mortem non esse causam purgationis, ibidem.
Platonici quidem, quamvis impunita nulla velint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, vel humanis inflicta legibus, vel divinis, sive in hac vita, sive post mortem; si aut parcatur hic cuique, aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc Maronis illa sententia, ubi cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque: nec auras Suscipiunt [Respiciunt] clausae tenebris et carcere caeco, secutus adjunxit atque ait: Quin et supremo cum lumine vita reliquit, id est, cum die novissimo reliquit eas ista vita: Non tamen ( inquit ) omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes: penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis: veterumque malorum Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos: aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias volunt esse post mortem, ut quoniam terris superiora sunt elementa, aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod a terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait suspensae ad ventos, aqua in eo quod ait sub gurgite vasto; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit, aut exuritur igni. Nos vero etiam in hac quidem mortalitate [mortali vita] esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum vita vel non inde fit melior, vel potius inde fit pejor, sed illis sunt purgatoriae qui eis coerciti corriguntur. Caeterae omnes poenae, sive temporariae, sive sempiternae, sicut unusquisque divina providentia tractandus est, inferuntur, vel pro peccatis, sive praeteritis, sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus, per homines et angelos, seu bonos, seu malos. Nam etsi quisque mali quid [aliquid] alterius improbitate vel errore patiatur, peccat quidem homo qui, vel ignorantia, vel injustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat Deus qui justo, quamvis occulto, judicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii nunc et tunc; verumtamen ante judicium illud severissimum novissimumque patiuntur. Non autem omnes veniunt in sempiternas poenas, quae post illud judicium [his] sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam quod in isto non remittitur, remittit in futuro saeculo, id est ne futuro saeculi aeterno supplicio puniantur, jam supra diximus. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum postea poenas luunt. Fuisse tamen aliquos qui usque ad decrepitam senectutem, ne levissimam quidem febriculam senserint, quietamque duxerint vitam, et ipsi novimus et audivimus.
CAPUT CXLVIII. De his qui eos, qui permanent in catholica fide, etiam si pessime vixerint, tamen propter fidei fundamentum salvandos esse definiunt, ex eodem libro XXI de Civitate Dei. Sunt [autem] qui propter id quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit, non nisi in Ecclesia catholica perseverantibus, quamvis in ea male viventibus, hoc promittunt, per ignem videlicet salvandis merito fundamenti, de quo ait Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem aedificat super fundamentum [hoc] aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur; dies enim Domini declarabit, quoniam in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit; si cujus opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cujuslibet vitae Catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis haber, a corporis ejus unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum etiam si malae vitae fuerit Catholicus Christianus, velut qui superaedificaverit ligna, fenum, stipulam, putant eum salvum fieri per ignem, id est, [est] post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo judicio punientur mali.
CAPUT CXLIX. Quid in fundamento habere Christum, et quibus spondeatur salus per ignis usturam, ex eodem libro XXI. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed corpus revera Christi manducare, et ejus sanguinem bibere: hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit tanquam diceret. Qui non in me manet, et in 97 quo [ego] non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum, aut bibere sanguinem meum. Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra ejus. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud poenitendo esse destiterint, et ad hoc bonum reconciliatione redierint. Sed habent, inquiunt, Christiani Catholici in fundamento Christum, a cujus unitate [veritate] non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificaverunt quamlibet pessimam vitam, velut ligna, fenum, stipulam. Recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamvis cum damno (quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur), tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate salvare. Respondeat [ergo] eis breviter apostolus Jacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, nunquid poterit fides salvare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum Apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: Etiam si mala opera quis habuerit, salvabit cum per ignem fides; alius autem: Si opera non habeat, nunquid poterit fides salvare eum? Inveniemus ergo quis [qui] possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius advertamus, nihil in aedificio praeponitur fundamento. Quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporalia, nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum: si autem praeponit, etsi videatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis si salutaria praecepta contemnens, committat illicita, non [etiam non] praeposuisse Christum, sed postposuisse convincitur, quem posthabuit imperantem, sive concedentem, dum contra ejus imperata, sive concessa, suam per flagitia delegit explere libidinem? Si quis itaque Christianus diligit meretricem, eique adhaerens unum corpus efficitur, jam in fundamento non habet Christum: si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut [et] gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus, imo per Apostolum Christus. Potest ergo et isto in fundamento habere Christum: si enim nihil ei talis affectionis voluptatisque praeponat quamvis superaedificet lignum, fenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc salvus erit per ignem. Delicias quippe hujusmodi amoresque terrenos propter conjugalem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. Ad quem pertinent ignem et orbitates, et quaecunque calamitates, quae auferunt haec. Ac per hoc ei qui aedificavit, erit aedificatio ista damnosa; quia non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur, sed per hunc ignem salvus erit merito fundamenti, quia etsi utrum id habere mallet, an Christum, a persecutore proponevetur, [se mallet Christum habere quam ista liberrime profiteretur], illud Christo non praeponeretur. Vide in Apostolicis verbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos. Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; uniuscujusque opus [quale sit] manifestabitur; dies enim Domini declarabit, dies utique tribulationis: quoniam [in] igne, inquit, revelabitur. Eamdem tribulationem ignem vocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis; et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit, si cujus opus permanserit. Permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo, quod superaedificavit, mercedem accipiet, id est unde cogitavit hoc sumet. Si cujus autem opus arserit damnum patietur, quoniam quod dilexerat non habebit: ipse autem salvus erit, quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit; sic tamen quasi per ignem: quod enim illiciente amore [quod enim sine illiciente amore] non habuit, sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. Si autem ignem illum loco isto voluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meritum fundamenti, quid arbitremur dextros, quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum? nisi eos qui aedificaverunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est, Sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intelligendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri: illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut si cujus opus permanserit, id est non fuerit igne consumptum, quod superaedificavit, mercedem accipiat; si cujus autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis; in illum enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur; iste autem dextros probat, sed alios eorum sic probat, ut aedificium quod super Christum fundamentum ab eis invenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est ut quod superaedificaverunt, ardeat damnumque inde patiantur, salvi fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti charitate tenuerunt. Si autem salvi fient, profecto et ad dextram stabunt, et cum caeteris audient: Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum, non ad sinistram ubi illi erunt qui salvi non erunt, et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne salvabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi vermis eorum non moritur [morietur], et ignis non exstinguetur, quo cruciabuntur die ac nocte, in saecula saeculorum. Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur qui post resurrectionem corporum futurus est, damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum ejusmodi ignem dicuntur perpeti quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores, [et amores] in hujus corporis vita, ut eorum ligna et fenum, et stipula consumatur, alii vero sentiant, qui ejusmodi secum aedificia portaverunt, sive ibi tantum, sive et hic et ibi, sive ideo hic ut non ibi saecularia, quamvis a damnatione venialia concremantem ignem transitoriae tribulationis inveniant, non redarguo quia forsitan verum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cujusque aedificium, tempus quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur [et secundum cujusque aedificium tempore suo, ab unoquoque suscepta possunt et persecutiones Ecclesiae]. Persecutiones quoque quibus martyres coronati sunt, et quas patiuntur quicunque Christiani probant utraque aedificia, velut ignis, et alia consumunt, cum ipsis aedificatoribus, 98 si Christum in eis non inveniunt fundamentum: alia sine ipsis si inveniunt, quia licet cum damno salvi erunt ipsi [Quia licet cum damno salvi erunt, ipsi non consumentur, propter Christi videlicet licet meritum in fundamento reperti, qui manet in aeternum]: alia vero non consumunt, quia talia repererunt quae manent in aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, qualis nunquam antea fuit. Quam [Quia] multa erunt tunc aedificia, sive aurea, sive fenea super optimum fundamentum, quod est Christus Jesus, ut ignis ille probet utraque, et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inveniet propter stabile fundamentum. Quicunque autem, non dico uxorem cujus etiam commixtione carnis ad carnalem utitur voluptatem, sed ipsa quae ab hujusmodi delectationibus, aliena sunt nomina pietatis, humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento, et ideo non per ignem salvus erit. Sed salvus non erit, quia esse cum Salvatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: Qui amat patrem et matrem plusquam me, non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque carere ipsis quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis adductus, per ignem salvus erit, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem, matrem, filios, filias, secundum Christum dilexerit, ut ad ejus regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, vel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi, absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?-- De expositione psal. LXXX.--Expone ergo, inquit, nobis ligna, fenum, stipulam, qui aedificant supra fundamentum, quomodo non pereant sed salvi fiant, sic tamen tanquam per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breviter dicam, fratres. Sunt homines omnino contemptores saeculi hujus, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus casti, sancti, continentes, justi, fortassis et omnia sua vendentes, et pauperibus distribuentes, aut possidentes tanquam non possidentes, et utentes hoc mundo tanquam non utentes. Sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione: non rapit villam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit, conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis, liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua, et habet judicium cum fratre suo. Talibus enim dicitur: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Verum ipsa judicia in Ecclesia jubet agi, non ad forum trahi, tamen delicta esse dicit: contendit enim Christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum coelorum, non totum cor sursum levat, sed aliquam ejus partem trahit in terram. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi dissolvi et esse cum Christo: alacres currunt, aut nihil, aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter conturbantur: fenum, stipula et ligna ardent. Habent ergo ligna, et fenum, et stipulam, super fundamentum, sed rerum concessarum, non illicitarum. Dico enim, fratres: Posside fundamentum, haere coelo, calca terram; si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris, Amo possessionem istam, timeo ne pereat et imminet damnum, et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo. Nam sic amas possessionem istam, ut si dicatur tibi: Ipsam vis, an Christum? et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus eris tanquam per ignem. Audi aliud: Non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere, Christum in fundamento ponere est. Veritas etenim dixit: Os quod mentitur occidit animam. Ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium facis, non propter illam falsum juras, non propter illam Christum negas, eo quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam, super fundamentum posuisti, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam; salvus ergo eris, cum ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tanquam per ignem. Nemo enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias, sacrilegia, idololatrias, perjuria, putet se salvum futurum per ignem, quasi ista sunt ligna, fenum, stipula; sed qui aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est, super Christum, ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per idoneum fundamentum. Inimici Domini mentiti sunt ei dicendo, Eo ad vineam, et non eundo, et erit tempus eorum non ad tempus, sed in aeternum. Et qui sunt isti?
Et cibavit illos ex adipe frumenti.--Nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. Et cibavit illos ex adipe frumenti, miscuit eos sacramentis suis; et Judam quando dedit buccellam ex adipe frumenti cibavit, et inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus ejus in aeternum. Cibavit illos ex adipe frumenti. O ingratos! cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos: in eremo aquam de petra produxit, non mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. Quam ergo multi inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur verbo ejus, et cognitione sacramentorum ejus, solutione parabolarum ejus! quam multi delectantur! quam multi clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra, petra autem erat Christus. Quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt: Suave est. Dicunt: Nihil melius, nihil dulcius intelligi vel dici potuit; et tamen inimici Domini mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quanquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine ejus obsecro vos recurramus ad caput: Exsultate Deo adjutori nostro.
CAPUT CL. Contra eorum persuasionem qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus cum eleemosynas facerent perstiterunt; ex eodem libro XXI. Restat eis respondere qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui de [pro] peccatis suis facere dignas eleemosynas negligunt, propter illud quod ait apostolus Jacobus: Judicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas eleemosynas vixerit, cum misericordia illi futurum est judicium, ut aut non damnetur omnino, aut post aliquod tempus a damnatione novissima liberetur; nec ob aliud existimant Christum delicto atque neglecto [de solo dilectu atque neglectu] eleemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem quotidiana sibi opinentur, quae facere omnino non 99 cessant; qualiacunque et quantacunque sint, per eleemosynas dimitti posse peccata, orationem quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem: Sicut enim nullus est, inquiunt, dies quo a Christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est quotidianum qualecunque peccatum quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra; si quod sequitur facere curemus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata sua hominibus, dimittet vobis Pater vester quotidiana parva peccata, sed, Dimittet, inquit, vobis peccata vestra. Qualiacunque ergo vel quantacunque sint, etiam si quotidie perpetrentur, nec ab eis vita discedat in melius commutata, per eleemosynam venia non negata remitti sibi posse praesumunt. Sed bene quod isti dignas pro peccatis eleemosynas commonentes esse faciendas: quoniam si dicerent, qualescunque eleemosynas pro peccatis quotidianis et magnis, et quantacunque scelerum consuetudine, misericordiam posse impetrare divinam, ut ea quotidiana remissio sequeretur, viderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse ut opulentissimus homo, decem nummulis diurnis in eleemosynas impensis, homicidia, et adulteria, et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum est dicere, profecto si quaeratur quae dignae sunt pro peccatis eleemosynae de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat, Facite ergo fructus dignos poenitentiae, proculdubio non invenientur eos facere qui vitam suam usque ad mortem quotidianorum criminum perpetratione confodiunt. Primo quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus per exigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse vel quotidie potius emere credentes, securi damnalia [damnabilia] tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis, habendo charitatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis eleemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. Indignum est enim ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Itemque audiat: Miserere animae tuae placens Deo. Hanc eleemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae, quomodo dignas pro peccatis suis eleemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud est scriptum: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? Orationes quippe adjuvant eleemosynae. Et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo eleemosynae faciendae sunt, ut cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur, non ut, in eis perseverantes, licentiam malefaciendi nos per eleemosynas comparare credamus. Ideo autem Dominus et dextris eleemosynas ab eis factas, et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum valeant eleemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. Tales autem eleemosynas non dicendi sunt facere, qui vitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait, Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tanquam Christiano darent, profecto sibi panem justitiae, quod ipse Christus est, non negarent, quoniam Deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit eleemosynam, quo accedit ad Christum, non quo vult recedere impunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. Nam quid cuique prodest quod baptizatur, si non justificatur? Nonne qui dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu [sancto] non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum? Cur illud timendo multi curant baptizari; et hoc non timendo non multi curant justificari? Sicut ergo non fratri suo dicit fatue, qui cum hoc dicit non ipsi fraternitati, sed peccato ejus infensus est, alioquin reus erit gehennae ignis; ita e contrario qui porrigit eleemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui justificari recusat in [a] Christo; et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc [in aliquo] delicto ut fratri suo dicat fatue, id est, non ejus peccatum volens auferre, convicietur injuste [convincitur justitiae], parum est illi ad hoc redimendum eleemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adjungat. Ibi enim sequitur: Si [ergo] offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Ita parum est eleemosynas quantaslibet facere pro quocunque scelere, et in consuetudine scelerum permanere. Oratio vero quotidiana, quam docuit ipse Jesus, unde et Dominica nominatur [nuncupatur], delet quidem quotidiana peccata cum quotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra; atque [quoniam] id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant quia dicitur. Per hanc enim nobis voluit Salvator ostendere quantumlibet juste in hujus vitae caligine atque infirmitate vivamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare, et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait, Si dimiseritis peccata hominibus dimittet vobis et Pater vester peccata vestra, ut de hac oratione confisi securi quotidiana scelera faceremus, vel potentia, qua non timeremus hominum leges, vel astutia, qua ipsos homines falleremus, sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes, sicut etiam legis veteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae jussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa verba tanti magistri et Domini nostri vigilanter intuenda sunt. Non enim ait, Si dimiseritis peccata hominibus, et Pater vester dimittet vobis qualiacunque peccata; sed ait Peccata vestra; quotidianam quippe orationem docebat, et justificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo peccata vestra, nisi peccata sine quibus nec vos eritis, qui justificati et sanctificati estis? Ubi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum quotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit, Dimittet vobis parva, sed peccata vestra, ibi nos considerantes qualibus loquebatur, et audientes dictum peccata vestra, nihil aliud debemus existimare quam parva, quoniam talium jam non erant magna. Verumtamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam vita justorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus involuti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis quod in eos quisque peccaverit inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus, Si autem non dimiseritis hominibus [peccata], neque Pater vester dimittet vobis. Ad hoc enim valet quod etiam Jacobus apostolus ait, Judicium futurum sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam servus ille cui debitori dominus relaxavit decem millia talentorum, quae postea jussit ut redderet, quia non misertus est conservi qui ei debebat centum denarios. In his ergo qui filii sunt promissionis et vasa misericordiae 100 valet quod ait idem apostolus, consequenter adjungens: Superexultat autem misericordia judicio [judicium], quoniam et illi qui tanta sanctitate vixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui justificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est Apostolus, qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit vita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexultat misericordia judicio [judicium]. Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus nequaquam vita vel bona vel tolerabiliore mutatus recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est, de pecunia, vel divitiis, quae male fuerunt acquisitae; jam [aut etiam] si bene non tamen veris, sed quas iniquitas putat esse divitias, quoniam nescit quae sint verae divitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam vitae modus, nec tamen malae, ut his qui eam vivunt nihil prosit ad capessendum regnum coelorum largitas eleemosynarum, quibus etiam justorum sustentatur inopia, et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat nisi eorum meritis quos amicos fecerint misericordiam consequantur. Mirari autem soleo, etiam apud Virgilium reperiri istam Domini sententiam ubi ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna. Cui est illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adjicit ad quae [atque] ait: Quique sui memores alios fecere merendo, id est, qui promeruerunt alios, eosque sui memores promerendo fecerunt. Prorsus tanquam eis diceret, quod frequentaturore Christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: Memor mei esto; atque ut id esse possit promerendo efficit. Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est invenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem pervenire non potui, et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cavenda peccata pigrescat, quoniam si scirentur quae vel qualia sint delicta pro quibus etiam permanentibus, nec provectu vitae melioris assumptis, intercessio sit inquirenda et speranda justorum, eis secura se obvolvere humana segnitia [segnities]; nec evolvi talibus implicamentis illius virtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis eleemosynarum largitate fecisset. Nunc vero dum venialis iniquitatis, etiam si perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi, orando et instando vigilantius adhibetur, et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum ista liberatio quae fit sive suis quibusque orationibus, sive intercedentibus sanctis, id agit, ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut cum fuerit missus post quantumcunque inde tempus eruatur. Nam et illi qui putant sic intelligendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die judicii futurum suspicari solent, non post judicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem sibi perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum, vel tricenum, vel sexagenum, vel centenum unoquoque eorum perveniente multi remaneant, qui erui jam de poenis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur.
CAPUT CLI. De aeterna et incommutabili voluntate; ex lib. de Civitate Dei XXII. Multa fiunt [enim] quidem a malis contra voluntatem Dei, sed tantae est ille sapientiae tantaeque virtutis, ut in eos exitus, sive fines, quos bonos et justos ipse praescivit, tendant omnia quae voluntati ejus videntur adversa; ac per hoc cum Deus mutare dicitur voluntatem, ut quibus lenis erat, verbi gratia, reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur, et eum quodammodo mutatum in his quae patiuntur inveniunt: sicut mutatur sol oculis sauciatis, et asper quodammodo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud seipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam voluntas Dei, quam facit in cordibus obedientium mandatis ejus, de qua dicit Apostolus: Deus est enim qui operatur in nobis, et velle; sicut justitia Dei, non solum quia ipse justus est dicitur, sed illa etiam quam homo [in homine], qui ab illo justificatur facit: sic et lex ejus vocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data [hominibus]; nam utique homines erant quibus ait Jesus: In lege vestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei ejus in corde ipsius: secundum voluntatem hanc quam Deus operatur in hominibus etiam velle dicitur, quod non ipse vult, sed suos id volentes facit; sicut dicitur cognovisse, quod ut cognosceretur fecit [facit] a quibus ignorabatur. Neque enim dicente Apostolo, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, fas est ut credamus quod eos tunc cognoverit Deus praecognitos ante constitutionem mundi, sed tunc cognovisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis jam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum ergo hanc voluntatem qua Deum velle dicimus, quod alios effecit velle a quibus futura nesciuntur, multa vult nec facit. Multa enim volunt fieri sancti ejus, ab illo inspirata sancta voluntate, nec fiunt: sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi voluntatem sancto Spiritu suo fecerit, ac per hoc quando secundum Deum volunt, et orant sancti, ut quisque sit salvus, possumus illo modo locutionis dicere, vult Deus et non facit, ut ipsum dicamus velle qui ut velint iste facit: secundum illam vero voluntatem suam quae cum ejus praescientia sempiterna est, profecto in coelo et in terra omnia quaecunque voluit non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura jam fecit. Verum antequam veniat tempus, quo voluit ut fieret, quod ante tempora universa praescivit atque disposuit dicimus, fiet quando Deus voluerit. Si autem non solum tempus quo futurum est, verum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus, fiet, si Deus voluerit: non quia Deus novam voluntatem quam non habuit tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in ejus immutabili praeparatum est voluntate tunc erit. De eadem voluntate Dei ex psal. CX: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Scrutare, exquire, vestiga, si potes, omnes voluntates Domini, in omnibus semper magna opera ejus invenies. Nulla enim voluntas potentior est ipsius voluntati, contra quam cum aliquid fieri sinit; misericordiam suam justitiamque demonstrat. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccatori parcere ut revertatur et vivat. Ita etiam vult in peccatis perseverantem punire, ut justitiae potentiam contumax non evadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit Deo unde suam de te compleat voluntatem. Sive 101 ergo justificet impium, sive arguat pigrum, sive exspectet adversum, seu deserat puniendum, semper misericors est, semper justus, semper omnipotens.
CAPUT CLII. De possessione aeternae beatitudinis Sanctorum, et perpetuis suppliciis impiorum, ex eodem libro XXII. Quapropter ut caetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo videmus impleri quod promisit Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini ejus promisit implebitur, ubi ait, per prophetam, Resurgent qui erant in monumentis, et quod ait, Erit coelum novum, et terra nova, et nonerunt memores priorum, nec ascendent in cor ipsorum; sed laetitiam et exsultationem invenient in ea: Ecce ego faciam Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, et exsultabo in Jerusalem, et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in ea vox fletus. Et per alium prophetam, quod praenuntiavit dicens eidem prophetae, In tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae pulvere (sive ut quidam interpretati sunt, aggere) exsurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem aeternam. Et alio loco per eumdem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi [Dei], et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et paulo post: Regnum, inquit, ejus regnum sempiternum; et alia quae ad hoc pertinentia in libro vicesimo posui, sive quae non posui, et tamen in eisdem litteris scripta sunt. Venient et haec sicut ista venerunt, quae increduli non putabant esse ventura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque ventura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio nobilissimo philosopho paganorum [ipsorum].
CAPUT CLIII. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad coeleste habitaculum non posse transferri, ex eodem libro XXII. Sed videlicet homines docti atque sapientes contra vim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque convertit, acute sibi argumentari videntur adversus corporum resurrectionem, et dicere quod in tertio de Repub. lib. a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex omnibus [hominibus] deos esse factos asseveraret, quorum non corpora, inquit, sunt in coelum elata, neque enim natura pateretur ut id quod esset e terra nisi in terra maneret; haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus novit cogitationes, quoniam vanae sunt. Si animae tantummodo essemus, id est, sine ullo corpore spiritus, et in coelo habitantes, terrena animalia nesciremus, nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam vinculo mirabili necteremur. Nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati ut res incorporea ligamento corporeo vinciretur? Et tamen plena est terra vegetantibus animis quibus haec membra terrena miro sibi modo connexa et implicita. Cur ergo, eodem volente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in coeleste corpus attolli, si animus omni ac [omnia haec terrena transcendens] per hoc etiam coelesti corpore praestabilior, terreno corpori potuit illigari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid coelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et vitam, et eam sentientem atque viventem dedignabitur coelum suscipere, aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et vivat ista meliore quam est corpus omne coeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus, quo id fieri voluit, qui hoc quod videndo jam viluit, multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur fecit. Cur enim non vehementius admiramur incorporeos animos, coelesti corpore potiores, terrenis illigari corporibus, quam corpora, licet terrena, sedibus quamvis coelestibus, tamen corporeis, sublimari, nisi quia hoc videre consuevimus et hoc sumus, illud vero nondum sumus, nec aliquando adhuc vidimus? Nam profecto, sobria ratione consulta, mirabilioris esse divini operis reperitur, incorporalibus corporalia quodammodo attexere, quam licet diversa, quia illa coelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora, copulare [copulari]; sed hoc incredibile fuerit aliquando.
CAPUT CLIV. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt; ex eodem libro XXII. Ecce jam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in coelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus atque stupentibus, vel doctis, vel indoctis. Jam crediderunt docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt, videant quam sint stolidi qui non credunt. Si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum, et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus antequam vel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. Unum duorum incredibilium jam factum [esse] videmus, ut quod erat incredibile crederet mundus, cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc veniat quod incredibile credidit mundus, sicut jam venit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quandoquidem hoc utrumque incredibile, quorum videmus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus?
CAPUT CLV. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae, et de Romuli falsa divinitate, ex eodem libro XXII. Et ipse modus quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino quantum ad istorum doctrinas attinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei, ad mare hujus saeculi paucissimos misit. Atque ita ex omni genere tam multos pisces, et tanto mirabiliores quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, imo quia placere debet, addamus hoc tertium. Jam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carne, et in coelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos, rem tam incredibilem tam efficaciter mundo, et in illo etiam doctis, persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur, et cernere quod non inveniunt unde sit factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi, et in coelum cum carne in qua resurrexit ascensio, toto jam mundo praedicatur et creditur. Si credibilis non est, unde toto terrarum orbe jam credita est? si multi nobiles, sublimes, docti eam se vidisse dixerunt, et quod viderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut verum est, paucis obscuris minimis indoctis eam se vidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi qui remanserunt, ipsi mundo jam credenti adhuc usque non credunt? 102 Qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum [infirmorum], imperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus multo mirabilius divinitas se ipsa persuasit; eloquia namque persuadentium, quae dicebant mira, fuerunt facta, non verba. Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in coelum ascendisse non viderant, id se vidisse narrantibus, non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa, credebant. Homines quippe quos unius vel ut multum duarum linguarum fuisse noverant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audierunt. Claudum ab uberibus matris ad eorum verbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in via quam fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis variis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret continuo salutem solere recipere, et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta [sunt signa], postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. Quae sicut [si ut] leguntur gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in coelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus, et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. Si vero per Apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi etiam ista miracula facta esse, non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod cum terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco, illud quod de Romuli credita divinitate Tullius admiratur. Verba ejus ut scripta sunt inseram: Magis est, inquit, in Romulo admirandum quod caeteri qui dei [dii] ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his septingentis annis, jam inveteratis litteris atque doctrinis omniumque [somniumque], illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato, fuisse cernimus. Et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum. Ex quo intelligi potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut jam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quidquam esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnunquam incondite; haec aetas autem jam exculta praesertim eludens omne quod fieri non potest, respuit. Unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium M. T. Cicero, propterea dicit divinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita jam tempora fuerunt quae falsitatem non reciperent fabularum. Sed valde ridiculum [est] de Romuli falsa divinitate cum de Christo loquimur facere mentionem; verumtamen cum sexcentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit, atque illa aetas jam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sexcentos annos, ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem carnis Christi atque in coelum ascensionem, tanquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset, eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse divinitas ipsius veritatis, vel divinitatis veritas et contestantia miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in caeteris ad novum saeculum secutura resurrectio, atque immortalitas carnis, et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide, et per orbem terrae pullulatura fecundius, cum in martyrum sanguine sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta virtutum, et persuadebatur veritas nova consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.
CAPUT CLVI. De miraculis quae ut mundus in Christo crederet facta sunt, et fieri mundo credente non desinunt, ex eodem libro XXII. Cur, inquiunt, nunc illa miracula quae praedicatis facta esse non fiunt? Possem quidem dicere necessaria fuisse priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. Verum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in coelum cum carne sublatus? Unde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? An forte credibilia fuisse, et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? Brevis igitur est nostra complexio, aut incredibilis rei quae non videbatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et videbantur, fecerunt fidem; aut certe res ista [ita] credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. Hoc ad refellendos vanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo quo Christus in coelum cum carne in qua resurrexit ascendit, negare non possumus. In eisdem quippe veracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum facta sunt. Haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem quam fecerunt multo clarius innotescunt. Leguntur quippe in populis ut credantur, nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc fiunt miracula in ejus nomine, sive per sacramenta ejus, sive per orationes, vel memorias sanctorum ejus, sed non eadem claritate illustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. Canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari, et memoriae cunctorum inhaerere populorum. Haec autem ubicunque fiunt, ibi sciuntur vix a tota ipsa civitate, vel quocunque commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus caeteris, maxime si magna sit civitas, et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate vel dubitatione credantur, quamvis Christianis fidelibus a fidelibus indicentur.
CAPUT CLVII. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora; ex eodem libro XXII. Christus in ea mensura corporis in qua mortuus [est] resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori ejus eam magnitudinem quam non habuit, quando in ea discipulis in qua illis erat notus apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque majora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel habuit in juventute, etiam si senex sit mortuus, vel fuerat habiturus, etiam si est ante defunctus. 103 Atque illud quod commemoravit Apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intelligamus dictum esse, id est, ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis ejus mensura compleatur; aut si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra juvenilem formam resurgant corpora mortuorum, sed in ejus aetate et robore usque ad quam Christum hic pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi homines juventutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis, et ideo non esse dictum in mensuram corporis, vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
CAPUT CLVIII. Qualis intelligenda sit conformatio sanctorum ad imaginem Filii Dei; ex eodem libro XXII. Illud etiam quod ait, Praedestinatos [fieri] conformes imaginis Filii Dei, potest et secundum interiorem hominem intelligi, unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae. Ubi ergo reformamur ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei Filio. Potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his verbis, qua forma resurrectura sint corpora sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intelligenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam vel erant, vel futuri erant aetate juvenili, quamvis nihil oberit etiam si erit infantilis, vel senilis corporis forma. ubi nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Unde etiam si quis in eo corporis modo in quo defunctus est resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
CAPUT CLIX. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sunt corpora feminarum; ex eodem libro XXII. Nonnulli propter hoc quod dictum est, Donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et conformes imaginis Filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in virili omnes aiunt, quoniam Deus solum virum fecit ex limo, feminam ex viro; sed mihi melius sapere videntur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa: nam priusquam peccassent nudi erant, et non confundebantur, vir et femina. Corporibus ergo illis vitia detrahentur, natura servabitur; non est autem vitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu, et a partu immunis erit: erunt tamen membra feminea non accommodata usui veteri, sed decori novo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erant fecit, et liberavit a corruptione quod fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere viri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et Ecclesiam tali facto jam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille viri mors erat Christi, cujus exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit, quae sacramenta esse novimus quibus aedificatur Ecclesia. Nam hoc etiam verbo Scriptura usa est, ubi non legitur formavit, aut finxit, sed aedificavit eam in mulierem; unde et Apostolus dicit: Aedificationem corporis Christi, quod est Ecclesia. Creatura est ergo Dei femina, sicut vir, sed ut de viro fieret unitas commendata [est]; ut autem illo modo fieret Christus, ut dictum est, et Ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Jesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem: Cujus septem fratrum erit uxor quam singuli habuerunt? dum quisque eorum vellet defuncti semen, sicut lex praeceperat excitare: Erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei; et cum locus esset ut diceret, De qua enim me interrogatis, vir erit etiam ipsa, non mulier; non [hoc] dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. Nuptias ergo Dominus futuras negavit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negavit, ubi talis quaestio vertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolveret, si eum ibi praenosceret non futurum; imo etiam futurum esse firmavit dicendo, non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad viros. Erunt ergo quae vel nubere hic solent, vel ducere uxores, sed ibi hoc non facient.
CAPUT CLX. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum revocanda sit; ex eodem libro XXII. Absit [autem] ut ad resuscitanda corpora vitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia revocare quae vel bestiae, vel ignis absumpsit in pulverem cineremve collapsum, vel in humorem solutum, vel in auras est exhalatum; absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cognitionem lateat, aut effugiat potestatem. Deum certe volens sicut poterat definire Cicero, tantus auctor ipsorum: Mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno. Hoc autem reperit in doctrinis magnorum philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid vel latet omnia sentientem, vel irrevocabiliter fugit omnia moventem? Unde jam etiam quaestio illa solvenda est, quae difficilior videtur caeteris, ubi quaeritur cum caro mortui hominis etiam alterius fit viventis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim quispiam confectus fame atque compulsus vescatur cadaveribus hominum, quod malum aliquoties accidisse, et vetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam veridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in ejus carnem mutatum atque conversum, cum ipsa macies quae fuit, et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta suppleta sint? Jam itaque aliqua paulo ante praemisi quae ad istum quoque nodum solvendum valere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse revocare quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini in quo esse caro humana primitus coepit, ab illo quippe altero tanquam mutuo sumpta deputanda est, quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumpta est. Sua vero illi quem fames exinanierit [exinaniverat], ab eo qui potest etiam exhalata revocare reddetur, quamvis et si omnibus perisset modis, nec ulla ejus materies in ullis naturae 104 latebris remansisset unde, vellet eam repararet Omnipotens. Sed propter sententiam veritatis, qua dictum est, Capillus capitis vestri non peribit, absurdum est ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumptas perire potuisse. Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis, haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae, sive perfectae cujusque indita corporis ratio juventutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore servato, quod decus ut servetur si aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat, et congruentia partium ubique teneatur, non est absurdum ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur: quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est, tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas, omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate. Restituetur ergo quidquid de corporibus vivis, vel post mortem de cadaveribus periit, et simul cum eo quod in sepulcris remansit in spiritalis corporis novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate vestitum, sed et si vel casu aliquo gravi, vel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in pulverem, atque in auras, vel in aquas dispersum quantum fieri potest, nusquam esse si natura omnia nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. Erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro non spiritus: sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus non caro. Cujus rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. Non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Et homo spiritalis, sic in hac vita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit, et videat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Erit autem etiam corpore spiritalis cum eadem caro sic resurrexit ut fiat quod scriptum est: Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. Quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum venit in experimentum, vereor ne temerarium sit omne quod de illa profertur eloquium.-- De novitate corporis spiritalis, in qua sanctorum caro mutabitur. Ex eodem libro de Civitate Dei XXII.--Cum haec promissio complebitur, quid erimus? quales erimus? quae bona in illo regno accepturi sumus, quandoquidem Christo moriente pro nobis tale jam pignus accepimus? Qualis erit spiritus hominis, nullum omnino habens vitium, nec sub quo jaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima virtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo vel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate et sine ulla difficultate! Quale erit corpus quod omnimodo spiritui subditum, et eo sufficienter vivificatum, nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.
CAPUT CLXI. De pervicacia quorumdam qui resurrectionem carnis, quam, sicut praedictum est, totus mundus credit, impugnant. Verum de animi bonis quibus post hanc vitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi, negantes paucissimos reliquerunt; et ad Christum, qui hoc quod istis videtur absurdum, in sua resurrectione monstravit, fideli corde conversi sunt docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credit mundus, quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque enim Petri [Porphyrii] maleficiis, eam cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. Ille est enim Deus, quem sicut jam dixi aliquoties nec commonere [commemorare] me piget, confitente Porphyrio, atque id oraculis deorum suorum probare cupiente, ipsa numina perhorrescunt: quem sic laudavit, ut eum et Deum Patrem et regem vocaret. Absit enim ut sic intelligenda sint quae praedixit quomodo volunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non potius ita sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo quod crediturus praedictus est credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint vana esse conscripta, injuriam faciant illi Deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei, vel etiam graviorem faciunt injuriam si aliter dicunt esse intelligenda, non sicut mundus ea credidit quem crediturum esse laudavit, ipse promisit, ipse complevit. Verum [Cur] enim non potest facere ut resurgat caro et vivat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo? sed de omnipotentia ejus qua tot et tanta facit incredibilia, jam multa diximus. Si volunt invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: Mentiri non potest. Credamus ergo quod potest, non credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit, credant esse facturum, quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus quem crediturum praedixit, quem crediturum esse laudavit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse jam ostendit. Hoc autem malum esse unde demonstrant [demonstravitt]? non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum jam disputavimus, de aliis hominum conjecturis satis diximus, quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae valetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. Legant superiora operis hujus, qui vel non legerunt, vel volunt recolere quod legerunt.
CAPUT CLXII. Quomodo Porphyrii definitio ipsius Platonis sententia destruatur; ex eodem libro XXII. Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. Nihil ergo prodest (quia incorruptibile diximus futurum corpus) si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed jam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputavi. Verum hic unum inde tantum commemorabo: emendet libros suos istorum omnium magister Plato, et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est, esse morituros, quos in coelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus a quo facti sunt, quo possent esse securi immortalitatem, id est, in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id 105 habente, sed suo consilio praevalente, promisit, ubi etiam illud evertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe, juxta eumdem philosophum, ubi diis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod impossibile est, se dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: Quoniam estis orti, inquit, immortales esse et indissolubiles non potestis, non tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata periment, nec erunt valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati. Si non solum absurdi, sed surdi non sunt, qui haec audiunt, non utique dubitant diis factis ab illo deo qui eos fecit, secundum Platonem, quod est impossibile fuisse promissum. Qui enim dicit, Vos quidem immortales esse potestis, sed mea voluntate immortales eritis, quid aliud dicit, quam, Id quod fieri non potest, me faciente, tamen eritis? Ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui juxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. Quid adhuc quod promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quandoquidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus? Non ergo ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum; et in quo convenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt. Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Virgilius ubi ait: Rursus et incipiant in corpore velle reverti; sic, inquam, cupiditatem revertendi ad corpora non habebunt, cum corpora in quae reverti cupiunt secum habebunt, et sic habebunt, ut nunquam non habeant, nunquam ea prorsus, vel exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.
CAPUT CLXIII. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, veritate neuter deviaret; ex eodem libro XXII. Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse; ideo enim dixit etiam sapientium animas, post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi nunquam esse redituram: ac per hoc quod verum vidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam justorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod verum vidit Porphyrius, si dedisset Platoni, nunquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et [ut] singuli utrumque dicerent, puto quod viderent esse jam consequens ut redirent animae ad corpora, et alia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter viverent, quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi hujus sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: Redibunt ad corpora; dicat Plato cum Porphyrio: Non redibunt ad mala, et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non erunt, nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne futuras [facturas]. Hoc enim, quantum existimo, jam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent in quibus mala hujus saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.
CAPUT CLXIV. Quid ad veram resurrectionis fidem, vel Plato, vel Labeo, vel etiam Varro conferre potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent; ex eodem libro, titulo 28. Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus, et propter nonnulla quae veraciter sensit, amantes Platonem, dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse, quod quidem sic tangit in libro de Republica Tullius, ut eum lusisse potius quam id verum esse affirmet, dicere voluisse [quam quod id verum esset affirmando dicere noluisse]. Inducit enim hominem revixisse et narrasse quaedam quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos, et occurrisse invicem in quodam compito, deinde ad corpora sua jussos fuisse remeare, et constituisse inter se amicos esse victuros, atque ita esse factum, donec postea morerentur: sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum quos resurrexisse novimus, et huic quidem redditos vitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in libris quos conscripsit de Gente populi Romani, cujus putavi verba ipsa esse ponenda. Genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant παλίγγενεσϊαν Graeci, ascripserunt [hanc scripserunt] confici in annis numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima quae fuerint conjuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in conjunctionem. Iste Varro quidem, sive illi Genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit quorum commemoravit sententiam) aliquid dixerunt quod, licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, nunquam ea sunt postea relicturae); tamen multa illius impossibilitatis qua contra nos isti garriunt argumenta convellit et destruit. Qui enim hoc [haec] sentiunt, sive senserunt, non eis visum est fieri non posse ut dilapsa cadavera in auras, in pulverem, in cinerem, in humores, in corpora vescentium bestiarum, vel ipsorum quoque hominum, ad id rursus redeant quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, vel potius quicunque illos diligunt et adhuc vivunt, si nobis consentiunt, etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens quod fides praedicat Christiana, quod talia corpora receptura sint, quibus sine ullo modo [alia corpora recepturas in quibus sine ullo malo] in aeternum feliciter vivant; assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus ante fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione solvetur.
CAPUT CLXV. De qualitate visionis qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt; ex eodem libro XXII. Nunc jam quid acturi sint in corporibus immortalibus, atque in spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter jam vivente, quantum Dominus dignatur adjuvare videamus. 106 Et illa quidem actio, vel potius quies atque otium, quale futurum sit, si verum velim dicere nescio. Non enim hoc unquam per sensus corporis vidi; si autem mente, id est intelligentia, vidisse me dicam, quantum est, aut quid est nostra intelligentia, ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, superat omnem intellectum: quem, nisi nostrum aut fortasse etiam sanctorum [omnium] angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace victuri sunt, profecto in ea pace victuri sunt, quae superat omnem intellectum, quoniam nostrum quidem superat [quod nostrum quidem superat] non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse videatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus novit, non eam nos sic possumus nosse, nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro pacis ejus participes facti, summam in nobis atque inter nos, et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus: isto modo, pro suo modo sciunt eam sancti angeli, homines autem nunc longe infra quantumlibet provectu [profectu] mentis excellant. Considerandum est enim quantus vir dicebat: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est, et videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sic jam vident angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum, et accepto spiritus pignore, translati ad regnum Christi, ad eos angelos jam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua jam tot libros scripsimus, Dei civitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli Dei, quemadmodum Christus Dei, Christus est noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Dixit autem Jesus: Videte, ne condemnetis unum de pusillis istis; dico enim vobis, quia angeli eorum semper in coelis vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus, sed nondum ita videmus propter quod ait Apostolus quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Joannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; facies autem Dei manifestatio ejus intelligenda est, non aliquid tale membrorum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod jam video, sed dico quod credo secundum illud quod in psalmo lego: Credidi, propter quod et locutus sum. Dico itaque, visuri sunt [dico itaque quod visuri sint] Deum in ipso corpore, sed utrum per ipsum sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare ac terram, et quae sunt in ea, non parva quaestio est. Durum est enim dicere quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum volent. Durius autem quod ibi Deum quisquis oculos clauserit non videbit. Si enim propheta Eliseus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera quae dedit ei Naaman Syrus (quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat), quod servus nequam Domino suo non vidente latenter se fecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes? Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus: Ex parte, inquit, scimus, et ex parte prophetamus, cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcunque hominum, verumetiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti. Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad juvenem. Vidit tamen Eliseus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat; ita ne cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae videnda sunt, oculis corporeis quibus Eliseus absens ad servum suum videndum non indiguit indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi verba prophetae: Nonne cor meum tecum erat, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et accepisti pecuniam? etc. Sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi? Corde suo ergo se dixit hoc vidisse propheta, adjuto quidem mirabiliter nullo dubitante divinitus; sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus? Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia, quae tamen spiritu videre posset, etiamsi illos clauderet, sicut vidit absentia ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt, sed utrum videbunt, et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus, proculdubio per eos Deus videri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in coelo esse et in terra (ipse quippe ait per prophetam: Coelum et terram ego impleo), aliam partem dicturi sumus eum in coelo habere, et in terra aliam, sed totus in coelo est, totus in terra; non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum non ut acrius videant, quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae. Quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia, nihil aliud possunt videre quam corpora: sed ut videant et incorporalia. Et fortasse ista virtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti viri Job, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus videt te, propterea despexi memetipsum, et distabui et aestimavi me terram et cinerem. Quamvis nihil hic prohibeat oculum cordis intelligi, de quibus oculis ait Apostolus: Illuminatos oculos habere cordis vestri: ipsis autem videri Deum cum videbitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait Deus ille magister: Beati mundi corde quoniam ipsi [Deum] videbunt. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis videatur, hoc in ista quaestione versamus. Illud enim 107 quod scriptum est, Et videbit omnis caro salutare Dei; sine illius [ullius] nodo difficultatis sic intelligi potest, ac si dictum fuerit, et videbit omnis homo Christum Dei, qui utique in corpore visus est, et in corpore videbitur quando vivos et mortuos judicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed evidentius venerandi illius senis Simeonis verba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Illud etiam quod ait, Supra memoratus Job, sicut in exemplaribus quae ex Hebraeo sunt invenitur: Et in carne mea videbo Deum; resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetavit, non tamen dixit, per carnem meam; quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intelligi, qui per carnem in carne videbitur: nunc vero potest et sic accipi in carne mea videbo Deum [salvatorem meum], acsi dixisset, in carne mea ero cum videbo Deum. Et illud quod ait Apostolus, Facie ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales nos visuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione videbimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu. Nec aliter intelligimus quod in psalmo canitur: Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non erubescent. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur); ubi aliqua quae aliter intelligi nequeant divinarum scripturarum non occurrit, et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae nostrae. Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intelligibilia videri, et sensu corporis sensibilia, id est corporalia ut nec intelligibilia per corpus, nec corporalia per seipsam mens valeat intueri, si posset [et] nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse videre Deum. Sed istam ratiocinationem; et vera ratio, et prophetica [irridet] inridet auctoritas. Quis enim ita sit aversus a vero ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Nunquid ergo corpus habet per cujus oculos ea possit addiscere? deinde quod de propheta Heliseo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu non per corpus corporalia posse cerni? Quando enim servus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est, quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum vidit. Sicut ergo constat corporalia videre spiritum, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore videatur et spiritus? Spiritus enim est Deus, deinde vitam quidem suam quo nunc vivit in corpore, et haec terrena membra vegetat facitque viventia interiore sensu quisque non per corporeos oculos novit, aliorum vero vitas cum sint invisibiles per corpus videt. Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? vitas autem sine corporibus, corporeis oculis non videmus. Quamobrem fieri potest valdeque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora coeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem, et universa etiam corporalia gubernantem, per corpora quae gestabimus, et quae conspiciemus, quaquaversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus, non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, et ex parte, ubi plus in nobis valet fides qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales: sed sicut homines inter quos viventes motusque vitales exserentes [exercentes] vivimus, mox ut aspicimus non credimus vivere, sed videmus, cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus. Ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferimus incorporeum Deum omnia regentem, etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis, sive scripturarum testimoniis divinarum, vel difficile, vel impossibile est ostendere; aut quod est ad intelligendum facilius, ita nobis Deus erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in seipso, videatur in coelo novo et terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura; videatur et per corpora in omni corpore quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis: tunc enim implebitur quod Apostolus cum dixisset: Nolite ante tempus quidquam judicare; mox addidit: Donec veniat Dominus et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.
CAPUT CLXVI. De aeterna felicitate Civitatis Dei, Sabbatoque perpetuo, ex eodem libro XXII de Civitate Dei. Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus qui erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio: admoneor etiam sancto Cantico, ubi lego vel audio: Beati qui habitant in domo tua [Domine]; in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certe securitas [sed plena, certa, secura,] sempiterna felicitas: proficient laudibus Dei. Omnes quippe illi de quibus jam sum locutus, qui nunc latent harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum caeteris rebus quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem, rationabilis pulchritudinis delectatione succendent [succedent]. Qui motus illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non valeo. Tamen et motus, et status, sicut ipsa species decens erit quicumque erit ubi quod non decebit non erit. Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus, nec volet aliquid spiritus quod nec spiritum possit decernere [decere] corpus. Vera ibi gloria erit ubi laudantis nec errore quisque nec adulatione laudabitur. Verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno, sed nec ad eum ambiet [ambiget] ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus. Vera pax, ubi nihil adversi, nec a seipso, nec ab alio quisque patietur: praemium virtutis erit ipse qui virtutem dedit eique seipsum, quo melius et majus nihil possit esse promisit. Quid est enim aliud quod per Prophetam dixit, Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi, Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur [desiderentur], 108 et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait Apostolus, Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur; hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita communis aeterna. Caeterum qui futuri sint promeritis praemiorum, etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint non est ambigendum, atque id etiam beata illa civitas magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli caeteri, tanquam nolit esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo concordiae vinculo ei, qui accepit obstrictus, quam nec in corpore vult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat ne velit amplius, nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt, magis quippe erit liberum a delectatione peccandi, usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare. Hoc autem novissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit. Verum hoc quoque Dei munere non suae possibilitate naturae: aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei; Deus natura peccare non potest, particeps vero Dei ab illo accipit ut peccare non possit. Servandi autem gradus erant divini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, novissimum quo peccare non posset; atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret; sed quia peccavit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima erit, non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis voluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. Nam utique peccando, nec pietatem, nec felicitatem tenuimus, voluntatem vero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe Deus ipse nunquid quoniam [quia] peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius civitatis, et una in omnibus, et inseparabilis in singulis voluntas libera, ab omni malo liberata, et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum jucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum, nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit grata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis novit, sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una qua potentiam mentis non latent, altera qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur vitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam vitam); ita et obliviones malorum duae sunt (aliter ea namque obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus); ille si peritiam negligat, iste si miseria careat. Secundum hanc oblivionem quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum: carebunt enim omnibus [malis], ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alloquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, Misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cujus sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi jucundius civitati. Ibi perficietur: Vacate, et Videte, quoniam ego sum Deus, quod erit vere maximum Sabbatum non habens vesperam, quod mandavit [commendavit] Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis, quae inchoavit Deus facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando ejus fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti [refecti], ibi vacantes videbimus quoniam ipse est Deus, quod nobis nos ipsi esse voluimus quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii; et recedentes a vero Deo, quo faciente dii essemus ejus participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira ejus defecimus, a quo refecti et gratia majore perfecti, vacabimus in aeternum, videntes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelliguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc Sabbatum adipiscendum imputantur, quia si nobis ea tribuerimus servilia erunt, cum de Sabbato dicatur: Omne opus servile non facietis in eo. Propter quod per Ezechielem prophetam dicitur: Et Sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent, quia ego Dominus qui sanctifico eos [refecti]: hoc perfecte vacabimus, et perfecte videbimus quia ipse est Deus [hoc perfecte tunc sciemus quando perfecte vacabimus, et perfecte videbimus, quia ipse est Deus]. Ipse etiam numerus aetatum veluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur qui in scripturis videntur expressi, iste sabbatismus evidentius apparebit, quoniam septimus invenitur ut prima aetas, tanquam primus dies sit ab Adam, usque ad diluvium. Secunda inde usque ad Abraham non aequalitate temporum, sed numero generationum. Denas quippe habere reperiuntur, hinc jam sicut Evangelista Matthaeus determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur adventum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur, ab Abraham usque ad David una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad carnalem Christi nativitatem. Fiunt itaque omnes quinque: Sexta nunc agitur, nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Post hanc tanquam in die septimo requiescet Deus, cum eumdem diem septimum, quod nos erimus [Post hanc tanquam in die septimo requiescet Deus cum eumdem diem septimum quod nos erimus], in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare, haec tamen septima erit Sabbatum nostrum cujus finis non erit vespera, sed Dominicus dies, velut octavus aeternus qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, verum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus; ecce quod erit in fine, sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum cujus nullus est finis? 109
CAPUT CLXVII. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad Dominum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit, ex libro II de Consensu evangelistarum, titulo XX. Videamus utrum sibi de servo Centurionis Matthaeus Lucasque consentiat. Matthaeus enim dicit, Accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens, Puer meus jacet in domo paralyticus; cui videtur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et sanaret servum ejus. At illi, cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc ei [illi] praestes, diligit enim Gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis: Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari, non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. Propter quod et me ipsum non sum dignus arbitratus ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanabitur puer meus. Si enim ita hoc gestum est, quomodo erit verum quod Matthaeus narrat? Accessit ad eum quidam Centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit? nisi diligenter advertentes intelligamus, Matthaeum non omnimodo deseruisse usitatum morem loquendi. Non solum enim dicere solemus accessisse aliquem, etiam antequam perveniat illuc, quo dicitur accessisse. Unde etiam dicimus, parum accessit, vel multum accessit, eo quo appetit pervenire: verum etiam ipsam perventionem, cujus adipiscendae causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem pervenit non videat ille qui pervenit, cum per amicum pervenit ad aliquem, cujus ei favor est necessarius Quod ita tenuit consuetudo, ut etiam jam vulgo perventores appellentur, qui potentium quorumlibet tanquam inaccessibiles animos, per convenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. Si ergo ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra perventionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit pervenire? Non ergo absurde Matthaeus, etiam quod vulgo posset intelligi, per alios facto accessu centurionis ad Dominum, compendio dicere voluit, Accessit ad eum centurio. Verumtamen non negligenter intuenda est etiam sancti evangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quod scriptum est in psalmo: Accedite ad eum et illuminamini. Proinde quia fidem centurionis, qua vere acceditur ad Jesum, ipse ita laudavit ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israë ipsum potius accessisse ad Christum dicere voluit prudens Evangelista, quam illos per quos verba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intelligere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius, qui mentiri non potuit. Sic enim illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, quamvis fimbriam vestimenti ejus tenuerit, magis tamen tetigit Dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum: ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Jam caetera in hoc capitulo, quae alter dicit, et alter praetermittit, superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inveniantur habere contrarium.
CAPUT CLXVIII. In miraculo de quinque panibus, quemadmodum inter se omnes quatuor evangelistae consentiant. Hoc ergo miraculum quod omnes quatuor evangelistae commemorant, et putantur inter se [aliquid] discrepare considerandum atque tractandum est; ut ex hoc etiam ad caetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diversis eadem tamen sententia retinetur, et eadem rerum veritas custoditur. Et inchoanda quidem est consideratio, non a Matthaeo secundum ordinem evangelistarum, sed a Joanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est Dominus. Ita enim dicit: Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere (erat autem fenum mulum in loco). Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. Accepit ergo panes Jesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis quae superfuerunt his qui manducaverunt. Non hic quaeritur quod iste dixit, cujusmodi essent panes, hordeaceos enim fuisse non tacuit, quod caeteri tacuerunt. Neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque millia virorum mulieres et parvulos, quod dicit Matthaeus, et omnino jam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus, neminem moveri oportere cum ab alio dicitur, quod ab alio praetermittitur. Sed quaeritur quomodo ea quae dixerunt vera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud, alter excludat? Si enim Dominus, secundum narrationem Joannis, perspectis turbis, quaesivit a Philippo, tentans eum, unde illis escae dari possent, potest movere quomodo sit verum quod alii narraverunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis; quibus ille respondit secundum Matthaeum: Non habent necesse ire, date eis vos manducare. Cui etiam Marcus Lucasque consentiunt, tantum hoc praetermittentes quod ait: Non habent necesse ire. Intelligitur ergo post haec verba Dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo, quod Joannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Joannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi, hoc et caeterorum [hoc ex ore caeterorum] Philippum respondisse quanquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. Quid ergo ait Philippus, Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum qudi accipiat; hoc est dicere quod ait Marcus: Euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus manducare. Quod autem commemorat idem Marcus, dixisse Dominum: Quot panes habetis? Praetermiserunt caeteri. Quod autem Andreas apud Joannem de quinque panibus 110 et duobus piscibus suggessit, hoc caeteri pluralem numerum, pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt: et Lucas quidem responsionem Philippi, et responsionem Andreae, in unam sententiam constrinxit. Quod enim ait: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces; Andreae retulit responsionem: quod vero adjunxit: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas: Videtur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit, quanquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intelligi. Cum enim dixisset: Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; adjunxit etiam ipse: Sed haec quid sunt inter tantos? Hoc est dicere, nisi forte nos camus et emamus in omnem hanc turbam escas. Ex qua universa varietate verborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet, salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium voluntatem, cui demonstrandae invigilare debent omnes veredici [veridici] narratores cum de homine, vel de angelo, vel de Deo aliquid narrant. Horum enim voluntas verbis promi potest, ne de ipsa aliquid inter se discrepent. Sane praetermittere non oportet hoc loco, intentum et ad caetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos jussos esse discumbere; Marcus vero et quinquagenos [et centenos], quod hic ideo non movet, quia anus partem dixit, alter totum. Qui enim de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit. Nihil itaque contrarium est. Verumtamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, valde videretur esse contrarium, nec facile dignosceretur, utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum [utrumque dictum esse unum, aut ab altero alterum] ab altero esse commemoratum, et tamen attentius consideratum, inveniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua ejusmodi, quae parum intendentibus et temere judicantibus contraria videantur, et non sint.
CAPUT CLIX. Quomodo Matthaeus Marco congruat de virga, quam secundum Matthaeum dicit Dominus non ferendam; secundum Marcum autem solam ferendam; ex eodem libro de Consensu evangelistarum II. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverunt dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; et sequatur etiam ipse non peram, non panem, neque in zona aes: ut ostendat in eodem loco versari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec virgam ferendam. Quod ita solvitur ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat; et sub alia qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum; illa seductionis est, haec probationis. Sicut judicium aliter accipitur, de quo dictum est: Qui bene fecerunt in resurrectionem vitae, qui male fecerunt in resurrectionem judicii; et aliter, de quo dictum est: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Illud enim judicium damnationis est, hoc discretionis. Et multa alia sunt verba quae non habent unam significationem; sed diversis locis congruenter posita, diverso modo intelliguntur, et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: Nolite, pueri, effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis. Hoc enim breviter clausa sententia dici potuit. Nolite esse pueri, sed estote pueri; et illud: Si quis putat se sapientem esse in vobis, in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Quid enim aliud dixit, quam, non sit sapiens ut sit sapiens? Aliquando autem clausae ita dicuntur, ut exerceant inquirentem; ut est quod ait ad Galatas: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui enim putat se aliquid esse cum nihil sit, seipsum seducit: opus autem suum probet unusquisque, et sic [tunc] in semetipso habebit gloriam et non in altero; unusquisque enim onus proprium portabit. Nisi oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, proculdubio putabis, eumdem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc in una sententia, tam vicine positis verbis, qui cum paulo ante diceret: Alter alterius onera portate, postea dixit: Unusquisque proprium onus portabit. Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actionibus nostris. Illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur: ita et virga intelligitur spiritaliter, de qua dicebat Apostolus, In virga veniam ad vos; et corporaliter qua utimur, sive ad equum, sive ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias hujus nominis figuratas significationes. Utrumque ergo accipiendum est a Domino Apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam, continuo subjecit: Dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis, quibus Evangelium credentibus annuntiarent, tanquam stipendia militantibus, tanquam fructum vineae plantatoribus, tanquam lac gregis pastoribus. Unde Paulus dicit: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus Evangelii. Unde paulo post dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestati vestrae participant, non magis nos? sed non usi sumus hac potestate. Unde apparet haec non ita praecepisse Dominum, tanquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit idem Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset: sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur, nisi fiat inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti, etiam quam de suo jure [licet cuique non uti et tanquam de suo jure] cedere. Haec ergo loquens Dominus discipulis, id agebat quod ipse Apostolus paulo post apertius ita explicat: Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt; qui altari deserviunt, altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem horum nihil usus sum. Cum itaque dicit, ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam serviendi necessitatem. Hoc ergo ordinans Dominus quod eum ordinasse dicit Apostolus, qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna nec minima. Ideo posuit, nec virgam: ostendens a fidelibus suis, omnia 111 deberi ministris suis nulla superflua requirentibus, ac per hoc addendo: Dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et illustravit, unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, potuit enim etiam sic breviter dici, Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam tantum [nec virgam, nisi virgam tantum]: ut illud quod dictum est, nec virgam, intelligatur, nec minimas quidem res: quod vero adjunctum est, nisi virgam tantum, intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit, sed quia non utrumque unus evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam dixit, esse contrarius; sed jam ratione reddita non putetur. Sic et calciamenta, cum dicit Matthaeus, in via non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur ne desint [ut non desint]. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquis eorum praeter eam quam [qua] esset indutus, aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset eum illa ex potestate posse accipere [aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset cum ex illa potestate posset accipere]. Proinde Marcus; dicendo calciari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est ne occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari, vel haberi duas tunicas; sed expressius indui prohibet, dicens, Et ne induerentur duabus tunicis; quid eos monet, nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Ita Dominum [omnia] dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate; sed evangelistas alia istum alia illum inseruisse scriptis suis, quaedam vero eadem, vel duos, vel tres eorum quoslibet, vel omnes quatuor posuisse; nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta, seu facta sunt. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, caetera ejus inspectet [inspiciat], videbit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. Potest enim iste, ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit, quoniam monet ut non sciat sinistra quid faciat dextra, et ipsas eleemosynas, et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare. Sane rursus admoneo quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis Dominum multa iterasse, quae alibi jam dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum [vel] ex alio evangelista non convenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intelligere debeat iterum alibi dici, quod jam alibi dictum erat, nec tantum de dictis, verumetiam de factis observari debere. Nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere, calumniari autem Evangelio; dum non credit, iterum factum, quod iterum fieri non potuisse nemo convincit, sacrilegae vanitatis est.
CAPUT CLXX. De eo quod Matthaeus et Marcus dicunt: Post sex dies factum; Lucas dicit, post octo; ex eodem libro II de Consensu Evangelistarum. Sequitur Matthaeus: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum, etc., usque ad illud, ubi ait: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Haec visio Domini in monte orantibus Petro, Jacobo et Joanne, ubi etiam de coelo, isti [illi] testimonium paternae vocis perhibitum est, a tribus evangelistis eodem ordine memoratur, et ad easdem omnino sententias: sed caetera secundum genera locutionum diversa, sine ulla sententiarum diversitate, quae multis locis superius demonstravimus, videri a legentibus possunt. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos movet, sed ratione reddita instruendi. Dies enim quando enuntiamus dicentes, Post tot dies; aliquando non annumeramus eum in quo loquimur, et eum quo res ipsa futura est quam praenuntiamus vel pollicemur; sed medios post quos revera plenos atque integros, illud futurum est. Hoc fecit Matthaeus et Marcus, excepto eo die quo haec loquebatur [Jesu], et illo quo exhibuit memoratam in monte visionem, medios dies intuentes dixerunt: Post sex dies, quod ille annumeratis finalibus, id est, primo atque ultimo, dixit, Post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur. Item quod Lucas ait de Moyse et Elia: Factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nobis hic esse, etc. Non debet putari contrarium ei, quod Matthaeus Marcusque ita conjunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Elias cum Domino loquerentur. Non enim expresserunt quod tunc, sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus, hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis Domino suggessisse. Addidit etiam Lucas, intrantibus illis in nubem factam esse vocem de nube, quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt.
CAPUT CLXXI. De alabastro unguenti; quomodo non repugnet Matthaeo et Marco dicentibus: Ante biduum Paschae; Joannes qui dicit: Ante sex dies; ex eodem libro II de Consensu Evangelistarum. Cum esset Jesus in Bethania, in domo Simonis Leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis, etc., usque ad illud, ubi ait: Dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Nunc jam de muliere atque unguento pretioso, quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim, quamvis simile factum commemoret, nomenque conveniat ejus apud quem convivabatur Dominus (nam et ipsum Simonem dicit); tamen [quia] non est contra naturam vel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint, et unum nomen habere homines duo. Potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cujus domo, hoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas, in Bethania rem gestam dicit quam narrat; et quamvis non commemoret civitatem aut castellum ubi factum sit, tamen non videtur in eodem loco versari ejus narratio. Nihil itaque aliud intelligendum arbitror, nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Jesu, et osculata est, et lavit lacrymis, et tersit capillis, et unxit unguento; cujus Dominus, adhibita similitudine de duobus debitoribus, ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum; sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narravit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrymis meruit peccatorum remissionem. Nam et Joannes quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, cum [jam] de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret 112 in Bethaniam, quod idem ibi ita narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororis ejus; Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et tersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Hoc dicens Joannes attestatur Lucae, qui [hoc] in domo Pharisaei cujusdam Simonis factum esse narravit. Jam Maria itaque hoc fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Joanne scilicet, Matthaeo, Marco. Inter istos igitur tres Matthaeum, Marcum et Joannem quemadmodum hoc conveniat attendamus, de quibus non [est] dubium, quod eamdem rem narrant gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant murmuraverunt adversus mulierem, tanquam de perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus, caput Domini unguento perfusum dicunt, Joannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstravimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit videri contrarium; potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inveniri utrumque factum esse. Quo exemplo [nos] informari oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli evangelistae commemorant utrumque factum intelligere. Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem, nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. Sed cum [iste] contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui remaneret, nitens adversus veritatem Evangelii, quanto melius et religiosius contendit alius, non esse ita fractum, ut totum effunderet nitens pro veritate Evangelii; ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur; prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret; unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus. Caetera facti hujus nullam mihi videntur habere quaestionem. Quod enim alii dicunt discipulos murmurasse, de unguenti effusione pretiosi, Joannes autem Judam commemorat, et ideo quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Judam significatum, locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuavimus, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi, quod et alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint; [sed] Judas propterea dixerit, quia fur erat, caeteri vero propter pauperum curam; Joannem [autem] de solo illo id commemorare voluisse, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.
CAPUT CLXXII. De hora Dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus qui dicit, hora tertia, et Joannes qui dicit, hora quasi sexta, ex libro III de Consensu evangelistarum, titulo XIII. Si igitur hora quasi sexta, Pilato sedente pro tribunali, traditus est crucifigendus Judaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut verba Marci quidam non intelligentes putaverunt? Prius enim qua hora crucifigi potuerit videamus; deinde videbimus cur hora tertia crucifixum dixit Marcus: Hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus, Pilato sedente (ut dictum est) pro tribunali. Non enim plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta, et aliquid quid etiam de sexta esse coeperat. Nunquam autem isti dicerent quinta et quadrans, aut quinta trienna [et triens], aut quinta et semis, aut aliquid hujusmodi. Habent enim istum morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuens Matthaeus et Marcus dixerunt post sex dies, praesertim quia tam moderate idem Joannes locutus est, ut non diceret sexta, sed quasi sexta. Quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos intelligere, quemadmodum loqui Scripturae solent (sicut dixi) a parte totum, ut peracta quinta, et inchoata sexta, gererentur haec quae narrantur, in crucifixione Domini nostri, donec completa sexta, illo pendente fierent tenebrae, quibus tres evangelistae attestantur Matthaeus, Marcus et Lucas. Quaeramus jam consequenter cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem [sortes] super eis, quis quid tolleret, et secutus adjunxerit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Jam certe dixerat: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, sic etiam caeteri attestantur, quod, eo crucifixo, vestimenta divisa sunt. Si [ergo] ejus rei gestae tempus voluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: Erat autem hora tertia; utquid adjunxit: Et crucifixerunt eum; nisi quia voluit aliquid recapitulando significare, quod quaeritur [quaesitum] inveniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus universae Ecclesiae notum erat, qua hora Dominus ligno suspensus sit, unde posset hujusmodi error corrigi, vel mendacium refutari. Sed quia sciebat a militibus suspensum Dominum, non a Judaeis, sicut Joannes apertissime dicit, occulte ostendere voluit eos magis crucifixisse, qui clamaverunt ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. Intelligitur ergo fuisse hora tertia cum clamaverunt Judaei, ut Dominus crucifigeretur, et veracissime demonstratur, tunc eos crucifixisse, quando clamaverunt, maxime quia nolebant videri se hoc fecisse; propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum verba satis indicant secundum Joannem. Cum enim dixisset eis Pilatus: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt Judaei, Nobis non licet interficere quemquam. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum, quam militum manus. Facile autem videbit qui sine impietatis duritia voluerit attendere quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordaretur, qua hora Judaei crucifixerant Dominum, qui volebant in Romanos, vel principes, vel milites, transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. Ait enim: Et crucifigentes eum diviserunt 113 vestimenta ejus, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. Qui hoc, nisi milites, sicut Joannes manifestat? Ergo, ne quisquam cogitationem tanti criminis aversus a Judaeis, in milites illos converteret: Erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; ut illi eum potius crucifixisse inveniantur, quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens inquisitor inveniet cum adverterit hoc quod a militibus factum est, hora sexta factum est [esse], quanquam non desint qui Parasceve quam Joannes commemoravit, dicens, Erat autem Parasceve hora quasi sexta, hora diei [horam diei tertiam] tertia velint intelligi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa videatur, quando crucifixus est, atque illo jam pendente in ligno, aliae tres horae peractae sint, et tradiderit Spiritum ut ab ea hora qua defunctus est, id est, diei sexta, tenebrae fierent usque ad horam nonam. Dicunt enim, die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, Parasceven fuisse paschae Judaeorum, quod ab eodem sabbato inciperent azyma, sed tamen verum pascha quod jam in passione Domini gerebatur, non Judaeorum, sed Christianorum coepisse praeparari, id est, parasceven habere hora nona [ab hora noctis nona], in eo quod Dominus a Judaeis occidendus praeparabatur. Parasceve quippe interpretatur praeparatio. Ab illa ergo nona hora noctis, usque ad ejus crucifixionem, occurrit hora parasceve sexta, secundum Joannem, et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus illam horam recordatam recapitulando commemoraverit, qua clamaverunt Judaei, Crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua Dominus est crucifixus in ligno. Quis fidelis non huic faveat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conjici ab hora nona noctis unde coepisse parasceven paschae nostrae, id est, praeparationem mortis Christi congruenter intelligamus? Si enim dicamus eam coepisse quando a Judaeis apprehensus est Dominus, adhuc noctis primae partes erant: si quando ad domum perductus est soceri Caiphae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantaverat, quod ex Petri negatione colligimus, quae cum jam audiretur facta est: si autem quando Pilato traditus est, jam mane fuisse apertissime scriptum est. Restat ergo ut intelligamus, tunc coepisse istam parasceven paschae, id est, praeparationem mortis Domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt, Reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum invenitur, ut recapitulando intelligantur de Petri cognitione [negatione], postea dixisse, quod antea factum erat. Non enim absurde conjicitur eo tempore, quando (ut dixi) reum mortis pronuntiaverunt, nonam horam noctis esse potuisse. Ex qua hora usque ad horam qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceves, id est, praeparationis immolationis Domini, quod verum Pascha est, ut plena sexta ejusdem parasceves, quae plena diei tertia occurrebat, Dominus suspenderetur in ligno. Sive ergo hoc potius intelligendum eligatur, sive Marcus tertiam horam recoluerit, eamque maxime ad condemnationem Judaeorum in Domini crucifixione commemorare voluerit qua intelliguntur clamare potuisse ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus, quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad Dominum quam illi amici quos misit: proculdubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare impudentiam, et infirmorum imperitiam perturbare.
CAPUT CLXXIII. De duobus latronibus quomodo impari relatu Matthaeus ac Marcus sententia non discrepant, de Consensu Evangelistarum lib. III. Sequitur Matthaeus et dicit: Idipsum autem et latrones qui fixi erant [crucifixi] cum eo improperabant ei. Nam [Nec] Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis verbis, Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliviscamur. Ait Lucas: Unus autem de his qui pendebant latronibus, blasphemabat eum dicens, Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos; et sequitur idem ipse atque ita contexit: Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem juste (nam digna factis recipimus), hic vero nihil mali gessit: et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dicit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo, sicut Matthaeus dixit [dicit], Latrones qui fixi erant [crucifixi] cum eo improperabant ei; vel sicut Marcus dicit: Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei? quandoquidem unus eorum conviciatus est secundum Lucae testimonium, alter compescuit eum, et in Deum credidit, nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut [et] in Epistola ad Hebraeos legimus pluraliter dictum, Clauserunt ora leonum, cum solus Daniel significari intelligatur, et pluraliter dictum, Secti sunt, cum solo Esaia tradatur [cum de solo Esaia tradatur]. In psalmo etiam quod dictum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum: pluralem numerum pro singulari positum, in Actibus apostolorum exponitur. Nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt, qui testimonium ejus psalmi adhibuerunt. Sed quia et pagani solent calumniari Evangelium, videant quemadmodum locuti sunt auctores eorum Phaedras, Medeas, Clytemnestras, cum singulae fuerint. Quid autem usitatius, verbi gratia, quam ut dicat aliquis, Et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet. Tunc enim esset contrarium quod Lucas denuo manifestavit, si illi dixissent ambos latrones conviciatos Domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intelligi. Cum vero dictum est latrones, vel qui cum eo crucifixi erant, nec additum est ambo: non solum si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum [singularis] significari.
CAPUT CLXXIV. Decies Dominum apparuisse post resurrectionem evangelistae tradunt, ex eodem libro. Invenimus itaque apud quatuor evangelistas decies commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem: semel, ad monumentum mulieribus; iterum, eisdem regredientibus a monumento in itinere; tertio, Petro; quarto, duobus euntibus in castellum; quinto, pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi vidit eum Thomas; septimo, ad mare Tiberiadis; octavo, in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia jam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo, in ipso die, non in terra jam, sed elevatum in nube, cum in coelum ascenderet: quod Marcus et Lucas commemorant; Marcus quidem post illud quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans ut diceret: Et Dominus quidem, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum; Lucas autem praetermissis omnibus per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo diei resurrectionis ejus, quando in Hierusalem 114 pluribus apparuit, conjungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum, ita narrans: Eduxit autem illos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis, benedixit eis, et factum est cum benediceret eis, efferebatur in coelum [recessit ab eis et ferebatur in coelum]. Viderunt ergo eum praeter quod in terra viderant, etiamdum ferretur in coelum. Totiens ergo in Evangelicis libris commemoratur ab omnibus visus antequam ascendisset in coelum; in terra scilicet novies, et in aere semel ascendens. Sed non omnia scripta sunt, sicut Joannes fatetur. Crebra enim erat ejus cum illis conversatio per dies quadraginta priusquam ascendisset in coelum, non tamen eis per omnes quadraginta dies continuis apparuerat. Nam post diem primum resurrectionis ejus, alios octo dies intervenisse dicit Joannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die. Nihil enim repugnat, et deinde quando voluit, constituens eis quod et ante praedixerat eos in Galilaeae montem praecedere [ut eos in Galilaeae montem praecederet], atque omnino per illos quadraginta dies quotiens voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit, sicut Petrus dicit quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat. Qui simul, inquit, manducavimus et bibimus cum illo posteaquam resurrexit a mortuis per dies quadraginta. Non quod quotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent: nam erit contrarium Joanni qui octo illos dies interposuit, quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. Inde jam etiam si quotidie illis visus et cum illis convivatus est, nihil repugnat, et fortasse ideo dictum est per quadraginta dies. Qui quater deni sunt in mysterio, vel totius mundi, vel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more Scripturarum non dissone computari. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil afferat quaestionis: Resurrexit, inquit, tertio die secundum Scripturas, et apparuit Cephae. Non dixit, primo apparuit Cephae; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in Evangelio legitur. Postea, inquit, duodecim: quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die; deinde apparuit plusquam quingentis fratribus simul, sive isti cum illis undecim erant congregati, clausis ostiis propter metum Judaeorum, unde cum exiisset Thomas, venit ad eos Jesus, sive post octo illos dies quandolibet; nihil habet adversi. Postea, inquit, apparuit Jacobo: non tunc autem primum accipere debemus visum esse Jacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. Deinde apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed jam ut familiarius conversaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. Novissime autem omnium, inquit, quasi avortivo [abortivo] apparuit et mihi, sed hoc jam de coelo post non parvum tempus ascensionis suae. Nunc jam videamus quod distuleramus, cujus mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandaverit: Praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis: quod et sic completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quanquam sine praejudicio necessitatis, ut aut hoc solum, aut hoc primum exspectaretur fieri debuisse. Proculdubio ergo quoniam vox est ista non Evangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato Domini, et ipsius postea Domini, Evangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo, et a Domino dictum sit prophetice dictum accipiendum est; Galilaea namque interpretatur, vel transmigratio, vel revelatio. Prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, Praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis; nisi quia Christi gratia de populo Israël transmigratura erat ad Gentes? quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet, et hoc intelligitur, Praecedet vos in Galilaeam. Quod autem gaudentes mirarentur, disruptis et evictis difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, Ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis, ibi vivum corpus ejus in his quos [qui vos] susceperint agnoscetis; secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri quam promisit apud Joannem dilectoribus suis cum diceret; Et ego diligam eum et ostendam meipsum illi. Non utique secundum id quod jam videbant, et quod etiam resurgens cum cicatricibus, non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt. Illuc praecessit [Illuc nos], unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit: illa erit revelatio tanquam vera Galilaea; cum similes ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur ut ad ejus dextram segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illuc transmigrabunt, et eum videbunt quomodo non vident impii. Tolletur enim impius ut non videat claritatem Domini, et impii lumen non videbunt. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo servos perducet per formam servi, ut liberi contemplentur formam Domini.
CAPUT CLXXV. Quod in tribus activae, in Joannis autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant idoneis dignosceret, quia non perfecte, sed ex parte sit, ideo sic manebit donec veniat, ex libro de Consensu evangelist. IV. Discipulis etiam insufflando dedit Spiritum sanctum, ne ipse Spiritus qui Trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantummodo Patris esse non etiam Filii Spiritus putaretur. Postremo suas oves Petro amanti [se], eumque amorem ter confitenti commendans dicit, eumdem Joannem sic se velle manere donec veniat, ubi etiam mihi videtur alto docuisse mysterio istam ipsam Joannis evangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis aequalitas et incommutabilitas videri potest, et qua maxime proprietate distet a caeteris homo cujus susceptione Verbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse Dominus venerit, ideo sic manebit donec veniat. Manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit cum apparuerit vita nostra, et nos cum ipso apparebimus in gloria. Quisquis autem arbitratur homini vitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium, serenissima incommutabilis veritatis luce potiatur, et mente penitus a consuetudine vitae hujus alienata, illi constanter et indeclinabiliter baereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intelligit. Credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque 115 fallaci, quandiu sumus in corpore peregrinari nos a Domino et ambulare per fidem, nondum per speciem, ac sic perseveranter retinens atque custodiens fidem, spem et charitatem, intendat in specie ex pignore quod sancti Spiritus accepimus, qui nos docebit [docet] omnem veritatem, cum Deus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis. Prius autem quam vivificetur hoc quod mortuum est, propter peccatum proculdubio corruptibile est, et aggravat animam; et si quando a vita excedit hanc nebulam qua tegitur omnis terra, id est, hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis vita terrena, tanquam rapida coruscatione perstringitur, et in suam infirmitatem redit, vivente desiderio quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia qua figatur, et quanto quisque hoc magis potest, tanto major est; quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus hujus saeculi moralis virtutis actione, tanquam in comitatu trium illorum evangelistarum cum mediatore Christo ambulans; eumque qui Filius Dei semper est, propter nos filium hominis factum, ut sempiterna virtus ejus et divinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret viam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccaverit, ab eodem sacerdote Christo expietur, atque ita in actione bonae conversationis et vitae nutritis pennis, geminae dilectionis, tanquam duabus alis validis evectus a terris, ab eodem ipso Christo Verbo illuminetur, Verbo quod In principio erat, et Verbum apud Deum erat, et Verbum Deus erat; etsi per speculum et in aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. Quapropter quamvis in illis tribus activae, in Joannis autem Evangelio dona contemplativae virtutis eluceant eis qui haec [hoc] dignoscere sunt idonei, tamen et hoc Joannis, quoniam ex parte est, sic manebit donec veniat quod perfectum est. Et alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alius diem Domino sapit, alius de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius levatus usque ad tertium coelum ineffabilia verba audit: omnes tamen quandiu sunt in corpore peregrinantur a Domino, et omnibus bonae spei fidelibus in libro vitae scriptis servatur quod dictum est: Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Verumtamen in hac peregrinatione, quantum in rei hujus intelligentia quisque profecerit, tanto magis caveat diabolica vitia, superbiam et invidentiam; meminerit hoc ipsum Evangelium Joannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem veritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine charitatis. Et quia [illud] praeceptum verissimum ac saluberrimum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus; qui evangelista Christum longe caeteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lavat.
CAPUT CLXXVI. De eo quod ait: Nemo novit Filium nisi Pater, ex libro I Quaestionum Evangelii. Cum diceret, Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit, Et cui voluerit Pater revelare, quemadmodum cum diceret, Nemo novit Patrem nisi Filius, addidit, Et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci nisi a Patre solo, Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius; sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem, et ipsum Filium per Filium revelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut quod postea intulit, Et cui voluerit Filius revelare, non Patrem tantum, sed etiam Filium accipias. Ad totum enim quod dixit illatum est, Verbo enim suo se Pater declarat [ipse Pater declaratur]. Verbum autem, non solum id quod per Verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.
CAPUT CLXXVII. De pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad illos qui nec humiliari cum Joanne nec cum Christo gaudere voluerunt, ubi quae sit vera ciborum parcimonia pulcherrime docet, ex libro II Quaestionum Evangelii. De pueris sedentibus in foro et ad invicem clamantibus, converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis et non saltastis, ad ipsum Dominum [pertinet], qui utendo cum caeteris cibo et potu laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt, dicentes illum daemonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per abundantiam, non se corrumpendi atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas multum interest, cum videamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur ardenter et intolerabiliter, et omnino turpiter inhiare; alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae, et pro suae valetudinis necessitate, quis capiat, sed quanta felicitate et serenitate animi careat, cum his vel oporteat, vel etiam necesse est carere, ut illud in animo Christiani compleatur [compleat] quod Apostolus dicit: Scio et minus habere, scio et abundare, ubique in omnibus [in omnibus et in omnibus] imbutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat; et illud; Neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus; et illud: Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium. Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, in Spiritu sancto. Justificatur 116 ergo [etiam] sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem vero carendi talibus, et amorem fruendi aeternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.
CAPUT CLXXVIII. De voracitate, etiam in vilissimis cibis, ex libro III de Doctrina Christiana. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans, aut superstitiosus est. Quisquis vero sic eis utitur, ut metas et consuetudines bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est; in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido [utentis] in culpa est. Quid igitur locis, et tempori, et pars [temporibus personisque] conveniat diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae [cupidinis] vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem infoedissima gulae flamma in vilissimum ardescat, et sanius quisque maluerit more Domini pisce vesci, quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more jumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus utuntur escis, nam in omnibus hujuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi, vel probandum est, vel improbandum quod facimus.
CAPUT CLXXIX. De impossibilitate jejunandi sub praesentia sponsi, ubi duo jejunia probat, unum tribulationis et aliud gaudii: ex lib. II Quaest. Evang. Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio. In tribulatione ad propitiandum Deum pro peccatis, in gaudio vero cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium major sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset cur discipuli ejus non jejunarent, de utroque jejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione jejunari solet, pertinet quod ait, Filios sponsi tunc jejunaturos, cum ablatus ab eis fuerit sponsus. Tunc enim desolabuntur, et in moerore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur, quo dono percepto, etiam jejunii alterum genus, quod fiet per laetitiam jam renovati in vitam spiritalem, convenientissime celebrabunt, quod antequam accipiant, dicit eos tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est, aliqua particula doctrinae quae ad novae vitae temperantiam pertinet, quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quae ad jejunium ciborum valet importune traditur, cum illa doceat generale jejunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. Cujus quasi pannum, id est, partem aliquam quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus, adhuc veteri consuetudini deditis, impertiri, quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est spiritalibus praeceptis, facilius disrumpi quam id posse contineri dicit. Erunt autem jam utres novi cum post ascensum Domini desiderio consolationis ejus, orando et sperando innovantur [innovabantur]. Tunc enim acceperunt Spiritum sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diversis gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni, novum enim vinum jam novis utribus venerat.
CAPUT CLXXX. De homine qui descendebat a Jerusalem in Jericho; ex libro II Quaestionum Evangelii. Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho. Ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem civitas pacis, illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus est. Jericho luna interpretatur, et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit. Latrones, diabolus et angeli ejus, qui eum spoliaverunt immortalitate, et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semivivum, quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere Deum visus [vivus] est homo; ex parte qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et levita, qui eo viso praeterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quae non poterant prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum est cohibitio peccatorum; oleum consolatio spei bonae, propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis; vinum exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Jumentum ejus est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi jumento est in ipsam incarnationem Christi credere. Stabulum est Ecclesia ubi reficiuntur viatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. Altera dies est post resurrectionem Domini. Duo denarii sunt vel duo praecepta charitatis, quam per Spiritum sanctum acceperunt apostoli ad evangelizandum caeteris, vel promissio vitae praesentis et futurae. Secundum enim duas promissiones dictum est: Accipiet in hoc saeculo septies tantum, in futuro saeculo vitam aeternam consequetur. Stabularius ergo est apostolus. Quod supererogat, aut illud consilium quod ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; aut quod etiam manibus suis operatus est ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret, cum ei liceret pasci ex Evangelio.
CAPUT CLXXXI. Quod Martha excipiens illum in domo sua, significat Ecclesiam ut nunc est, Maria vero ut erit in futuro; ex lib. II Quaest. Evang. Quod Martha excepit illum in domum suam, significat Ecclesiam quae nunc est, excipientem Dominum in cor suum; Maria soror ejus, quae sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus, significat eamdem Ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror ejus non adjuvet, occasio datur sententiae Domini, qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii hujus merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse quae non auferetur ab ea, et ideo intelligitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur, et non auferetur: illa vero ministerii quamvis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia cui ministratur transierit.
S. EUGYPPII ABBATIS AFRICANI THESAURUS Ex S. Augustini operibus. Tomus posterior. CAPUT CLXXXII. 1 De illo qui media nocte petiit ab amico tres panes; ex libro II Quaestionum Evangeliorum. Amicus ad quem venitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat, in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consoletur labores; sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine taedio largissime donat quod petitur! sed ad hoc se peti vult ut capaces donorum ejus fiant qui petunt. In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae Trinitatem. Amicus autem quem dicit ille qui petit venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum, intelligitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi: serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat, propter omnia per tempus transeuntia; converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur: sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris Trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit aerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia doctrinae Salvatoris, et ipsa [ista] angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus jam ostium clausum esse puerosque ejus cum eo esse in cubili, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur; et illi qui Evangelicam sapientiam, tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patris familias, jam sunt in secreta quiete cum Domino. Et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum, ab ipso Deo, etiam si homo desit per quem sapientia praedicetur.
CAPUT CLXXXIII. De pane et pisce et ovo; ex libro II Quaestionum Evangeliorum. De pane et pisce et ovo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam necessarium, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops: cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur; quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur; cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est spes perfecta [fetus perfecus], sed fovendo speratur; cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est; sicut spei contrarium est retro respicere, cujus [cum] spes futurorum in ea quae ante sunt se extendat.
CAPUT CLXXXIV. De id quod ait discipulis: Nolite in sublime extolli, et de hydropico, vel de muliere recurvata; ex libro II Quaestionum Evangeliorum. Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: Et nolite in sublime extolli. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc, ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro. Congruenter hydropicum animali quod cecidit in puteum comparavit, humore enim laborabat; sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit jumento quod solvitur ut ad aquam ducatur. Hydropem autem recte comparamus diviti avaro; sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste quanto est copiosior divitiis quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit; illam vero ita morbo incurvatam ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut divina cogitare non valeant.
CAPUT CLXXXV. De villico quem Dominus ejiciebat de villicatu; ex eodem libro II Quaestionum Evangeliorum. In villico quem Dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut domino [nostro] facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus: aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint, de quibus etiam dicit: Quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit, tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam, sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus si laudari potuit ille a Domino cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt. Sicut etiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum choris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in levitas Judaeus quisque operatur, in Christi Ecclesia abundet justitia ejus super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus aut certet, duplicet [aut certe duplicet decimam, aut duas] decimas dando, superet impendia Judaeorum. Mammona vero iniquitatis ob hoc [ideo] a Domino appellata est ista pecunia quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae: a justis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt [tamen] illis divitiae nisi coelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur.
CAPUT CLXXXVI. 2 De illo qui in tecto et qui in agro, et uxore Loth; ex libro II Quaestionum Evangeliorum. Quid est quod dicit Dominus: Qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa? In tecto est, qui excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritaliter vivit. Vasa ejus in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandam veritatem quae intellectu capitur multi utentes, penitus erraverunt. Hujus ergo spiritalis viri jam vasa ista vacant in domo, quia mente corpori supereminens, per aciem intelligentiae tanquam in tecto positus, perspicuitate sapientiae veluti coelo apertissimo fruitur. Caveat ergo iste, ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa hujusmodi tollenda descendat. Quid est quod dictum est: Similiter et qui in agro fuerit, non redeat retro? qui operatur in Ecclesia et, sicut Paulus et Apollo, plantat et rigat, non respiciat spem saecularem cui renuntiavit. Quid significavit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt: et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant, tanquam condiat cor eorum, ne sint fatui.
CAPUT CLXXXVII. De duobus in lecto, et duabus molentibus, et duobus in agro. Qui sunt illa nocte duo in lecto, et duae molentes in unum, et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari: Unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est: alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eos [eis] expedit, et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum, quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae: tertium eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio tanquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiae membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis, et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis saeculi, et ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia, alii qui [aliqui] permanent, alii qui [aliqui] cadunt. Qui permanent assumuntur, qui cadunt relinquuntur; ergo unus assumetur, et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum, in singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocte dixit, in illa tribulatione, ad ipsa tria genera quae assumuntur arbitror pertinere, etiam tria illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberaturos Ezechiel propheta pronuntiat, Noe Daniel et Job. Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est quae figuram gestabat Ecclesiae. Daniel autem qui elegit caelibem vitam, id est, nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, Sine sollicitudine viveret, cogitans quae sunt Dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Job autem quia et uxorem habuit, et filios, et amplas terrenarum rerum copias, ad illud genus pertinet cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus, sicut ille fuit: non enim aliter assumi poterunt [potuerunt]. Nec puto alia esse genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias, propter assumptionem et relictionem, quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inveniri.
CAPUT CLXXXVIII. De judice iniquo quem vidua interpellabat; ex libro Quaestionum Evangeliorum. Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de judice iniquo voluit parabolam ponere, qui, cum Deum non timeret et hominem non revereretur, viduae tamen assiduis interpellationibus cessit, ut eam vindicaret ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait, Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de servo illo, cui Dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est, et ipse conservo suo dilationem saltem dare noluit; et de feneratore, qui, cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit; et de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia hujusmodi. De his enim in quantum similia sunt, ducitur intellectus ejus rei cui adhibentur [ad mysterium] insinuandae aut requirendae [veritatis]: aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud, quod si fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? Ad hoc genus pertinet etiam illud, quod de servo ait cui dominus denuntiaverat ut a villicatu removeretur: fraudem quippe ille fecit domino suo, ut, falsatis chirographis, debitoribus ejus quantum commodum visum est relaxaret. Neque ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur, sed si qui fraudando sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a Domino, quanto majore alacritate sibi providere debent in aeternam vitam quibus ut juste operentur jubetur amicos facere de mammona iniquitatis, quod suo loco expositum est. Ad hoc genus pertinet et ille qui, non propter amicitiam, sed ut taedio careret, jam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui, suos servos diligens, ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud ita et illud; hoc autem posterius his verbis: Si illud, quanto magis illud? aut si non illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex, non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant fontem justitiae atque misericordiae (vel si quid excellentius dici aut audiri potest), cum apud iniquissimum judicem, usque ad effectum implendi desiderii, valuerit perseverantia deprecantis. Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur, donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Si autem movetur, cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus; intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant: pereunt autem duobus modis, aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quandiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiam si omnes homines converterentur ad Deum, inter quos sunt etiam inimici pro quibus jubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus: 3 quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.
CAPUT CLXXXIX. De eo quod dictum est: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato, id est, ne impedimento aliquo detineamini, quia et hieme imbribus, vel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; vel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inveniatur in die illa.
CAPUT CXC. De camelo per foramen acus transituro; ex libro II Quaestionum Evangeliorum. Quid est quod ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei? Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium, et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum coelorum. Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiamsi facultatibus hujus mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant: Et quis poterit salvus fieri? cum incomparabiliter major turba pauperum, videlicet intelligentes in eo numero deputari etiam illos qui, quanquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intelligi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur quam in ipso quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait, Quae impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia, sed possibile est Deo ut per verbum ejus, sicut etiam factum esse et quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.
CAPUT CXCI. De eo quod scriptum est de Domino: Finxit se longius ire, ubi multipliciter disputat pro veris significationibus contra mendacium; ex eodem libro II Quaestionum Evangeliorum. De eo quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet; non enim omne quod fingimus mendacium est, sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium: cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis, alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas in talibus dictis. Non enim homo qui habuit duos filios, quorum minor, accepta parte patrimonii sui, profectus est in regionem longinquam, et caetera quae in illa narratione contexuntur, ita dicuntur, tanquam vere fuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit, aut fecerit. Ficta sunt ergo ista ad rem quamdam significandam, tam longe alteque majorem, et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intelligatur. Sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam, unde est etiam illud ejusdem Domini, quod in fici arbore fructum quaesivit, eo tempore quo illa poma nondum essent. Non est enim dubium illam inquisitionem non fuisse veram; quivis enim hominum sciret, si non divinitate, vel tempore, poma illam arborem non habere. Fictio igitur quae ad aliquam veritatem refertur figura est; quae non refertur, mendacium est. Quid ergo significat quod se ire Dominus longius finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas Scripturas, utrum ipse esset ignorantibus? quid putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit? ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes coelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent servis ejus, ut cum dicere coeperint: Domine, quando te vidimus hospitem et adduximus? tanquam eum scilicet qui longe abscesserat; respondeat ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat, sicut Apostolus dicit: Communicet qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. Et alio loco, cum dixisset: Necessitatibus sanctorum communicantes, statim subjecit: Hospitalitatem sectantes. Et isti enim catechizati erant verbo, cum eis exponeret Scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Evangelista dicens: Ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum verbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur, quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum veraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Jesus in eo quod longius se ire finxit, merito judicaretur esse mendacium. Porro autem si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare referatur, invenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia quae propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tanquam gesta narrantur. Unde est illa de duobus unius hominis filiis, majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. In quo genere fingendi humana etiam dicta vel facta irrationabilibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut ejusmodi fictis narrationibus, sed veracibus significationibus quod vellent commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri, et mustela vulpeculae: ut per narrationem fictam ad id quod agitur verax significat o referatur; unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia; sed et in litteris quoque sacris, sicut in libro Judicum, ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad vitem, et ad rubum: quod totum utique fingitur, ut ad rem quae intenditur ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed veraci significatione veniatur. Haec dixi propter quod scriptum est de Jesu, Et ipse finxit se longius ire, ne quisquam ex hoc verbo, sicut Priscillianistae, licitum volens habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mendacem. Quisquis autem vult intelligere illud fingendo, quid praefiguraverit, attendat quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super omnes coelos, non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc significandum futurum divinitus factum, ad praesens illud est humanitus fictum, 4 et ideo significatio verax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis veritas subsecuta. Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significavit implevisse faciendo. Non est ergo mendacium cum silendo absconditur verum, sed cum loquendo promitur falsum. Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium: quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia, quod absit omnino. Nam qui hoc putat tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur μεταφορά, hoc est, de re propria ad rem non propriam verbi alicujus usurpata translatio, posset ista ratione mendacium nuncupari. Cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, niveam canitiem, proculdubio, fluctus, gemmas, florem, nivem, quia in his rebus non invenimus in quas haec verba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. Et petra Christus, et cor lapideum Judaeorum. Item leo Christus, et leo diabolus, et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid quod haec tropica locutio usque ad eam pervenit quae appellatur ἀντίφρασις, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus quod non luceat, parcae quod non parcant? unde illud est in Scripturis sanctis: Si non in faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait Domino, de sancto Job, et intelligitur maledixerit, quo verbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod benedixerit regi, hoc est, maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio, vel actio figurata, in mendacio deputabitur. Si autem non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit Jacob patri ut benediceretur, sed neque illud quod Joseph velut illudendis locutus est fratribus, nec quod David simulavit insaniam, nec caetera hujusmodi mendacia judicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae, ad ea quae vera sunt intelligenda referendae: quae propterea figuratis velut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant, et ne nuda ac prompta vilescant. Quamvis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodammodo in nostra cogitatione renovantur, et renovata dulcescunt, nec invidentur discentibus quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata jucundius: tamen vera non falsa dicuntur, quoniam vera non falsa significantur, seu verbo, seu facto. Quae significantur enim utique ipsa dicuntur: putantur autem mendacia quoniam non ea quae vera significantur dicta intelliguntur, sed ea quae falsa sunt dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Jacob fecit attende. Haedinis certe pellibus membra contexit: si causam proximam requiramus, mentitum putabimus, hoc enim fecit ut putaretur esse qui non erat. Si autem hoc factum ad illud propter quod significandum revera factum est referatur, per haedinas pelles peccata, per eum vero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portavit. Verax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. Ut autem in facto ita et in verbo. Nam cum ei pater dixisset: Quis es tu, fili? ille respondit: Ego sum Esau primogenitus tuus. Hoc si referatur ad illos duos geminos, mendacium videbitur, si autem illud propter quod significandum ista gesta dictaque conscripta sunt, ille est hic intelligendus in pore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re loquens ait: Cum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras, et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. Sic enim quodammodo minor majoris primatum frater abstulit, atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam vera tamque veraciter significentur, quid hic debet putari factum dictumve mendaciter? Cum enim quae significantur, non utique non sunt in veritate, sed sunt seu praeterita, seu praesentia, seu futura, proculdubio vera significatio est nullumque mendacium. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam cur ista mihi videatur tripartita ratio disputandi adversus eos qui patronas mendaciis suis Scripturas volunt adhibere divinas, ut prius ostendamus nonnulla quae ibi putantur esse, mendacia non esse, quod putantur, si recte intelligantur; deinde si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus videtur ad viri boni officium pertinere aliquando mentiri, omnimodo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum, quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes judaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta [correcta] est, et ne tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret. Cum enim vidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus: Si tu cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quomodo gentes cogis jndaizare? Id autem quod ipse fecit, ut quasdam observationes legitimas Judaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est ejus nota sententia, qua fuerat constitutum nec judaeos qui tunc in Christum credebant prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad eas gentiles, cum Christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta quae divinitus praecepta esse constaret non tanquam sacrilegia fugerentur, nec tamen putarentur sic necessaria, jam Novo Testamento revelato, tanquam sine his quicunque converterentur ad Deum salvi esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas: ideoque cogebant gentes judaizare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tanquam et recepto Evangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. Quod ergo ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque tanquam ille cui vult subvenire, quando tanta misericordia subvenit, quanta sibi subveniri vellet si esset ipse in eadem miseria constitutus. Itaque fit, tanquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus apostoli quod jam supra commemoravi: Fratres, si praeoccupatus 5 fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis instruite hujusmodi in Spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Nam si propterea, quia dixit: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, et his qui sub lege erant tanquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis veteris sacramenta, debuit et Gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit: Etiam his qui sine lege erant tanquam sine lege se factum, ut eos lucrifaceret. Quod utique non fecit, non enim alicubi sacrificavit idolis aut adoravit ulla figmenta, ac non potius libere, tanquam martyr Christi, detestanda et vitanda monstravit. Mendacium est quippe falsa significatio cum voluntate fallendi: non est autem falsa significatio, ubi et si aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si recte intelligatur. Sunt quaedam ejusmodi etiam Salvatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus prophetarum propheta esse dignatus est. Talia sunt illa ubi de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur ait: Quis me tetigit? et de Lazaro: Ubi posuistis eum? Sic quippe interrogavit, quasi nesciens quod utique sciebat, ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua significaret. Quae significatio, quoniam verax erat, mendacium profecto non erat. Eos namque significabant, sive illa sanguinis fluxum patiens, sive ille mortuus quatriduanus, quos etiam qui cuncta quodammodo sciebat nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: Populus quem non cognovi servivit mihi. Et Lazarus remotus a viventibus tanquam ibi jacebat per significativam similitudinem, ubi ille cujus vox est: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quae fuerit, et iste ubi positus fuerit, verbis interrogantis est figuratum, et omne vitatum veraci significatione mendacium.
CAPUT CXCII. De mendacii generibus octo; ex libro de Mendacio. Primum genus est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci. Secundum, ut aliquem laedat injuste, quod tale est ut et nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem. Quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, quod verum [merum] mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suavi eloquio. His omnibus penitus et vitatis atque rejectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui, velut si quispiam pecuniam alicujus injuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, velut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur non solum justum atque innocentem, sed et reum quia Christianae disciplinae sit ut neque de cujusquam correptione desperetur, neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur. De quibus duobus generibus quae solent habere magnam controversiam, satis tractavimus, et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera devitentur a fortibus, et fidelibus, et veracibus viris ac feminis. Non ergo mentiendum quaerenti ubi sit qui se fidei cujuspiam commiserit, sed fortius respondendum: Nec prodam, nec mentiar. Fecit hoc episcopus quondam Tagastensis Ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo jussu imperatoris, per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse, nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis (nondum enim erant imperatores Christiani), permansit in sententia. Deinde ad imperatorem ductus usque adeo miserabilis apparuit, ut ipse homini quem servabat indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. Quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Octavum est genus mendacii quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur. Non igitur mentiendum in doctrina pietatis, magnum enim scelus est, et primum genus detestabilis mendacii; non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est injuria; non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius injuria consulendum est; non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, quae per se ipsam vitiosa est; non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa veritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium quod per seipsum, quia mendacium est, utique turpe est? Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte etiam testimonii veritas pro cujusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis convertentium moribus ad bonos mores convertendus est, quia si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conversus facere ergo alios, atque ita non ad bonos, sed ad malos mores convertetur, cum hoc ei praebetur imitandum converso, quod ei praestitum est convertendo. Neque septimo genere mentiendum est, non enim cujusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est; nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior, longeque pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo vocare atque invitare debemus quos sicut nosmetipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, et: Ad haec quis idoneus? Nec octavo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis, et in malis id quod ipsi facimus eo quod fieri sinimus majus est. In his autem octo generibus, tanto quisque minus peccat cum mentitur, quanto emergit ad octavum; tanto amplius, quanto mergit ad primum. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit putaverit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.
CAPUT CXCIII. Contra eos qui ad mentiendum velut patrocinantia sibi de Scripturis exempla proponunt; ex libro contra Mendacium ad Consentium. Quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse dum non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt. Sed quod scriptum est, bene Deum fecisse cum Haebraeis obstetricibus, et cum Rahab Jerichontina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis opera mala Deus 6 propter posteriora opera bona vellet ignoscere: ita mirandum non est, quod, uno tempore, in una causa, Deus utrumque conspiciens, id est factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum illud malum ignovit. Si enim peccata quae, propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora tempora misericordiae dimittuntur, cur non merito, quae propter ipsam misericordiam committuntur? gravius est enim peccatum quod animo nocentis, quam quod animos subvenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est levius non deleatur ipsa hominis misericordia, et praecedente ut peccet, et comitante cum peccat? Ita quidem videri potest; verumtamen aliud est dicere, peccare quidem non debuisse; sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccavi, et aliud est dicere, peccare debeo, quia non possum aliter misereri: aliud est, inquam, dicere, quia jam peccavimus benefaciamus: et aliud est dicere, peccemus ut benefaciamus. Ibi dicitur, faciamus bona, quia fecimus mala; hic autem, faciamus mala ut veniant bona, ac per hoc ibi exhaurienda est sententia peccati, hic cavenda est doctrina peccati.
CAPUT CXCIV. Contra diversos qui variis modis sua nituntur excusare peccata, quae nulla impunita esse posse confirmat; ex sermone de Continentia. Ut spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu Dei agimtur, qui dat continentiam qua frenemus, domemus, vincamus concupiscentiam. In hoc tam magno praelio in quo vivit homo sub gratia, et cum bene pugnat adjutus exsultat in Domino cum tremore: non desunt tamen, etiam strenuis bellatoribus, et operum carnis quamvis invictis mortificatoribus, aliqua vulnera peccatorum, propter quae sananda quotidie veraciter dicant: Dimitte nobis debita nostra; contra eadem vitia et contra diabolum principem regemque vitiorum, multo vigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne valeant aliquid mortiferae suggestiones ejus, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda, potius quam accusanda peccata; ac sic illa vulnera, non modo non sanentur, verum etiam etsi mortifera non erant, graviter et lethaliter infigantur. Et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbi hominis appetitus, quo placet sibi, et non vult culpabilis inveniri, dedignaturque cum peccat convinci quod ipse peccaverit, non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. Ad hanc superbiam coercendam, continentiam petivit a Domino ille, cujus superius verba jam posui, et sicut potui commendavi; namque cum dixisset: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ne declinet cor meum in verba maligna: unde hoc diceret, evidentius explicans: Ad excusandas, inquit, excusationes in peccatis. Quid enim malignius his verbis, quibus malus malum se negat, etiam de malo opere convictus, quod negare non valeat? et quoniam factum non potest tegere, nec benefactum potest dicere, et a se factum videt patere; quaerit in aliud referre quod fecit, tanquam inde possit auferre quod meruit, nolens esse se reum, addit potius ad reatum, et sua excusando, non accusando peccata, ignorat non se poenam removere, sed veniam. Apud homines enim judices quoniam falli possunt, quacumque velut purgare fallacia quod perperam factum est, prodesse aliquid videtur ad tempus: apud Deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda fallax defensio, sed verax confessio peccatorum, et alii quidem qui sua consuevere excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tanquam hoc decreverint sidera, et coelum prius talia decernendo peccaverit [peccare], ut homo postea talia committendo peccaret. Alii Fortunae malunt imputare quod peccant, quoniam fortuitis casibus agitari putant, nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseverare contendunt. Qualis ergo dementia est, disputationes suas rationi tribuere, et actiones suas casibus subjugare? Alii totum quod male faciunt in diabolum referunt, nec volunt cum illo habere vel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus undecumque fuerint consensisse, dubitare non possint. Sunt etiam qui excusationem suam extendunt, in accusationem Dei, divino judicio miseri, suo autem furore blasphemi; etenim adversus eum [ex] contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem, eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset, et tunc se peccare dicunt, quando natura mali praevalet naturae Dei. Haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime veritas indubitata subvertit, quae Dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. Quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis [de] istis merito non creditur, a quibus Deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur? Sunt et qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant Deum, ut dicant ei placere peccata: Nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret; quasivero, peccata Deus impunita esse permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. Nullus quippe debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque et si longe minorem quam debebat solverit poenam; atque ita impertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam justitia disciplinae. Nam et peccatum quod inultum videtur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso, aut amaritudine doleat, aut caecitate non doleat. Sicut ergo tu dicis: Cur permittat ista, si displicent? Ita ego dico: Cur punit ista, si placent? Ac per hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur; ita tu confitere, facienda non esse quae a justo puniuntur, ut non faciendo quae punit, mereamur ab eo discere, cur permittit esse quae puniat. Perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus, in quo hi qui bene profecere, jam intelligunt ad omnipotentiam Dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio, voluntatis venientia mala esse permitteret. Jam [tanta] quippe est omnipotens bonitas ejus, ut etiam de malis facere possit bona, sive ignoscendo, sive sanando, sive ad utilitates piorum coaptando, atque vertendo, sive etiam justissime vindicando. Omnia namque ista bona sunt, et Deo bono atque omnipotenti dignissima; nec tamen fiunt nisi de malis. Quid igitur melius, quid omnipotentius eo, qui cum male nihil faciat, bene etiam de malis facit? Clamantes ad eum qui male fecere, Dimitte nobis debita nostra, exaudit, ignoscit. Nocuerunt sua mala peccantibus, subvenit eorum medeturque languoribus, saeviunt suorum hostes, de illorum saevitia facit martyres. Postremo etiam condemnat eos, quos damnatione judicat dignos (sua licet illi mala patiuntur [patiantur]), tamen facit ille quod bonum est. Non potest enim bonum non esse, quod justum est. Et utique sicut injustum est peccatum, ita justum est peccati supplicium. Non autem potestas Deo defuit talem facere hominem, qui peccare non posset, sed 7 maluit eum talem facere, cui adjaceret peccare si vellet, non peccare si nollet: hoc prohibens, illud praecipiens, ut prius illic [esset illi] et bonum meritum non peccare, et postea justum praemium non posse peccare. Nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. Tales habet quippe etiam nunc angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus; quod de nemine homine justo, in hujus vitae mortalitate praesumimus, tales autem omnes futuros, in illius vitae immortalitate confidimus. Omnipotens enim Deus, qui operatur bona, etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberaverit ab omnibus malis?
CAPUT CXCV. De eo quod ait Apostolus, mente servio legi Dei, etc.; ex eodem sermone de Continentia. Apostolus non ait: Unusquisque autem tentatur a concupiscentia, sed addidit, sua: ut qui hoc audit, intelligat, quomodo clamare debeat, Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Non enim sanatione indiguisset, nisi peccando se ipsa vitiasset, ut adversus eam caro sua concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi, ex ea parte qua in carne infirmata est, repugnaret. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit, sed concupiscere caro adversus Spiritum dicitur: quando anima carnali concupiscentia spiritu reluctatur, totum hoc nos sumus; et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infima est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur [deponitur], nec recepta ulterius relinquetur. Seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale. Tunc jam caro nihil concupiscit adversus spiritum, quando et ipsa spiritalis vocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia, in aeternum vivificanda subdetur. Haec igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utraque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit, et substantia utraque salva erit, et inter utramque nulla pugna erit. Audiamus Apostolum: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed jam vitiata, vel vitiosa, non erit; quam tamen ad nostram pertinere naturam idem doctor ostendit prius, dicendo: scio quia non habitat in me, quod ut exponeret addidit, hoc est, in carno mea bonum: se itaque dicit esse carnem suam, non ergo ipsa est inimica nostra, et quando ejus vitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. Nemo enim unquam carnem suam odio habet; sicut ipse Apostolus dicit, et alio loco ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Audiant qui aures habent; igitur ipse ego, ego mente, ego carne, sed mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Quomodo [autem] carne legi peccati? nunquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat, et tamen habebat; sed eis non consentiendo, mente serviebat legi Dei, et tenebat membra ne fierent arma peccati. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non vivimus male. Sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non obediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici ubi malum sic concupiscitur, nec malum hic perficiendo [perfici quando] tali concupiscentiae non obeditur. Illud quippe ostendit ubi ait: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum, non; hoc vero ubi ait: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non perficeretis [et desideria carnis ne perfeceritis]; neque enim ibi dicit, non sibi adjacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit, concupiscentias carnis ne habueritis, sed ne perfeceretis. Fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando hic [id] quod non licet libet, sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente, libidines continentur; et bonum fit cum id quod male libet, vincente bona delectatione, non fit; sed boni perfectio non impletur, quandiu legi peccati carne serviente libido illicit, et, quamvis contineatur, tamen movetur. Non enim opus esset, ut contineretur, nisi moveretur. Erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. Tunc enim erit, quando mors non erit, et ibi erit, ubi vita aeterna erit. Illo enim saeculo [In illo enim saeculo], et in illo regno erit bonum summum, et malum nullum, quando erit et ibi [ubi erit] sapientiae amor summus, continentiae labor nullus.
CAPUT CXCVI. Utrum aliud sit anima, aliud spiritus, an utroque nomine res una vocetur? Ex libro de Origine animae ad Victorem Vincentium. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima, sed aliquid ipsius, sicut Apostolus dicit: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Vel illud multo expressius in libro Job: Absolvisti animam meam a spiritu meo; tamen et universa appellatur anima hoc nomine; quamvis multo magis haec quaestio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto, proprie nominatur et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio est; praesertim quia illud etiam dico ego, proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intelligimus quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Hunc autem spiritum, etiam mentem videtur appellare, cum dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nam ipsa sententia est: Et caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Ut quod ibi dixit [dicit] mente, hoc intelligatur hic spiritum dicere. Non sicut tu existimas universam mentem vocari, quae constat ex anima et spiritu, quod ubi legeris nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus: ac per hoc quod ait quidem Apostolus: renovamini spiritu mentis vestrae, quid aliud dixit [dicit, nisi] quam renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro: nam et hoc scriptum est: In exspoliatione corporis carnis ubi carnem corpus appellat, dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit. Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu [infructuosa] est. Verum nunc non de isto spiritu loquimur qui est a mente distinctus. Habet iste suam eamdemque difficilem quaestionem; multis enim modis atque in diversis significationibus scripturae divinae spiritum nominant; sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus, constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterea negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum 8 semen Jacob appellari Israel: quoniam, excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel, in tribus decem quae in Samaria [tunc] fuerunt. Sed quid opus est hic diutius immorari? Jam nunc unde facilius ostendamus attende, eam quae anima est, etiam spiritum dici, quam [cum] audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est, Et declinato capite tradidit spiritum. Ita vis intelligi tanquam a parte significaverit totum, non quod ea quae anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim probare expeditius quod dico, teipsum testem citius et commodius adhibebo; sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam [habere]. Irrationalia ideo quippe dicuntur, quod vim non habeant intelligentiae atque rationis. Unde cum hominem ipsum ammonere voluisses suam nosse naturam [admoneres suam nosse naturam], ita locutus es: « Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem, animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit. » His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem esse compotem rationis atque intelligentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia; unde testimonio divino eos, qui non intelligunt pecoribus comparasti, non utique habentibus intellectum; quod et alio loco scriptum est: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quae cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere nitereris: « Haec anima, inquis, quae ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. » Et paulo post: « Quamvis [Et quamvis] anima, inquis, animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est. » Item paulo post: « Aliud erit, inquis, anima, aliud spiritus, sapientia est sensus animae. » His verbis satis indicas quid [esse] etiam spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum quo sentit atque intelligit anima: non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum, et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est: Producant aquae repentia animarum viventium, et producat terra animam viventem. Ut ergo plenissime ac planissime noveris eam quae anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est, quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste. Quis scit si spiritus filiorum hominis, ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram. Itemque in diluvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis caro, quae movebatur super terram, volatilium, pecorum, et jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram: et omnis homo, et omnia quaecunque habent spiritum vitae. Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animae esse intelligimus spiritum. Cujus quidem nominis significatio, tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus; et iste flatus aerius, quamvis sit corporeus, appellatur in psalmo Spiritus tempestatis; quapropter eam quae anima est, etiam spiritum nuncupari puto, secundum illud: Auferes spiritum eorum, et deficient. Et iterum: Exiet spiritus eorum, et revertetur in terram suam: hoc est, corpus in pulverem suum. Ergo nomen animae spiritus est, ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animat, hoc est, vivificet. Aestimo quod admonitus his quae commemoravi divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legatur spiritus: non negabis ulterius. Quocirca si et illa quae de anima in corporea disputata sunt capis et sapis, non est, unde tibi displiceat, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum; quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur. Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quandiu sum: sancta et spiritalis anima, ipsa se ad laudandum Dominum cohortatur, et excellentiore sui parte ea quae in se minora sunt, incitat. Non enim alia est quae dicit, et alia cui dicit, aut ut carnis haec vox est, quae ab anima et vitam sumit et sensum, nec sine anima aliquid potest velle, vel nolle. Quia vero ipsius animae duplices actiones sunt, et alio officio erigitur ad Deum, alio inclinatur ad carnem: si bene servit spiritui, bene praesidet carni, et per id quod adhaeret Deo, id etiam quod adhaeret corpori, ad superiores invitat affectus, ut rationabili dominatu tantum subditis tribuat, quantum ad salutem sat est, ne ita corruptibilibus implicetur ut illa ejus dignitas qua uni Deo est subjecta, minuatur. Mens itaque summa quaedam pars animae, semetipsam in omnibus suis incitans conatibus, dicit: Lauda, anima mea, Dominum.
CAPUT CXCVII. Quod antiquos justos caput Christus velut manum praemiserit nasciturus; ex libro de Catechizandis rudibus. Non ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quae in sanctis Scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur adventus, et futura praesignaretur Ecclesia, id est populus Dei per omnes gentes, quod est corpus ejus; adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante adventum ejus in hoc saeculo vixerunt, ita eum credentes venturum esse, sicut nos venisse. Sicut enim Jacob manum prius dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat; deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra caetera; sed tamen caput non tantum ea membra quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit; et quamvis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et Dominus Jesus Christus, antequam appareret in carne, et quodammodo ex utero secreti sui, ad hominum oculos mediator Dei et hominum homo procederet, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quamdam partem corporis sui, qua velut manu se nasciturum esse praenuntians, etiam populum superbe praecedentem, vinculis legis, tanquam digitis quinque supplantat, quia [quod] et per quinque temporum articulos praenuntiari venturus prophetarique non destitit. Et huic rei consonans per quem lex data est, libros quinque conscripsit. Et superbi carnaliter sentientes, et suam justitiam volentes constituere, non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt. Itaque illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos vero surreximus et erecti sumus. Quamvis ergo, ut dixi, praemiserit Dominus Christus quamdam partem corporis 9 sui in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt; tamen ipse est caput corporis Ecclesiae, illique omnes eidem corpori cujus ille caput cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. Non enim praecurrendo divulsi sunt, adjuncti potius obsequendo. Nam et si manus a capite praemitti potest, connexio tamen ejus sub capite est, quapropter omnia quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, et figurae nostrae fuerunt, et in figura contingebant eis: scripta sunt autem propter nos, in quibus [quos] finis saeculorum obvenit. Quae autem major causa est adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis, commendans eam vehementer, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est; hoc autem ideo, quia finis praecepti et plenitudo legis charitas est, ut et nos invicem diligamus, et quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus nostris animas nostras ponamus, et ipsum Deum, quoniam prior dilexit nos, et filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: si amare pigebit, saltem redamare non pigeat. Nulla est enim major ad amorem invitatio quam praevenire amando.
CAPUT CXCVIII. Ut Christiani scolastici soloecismos quorumdam pie tollerent sacerdotum; ex eodem libro de Catechizandis rudibus. His ergo qui loquendi arte caeteris hominibus excellere videntur, cum veniunt ut Christiani fiant, hoc amplius quam illis illitteratis impertire debemus; quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti Christiana, discant non contemnere quos cognoverint morum vitia quam verborum amplius devitare, et corde casto, linguam exercitatam ne conferre audeant, quam etiam praeferre consueverant. Maxime autem isti docendi sunt scripturas audire divinas, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum, neque arbitrentur carnalibus integumentis, involuta atque operta dicta vel facta hominum, quae in illis libris leguntur, non evolvenda atque aperienda, ut intelligantur; sed sic accipienda, ut litterae sonant, deque ipsa utilitate secreti, unde etiam mysteria vocantur, quid valeant aenigmatum latebrae ad amorem veritatis acuendum, discutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia probandum est; talibus, cum aliquid eis quod in promptu positum, non ita movebat, enodatione allegoriae alicujus eruitur. His enim maxime utile est nosse, ita esse praeponendas verbis sententias, ut praeponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant veriores, quam dissertiores audire sermones sicut malle debent prudentiores, quam formosiores habere amicos. Noverint etiam, non esse vocem ad aures Dei, nisi animi affectum. Ita enim non irridebunt si aliquos antistites et ministros Ecclesiae forte animadverterint, vel cum barbarismis et soloecismis Deum invocare, vel eadem verba, quae pronuntiant non intelligere perturbateque distinguere: non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit dicat Amen; sed tamen pie toleranda sunt ab eis qui didicerint ut sono in foro, sic voto in Ecclesia benedici. Itaque forensis illa, nonnunquam forte bona dictio, nunquam tamen benedictio dici potest.
CAPUT CXCIX. De humilitate gallinae illius, cujus blandas alas refugientes superbi praeda fiunt alitibus; ex eodem libro de Catechizandis rudibus. Cogitemus quid nobis praerogatum sit, ab illo qui demonstravit nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Quantumvis enim differat articulata vox nostra, ab intelligentiae nostrae vivacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate Dei; et tamen, cum in eadem forma esset, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem crucis. Quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus ut infirmos lucrifaceret? Audi ejus imitatorem alibi etiam dicentem: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis; charitas enim Christi compellit nos judicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus est. Quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures eorum? Hinc ergo factus est parvulus in medio nostrum, tanquam nutrix fovens filios suos. Num enim delectat, nisi amor invitet, decurtata et mutilata verba immurmurare? et tamen optant homines habere infantes quibus id exhibeant, et suavius est matri minuta mansa inspuere parvulo filio, quam ipsam mandere ac devorare grandiora. Non ergo recedat de pectore etiam cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros fetus operit, et susurrantes pullos confracta voce advocat, cujus blandas alas refugientes superbi, praeda fiunt alitibus. Si enim intellectus delectat in penetralibus sincerissimis, hoc etiam intelligere delectat, quomodo charitas quanto officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima, per bonam conscientiam, nihil quaerendi ab eis, ad quos descendit, praeter eorum sempiternam salutem.
CAPUT CC. De statutis nostris, sine tristitia, si necessitas evenerit, immutandis; ex eodem libro. Si confregit animum tuum alterius actionis, cui tanquam magis necessariae jam suspensus eras, omissio: et propterea tristis insuaviter catechizas, cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum esse, quidquid cum hominibus agimus, et ex officio sincerissimae charitatis. Hoc ergo excepto, incertum esse quid utilius agamus, et quid opportunius aut intermittamus, aut omnino omittamus; quia enim merita hominum pro quibus agimus, qualia sint apud Deum non novimus, quid eis ad tempus expediat, aut nulla, aut tenuissima aut incertissima conjectura suspicamur potius, quam comprehendimus; quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus, quas eo modo quo statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus, quia nobis, sed quia Deo sic agi placuit [potuerunt, non ideo gaudeamus quia nobis, sed quia Deo sic eas agi placuit]: si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur, flectamur facile, ne frangamur; ut quem Deus nostro praeposuit, ipse sit noster. Aequius est enim ut nos ejus, quam ut ille nostram voluntatem sequatur; quia et ordo agendarum rerum, quem nostro arbitrio tenere volumus, ille utique approbandus est, ubi potiora praecedunt. Cur ergo nos dolemus homines a Domino Deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso, quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus? Nemo enim melius ordinat quid agitur [quid agat], nisi qui paratior est, non 10 agere, quod divina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur, quia multae cogitationes sunt in corde viri. Consilium autem Dei [Domini] manet in aeternum. Si autem de aliquo errato nostro, vel peccato nos moestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium Deo spiritum esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum; et: quia misericordiam magis, inquit, volo quam sacrificium. Sicut ergo si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus quo posset exstingui, gratularemur, si quis eam de proximo offerret; ita et si de nostro feno aliqua peccati flamma surrexit, et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis, tanquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod exarserat, opprimatur: nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo ventrem esurientis impleamus, quam cum verbo Dei, quo mentem studentis instruamus. Huc accedit, quia si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset; infeliciter in periculo salutis, non jam proximi, sed nostrae, oblatum remedium sperneremus. Cum vero ex ore Domini tam minaciter sonet: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis: quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus velle peccare, non dando pecuniam dominicam volenti et petenti?
CAPUT CCI. Quemadmodum catechizandus sit, qui vult fieri Christianus; ex eodem libro de Catechizandis rudibus. Sed faciam [tamen faciamus] aliquem venisse ad nos qui vult esse Christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales apud Carthaginem plures experiri te necesse est: interrogatum etiam, utrum propter vitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem quae post vitam speratur, Christianus esse desideret, propter futuram requiem respondisse, tali fortasse a nobis instrueretur alloquio: Deo gratias, frater; valde tibi gratulor, et gaudeo de te, quod in tantis et tam periculosis hujus saeculi tempestatibus, de aliqua vera et certa securitate cogitasti. Nam et in hac vita, homines magnis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt: volunt enim requiescere in rebus inquietis, et non permanentibus, et quia illae et tempore subtrahuntur [et quia illi tempore subtrahuntur] et transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nec quietos eos permittunt; sive enim in divitiis velit homo requiescere, magis superbus efficitur quam securus. Vere, frater: Illa magna et vera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur; omnia vero visibilia transeunt, et omnis hujus saeculi pompa et deliciae, et curiositas, interibunt; et secum ad interitum trahunt amatores suos, a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, Deus misericors, volens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiae Creatoris sui, misit unigenitum Filium suum, hoc est, Verbum suum, aequale sibi, per quod condidit omnia. Et manens quidem in sua divinitate, et non recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et in carne mortali hominibus apparendo, venit ad homines: ut quemadmodum per unum hominem qui prius factus est, id est Adam, mors intravit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum Dei transgrederentur: sic per unum hominem, qui etiam Deus, Dei Filium Jesum Christum, deletis omnibus peccatis praeteritis, credentes in eum omnes, in aeternam vitam ingrederentur. Omnia enim quae nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula jam praedicta sunt, et sicut ea legimus, ita et videmus, et inde aedificamur in fidem. Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur, et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum futurae Ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictum est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum, inter caeteras gentes quae idola colebant, et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenere [evenerant] ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus Rex omnium sanctorum et Deus, venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae qui fidem ejus imitarentur, et sic est factum. Natus est Christus de Maria Virgine, quae ex illo genere fuit. Praedictum est per prophetas quod in cruce passurus esset, ab eodem populo Judaeorum de cujus genere secundum carnem veniebat, et sic est factum. Praedictum est quod resurrecturus esset, resurrexit. Et secundum ipsa praedicta prophetarum, ascendit in coelum, et discipulis suis Spiritum sanctum misit. Praedictum est non solum a prophetis, sed etiam ab ipso Domino Jesu Christo, quod Ecclesia ejus per universum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, quando adhuc nomen ejus et latebat gentes, et ubi notum erat ridebatur, et tamen in virtutibus miraculorum ejus, sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur. Jam videmus quod praedictum est esse completum, regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur Christianos, jam Christi nomine subjugatos. Praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex ejus Ecclesia essent exiturae, et sub ejus nomine per loca ubi possent, suam, non Christi gloriam quaesiturae, et ista completa sunt. Nunquid ergo illa quae restant non sunt ventura? Manifestum est, quia sicut ista praedicta venerunt, sic etiam illa ventura sunt: quaecunque tribulationes justorum adhuc restant; et judicii dies, qui separabit omnes impios a justis in resurrectione mortuorum; et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiae paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident [irridebunt] resurrectionem, putantes quod caro ista quia putrescit resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus, quia qui potuit haec corpora facere antequam essent, potest ea in momento restituere sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent, in eodem corpore, ut etiam commutari mereantur, ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales angelis Dei, sicut Dominus ipse promisit, et laudent eum sine aliquo defectu, et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo, et de illo, cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici, nec cogitari ab hominibus potest. Tu itaque credens ista, cave tentationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra Ecclesiam sunt, sive pagani, sive judaei, sive haeretici. Non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa Ecclesia 11 catholica videris male viventes aut immoderatos voluptatibus ventris et gutturis, aut impudicos, aut vanis curiositatibus, vel illicitis deditos, sive spectaculorum, sive remediorum, aut divinationum diabolicarum, sive in pompa, [et] in typho avaritiae, atque superbiae, sive in aliqua vita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris; sed potius conjungaris bonis, quos inventurus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis Deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna vita, bonitate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus est, non sicut aliquid quod videtur oculis, sed sicut amatur sapientia, et veritas, et sanctitas, et justitia, et charitas, et si quid aliud tale dicitur: non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. Quoscunque ergo videris haec amare, illis conjungere, ut per Christum qui homo factus est, ut esset mediator Dei et hominum, reconcilieris Deo. Homines autem perversos, etiam si intrent parietes Ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum coelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutaverint. Homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, quia non scis quid cras futurus sit, qui hodie malus est [sit]. Nec eorum ames injustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant justitiam, quia non solum nobis dilectio Dei praecepta est, sed etiam dilectio preximi, in quibus duobus praeceptis, tota lex pendet et prophetae. Quam non implet, nisi qui donum acceperit Spiritum sanctum, Patri et Filio utique aequalem, quia ipsa Trinitas Deus est. In quo Deo spes omnis ponenda est; nam in homine non est ponenda qualiscunque ille fuerit. Aliud est enim ille a quo justificamur, aliud illi cum quibus justificamur. Non autem solum per cupiditates diabolus tentat, sed etiam per terrores insultationum et dolorum, et ipsius mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine Christi et pro spe vitae aeternae, et permanens toleraverit, major ei merces donabitur. Quia si cesserit diabolo, cum illo damnabitur, sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat servos suos tentari ultra quam possunt sustinere.
CAPUT CCII. Quod non sit contrarius Apostolus dicens: Peccantes coram omnibus argue, Domino dicente: Corripe eum inter te et ipsum solum; ex libro de Fide et operibus. Prohibet Dominus sanctum dari canibus; nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant; cum ille dicat: Corripe eum inter te et ipsum. Utrumque enim faciendum est, sicut [et] infirmitatis diversitas admonet, eorum quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscipimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia, et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi vel a communione removendi. Errant autem homines non servantes modum, et cum in unam partem procliviter ire coeperint, non respiciunt divinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione revocari, et in ea quae ex utrisque temperata est veritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. Nam quidam intuentes divinarum testimonia litterarum, quibus unus Deus colendus insinuatur, eumdem Patrem qui est Filius sanctumque Spiritum putaverunt. Alii rursus, veluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus Trinitas declaratur, nec valerent intelligere quomodo dicitur [sit] unus Deus, cum et Pater non sit Filius, nec Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus, aut Filius, aut Pater, diversitates etiam substantiarum asserendas putarunt. Quidam intuentes in Scripturis sanctae virginitatis laudem, connubia damnavere. Quidam rursus ea testimonia consectantes quibus casta conjugia praedicantur, virginitatem nuptiis aequaverunt. Quidam cum legerent, Bonum est fratres non manducare carnem, neque bibere vinum, et nonnulla similia, creaturam Dei, et quas voluerunt escas immundas esse senserunt. Quidam vero legentes, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur, in voracitatem vinolentiamque collapsi sunt, non sibi valentes auferre vitia, nisi eis e contrario, vel tanta, vel majora succederent. Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta severitatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere Ecclesiae contemptorem, a compage corporis quod scandalizat [membrum quod scandalizat] evellere; ita perturbant Ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania, atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur, qualis nobis causa est adversus schisma Donati. Et hoc non cum illis, qui noverant Caecilianum non veris, sed calumniosis criminibus appetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt; sed cum illis quibus dicimus: Etiam si mali fuissent, propter quos in Ecclesia non estis, vos tamen eos ferendo, quos emendare aut segregare minime poteratis, in Ecclesia permanere debuistis. Quidam vero e contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in Ecclesia demonstratam vel praedictam esse perspexerint, et patientiae praecepta didicerint (quae ita nos firmissimos reddunt, ut etiam si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediatur aut fides, aut charitas nostra, ut quoniam zizania in Ecclesia esse cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus), destituendam putant Ecclesiae disciplinam, quamdam perversissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cavendum quidve faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos vero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur, ex utrisque testimoniis vitam sententiamque moderari, ut et canes in Ecclesia propter pacem Ecclesiae toleremus, et canibus sanctum, ubi est pax Ecclesiae tuta, non demus. Cum ergo sive per negligentiam praepositorum, sive per aliquam excusabilem necessitatem, sive per occultas obreptiones invenimus in Ecclesia malos, quos Ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non possumus: tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab bis esse separandos ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, veluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage, quasi a malorum consortio segregatos: veniant in mentem illae de Scripturis similitudines et divina oracula, vel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est, malos in Ecclesia permixtos bonis, usque ad [in] finem saeculi, tempusque judicii futuros, et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. Cum vero eis per quos Ecclesia regitur adest, pace salva, potestas disciplinae adversus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus ne socordia segnitiaque 12 dormiamus, aliis aculeis praeceptorum quae ad severitatem coercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque testimoniis, illo duce atque adjutore dirigentes, nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus.
CAPUT CCIII. Non faciendos homines male securos, ut propter rectam fidem, etiamsi in criminibus permanserint, non damnentur; ex libro de Fide et operibus. Caveamus ergo diligenter in adjutorio Domini Dei nostri, non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide vixerint, eos ad salutem aeternam esse venturos. Ne sic faciamus Christianos quomodo Judaei proselytos, quibus Dominus ait: Vae vobis scribae et pharisaei qui circuitis mare et terram facere unum proselytum: cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae, duplo quam vos estis; sed potius sanam doctrinam Dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit vita christiana, nec quoquam [cuiquam] homini si utrumlibet defuerit, vita promittatur aeterna. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam dixit: Nisi abundaverit justitia vestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum; de illis quippe ait: Scribae et pharisaei super cathedram Moysi sedent, quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, dicunt enim et non faciunt. Ergo justitia eorum est dicere et non facere, ac per hoc nostram esse voluit abundantem super illorum dicere et facere; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum coelorum. Non quia quisquam ita debet extolli, ut non dicam apud alios jactare, sed apud seipsum putare audeat, se in hac vita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita gravia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret Apostolus: Congregatis vobis, et meo spiritu tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit, in die Domini Jesu. Unde etiam dicit: Ne lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione quam gesserunt. Item nisi essent quaedam non ea humilitate poenitentiae sananda, qualis in Ecclesia datur eis qui proprie poenitentes vocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse Dominus: Corripe eum inter te et ipsum, et si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Postremo nisi essent quaedam sine quibus haec vita non agitur, non quotidianam medelam poneret in oratione quam docuit, ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Jam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quod mihi videretur exposui, ubi tres quaestiones movere [moverunt]: unam de permixtione in Ecclesia bonorum et malorum tanquam tritici et zizaniorum; ubi cavendum est, ne ideo putemus esse praepositas istas similitudines, vel hanc, vel de immundis in arca animalibus, vel quaecunque alia idem significant, ut dormiat Ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est, Severae sunt conversationes ejus domus; sed ut non eo usque progrediatur dementiae, potius temeritas quam severitas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. Neque enim per has similitudines et praenuntiationes, consilium desidiae bonis datum est, qua negligant quod prohibere debent; sed patientiae qua perferant salva doctrina veritatis, quod emendare non valent. Nec quia scriptum est, introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi vetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum velint intrare saltantes, quod est certe mitius [quam moechantes]: sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est, immundos in Ecclesia futuros, propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem, vel disciplinae dissolutionem. Non enim quacumque libuit intraverunt immunda animalia arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. Altera quaestio est, in qua eis visum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea vero jam baptizatos docendos esse de moribus. Sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes qui fidelium competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena quam male viventibus Dominus comminatur: ne in ipso baptismo rei sint gravissimorum criminum, quo veniunt ut remittantur reatus omnium peccatorum. Tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata, et non secundum divinum eloquium pertractata, tota illa opinio mihi videtur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque viventibus, etiamsi eo modo vivere perseverent, et tantummodo credant in Christum, ejusque sacramenta percipiant, eos ad salutem vitamque aeternam esse venturos, contra apertissimam Domini sententiam, qui desideranti vitam aeternam respondit: Si vis venire ad vitam, serva mandata; et commemoravit quae mandata, ubi ea scilicet peccata, vitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur, propter fidem sine operibus mortuam. De his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputavi, demonstravique sic tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica disciplina; sic catechizandos eos qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, verum etiam qualiter vivere debeant, sic promitti fidelibus vitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus salvare non potest, ad eam se quisque pervenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.
CAPUT CCIV. Qui sint prophetae de quibus ait Apostolus, secundo prophetas; ex libro Quaestionum ad Paulinum Nolanum episcopum. De prophetis, quod ait Apostolus: Quosdam quidem dicit Deus in Ecclesia Apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intelligo quod ipse scripsisti. Prophetas eos dictos isto loco ex quibus Agabus erat, non illos qui venturum in carne Dominum prophetarunt. Evangelistas vero invenimus quos Apostolus fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus voluisti, eosdem puto esse sicut et tibi visum est; ut non alios pastores, alios doctores intelligamus, sed ideo cum praedixisset pastores, subjunxisse doctores, ut intelligerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. Ideo enim non ait, Quosdam autem pastores, quosdam vero doctores, cum superiora ipso locutionis genere distingueret, dicendo, Quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas; sed hoc tanquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores.
CAPUT CCV. 13 Quae sint obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones quas ad Timotheum Apostolus; ex eodem libro ad Paulinum. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones: precationem et deprecationem multi nostri hoc idem putant, et hoc quotidiano usu jam omnino praevaluit; qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis. Precari enim dicebant esse, precando bona optare, imprecari mala, quod vulgo jam dicitur, maledicere; deprecari autem mala, precando depellere. Sed usitatum jam loquendi modum potius sequamur, et sive precationes, sive deprecationes invenerimus, quas Graeci δεήσεις vocant, non putemus esse emendandum. Multa hinc dici possunt quae improbanda non sint, sed eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici; orationes cum benedicitur, et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis Ecclesia Dominica oratione concludit; interpellationes autem, sive ut vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur: tunc enim Antistes [Antistites] velut advocati susceptos suos per manus impositionem, misericordissimae offerunt potestati. Quibus peractis et participato tanto sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter perstrictis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur: Pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et charitate: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non esse ista facienda, pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Et ne quisquam diceret, posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi: Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper erat Verbum, sed hominem Christum Jesum, cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis.
CAPUT CCVI. De eo quod ait Lucas, Oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent, et Marcus: Apparuit, inquit, eis in alia effigie ex eodem libro Quaestionum ad Paulinum. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum noverant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet, utrum in ejus corpore, an potius in illorum oculis, aliquid factum sit, quo non posset agnosci? Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus factum esse cernentium. Cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cujus alia erat effigies, aliquid factum fuisse quo impedimento tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cujusque species agnoscatur, lineamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret vultus ejus splendidus sicut sol, neminem movet usque ad tantam excellentiam fulgoris, et lucis colorem sui corporis, eum mutare potuisse, et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse ut non posset agnosci; et rursus eadem potentiae facultate, sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde venisset; sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit, quid hoc ad rem? Nam et illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat juvenis in quo natus est; et tamen si quis eum juvenem repente vidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda, non potest celeriter Dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?
CAPUT CCVII. De gladio qui Mariae animam pertransiit; ex eodem libro Quaestionum, ad Paulinum episcopum. De verbis Simeonis ubi ait Virgini matri Domini: Et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistola cujus exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur, quod etiam tibi inter caetera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cogitationes cordium, hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem et insidiae Judaeorum, et discipulorum infirmitas, patuit: tribulationem igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu: ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum. Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Nam et ferrum quod pertransiit animam Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur. Aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus, id est, tandiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod praedixit. Hinc enim magnus habitus et ab illa tribulatione liberatus; sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum ejus, id est, factum est, quod praedixit more suo Scriptura sancta, Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini ignivit eum.
CAPUT CCVIII. Agens de baptismo exponit' quomodo non sit contrarium, Qui mecum non est contra me est. Qui contra vos non est pro vobis est. Ex libro primo de Baptismo. Dominus in Evangelio dicit: Qui non est mecum, adversum me est, et qui mecum non colligit, spargit. Tamen cum ad eum discipuli retulissent, vidisse se quemdam in ejus nomine pellentem daemonia, et prohibuisse quia cum illis eum non sequebatur: Nolite, inquit, prohibere, qui contra vos non est, pro vobis est. Non potest enim quisquam in nomine meo facere aliquid, et male loqui de me. Si nihil in illo corripiendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem Ecclesiae constitutus, colligit in Christi nomine dissociatos a societate Christiana atque ita falsum erit illud: Qui non est mecum, non colligit, 14 spargit [qui non est mecum adversum me est, et qui non colligit mecum, spargit]. Si autem quod discipuli Domini per ignorantiam facere voluerunt, id in eo corrigendum est, quod Dominus dixit: Nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit, et quomodo erit verum quod ibi ait: Qui contra vos non est, pro vobis est? In hoc enim facto, non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur [operabatur]. Ut ergo utraque sententia vera sit, sicuti vera est et illa ubi ait: Qui non est mecum, adversus me est, et qui mecum non colligit, dispergit, et illa ubi ait: Nolite prohibere, qui enim contra vos non est, pro vobis est: quid restat intelligendum, nisi quia ille in tanti nominis veneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra Ecclesiam, sed pro Ecclesia? et in illa tamen separatione culpandus, ubi si colligeret, spargeret; et si forte veniret ad Ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberraverat emendaret. Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae, aut eleemosynae non sunt acceptae, imo et angelum ad se mitti, et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicujus accessu cuncta necessaria discere; sed quoniam quidquid boni in orationibus et eleemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per vinculum christianae societatis et pacis incorporaretur Ecclesiae, jubetur mittere ad Petrum, et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus christiano populo, consortio quoque communionis adjungitur, cui sola bonorum operum similitudine jungebatur. Perniciose quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat: sic etiam qui seipsos a societate caeterorum separantes, charitate violata, unitatis vinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt, et ideo quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam voluerit, debet omnia quae non accepit accipere. Si vero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separaverunt, et ex ea parte in texturae compage detinentur, in caetera scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint, ex ea parte nectitur Ecclesiae in qua nec illi separati sunt: et ideo si venire ad Ecclesiam voluerit, in eo sanatur, ubi laniatus errabat. Ubi vero sanus connectebatur, non curatur, sed agnoscitur: ne cum sanare [sana curare] volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a vulnere idololatriae, vel infidelitatis, sed gravius feriunt vulnere schismatis. Idololatras enim in populo Dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit; et Apostolus: Si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis gravi vulnere sauciatus, si dixerit medicus, Moritur inde nisi curetur: non opinor ut illi qui eum adduxerunt, ita desipiant, ut consideratis atque numeratis caeteris membris ejus sanis, respondeant medico et dicant: Ergone ista sana tot membra, non valent ad ejus vitam, et unum illud vulneratum valet ad [ejus] mortem: non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt: nec ideo tamen quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat unde mors etiam salvis caeteris imminet, et nisi sanetur adveniet. Quid ergo prodest homini, vel sana fides, vel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi lethali vulnere schismatis perempta est sanitas charitatis, per cujus solius peremptionem, etiam illa integra trahantur ad mortem. Quod ne fiat non cessat misericordia Dei, per unitatem sanctae Ecclesiae suae, ut veniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per vinculum pacis. Nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum: nec rursus ideo putent curandum esse, quod sanum est, quia ostendimus aliquid vulneratum. Itaque in sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt. In schismatis autem vulnere, quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. Non extollantur et his quae habent. Quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? Et vulnus suum dignentur humiliter intueri: nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit: et videant quid sit ipsum unum, nec me in hoc audiant, sed Apostolum: Si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Quid ergo eis prodest, si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam, et prophetiam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta Scriptura testatur? Si sacramenta non tantum sciant, sed et habeant, sicut habuit Simon Magus: si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum; neque enim non credebant cum dicerent, Quid nobis et tibi est Fili Dei; scimus qui sis? si dispertiant etiam ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica fide, [sed] in diversis haeresibus faciunt: si aliqua ingruente persecutione, tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide, quam pariter confitentur; tamen quia separati haec agunt, non sufferentes invicem in dilectione, neque studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis, charitatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus qui nihil eis prosunt, ad aeternam salutem pervenire non possunt.
CAPUT CCIX. Objectionem donatistarum utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati, an non generet, solvit. Sed videntur sibi argutissime quaerere, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati, an non generet? ut si consenserimus quod generet, suam esse asseverent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare; et quia unam oportet esse Ecclesiam, ex hoc jam nostram non esse Ecclesiam criminentur; si autem dixerimus, Non generat: Cur ergo, inquiunt, apud vos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad vos cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt; quasi vero ex hoc generet unde separata est, et non ex hoc, unde conjuncta est: separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed juncta est in uno baptismate. Itaque una est Ecclesia, quae sola catholica nominatur, et quidquid suum habet, in communicantibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae. Neque enim separatio earum [eorum] generat, sed quod secum de ista tenuerunt: quod si et hoc dimittant, omnino non generant.
CAPUT CCX. Quod etiam male conversantes catholicos ipsa generet quae et Simonem. Haec itaque in omnibus generat, cujus sacramenta retinentur. Unde possit tale aliquid ubicunque generari, quamvis non omnes quos generat, ad ejus pertineant unitatem, quae usque in finem perseverantes salvabit [salvat]. Neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in ejus unitate corporaliter mixti, per vitam pessimam separantur. Etenim Simonem Magum per baptisma ipsa pepererat, cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate 15 Christi. Nunquid ei baptismus, nunquid Evangelium, nunquid sacramenta defuerunt? sed quia ei charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci. Numquid non erant nati quibus Apostolus dicit: Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam: eos tamen sacrilegio schismatibus [a sacrilegio schismatis] revocat, in quod ideo inruebant [irruebant], quia carnales erant: Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli, alius autem, Ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in vobis: hoc autem dico, quia unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; divisus est Christus? nunquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis? Isti ergo, si in hac obstinatione et perversitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam Ecclesiam, de qua nati erant, per pacis atque unitatis vinculum, pertinerent.
CAPUT CCXI. Utrum apud haereticos haec fiat remissio peccatorum; ex eodem libro. Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis, tanquam ex viri sui semine. Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse gesta: sed qui superbiunt et legitimae matri non adjunguntur, similes sunt Ismaheli, de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae, cum filio meo Isaac. Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui conjugem, [cujus legitimo jure generati sunt, similes sunt filiis Jacob, quamvis de ancillis natis, sed tamen eamdem haereditatem sumentibus. Qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati, negligunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, Deo attestante et dicente: Jacob dilexi, Esau autem odio habui: cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint. Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut si dixerimus dimitti, respondeant: Ergo est illic Spiritus sanctus, quia cum insufflante Domino, datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur, et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi. Non enim praeter Ecclesiam dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur: et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim quaecunque illa sit de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae. Nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus, non ibi dimitti peccata: Ergo, inquiunt, non est illic verus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis vos baptizare debetis: quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini. His ita resistimus, secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. Quaero enim ut dicant utrum dimittantur peccata ubi charitas non est? peccata enim tenebrae animarum sunt: audimus quippe Joannem dicentem: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. Si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum, nisi a vetustate renovari? Quomodo autem renovatur a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus videatur, quia dicit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse, etsi hoc fatemur, regeneratum fatemur: quod si ita est, et peccata dimissa sunt. Quomodo ergo dicit Joannes: Qui odit fratrem suum in tenebris manet usque adhuc, si jam facta est remissio peccatorum? Annon est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia, nisi odium fratris [fraternum]? Hanc illi quaestionem solvere sibi videntur cum dicunt: Non est ergo in schismate remissio peccatorum, et ideo nec regeneratio novi hominis, et propterea nec baptismus Christi. Nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem solvendam proponimus, Magus ille Simon, utrum vero Christi baptismate tinctus sit. Respondebunt, Ita, quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. Quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata? profecto fatebuntur. Item quaero cur ei dixerit Petrus non cum habere partem in sorte sanctorum? Quia, inquiunt, postea peccavit, pecunia volens emere donum Dei, cujus venditores apostolos credidit. Quid si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? eligant quod volunt, utrumlibet elegerint, sufficit nobis; si dimissa dixerint, quomodo ergo Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? si dixerint non esse dimissa, quaero si postea fictionem suam corde concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus judicaretur? Quod si dementissimum est dicere, fateantur vero baptismo Christi baptizari posse bominem, et tamen cor ejus in malitia, vel sacrilegio perseverans, peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intelligant, in communionibus ab Ecclesia separatis, posse homines baptizari ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quis reconciliatus unitati, sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. Sicut enim in illo qui fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed pia [ipsa] correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit. Sic etiam iste, qui baptisma Christi, quod non amiserunt, qui se separaverunt, inimicus charitatis et pacis Christi; in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata ejus non dimittebantur, cum se correxerit, et ad Ecclesiae societatem unitatemque venerit, non iterum baptizandus est quia ipsa ei reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum ejus in unitate jam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat. Si autem dixerint in illo qui fictus accessit, per sanctum vim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata, in ipso temporis puncto, sed perfectionem ipsius redisse, continuo ut Spiritus sanctus et adfuerit baptizato, ut peccata recederent, et perseverantiam fictionis fugerit, ut redirent. Ut et illud verum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; et illud: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum: id est, ut et induat eum Christo sanctitas baptismi, et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit cum quisque 16 a tenebris per lucem transit ad tenebras: oculi quidem ejus in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux, nisi perfundere transeuntem. Si ergo dixerint hoc [Qui ergo hoc dixerint], hoc etiam in eis intelligant fieri, qui extra Ecclesiae communionem, sed tamen baptismate Ecclesiae baptizantur; quod ubicumque fuerit, sanctum est per seipsum, et ideo non est eorum qui se separant, sed ejus unde se separant. Valet tamen et apud eos hactenus, ut per ejus lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tanquam redeunte obscuritate, quam lux in transitu excusserat.
CAPUT CCXII. Peccata sine charitate non dimitti: probat per servum cui dominus debitum dimiserat. Nam redire dimissa peccata ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet, de illo servo, quem cum invenisset debitorem decem millium talentorum, deprecanti omnia dimisit: ille autem conservum suum qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non fuisset, jussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. Tempus ergo quo accipitur indulgentia per baptismum, tanquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inventa fuerint, dimittantur; non tamen ille servus postea dedit conservo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere, non ejus misertus, sed jam ei debebat conservus ejus, cum ipse rationem domino suo reddens, tanti numeri debito solveretur. Nec dimiserat conservo suo quod ei debebat, et sic accesserat, ut ei dimitteret dominus. Hoc indicant verba conservi dicentis: Patientiam habe in me, et reddam tibi; alioquin diceret, jam mihi hoc dimiseras, cur iterum repetis? Hoc et ipsius Domini verba manifestius aperiunt; ait enim: Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios. Non dixit, cui debitum jam centum denariorum dimiserat; si enim dimiserat, non ei debedat: quia ergo dixit, debebat ei, manifestum est, quod non dimiserat. Et melius quidem fuerat, atque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem, et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conservo dimitteret, quod ei debebatur, et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. Nec tamen illud quod nondum conservo dimiserat impedivit domino [dominum] ejus, quominus, in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. Sed quid profuit quandoquidem in caput ejus propter odiorum perseverantiam rursus omnia continuo replicata sunt? Sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiam si odium fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid supra est solvitur, etiam ipsa hora momentoque ante baptismum et in baptismo: deinceps autem continuo reus esse incipit, non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt, et saepe ista contingunt in Ecclesia.
CAPUT CCXIII. De baptizando in periculo mortis constituto, ac inimicitias gerente. Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit, quanquam etiam iniquos inimicos diligere jubeamur, et orare pro eis: subito autem periculo mortis incipit perturbari, et poscit baptismum quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum verborum vix periculi tempus ammittat [admittat], quanto minus sermonem longissimum ut illud odium corde pellatur, etiamsi baptizanti sit cognitum? certe ista non solum apud nos, sed etiam apud illos evenire non cessant. Quid ergo dicimus? Dimittuntur peccata huic homini, an non dimittuntur? Prorsus quod volunt eligant; si enim dimittuntur, continuo [continuo pro statim] redeunt. Evangelium loquitur, veritas clamat: sive ergo dimittantur, sive non dimittantur, necessaria est postea medicina; nec tamen si vixerit, atque id corrigendum esse didicerit, atque correxerit, denuo baptizatur, sive apud illos, sive apud nos. Sic et illa quae schismatici vel haeretici non aliter habent, nec aliter agunt quam vera Ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius adprobamus; in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disjunguntur a nobis; sed tamen quia nihil eis prosunt quandiu schismatici vel haeretici sunt, propter alia in quibus a veritate dissentiunt, et propter ipsum separationis immanissimum scelus, sive permanserint in eis peccata, sive continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis atque charitatis veniant, adhortamur; non solum, ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat, quod habebant.
CAPUT CCXIV. Quod baptismus Dei sit et Ecclesiae ubicunque inventus fuerit, ex eodem libro. Frustra ergo nobis dicunt: Si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis? Respondemus enim: Non baptismum vestrum acceptamus (quia non est baptismus ille schismaticorum vel haereticorum), sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit inventus, et quocunque translatus. Vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini. Nam si caetera omnia vera vel habeatis vel sentiatis (et in eadem tamen separatione duretis, adversus vinculum fraternae pacis, adversus unitatem omnium fratrum qui toto terrarum orbe sicut promissi sunt, ita exhibiti, quorum omnium causas et corda, nullo modo unquam nosse ac [aut] discutere potuistis, ut merito damnaretis qui non possunt propterea rei esse, quia judicibus ecclesiasticis potius, quam litigatoribus credidere: hoc solum minus habetis, quod minus habet, qui charitatem non habet. Jam quid opus est, ut nos retexamus [retexemus]? vos ipsi in Apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. Quid autem interest, qui charitatem non habet, utrum foras avolet aliquo vento tentationis ablatus, an intus de messe dominica non recedat, in ultima ventilatione separandus? et tamen etiam tales, si jam semel per baptismum nacti sunt, iterum eos nasci non oportet.
CAPUT CCXV. Quod Ecclesia pariat, sive per se, sive per ancillarum uterum de semine viri sui, ubi ponit similitudinem, de Esau et Aser. Ecclesia quippe omnes per baptismum parit, sive apud se, id est ex utero suo, sive extra se, de [sive de se, sive de ancilla] semine viri sui: sed et Esau de uxore natus, propter fraternam discordiam separatus est a populo Dei; et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus, propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. Unde et Ismaheli, ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia, et non profuit potestas uxoris, cujus magis filius erat, quia per ipsius jura conjugalia, et in ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus: sicut apud istos Ecclesiae jure (quod est in baptismo) nascuntur quicunque nascuntur. Sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis, ad terram veniunt promissionis, non de materno utero rursus ejiciendi, sed in paterno semine agnoscendi. Si autem in discordia perseverent, ad Ismahelis funiculum pertinebunt. Prior autem fuit Ismahel, et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Jacob. Non quia prior peperit haeresis, quam Ecclesia; aut ipsa Ecclesia prius carnales, vel animales, et postea spiritales. Sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, 17 non est prius quod spiritale, sed quod animale, postea spiritale. Ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt Spiritus Dei, omnes dissensiones et schismata generantur. In quo sensu perseverantes, Apostolus dicit, ad Vetus Testamentum pertinere, id est, ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.
CAPUT CCXVI. Quod antiqua res sit Ecclesia, in aliis habens animalem portionem, in aliis spiritalem. Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac vita, ut jam divinis pro saeculorum distributione sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant, et carnalia de Deo sive in hac vita, sive post hanc vitam sperent atque desiderent, animales sunt. Ecclesia vero, quod est populus Dei, etiam in istius vitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem: ad animales pertinet Vetus Testamentum, ad spiritales Novum; sed primis temporibus utrumque occultum fuit, ab Adam usque ad Moysen. A Moyse autem manifestum est Vetus, et in eo ipso occultabatur Novum, quia occulte significabatur. Postea vero quam in carne Dominus venit, revelatum est Novum, Veteris autem sacramenta cessarunt; sed concupiscentiae tales non cessaverunt. In illis enim sunt quos Apostolus jam per sacramentum Novi Testamenti natos, adhuc tamen dicit animales, non posse percipere quae sunt Spiritus Dei: sicut enim in sacramentis Veteris Testamenti vivebant quidam spiritales, ad Novum scilicet Testamentum, quod tunc occultabatur occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento Novi Testamenti quod jam revelatum est plerique vivunt animales. Qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt Spiritus Dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad Vetus Testamentum pertinebunt: si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu, ad Novum pertinent; et si priusquam spiritales fiant, ex hac vita rapiantur, custoditi per sacramenti sanctitatem, in terra viventium computantur, ubi est spes nostra et portio Dominus. Nec invenio quid verius intelligatur in eo quod scriptum est: Imperfectum meum viderunt oculi tui: quandoquidem sequitur, Et in libro tuo omnes scribentur. Quae autem peperit Abel et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit et Moysen, et Prophetas tempore posteriores ante Domini adventum: et quae istos, ipsa et apostolos, et martyres nostros, et omnes bonos christianos. Omnes enim diversis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur, et ejusdem civitatis cives labores hujus peregrinationis experti sunt: et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem caeteri experientur. Item quae peperit Cain, et Cham, et Hismahelem [Ismaelem], et Esau, eadem ipsa peperit, et Dathan, et alios in eodem populo similes: et quae istos, eadem ipsa et Judam pseudoapostolum, et Simonem Magum, et caeteros usque ad haec tempora pseudochristianos, in affectione animali pertinaciter obduratos: sive in unitate permixti sint, sive aperta praecisione dissentiant.
CAPUT CCXVII. Quomodo generet Ecclesia bonos et malos, tanquam per se ipsam Rebecca geminos. Sed cum tales ab spiritalibus evangelizantur, et sacramentis imbuuntur, tanquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau. Cum autem per illos qui non caste annuntiant Evangelium, tales in Dei populo generantur, non Sara quidem, sed per Agar [Sara quidem sed per Agar]. Item boni spiritales, quando evangelizantibus vel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem vel Rachel jure conjugali eos, sed per ancillarum uterum parit. Cum vero per spiritales in Evangelio generantur boni fideles, qui vel evadunt in spiritalis aetatis affectum, vel eo tendere non desistunt, vel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Isaac, vel Rebeccae Jacob, in novam vitam et Novum Testamentum nascuntur. Itaque sive intus versari videantur, sive aperte foris sint, quod caro est, caro est; sive in area in sua sterilitate perseveret, sive occasione tentationis tanquam vento extra tollantur, quod palea est, palea est: et semper ab illius Ecclesiae quae sine macula et ruga est, unitate divisus est, etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, sive qui intus talis apparet, sive qui foris manifestius adversatur. Spiritales autem sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foras, quia et cum aliqua vel perversitate, vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probantur quam si intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur, aves autem non divisit.
CAPUT CCXVIII. Quod propterea Dominus non aperuit Cypriano de Baptismo sententiam quam postea plenario concilio patefecit, ut ejus charitas plenius appareret, ex eodem libro. Exstant beati martyris Cypriani in ejus litteris magna documenta, ut ad illum jam veniam, de cujus sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum ejus charitate spiritaliter perimantur. Nam illis temporibus antequam plenarii Concilii sententia, quid in hac re sequendum esset, totius Ecclesiae consensio confirmasset, visum est ei, cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum Ecclesiarum, hominem [omnem] qui extra Ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad Ecclesiam venientem denuo baptizari, quod non recte fieri tanto viro nimirum propterea Dominus non aperuit, ut ejus pia et humilitas, et charitas, in custodienda salubriter Ecclesiae pace, patesceret. Minus ergo ille penetravit ut cerneret secretum abditum sacramenti: sed, si sciret omnia sacramenta, charitatem autem non haberet, nihil esset. Cum autem minus illud perspiciens, hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodivit, ad Martyrii coronam meruit pervenire, ut si qua in ejus lucidam mentem ex humana conditione nebula inrepserant [irrepserat], gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. Non enim frustra ipse Dominus Jesus Christus, cum se ipsum diceret vitem, suos autem tanquam in vite sarmenta praecidi dixit eos, et de vite auferri, tanquam inutilia sarmenta quae fructum non darent. Quis est autem fructus, nisi novus ille foetus, de quo item dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis? Ipsa est illa charitas, sine qua caetera nihil prosunt, Dicit et Apostolus: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Quae omnia incipiunt a charitate, et per caeteram juncturam quasi botrum mirabilem faciunt. Nec tamen frustra idem Dominus addidit, Quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus, ut majorem fructum afferant: nisi quia et ipsi, qui fructu praevalent charitatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. Quod ergo ille sanctus de Baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et charitatis ubertate compensatum est, et passionis falce purgatum.
CAPUT CCXIX. 18 Quod sicut intus quod diaboli est argumentum est, sic et foris quod Christi est, agnoscendum est; ex libro de Baptismo IV. Sicut ergo et intus, quod diaboli est, arguendum est, sic et foris, quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse [de] hominibus dici potest, ut sic extra Ecclesiae communionem non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae vero huic, quae adhuc carnis mortalitatem portat, quandiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est, malos homines, et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur, desideraretur ardentius. De Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania, sic exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur, cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit: Quid enim frumenti habent zizania? si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De sacramento [sacramentis] autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli? et exterioribus enim et interioribus zizaniis, cum ipso tritico est pluvia communis, quae coelestis et dulcis est; ipsa etiam si ex ea zizania steriliter crescunt, sic et Evangelicum Christi sacramentum divinum et suave est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris cum pluit improbandum.
CAPUT CCXX. Quod non ita sibi baptismus verus succedere possit sicut falsae fidei vera succedit; ex eodem libro de Baptismo IV. Jam satis ostendimus ad baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina coelestis insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei, et percepto jam baptismo, dicit eos adhuc animales esse. Secundum sensum autem carnalem, non potest nisi carnaliter de Deo sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post baptismum proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et illuminatur [illuminetur], dum interior homo renovatur de die in diem, propiores [priores,] suas opiniones, quas de Deo habebant, cum suis phantasmatis ludificarentur, inrident [irrident], detestantes atque confitentes abiiciunt. Nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur, aut talem baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur, etiamsi confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus, qui perspicue foris est, si baptismum illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit, quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit, relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat. Nec quia error illius improbandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. Jam enim ex his quos intus contigit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse sacramenti veritatem, a male credentis errore, quamvis utrumque in homine uno valeat inveniri: et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, vero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest etiam vero baptismo verus baptismus succedere, quia idem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod Dei bonum est repetatur. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita nec corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim pejor est, qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est. Est etiam [enim] ipsius divisionis, nec nullum, nec parvum malum, si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in ejus haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse Catholicam fidem; istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit, quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse pejorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum sacramenti veritas repetenda; quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse haeresim noverit ab unitate catholica separatam, ubi hoc docetur et discitur, sed alicujus saecularis emolumenti causa, in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adjungit. Quamobrem cujusque hominis pravitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. Nec ideo tamen, si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter ejus pravitatem vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel ejus pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos, dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta, vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab ejus amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans, ubique voluit ad quem redeat ammonere [admonere].
CAPUT CCXXI. De bonorum morum haeretico et catholico criminoso; ex eodem libro de Baptismo IV. Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est, propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum [pro temerario], seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed catholicum: nunquid propter hoc solum quod catholicus est, regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus: Quae 17 praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit: Hoc autem scitote, cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei; nemo vos seducat inanibus verbis. Non est ergo quod de sermone Domini conqueramur. Dicit omnino et aperte ac libere, dicit eos qui male vivunt ad regnum Dei non pertinere; his igitur omnibus vitiis circumsepto catholico non adulemur, nec ei quia Christianus catholicus est impunitatem, quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus. Nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur quod regnum Dei non possidebunt. Nolite, inquit, errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Non ait: Qui haec omnia vitia simul habuerint regnum Dei non possidebunt; sed: Neque illi, neque illi, ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt, sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem poenas ipsas quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus ait: Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die judicii.
CAPUT CCXXII. Quod aqua baptismatis et intra Ecclesiam salvet et extra Ecclesiam damnet; ex libro V de Baptismo. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus, vel in gentilium superstitionibus jaceant; et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia [Dei], multi qui foris videntur intus sunt, et multi qui intus videntur foris sunt. Ex illis ergo omnibus qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Horum munera concessa divinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis charitas, et in futuro vita aeterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria. Hinc itaque jam facilior nobis et expeditior arcae illius, cujus Noe fabricator et gubernator fuit [exstitit], consideratio proponitur. Ait enim Petrus: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos simili forma baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad hujus arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? Aut quomodo salvi fiunt per aquam, qui sancto baptismate male utentes, cum videantur esse intus, usque in finem vitae in flagitiosis et perditis moribus perseverant? aut quomodo non sunt per aquam salvati, quos in praeteritum cum eo baptismate quod in haeresi acceperant in Ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? eadem quippe arcae unitas eos salvos fecit, in qua nemo nisi per aquam salvandus [salvatus] est. Ipse enim dicit: Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in Ecclesia? si autem in Ecclesia, utique in arca; et si in arca, utique per aquam. Potest ergo fieri ut et quidam foris baptizati per Dei praescientiam verius intus baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salvi facti in arca, nisi per aquam. Et rursus quidam, qui videbuntur intus baptizati per eamdem praescientiam Dei, foris baptizati verius deputentur. Male quippe utentes baptismo, per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. Certe manifestum est id quod dicitur in Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore, cogitandum; quandoquidem omnes qui corde sunt in arcae unitate, per eamdem aquam salvi fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, sive etiam corpore foris sint, sive non sint, tanquam unitatis adversarii moriuntur. Sicut ergo non alia sed eadem aqua, et in arca positos salvos fecit, et extra arcam positos interemit, sic non alio, sed eodem baptismo, et boni catholici salvi fiunt, et mali catholici vel haeretici pereunt.
CAPUT CCXXIII. Quod multi lupi sint interius insidiantes et multae oves exterius errantes, scire tamen Dominum qui sunt ejus: et de sancto Cypriano, vel de apostolo Petro ex libro VI de Baptismo. Etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt baptismum Christi nulla perversitate hominis, sive dantis, sive accipientis, posse violari. Nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salva charitate atque unitate altercantibus discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu vel usu sacramenti; et quia ejus effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum illic non esse putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate perversi sunt, et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui retinueritis, tenebuntur, habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum satis eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est, etiam ovem quae foris errabat, et Dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, venientem ad Christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a captivitate liberari, a vulnere sanari: characterem tamen dominicum agnosci potius quam improbari, quandoquidem ipsum characterom multi [et] lupi et lupis infigunt, qui videntur quidem intus esse, verumtamen ad illam ovem, quae etiam ex multis una est, non pertinere morum suorum fructibus convincuntur, in quibus in finem usque perdurant, quia secundum praescientiam Dei sicut multae oves errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius, inter quos tamen novit Dominus qui sunt ejus, qui non audiunt vocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum, de quibus dictum est: Quae dicunt facite. Sicut enim homo spiritalis, habens finem praecepti, id est charitatem, de 20 corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et adgravat animam, minus liquide cernere, et aliter sapere, quod in eadem charitate permanenti Deus cum voluerit revelabit: sic in homine carnali atque perverso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. Nam ut in palmite fructuoso invenitur aliquid quod purgandum sit, ut majorem fructum ferat, ita et in arundine sterili atque arida, vel alligata, solet uva pendere. Et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma sua via ubicumque suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus, propterea rebaptizat quia Cypriano visum est ab haereticis venientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto viro aversatur, et emendanda sectatur, nec ea ipsa quae sectatur assequitur. Ille enim dum zelo Dei graviter detestatur eos qui se ab unitate separaverunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est: isti autem parum sceleris putantes quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum ejus illic non esse et secum exisse contendunt. Tam ergo longe sunt fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis ejus aequentur. Item quisquis non habens charitatem, et perditas vias morum ingrediens pessimorum, intus videtur esse, cum foris sit, et baptismum Christi nec in haereticis repetit, nihil ejus adjuvat sterilitatem quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. Fieri autem potest ut aliquis vigeat in radicem charitatis, et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint, et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. Non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae viros numerat pia mater Ecclesia: quamvis isti et apud haereticos cognoscant baptismum Christi, illi autem aliter visum sit, ut per eum minus aliquid videntem et in unitate firmissime permanentem, manifestius demonstraretur haereticis quam sacrilego scelere rumperetur vinculum pacis. Neque enim Pharisaei caeci, quamvis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamvis dicenti aliquando quod fieri non debebat. Non solum autem istorum ariditas illius viriditati conferenda non est, sed nec aliorum fructus illins ubertati adaequandus est. Gentes enim nemo judaizare nemo nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in Ecclesia quantumlibet profecerit Petri apostolatui conferendus est. Quapropter reddens debitam reverentiam dignumque honorem, quantum valeo, persolvens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis vel haereticis baptizandis, quam postea veritas prodidit: non ex mea, sed ex universae Ecclesiae sententia, plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata; sicut venerans pro sui merito Petrum, primum apostolorum et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere non eum recte fecisse ut gentes judaizare cogeret; etiam hoc enim dico, non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina, per universam Ecclesiam retenta atque servata. Disputans ergo [enim] de sententia Cypriani, multum infra merita positus Cypriani, dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere; et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter: cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, atque nihil interesse ad ejus aequalem in omnibus integritatem quanto pejor id habeat inter malos, sicut nihil interest quanto melior id habeat inter bonos; ac per hoc nihil etiam interest quanto pejor id tradat, sicut nihil interest quanto melior [dat]; atque ita nihil [aliud] interest quanto pejor id accipiat, sicut nihil interest quanto melior [accipiat]: illud enim per seipsum, et in eis qui non aequaliter justi sunt, et in eis qui non aequaliter iniqui sunt, aequaliter sanctum est.
CAPUT CCXXIV. Quod sub eodem baptismo peccata dimittantur, propter vinculum charitatis, sub quo tenebantur propter sacrilegium divisionis; et de laude sancti Cypriani; ex eodem libro. Sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem quanto quisque pejor id habeat, et quanto pejori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere; ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine ullius perversitate perciperent, et sive defuncti, sive liberati, nequaquam apud eos remanerent, ad quos nunquam corde transierant. Si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit: et tanto magis valet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem valere conjuncto: et ideo si ab illa perversitate correctus, et a separatione conversus venerit ad catholicam pacem, sub eodem baptismate quod acceparat ejus peccata dimittuntur, propter vinculum charitatis, sub quo baptismate peccata ejus tenebantur, propter sacrilegium divisionis; quia illud et in homine justo, et in homine injusto semper sanctum est, quod neque alicujus aequitate augetur, neque alicujus iniquitate minuitur. Quae cum ita sint, quid huic tam perspicuae veritati officit quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt, suasque in idem convenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius viri erga unitatem Christi charitas innotescat? Si enim solus ita sentiens nullo consentiente remaneret, videretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inveniebat erroris: tam multis autem sibi consentientibus, quam [quod] cum caeteris diversa sentientibus in unitate permansit catholicae universitatis, sanctissimum vinculum non timore solitudinis, sed pacis amore servavit.
CAPUT CCXXV. Quod sacramentum baptismi et in malo et in bono homine sit aequale; ex libro VI. Potest ergo fieri ut aliquis pejor sit ethnico, et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit, sed etiam non sit pejus quam in homine sancto et justo: etsi enim, quantum in illo homine est, non eum servavit, sed animo et voluntate violavit, tamen quantum ad ipsum attinet sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inviolatumque permansit. Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles? pejores ergo erant Judaei, quibus Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam vobis; et quibus propheta dicit: Justificatis Sodomam, id est, in comparatione vestra Sodoma justificata est. Nunquid tamen ideo sacramenta divina quae apud Judaeos erant, talia erant quales ipsi erant quae Dominus quoque ipse suscepit, et ad ea celebranda leprosos quos mundaverat misit, et ea Zachariae ministranti angelus astitit, eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiavit? Haec eadem sacramenta, et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis pejoribus quam sunt ethnici, quandoquidem in 21 malitia Sodomitis praelati sunt: et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra atque divina. Nam et ipsi gentiles, si quid divinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbaverunt sancti nostri, quamvis illi per suas superstitiones et idololatriam, et superbiam caeterosque mores detestandi essent, et nisi corrigerentur, divino judicio puniendi. Nam et Paulus apostolus, apud Athenienses cum de Deo quaedam diceret, perhibuit testimonium quod quidam eorum tale aliquid dixerint: quod utique, si ad Christum venirent, agnosceretur in eis, non improbaretur. Et sanctus Cyprianus talibus adversus eosdem ethnicos utitur testibus: nam cum de magis loqueretur, Quorum tamen, inquit, praecipuus Sosthenes Ed. Ben. [Hostanos], et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros dicit sedi ejus assistere; in quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit: Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. Si ergo isti venissent ad percipiendam Christianam salutem, non eis utique diceretur, Hoc malum habetis, vel, falsum habetis, sed plane merito diceretur, Hoc vobis quamvis integrum et verum, nihil tamen prodesset nisi ad Christi gratiam veniretis. Si ergo in ipsis ethnicis potest aliquid divinum inveniri reeteque approbari, quamvis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moveri, etiamsi pejores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est velimus corrigere, et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere.
CAPUT CCXXVI. Quod charitate Cypriani hi qui per illius sententiam se volunt excusare, damnentur; ex libro VII de Baptismo. Verius universitati Ecclesiae catholicae placuit, ut haeretici vel, schismatici qui jam Christi baptismum illic unde veniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur, ab errore suo correcti, in charitate radicati atque fundati; ut quod attinet ad baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. Et beatus quidem Cyprianus ait: Corpore quod corrumpitur non aggravante animam, et deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenus perspicit veritatem, quam meruit adipisci per charitatem [Et beatus Cyprianus quidem: Jam corpore quod corrumpitur non aggravante animam, nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit veritatem, quam meruit adipisci per charitatem]. Adjuvet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate, tanquam in caliginosa nube laborantes, ut, donante Domino, bona ejus quantum possumus imitemur. Si quid autem aliter sensit, et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit revelante jam cernit, nos longe impares meritis suis, Ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cujus ipse egregium et charissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes, adversus haereticos vel schismaticos enodemus, quos praecisos ab unitate quam tenuit, et arescentes a charitate qua viguit, et lapsos ab humilitate qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis eos novit ad insidiandum perscrutari velle quod scripsit, et ad pacificandum imitari nolle quod fecit. Sicut illi qui se christianos Nazarenos vocant, et more judaico carnalia praeputia circumcidunt; nati haeretici, ex illo errore in quem Petrus devians a Paulo revocatus est, in hoc adhuc usque persistunt. Sicut ergo illi, Petro in primatu apostolorum martyrii gloria coronato, in sua perversitate praecisi ab Ecclesia remanserunt, sic isti, Cypriano per abundantiam charitatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto, seipsos exsules unitatis agnoscunt, et contra unitatis patriam pro suis calumniis civem unitatis opponunt.
CAPUT CCXXVII. Quod ut in pessimis catholicis correctis baptismus non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et in haereticis; ex eodem libro VII de Baptismo. Ubi nobis ostendit Dominus Deus noster per pacificum episcopum Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec Deus id quoque revelaret, tolerarent potius diversa sentientes, quam se ab eis nefario schismate separarent: ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiam si de Maximianistis nihil dicamus. Si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam jam Ecclesiam cui sociaretur vel ipse Cyprianus invenit; si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus Donatista proponit. Baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt: habent ac tradunt haeretici, qui inter illa opera enumerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt; sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi caeteri patres eorum, in eo quod regnum Dei non possidebunt; et quemadmodum illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat, sic et haereticis. Unde Cyprianus, et qui cum eo senserunt, catholicae Ecclesiae quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. Quod vero aliter sapuerunt non expavescimus, quia cum eis veneramur et Petrum: quod autem ab unitate non recesserunt gaudemus, quia cum eis aedificamur in Petra.
CAPUT CCXXVIII. Quae sint tenebrae exteriores; ex libro de Gratia Novi Testamenti ad Honoratum. Timore itaque casto permanenti in saeculum saeculi, timeat Deum omne semen Israel. Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo, cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur [operando]: Deus est enim qui operatur in eis et velle et operari per bonam voluntatem. Haec est justitia Dei, hoc est quod Deus donat homini cum justificat impium; hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judaei, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Hac superbia dejiciuntur ut humilis inseratur oleaster, et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum: sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est, quam si contempserint ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit; quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum, nec omnino talis qualis hujus visibilis lucis phantasia cogitatur, quanquam et ibi est videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux est ipsa charitas, quis verbis explicet? quis earum rerum quae sensibus corporis adjacent, ullo demonstret exemplo? An forte lux charitas non est? Audi apostolum Joannem, ipse quippe dixit quod modo commemoravi, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; qui rursus dicit, Deus charitas est. Ac per hoc si Deus lux est, et Deus charitas est, profecto charitas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, Item dicit: Qui odit fratrem suum in tenebris est usque adhuc. Istae sunt tenebrae in quas diabolus et angeli ejus multum superbiendo progressi sunt; charitas enim non aemulatur, non inflatur; ideo non aemulatur, quia non inflatur. Ubi enim praecedit inflatio, continuo sequitur aemulatio, 22 quoniam superbia mater est invidentiae. Diabolus igitur et angeli ejus, a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia torpuerunt, et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur. Unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico canticorum: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata; exsurge qui ruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis; exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur quorum animas premendo curvasti. Et veni, auster, inquit, spiritum invocans gratiae, flantem de meridie, velut a parte fervida et luminosa, et fluant aromata. Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco; hinc etiam dicitur in quodam psalmo: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro; captivitatem scilicet, qua sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, et quodammodo congelaverant; hinc enim et Evangelium dicit: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. At vero flante austro glacies resolvitur, et torrentes fluunt; id est, peccatis remissis, populi ad Christum charitate concurrunt; hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua. Proinde rationalis creatura sive in angelico spiritu, sive in anima humana ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat esse non possit; sed mutabilitas ejus si convertatur ad incommutabile bonum, fiat beata: unde si avertatur misera est. Aversio ejus vitium ejus, et conversio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est mala, quia creatura spiritus [est] vitae rationalis, etiam privata bono, cujus participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa melior est corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa corpus est. Omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior, non mole (quia non nisi corporum est moles), sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam quam volutat animus haustam de sensibus corporis. Sed quemadmodum in ipsis corporibus, ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua, et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est, cum luce illuminantur et fervore vegetantur, sic incorporeae creaturae rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima charitate, qua omnimodo si caruerint, tenebrescent et obdurescent quodammodo. Proinde infideles homines tenebrae sunt, qui per fidem conversi ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt: in qua proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam prospicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem Dei; talibus enim dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Porro diabolus et angeli ejus tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores; plus enim ab illa charitate aversi, et in suum factum obstinationemque progressi sunt; et quoniam extremo judicio dicturus est Christus eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; his malignis spiritibus conjungendos simulque damnandos dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum ejus; huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur: Intra in gaudium Domini tui; ut quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. Non haec per locorum intervalla inani phantasmate cogitanda sunt, localia spatia non occupant nisi corporum [corporis] moles. Non est hoc spiritus vitae, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor et justissimus ordinator. Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare, vel longe fieri, vel intrare, vel exire dicuntur. Sed quia malo opere, id est tenebroso, delectantur facientes, secutura est autem poena quae torqueat; ideo Dominus ubi dicit: Tenebras exteriores, addit etiam, Ibi erit ploratus [fletus] et stridor dentium; ne talibus oblectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque injustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment. Quia enim volentes injuste utuntur bonis, juste nolentes cruciabuntur malis; unde possunt etiam tenebrae exteriores intelligi poenae corporales. Corpus quippe est animae exterius, ut sint animae mala, quibus a charitatis lumine aversa [mens], in peccatis oblectatur, exteriores tenebrae; corporis autem mala, quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas timent qui servili adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in illis exteris quae sunt in peccatis impune semper volvi et involvi, profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari et inhaerere illi per charitatem, ubi est timor castus permanens in saeculum saeculi; qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadet.
CAPUT CCXXIX. Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum quod ait Apostolus; ex libro de Gratia Novi Testamenti. Merito ergo istorum qui saturantur vivent corda in saeculum saeculi: vita enim Christus est qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit; et haec latitudo est; nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit perseverat, et haec longitudo est: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso, et haec altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati quodammodo et radicati sumus; ubi causae voluntatis Dei non investigantur, cujus gratia sumus salvi facti, non ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum ejus misericordiam. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis, et haec voluntas ejus in abdito est, cujus secreti profunditatem quodammodo expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; et iterum: Judicia tua velut multa abyssus. Hinc igitur est illud Apostoli quod requirendum inter caetera posuisti: Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus, in interiore homine habitare Christum, per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Attende omnia diligenter. Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis 23 paternitas in coelo et in terra nominatur. Quaeris cujus rei gratia? Hoc supra dixerat: Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis; hoc ergo eis optat ut non infirmentur in tribulationibus Apostoli quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad Patrem; proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus; hae sunt divitiae de quibus dicit: O altitudo divitiarum! Abditas enim habent causas ubi, nullis meritis praecedentibus, quid habemus quod non accepimus? Deinde sequitur et quid optet adjungit: In interiore, inquit, homine habitare Christum, per fidem in cordibus vestris; haec est vita cordium qua vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei: ut in charitate, inquit, radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio cujusdam divinae coelestisque reipublicae, hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi, id est non commoda privata sectantes, sed in commune ubi salus omnium est consulentes. Nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus. Quid ergo comprehendere? Quae sit, inquit, latitudo: sicut etiam [jam] dixi, in bonis operibus quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, ut longanimiter pro hac latitudine molestiae tolerentur; et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non varium aliquid temporale speretur; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi fundati sumus; radicati propter agriculturam, fundati propter aedificationem. Quae quoniam non est ab homine dicit alio loco idem Apostolus: Dei agricultura [estis], Dei aedificatio estis. Hoc totum igitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur, in futuro autem saeculo perfecta et plena charitas, sine ulla malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet, sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cujus sine fine quietum opus erit laudare quod amat, et amare quod laudat. De hinc [hac] consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. In hoc mysterio figura crucis ostenditur: qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est; non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus; longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est, ibi enim quodammodo statur, id est persistitur et perseveratur, quod longanimitati tribuitur: altitudo est in ea ligni parte quae ab illo quod transversum figitur sursum versus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae, in quo multorum ingenia conteruntur id pervestigari conantium, ut ad extremum eis dicatur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Vivent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi, hoc est humilium charitate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium.
CAPUT CCXXX. Utrum parentes baptisatis parvulis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit cum baptizantur parentum fides, quorum eis non potest obesse infidelitas? Quaeris a me utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur? et si non nocent, quomodo eis prosit cum baptizantur parentum fides, quorum eis non potest obesse perfidia? Ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse virtutem, in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est: anima quae peccaverit ipsa morietur. Non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur: Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam itaque cum homo in seipso est ab eo qui genuit aliter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius: traxit origo reatum, quia unus erat cum illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente; jam est unde dicatur: Anima quae peccaverit ipsa morietur. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est, Nisi qui renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu. Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renato, quae communis est: ideo per societatem unius ejusdemque spiritus, prodest offerentiam voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem: non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per Spiritus sancti unitatem. Potest enim et in hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem, peccante altero et altero non peccante, sit tamen culpa communis: ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generantis [generatus] Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae soluta est iterum contrahatur: et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores filios, seu quoslibet parvulos baptizatos, daemoniorum sacrilegio obligare conantes, spiritaliter homicidae: nam in illis quidem interfectionem 24 non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt; recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: Nolite occidere parvulos vestros; dicit enim Apostolus: Spiritum nolite exstinguere. Non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est exstinctores ejus merito dicuntur qui sic agunt ut exstinctum velint; si enim sacramenta quamdam similitudinem rerum earum quarum sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque jam ipsarum rerum nomina accipiuntur. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi, est sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. Nihil autem est aliud credere quam fidem habere: ac per hoc cum respondetur parvulus credere qui fidei nondum habent affectum, respondetur, fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti; sicut de ipso baptismo Apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem: non ait, Sepulturam significavimus, sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei non nisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit; nam sicut credere respondetur, ita etiam fideles vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem sapere homo coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates, et tantum valebit, ut si ante rationis usum ex hac vita migraverit, per ipsum sacramentum, commendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione quae per unum hominem intravit in mundum, Christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est ille parvulus qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit.
CAPUT CCXXXI. An apostoli fuerint baptizati; ex epistola ad Seleucianam. Nescio quale cor habeat qui, cum apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat. Quod autem dicitur Petrus egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur: et quis hoc ferat ut primum apostolorum inter tales poenitentes numerandum putemus? Poenituit enim eum negasse Christum, quod ejus indicant lacrymae; sic enim scriptum est: Quia flevit amare. Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti, qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus postquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem dicens: Accipite Spiritum sanctum. Unde recte dici potest quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed Spiritu sancto. Hoc eis dixit posteaquam resurrexit, et conversatus est cum eis. Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem et accepturi estis non post multos hos dies. Aliqui autem codices habent: Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari; sed sive dicatur Baptizabimini, sive dicatur Incipietis baptizari, ad rem nihil interest. Nam in quibuscunque codicibus invenitur Baptizaberis aut Incipietis baptizari, mendosi sunt: qui ex Graecis facillime convincuntur. Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi baptismum, quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et hi qui cum illo erant, etiam jam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati: sicut antiqui justi, si non circumciderentur, non erat eis peccatum, postea vero quam jussit Deus ut circumcideretur Abraham ejusque posteritas, jam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti, pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit et apertissime dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in Regnum coelorum; jam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus, sed quoscunque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, non nisi baptizatos intelligere debemus, nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. Sed nunquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? Sed non omnia quae facta sunt etiam scripta inveniuntur; verumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit Apostolus Paulus, et scriptum non est quando baptizati sint alii apostoli, verum tamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus, quemadmodum scriptum est, quando baptizatae sunt plebes Ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria; quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli epistolas miserunt, non est utique scriptum: et tamen etiam ipsas baptizatas minime dubitamus, propter illam Domini sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Utrumque autem de Domino scriptum est, quia baptizabat plures quam Joannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli ejus, ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia majestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis: ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. Tunc ergo quando dicit Joannes evangelista in Evangelio suo, Post haec exiit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat; tunc paulo post de illo loquens ait: Ut ergo cognovit Jesus quia audierant Pharisaei quod Jesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Joannes (quanquam Jesus ipse non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam. Tunc ergo quando ab Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Judaeam, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos: quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi; neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes, et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; ubi intelligitur quod jam Petrus fuerat baptizatus.
CAPUT CCXXXII. 25 Quod superbis vel occulte peccantibus utile sit cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum; ex libro XIV de Civitate Dei. Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, Diabolus hominem non cepisset [decepisset], nisi jam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectavit quod dictum est: Eritis sicut dii; quod melius esse possent summo veroque principio cohaerendo per obedientiam, non suum sibi existendo principium per superbiam. Dii enim creati non sua veritate, sed Dei veri participatione sunt dii. Plus autem [homo] appetendo minus est, qui dum sibi sufficere eligit, ab illo qui ei vere sufficit, deficit. Illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet tanquam sit et ipse lumen, avertitur ab eo lumine, quod ei si placeat, et ipse fit lumen: illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod nunc perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur. Illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam quae est in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum jam ibi sit defectus, quo relictus est excelsus? quis autem ruinam esse non videat, quando fit mandati evidens atque indubitata transgressio? Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione justitiae: et [ideo] audeo dicere, superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit quando flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit. Hoc dicit et sacer psalmus: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine; id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum qui sibi placuerant quaerendo suum. Sed est pejor damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur: sicut illi primi homines quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducavi; et ille dixit, Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit de ligno et edi. Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam imploratio medicinae.
CAPUT CCXXXIII. De Trinitate, ex epistola ad Consentium. Cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo intus (illo adjuvante atque illuminante qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult) ita ista confringere atque a fide nostra quodammado excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur. Quamobrem nisi ratione disputationis, qua forinsecus admoniti ipsa intrinsecus veritate lucente haec falsa esse perspicimus, fides in nostro corde antecessisset quae nos indueret pietate; nonne incassum quae vera sunt audiremus? ac per hoc, quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat invenit. Falsae itaque rationi non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim, quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo credebat, intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit. Si autem nec cupit, et ea quae intelligenda sunt credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat. Nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret, et amet. Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est; quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur. Sicut est istud quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, et resurrexit, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Ea vero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicuti nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam videnda sperentur, sed ostendi modo nullo possunt modo. Quae vero ita sunt ut neque praetereant, ut neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia: partim visibilia, sicut Christi immortale jam corpus. Sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur, et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit; sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. At illa quae visibilia sunt permanentia, possunt si ostendantur etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem Dominus ostendit, sicut etiam post Ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano. Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut, etiamsi non demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse. Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam: illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero, et sapientiam, et quidquid ejusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finibus sive spatiis infinitis; ipsumque lumen quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus: quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum, et omnium corporum dissimillimum, intelligentia contempletur. Hoc ergo lumen, ubi haec cuncta dijudicantur, non utique sicut hujus solis, et cujusque corporis luminis fulgore, per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore collustrat: sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intelligibiliter lucet, tamquo nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus. Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur, unum corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata, vel oblita, quasi corpora contuemur: unde sunt etiam visiones quae vel in somnis, vel in aliquo mentis excessu, his quali localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus, neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus veraciter judicatur. In 26 quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse volumus, Trinitatem? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est Sapientia. Quod si donum ejus in nobis est, et minus est quam illa summa et incommutabilis quae Dei sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem. Si autem aliquis splendor ejus in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcunque ejus per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus. Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista Trinitas, et sic est invisibilis ut nec mente videatur, multo minus hujusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus, vel corporalium rerum imaginibus, similem esse credamus. Non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae; et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, justitia, charitas, castitas, et caetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia, vel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? Non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim ejus a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas. Ac per hoc, cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. Anima itaque considerata maxime humana, et rationalis atque intellectualis, quae ad ejus imaginem facta est, si cogitationes nostras et intelligentias, non evicerit, sed ejus quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam, mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intelligendum, ipso adjuvante, meditemur attollere. Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit, quandiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est; faciente illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra quam petimus et intelligimus. Restat itaque ut ita credamus unius esse substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa Trinitas. Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod videbimus. Cum vero quod in resurrectione promittitur spiritale corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore videamus, non tamen per locorum intervalla, nec in parte minorem, in parte majorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate videbimus. Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae; ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam justitiae similem cogitare: quia justitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit, imo potius nos secundum illam vivimus, ipsa vero per se justitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit, vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere. Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro, si vita ipsa praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas, profecto invenies injustas, impias, infideles; nam licet per illas vivant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliant mortuos suos, et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere, nisi qualicunque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito vocantur; non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter vita qualicunque viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum, quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animae non possunt nisi etiam in seipsis utcunque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur, quanto magis vera justitia et jam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamvis quantulacunque vita non desinant vivere. Ea porro justitia quae vivit in seipsa, proculdubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem haec cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcunque participes; ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei cohaerendo juste vivimus: et tanto magis minusve justi sumus, quanto illi magis minusve cohaeremus. Unde scriptum est de unigenito Filio Dei, cum sit utique Patris sapientia atque justitia, et semper in seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quod quidem et ipse vidisti addendo atque dicendo, nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus Deus summa justitia, quam profecto esurire ac sitire, ea nostra est in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena justitia. Non ergo Deum nostrae justitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse potuerimus ejus participatione justiores. Si ergo cavendum est ne justitiae nostrae similem putemus Deum (quoniam lumen quod illuminat incomparabiliter excellentius est illo quod illuminatur), quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra justitia? Quid est autem aliud justitia cum in nobis est, vel quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem, magis quam secuudum corpus, facti sumus ad imaginem Dei. Unde nobis dicitur: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et placitum, et perfectum. Si ergo non in mole, neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur, sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei; profecto ipsius Dei qui nos reformavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter justior.
CAPUT CCXXXIV. 27 De Unitate Patris et Filii et Spiritus sancti qui Trinitate primo. Qui dixerunt Dominum [nostrum] Jesum Christum non esse Deum, aut non esse verum Deum, aut non cum Patre unum et solum Deum, aut non vere immortalem [aut non esse immortalem], quia mutabilem manifestissima divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt, unde sunt illa: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Manifestum est enim quod Verbum Dei, Filium Dei unicum accipimus: de quo post dicit: Et Verbum caro factum est: propter nativitatem incarnationis ejus, quae facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiae, quia cum dixisset, Et Deus erat Verbum: hoc erat, inquit, in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia: et si factus non est, creatura non est, si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiae cujus Pater, ergo facta substantia est: si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur ejusdemque cum Patre substantiae est. Et ideo non tantum Deus, sed et verus Deus; quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus Deum verum et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Hinc etiam consequenter intelligitur non tantummodo de Patre dixisse Paulum apostolum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno et solo Deo, quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna mortalis est, secundum aliquam mutabilitatem, ac per hoc Filius Dei, quia vita aeterna est, cum Patre etiam ipse intelligitur, ubi dictum est: Solus habet immortalitatem [Qui solus habet]: ejus enim vitae aeternae, et nos participes facti, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cujus participes efficimur vita aeterna, aliud nos qui ejus participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset, Quem temporibus propriis ostendet Pater, beatus et solus potens, rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem; nec sic inde separatum Filium oporteret intelligi. Neque enim quia ipse Filius alibi loquens voce Sapientiae, ipse est enim sapientia Dei, ait, Gyrum coeli circuivi sola, separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de Patre praeter Filium intelligatur, quod dictum est: Solus habet immortalitatem; [qui] cum ita dictum sit: Ut serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus, sed beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus, ipsa Trinitas. Nisi forte quae sequuntur, perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest: cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum ejusdem [ejus] divinitatem accipiatur, quam non viderunt Judaei, qui tamen carnem viderunt, et crucifixerunt: Videri autem divinitas humano visu nullo modo potest, sed eo visu videtur, quo jam qui vident, non homines, sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse Deus Trinitas intelligitur, beatus et solus potens, ostendens adventum Domini nostri Jesu Christi temporibus propriis; sic enim dictum est, Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est, Qui facit mirabilia solus. Quod velim scire, de quo dictum accipiant: si de Patre tantum, quomodo ergo verum est quod ipse Filius dicit: Quaecunque enim Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit? An quicquam est inter mirabilia mirabilius, quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem Filius: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Quomodo ergo solus Pater facit mirabilia, cum haec verba nec Patrem tantum, nec Filium tantum permittant intelligi, sed utique Deum unum, verum, solum, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum? [Cum] Item dicit idem apostolus, Nobis unus Pater, [Deus] ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum; quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut [beatus] Joannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicat alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso, sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum [amen]. Si enim de Patre et Filio et Spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex Patre; per ipsum, per Filium; in ipso, in Spiritu sancto [ex ipso, id est ex Patre: per ipsum, id est per Filium; in ipso, id est per Spiritum sanetum] manifestum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum, non ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti, sed « sapientiae et scientiae Dei! » quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis ei prior dedit, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi volunt, quomodo ergo omnia per Patrem sunt, sicut hic dicitur, et omnia per Filium, sicut ad Corinthios, ubi ait: Et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia; et sicut in Evangelio Joannis: Omnia per ipsum facta sunt? Si enim alia per Patrem, alia per Filium, jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem et omnia per Filium, eadem per Patrem quae per Filium; aequalis est ergo Patri Filius et inseparabilis operatio est Patris et Filii, quia si vel Filium fecit Pater, quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt, at omnia per Filium facta sunt. Ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Quanquam nec ab ipso Verbo tacuerit Apostolus, et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: hic Deum proprie Patrem appellans, sicut alibi: Caput autem Christi Deus: similiter et de Spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputaverunt abundantius usi sunt, quia et ipse Deus, et non creatura: quod si non creatura, non tantum Deus, nam et homines dicti sunt dii, sed etiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus aequalis, et in Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus; maxime vero illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur non servire creaturae, sed creatori, non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem, quod est graece δουλεύειν, sed eo modo [e converso modo] quo tantum Deo servitur, quod est graece λατρεύειν, unde idololatrae dicuntur, qui simulacris eam servitutem exhibent, quae debetur Deo; secundum 28 hanc enim servitutem dictum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Nam [et] hoc distinctius in Graeca scriptura invenitur; λατρεύσεις enim habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur, quandoquidem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, unde et Apostolus detestatur eos qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori; non est utique creatura Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur, dicente Apostolo: Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei servientes, quod est in Graeco λατρεύοντες. Plures enim codices etiam Latini sic habent: Qui Spiritu Dei servimus; Graeci autem omnes aut pene omnes. In nonnullis autem exemplaribus Latinis invenimus, non, Spiritui Dei servimus, sed, Spiritu Deo servimus. Sed qui in hoc errant, et auctoritati graviori cedere detrectant, nunquid et illud varium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris, secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi: si autem quae membra sunt Christi templum est Spiritus sancti, non est Spiritus sanctus creatura, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est ut huic eam servitutem debeamus, qua non nisi Deo serviendum est, quae Graece appellatur λατρεία. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro.
CAPUT CCXXXV. Quod unigenitus Dei Filius propter formam servi minor Patre dicatur, qui in forma Dei aequalis est Patri, ex eodem libro, tit. 7. His et talibus divinarum Scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores copiosius usi, expugnaverunt haereticorum tales calumnias vel errores, insinuatur fidei nostrae unitas, et aequalitas Trinitatis. Sed quia multa in sanctis libris propter incarnationem Verbi Dei, quae pro salute nostra reparanda facta est, ut mediator Dei et hominum esset homo Christus Jesus, ita dicuntur, ut majorem Filio Patrem significent, vel etiam apertissime ostendant; erraverunt homines minus diligenter scrutantes vel intuentes universam seriem Scripturarum, et ea quae de Christo Jesu secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat, et sempiterna est, transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt, minorem esse Filium quam Pater est, quia scriptum est, ipso Domino dicente: Pater major me est. Veritas autem ostendit, secundum istum modum, etiam seipso minorem Filium; quomodo enim non etiam seipso minor factus est, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens? Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri. Si ergo ita accepta est forma servi, ut non amitteretur forma Dei, cum et in forma servi et in forma Dei idem ipse sit Filius unigenitus Dei Patris, in forma Dei aequalis Patri, in forma servi mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus; quis non intelligat quod in forma Dei etiam ipse seipso major est, in forma autem servi, etiam seipso minor est? Non itaque immerito Scriptura utrumque dicit, aequalem Patri Filium, et Patrem majorem Filio: illud enim propter formam Dei, hoc autem propter formam servi, sine ulla confusione intelligitur: et haec nobis regula, per omnes sanctas Scripturas dissolvendae hujus quaestionis, ex uno cap. Epist. Pauli apostoli promitur, ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Est ergo Dei Filius Deo Patri natura aequalis, habitu minor: in forma enim servi quam accepit minor est Patre, in forma autem Dei, in qua erat etiam antequam hanc accepisset, aequalis est Patri. In forma Dei Verbum per quod facta sunt omnia, in forma autem servi factus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Proinde in forma Dei fecit hominem, in forma servi factus est homo. Nam si Pater tantum sine Filio fecisset hominem, non scriptum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus et utrumque homo: sed utrumque Deus, propter accipientem Deum, utrumque autem homo, propter acceptum hominem; neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est: nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura.
CAPUT CCXXXVI. De subjectione qua Filius subjiciendus dicitur Patri, ex eodem libro. Illud autem quod dicit Apostolus: Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia: aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem, vel ut certius expresserim Deitatem, quae non est creatura, sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum, et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut ipsam subjectionem, commutationem, et conversionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id est, ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia Creatoris; certe vel hoc concedit, quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum, cum Dominus diceret, Pater major me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in coelum, verumetiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum esse: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ac si diceretur, tunc et ipse Filius hominis, et a Verbo Dei suscepta humana natura, commutabitur in ejus naturam qui illi subjecit omnia: tunc futurum putant, cum post diem judicii tradiderit regnum Deo et Patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem, adhuc Pater major est, quam forma servi, quae [quia] de Virgine accepta est. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod jam fuerit in Dei substantiam mutatus homo Christus Jesus, illud certe negare non possunt, quod adhuc natura hominis manebat, quando ante passionem dicebat: Quoniam Pater major me est. Unde nulla cunctatio est, secundum hoc esse dictum, quod forma servi major est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius. Nec quisquam cum audierit quod ait Apostolus, Cum autem dixerit, quia omnia subjecta sunt ei, manifestum quia praeter eum qui subjecit ei omnia, ita existimet de Patre intelligendum [cum autem omnia ei subjecta fuerint, manifestum quia praeter eum qui illi subjecit omnia, ita existimet de Patre intelligendum], quod subjecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi omnia subjecisse non putet: inseparabilis enim est operatio Patris et Filii. Alioquin nec ipse Pater sibi subjecit omnia, sed Filius ei subjecit, qui ei regnum tradidit, et evacuat omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem. De Filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, 29 inquit, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem: ipse enim subjicit qui evacuat. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi. Nam et hoc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur, Tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse, quia simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit verbum quod positum est, Donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis; tanquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intelligunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor ejus, non commovebitur donec videat super inimicos suos. Non enim cum viderit jam commovebitur. Quid ergo est, cum tradiderit regnum Deo et Patri? quasi modo non habeat regnum Deus et Pater, sed quia omnes justos in quibus nunc regnat, ex fide viventibus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus perducturus est ad speciem, quam visionem dicit idem Apostolus, Facie ad faciem: ita dictum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ac si diceretur, cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei et Patris. Sic enim dicit, Omnia mihi tradita sunt a Patre [meo], et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius [et nemo novit Patrem nisi Filius], et cui voluerit Filius revelare. Tunc revelabitur a Filio Pater cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem; id est, ut necessaria non sit dispensatio similitudinum, per angelicos principatus, et potestates, et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dicit in Cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi, cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est id est quoadusque Christus in secreto suo est; quia vita nostra [vestra] abscondita est cum Christo in Deo: Cum Christus, inquit, apparuerit vita nostra [vestra], tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Quod antequam fiat videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem: haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quod [quid] erimus: scimus [enim] quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum; haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos: hoc contemplabimur, cum videbimus [vivemus] in aeternum. Ita quippe ait. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Hoc fiet cum venerit Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint: tunc enim mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi et contemplabor. De hac contemplatione intelligo dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus ad contemplationem Dei et Patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit, mihi aliud non videtur. Neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quae nunc non est, quandiu gaudium nostrum in spe est: spes autem [enim] quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiritur, quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Pater, et sufficiet nobis, quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis: sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum est ei a Domino: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere, antequam illud posset videre, secutus est et ait: Non credis quia ego in Patre et Pater est in me? Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur, illa maxime sententia: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et quia haec est vita aeterna, dicit Dominus in psalmis: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Sive ergo audiamus, Ostende nobis Filium, sive audiamus, Ostende nobis Patrem, tantumdem valet, quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut [et ipse] ait: Ego et Pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem, sufficienter aliquando nominatur, vel Pater solus, vel Filius solus, adimpleturus nos laetitia cum vultu suo. Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et Filii Spiritus. Qui Spiritus sanctus proprie dicitur, Spiritus veritatis, quem hic mundus accipere non potest; hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui [scilicet] Trinitate Deo ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto, tanquam ipse solus sufficiat ad beatitudinem nostram, et ideo solus sufficit, quia separari a Patre et Filio non potest: sicut Pater solus sufficit, quia separari a Filio et Spiritu sancto non potest. Et Filius ideo sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest. Quid enim sibi vult quod ait: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Sed adhuc videri potest ideo dictum: Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis [ut vobiscum sit in aeternum], quasi non sufficiat solus Filius. Illo autem loco ita de illo dictum est, tanquam solus omnino sufficiat: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Nunquid ergo separatur hinc Filius, tanquam ipse non doceat omnem veritatem? Aut quasi hoc impleat Spiritus sanctus, quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo si placet, majorem esse Filio Spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est, ipse solus, aut nemo nisi ipse vos docebit omnem veritatem, ideo permittunt, ut cum illo docere credatur et Filius? Apostolus ergo separavit Filium a sciendis his quae sunt Dei, ubi ait: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei: ut jam isti perversi possint ex hoc dicere, quod et Filium non doceat quae Dei sunt, nisi Spiritus sanctus tanquam major minorem, cui Filius ipse tantum tribuit, ut diceret: Quia haec locutus sum vobis, tristitia cor vestrum implevit: sed ego veritatem dico, expedit vobis ut ego eam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos. Hoc autem dixit, non propter inaequalitatem Verbi Dei et Spiritus sancti, sed tanquam impedimento esset praesentia Filii hominis apud eos, quominus veniret ille qui minor non esset, quia non semetipsum exinanivit sicut Filius, formam servi accipiens.
CAPUT CCXXXVII. 30 Quod utile credentibus fuerit, ut ad Patrem in forma servi Christus ascenderet. ex eodem libro, tit. 9. Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi, quam videntes, hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam eo ad Patrem, quia Pater major me est: id est, propterea me oportet ire ad Patrem, quia dum me ita videtis, ex hoc quod videtis aestimatis, [quia] minor sum Patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati, aequalitatem quam cum Patre habeo, non intelligitis. Inde est et illud: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Tactus enim, tanquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad Patrem erat, ita videri sicut aequalis est Patri, ut ibi esset finis visionis quae sufficit nobis.
CAPUT CCXXXVIII. Quomodo traditurus sit Regnum Filius Patri; ex eodem libro tit. 10. Sed propter insinuationem Trinitatis, personis etiam singulis nominatis, dicuntur quaedam, non aliis separatis intelliguntur [separatim: non tamen aliis separatis intelligentur], propter ejusdem Trinitatis unitatem, unamque substantiam atque deitatem [divinitatem] Patris et Filii et Spiritus sancti. Tradet itaque regnum Deo et Patri Dominus noster Jesus Christus, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum, et requies sempiterna, et gaudium quod non auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis. Quid est A Patre exii, nisi, Non in ea forma qua aequalis sum Patri, sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui? Et quid est, Veni in hunc mundum nisi, Formam servi quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstravi? Et quid est, Iterum relinquo mundum, nisi, Ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt? Et quid est, Vado ad Patrem, nisi, Doceo me sic intelligendum a fidelibus meis, quomodo aequalis sum Patri? Hoc qui credunt, digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri; fideles quippe ejus, quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum ejus, pro quibus nunc interpellat. Tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere, ubi aequalis est Patri, non jam rogabit Patrem pro eis: Ipse enim, inquit, Pater amat vos; ex hoc enim rogat, quo minor [est] Pater: quo vero aequalis [est], exaudit cum Patre. Unde se ab eo quod dixit, Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat, sed secundum ea facit intelligi quae supra commemoravi, satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam, ut et aliae illic intelligantur. Sic itaque dictum est, Ipse enim Pater amat vos, ut consequenter intelligatur et Filius et Spiritus sanctus, non quia modo nos non amat qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat Deus, quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat. Quod tunc erit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut jam non roget Patrem, quia ipse Pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveneimus ad speciem: ut tales [nos] amet, quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper velimus.
CAPUT CCXXXIX. Qua discretione intelligendus sit, Nunc aequalis Patri Filius, nunc autem minor: ex eodem libro, tit. 11. Quapropter cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei in qua aequalis est Patri, et quid secundum formam servi quam accepit, in qua minor est Patre, non conturbabimur tanquam contrariis ac re pugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis: nam secundum formam Dei, aequalis est Patri, et Filius, et Spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut jam ostendimus: secundum formam autem servi, minor est Patre, quia ipse dixit: Pater major me est: minor est seipso, quia de illo dictum est, Semetipsum exinanivit: minor est Spiritu sancto, quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso virtutes operatus est dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit super vos regnum Dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit.
CAPUT CCXL. Qua ratione nescire dicatur Filius diem et horam quam scit Pater; ex eodem libro, tit. 11. Secundum formam Dei, omnia quae habet Pater ipsius sunt: Et omnia tua mea sunt, inquit, et mea tua: secundum formam servi, non est doctrina ipsius, sed illius qui eum misit. Et de die et hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognovi quia times Deum, id est, nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam praeterito loquens ait: Jam non vos dicam servos, sed amicos; servus enim nescit voluntatem domini sui, vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: quod nondum fecerat, sed quia certe facturus erat, quasi jam fecisset locutus est: ipsis enim ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo: inter quae intelligitur et de die et hora. Nam et Apostolus: Neque enim judicavi me scire, inquit, aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant; quibus etiam paulo post dicit Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat, quod per illum scire non poterant, et hoc solum se scire dicebat, quod eos per illum scire oportebat: denique sciebat inter perfectos, quod inter parvulos nesciebat. Ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis, nescire quisquis dicitur quod occultat quod [quo] dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturae, quod in consuetudine humana non inveniatur, quia utique hominibus loquuntur. Secundum formam Dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est, ante omnes altitudines creaturarum; et: Ante luciferum genui te, id est, ante omnia temporalia. Secundum autem formam servi, dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum, 31 quia secundum formam Dei dixit: Ego sum veritas, et secundum formam servi: Ego sum via. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei, ad vitam aeternam, cui caput est, ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum Dei [suarum], in opera ejus; secundum formam enim Dei principium est, quod et loquitur nobis; in quo principio fecit Deus coelum et terram; secundum formam autem servi, Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam Dei primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes, et omnia in illo constant; secundum formam servi, ipse est caput corporis Ecclesiae: secundum formam Dei, Dominus [est] gloriae, unde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinavit, ipsos [hos] et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. De illo quippe dictum est, quod justificet impium; de illo dictum est, quod sit justus et justificans. Si ergo quos justificavit, ipsos et glorificavit, qui justificat, ipse et glorificat, qui est, ut dixi, Dominus gloriae. Secundum formam tamen servi, satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Quod autem paratum est a Patre ejus, et ab ipso Filio paratum est, quia ipse et Pater unum sunt. Jam enim ostendimus in hac Trinitate per multos locutionum divinarum modos, etiam de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem unius ejusdemque substantiae. Sicut de Spiritu sancto dicit: Cum ego abiero, mittam illum ad vos. Non dixit mittemus, sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, non et Pater, cum alio loco dicat: Haec locutus sum vobis apud vos manens, advocatus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum Pater. Sicut ergo ista, ita et illud quod ait: Sed quibus paratum est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedes gloriae quibus vellet. Sed dicit aliquis: Cum de Spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum: et alio loco ita Patrem, ut non negaret se missurum; hic vero aperte ait: Non est meum dare; atque ita secutus a Patre dixit ista praeparata. Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi dictum: ut ita intelligeremus, Non est meum dare vobis, ac si diceretur: Non est humanae potestatis hoc dare: ut per illud intelligatur hoc dare, per quod Deus aequalis est Patri. Non est meum, inquit, dare, id est, Non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a Patre meo: sed jam tu intellige, quia si omnia quae habet Pater mea sunt, et hoc utique meum est, et cum Patre ista paravi. Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: Si quis non audit verba mea, ego non judicabo illum: fortassis enim ita hic dixit: Ego non judicabo illum, quemadmodum ibi, Non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Deinde adjungit et dicit: Qui me spernit et non accipit verba mea, habet qui se judicet. Hic jam intelligeremus Patrem nisi adjungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jam nec Filius judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nec Pater, sed verbum quod locutus est Filius? Imo [potius] audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit Pater, ille mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar, et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Si ergo non judicat Filius, sed verbum quod locutus est Filius, ideo autem judicat Verbum, quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est Filius, sed qui misit eum Pater, mandatum ei dedit quid dicat et quid loquatur, Pater utique judicat, cujus Verbum est quod locutus est Filius, atque ipsum Verbum Patris, idem ipse est Filius. Non enim aliud est mandatum Patris, aliud verbum Patris: nam verbum Patris hoc appellavit et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit: Ego non ex me natus sum: si enim Verbum Patris loquitur, seipsum loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater, in quo vult intelligi quod eum genuerit Pater, non ut tanquam jam existenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius ante incarnationem et assumptionem creaturae, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet: sed hoc ipsum est quod est id quod habet, quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso: neque enim jam existenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est vita sit. Hoc est ergo, Dedit Filio habere vitam in semetipso, Genuit Filium esse incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita aeterna, sicut in Epistola sua dicit Joannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, Patris verbum esse dicit, et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam aeternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus vita aeterna est. Quaero itaque quomodo intelligamus; Ego non judicabo, [sed] verbum quod locutus sum judicabit? quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret, Ego non judicabo, sed verbum Patris judicabit. Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo istud potest esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum, sed judicabo ex potestate Verbi, quoniam [quia] Filius Dei sum. Aut si contraria et repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo, quid illic dicemus, ubi ait: Mea doctrina non est mea? Quomodo, mea; quomodo non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea doctrina non est mea: quam dixit suam, eamdem dixit non suam. Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam: secundum formam Dei suam, secundum formam servi non suam: cum enim dicit, Non est mea, sed ejus qui me misit, ad ipsum Verbum nos facit recurrere, doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius. Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit? Quomodo in ipsum? quomodo non in ipsum? quomodo tam contrarium sibique adversum potest intelligi? Qui in me credit, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit, nisi ita intelligas: Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, ac sic ad se aequalem Patri contemplandum, per fidem corda mundaret. Ideoque ad Patrem referens intentionem credentium, et dicens, non in 32 me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit separari; sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem, cui aequalis est; quod aperte alio loco dicit: Credite in Deum, et in me credite, id est, Sicut creditis in Deum, sicut et in me, quia ego et Pater unus Deus. Sicut ergo hic, tanquam abstulit a se fidem hominum et in Patrem transtulit, dicendo, Non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separavit; sic etiam quod ait, Non meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo, puto clarere secundum quid [qualiter] utrumque accipiendum sit: tale est enim et illud, Ego non judicabo, cum ipse judicaturus sit vivos et mortuos. Sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad Deitatem, sursum erigit corda hominum, propter quae sublevanda descendit.
CAPUT CCXLI. Quomodo intelligenda sit missio, sive Filii, sive Spiritus sancti; ex libro de Trinitate II, tit. 5. Sed in his convicti, ad illud se convertunt ut dicant: Major est qui mittit quam qui mittitur; proinde major est Pater Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat; major est et Spiritu sancto, quia de illo dixit Jesus, Quem mittet Pater in nomine meo: et Spiritus sanctus utroque minor est, quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus, et Filius cum dicit: Si autem abiero mittam eum ad vos. Qua in quaestione, primum quaero unde et quo [quomodo] missus sit Filius? Ego, inquit, a Patre exii et veni in hunc mundum. Ergo a Patre exire, et venire in hunc [mundum], hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: deinde conjungit: In sua propria venit. Illuc utique missus est quo venit: at si in [hunc] mundum missus est, quia exiit a Patre et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat: illuc ergo missus est ubi erat. Nam [et] illud quod scriptum est in Propheta, Deum dicere, Coelum et terram ego impleo, si de Filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intelligi, vel prophetis, vel in prophetis locutum), quo missus est, nisi illuc ubi erat? Ubique enim erat, qui ait, Coelum et terram ego impleo. Si autem de Patre [dictum est], ubi esse potuit sine Verbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Sed neque sine Spiritu sancto usquam esse potuit. Itaque si ubique est Deus, ubique est etiam Spiritus sanctus [ejus]: illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo eat a facie Dei et dicit: Si ascendero in coelum, tu ibi es, et si descendero in infernum, ades, ubique volens intelligi praesetnem Deum, prius nominavit Spiritum ejus. Nam sic ait: Quo abibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? quocirca si et Filius et Spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intelligatur ista missio, sive Filii, sive Spiritus sancti, Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere, quo nomine quis catholicus nesciat, non eum privationem virginitatis, sed differentiam sexus, Hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait, Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat: quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit, non solum quia intelligitur Pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine Spiritu suo fecisse, verumetiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur Virgini Mariae quaerenti ab angelo, Quomodo [fiet] istud? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et Matthaeus dicit: Inventa est habens in utero de Spiritu sancto: quanquam et apud Esaiam prophetam ipse Christus intelligitur de adventu suo futuro dicere: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus. Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a seipso missum esse Filium, quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est: qua creante, omnia creantur. Et quomodo, inquit, Pater eum misit si ipse se misit? Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest, quomodo Pater eum sanctificavit, si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in [hunc] mundum, vos dicitis, Quia blasphemat, quoniam dixi, Filius Dei sum. Alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico meipsum. Item quaero quomodo eum Pater tradidit, si seipse tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [illum]. Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me. Credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio: Sic ergo intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu sancto, de quo apte [aperte] dicitur: Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit Deus Filium suum? Jussit ut veniret, atque ille jubenti obtemperans venit; an rogavit, an tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, Verbo utique factum est: Dei autem Verbum, ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater Verbo misit, a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale Verbum a Patre factum esse, ut aeternus Filius mitteretur, et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso Dei Verbo, quod erat in principio apud Deum et Deus erat, in ipsa scilicet sapientia Dei, sine tempore erat: quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis, initio [in principio] esset Verbum, et Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum, sine ullo tempore in ipso Verbo erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere, id est factum in tempore, ut incarnatum Verbum hominibus appareret: quod in ipso Verbo sine tempore erat, in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a Patre et Filio factum esset, ut in carne Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit; 33 misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur, ab interiore apparatu naturae spiritalis existunt, et propterea et convenienter missa dicuntur. Forma quippe [porro] illa suscepti hominis, Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est: quasi [qui si] eo modo visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi, in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta [est] forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est, [ut] ab invisibili Patre, cum invisibili Filio, idem ipse Filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a meipso non veni? Jam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quod dictum est, Ego non judico quemquam. Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, jam in promptu est intelligere etiam de Spiritu sancto, cur et ipse missus dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie velut columba ascendit [in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit], sive cum decem diebus peractis post ascensionem [ejus], die Pentecostes factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio visibiliter expressa, [et] oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est: non ut appareret ejus ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est sicut Pater et Filius, sed ut exterioribus visis hominum corda commota, a temporali manifestatione venientis, ad occultam aeternitatem semper praesentis, converterentur.
CAPUT CCXLII. De solo vero Deo Patre et Filio et Spiritu sancto, ex libro VI de Trinitate, tit. 9. Ex Domini testimonio et Patrem unum verum Deum dicimus, et Filium unum verum Deum, et Spiritum sanctum [unum] verum Deum: et simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est simul ipsam Trinitatem, non tres veros deos, sed unum verum Deum. An quoniam addidit, Et quem misisti Jesum Christum, subaudiendum est, unum verum Deum, et ordo verborum est: Ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum? Cur ergo tacuit de Spiritu sancto? An quoniam consequens est, ut ubicunque nominatur unum, tanta pace uni adhaerens, ut per hanc utrumque unum sint [sit], jam ex hoc intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur? Nam et illo loco Apostolus videtur quasi praetermittere Spiritum sanctum: et tamen ibi intelligitur ubi ait, Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei; et iterum: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus. Sed rursus si Deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi Deus, id est, caput Christi Trinitas, cum in Trinitate sit Christus, ut sit Trinitas? An quod est Pater cum Filio, caput est ei quod est solus Filius? Cum Filio enim Pater Deus, solus autem Filius Christus est: maxime quia jam Verbum caro factum loquitur, secundum quam humilitatem [humanitatem] ejus etiam major est Pater, sicut dicit, Quoniam Pater major me est, ut hoc ipsum Deum esse, quod illi cum Patre unum est, caput sit hominis Mediatoris, quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tanquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis Verbum cum Patre quod simul Deus est, caput est Christi, quamvis Christus homo, nisi cum Verbo quod caro factum est, intelligi non possit?
CAPUT CCXLIII. De eo quod ait Apostolus virum esse imaginem Dei, mulierem gloriam viri, ex libro de Trinitate XII, tit. 7. Si ergo spiritu mentis nostrae renovamur, et ipse est novus homo qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum, nulli dubium est, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio Dei, hominem factum ad imaginem ejus, qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem, efficimur etiam filii Dei, per baptismum Christi, et induentes novum hominem Christum, utique induimur per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae cohaeredes, et alio loco idem Apostolus dicat: Omnes enim filii Dei estis, per fidem in Christo Jesu: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis: non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et [neque] femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu? Nunquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovantur ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo vir propterea non debet caput velare, quia imago est et gloria Dei; mulier autem debet, quia gloria viri est: quasi mulier non renovetur in spiritu mentis suae, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavi illum? Sed quia sexu corporis distat a viro, rite potuit in ejus corporali velamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda flectitur, ut non maneat imago Dei, nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit: quam non solum masculos, sed etiam feminas habere manifestum est. Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur, in eorum vero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur.
CAPUT CCXLIV. Quid disputatum, quidve sit comprehensum praecedentium XIV ratiocinatione librorum; ex lib. de Trinitate XV, tit. 3. Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas, per quatuordecim libros, multa nos compulit dicere, quae cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod apprehendere volumus, ea celeri cogitatione referamus, faciam, quantum Domino ad juvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem 34 disputatione perduxi, remota disputatione, breviter congeram: et tanquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt, ponam; ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi. In primo libro, secundum Scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius Trinitatis ostenditur. In secundo et tertio, et quarto, eadem. Sed de Filii missione et Spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est, non ideo minorem mittente qui missus est [mittentem eo qui missus est], quia ille misit, hic missus est: cum Trinitas quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis, et invisibilis, et ubique praesens, inseparabiliter operetur. In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur, bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico Dei virtus et Dei sapientia, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo genitus est Christus non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae Pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit Trinitatis aequalitas, et non Deus triplex, sed Trinitas: nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium, ad simplum Spiritum sanctum, ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius episcopus, Aeternitas in Patre, species in imagine, usus in munere. In septimo, quaestio quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus, nec tamen simul tres sunt virtutes, aut tres sapientiae, sed una virtus et una sapientia, sicut unus Deus et una essentia. Deinde quaesitum est, quomodo dicantur una essentia tres personae, vel a quibusdam Graecis una essentia tres substantiae; et inventum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quaeritur quid tres sint quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. In octavo, ratione etiam reddita intelligentibus clarum est, in substantia Veritatis non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos: deinde per veritatem quae intellecta conspicitur, et per bonum summum a quo omne bonum, et per justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum justo, ut natura non solum incorporalis, verumetiam immutabilis, quod est Deus, quantum fieri potest intelligeretur admonui; et per charitatem quae in Scripturis sanctis Deus dicta est, per quam coepit utcunque etiam Trinitas intelligentibus apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor. In nono, ad imaginem Dei, quod est homo, secundum mentem pervenit disputatio, et in ea quaedam trinitas invenitur, id est, mens et notitia qua se novit, et amor quo se notitiamque suam diligit: et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo, hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est, at adque id perductum, ut inveniretur in mente evidentior trinitas ejus, in memoria scilicet, et intelligentia, et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est, quod mens nunquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intelligeret et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate, cujus haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas, et distinctius in ea lectoris exerceatur [exerceretur] intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum etiam in caeteris quatuor sensibus corporis, et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex in corpore scilicet quod videtur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntatis apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia, nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo, ab his quae extrinsecus sensa sunt velut introducta, inventa est altera trinitas, ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis. Sed ideo ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus illata est, quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia [sapientia a sapientia], et in ea quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel appellanda sit, vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo, per commendationem fidei Christianae. In quarto decimo autem, de sapientia hominis vera, id est Dei munere in ejus ipsius Dei participatione donata, quae ab scientia distincta est, disputatur: et eo pervenit disputatio, ut Trinitas, appareat in imagine Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.
CAPUT CCXLV. 35 De Spiritu sancto qui Patri et Filio aequalis accipitur et utriusque Spiritus dicitur, et charitatis nomine intelligitur, cum quaelibet in Trinitate persona sit charitas; ex libro de Trinitate XV, titalis 17, 18, 19. Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disserendum est. Qui Spiritus sanctus secundum Scripturas sanctas nec Patris est solius, nec Filii solius, sed amborum; [et] ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus, non res in promptu sitas, sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas, majore studio fecit inquiri. Non itaque dixit Scriptura, Spiritus sanctus charitas est: quod si dixisset, non parvam partem quaestionis istius abstulisset; sed dixit, Deus charitas est; ut incertum sit et ideo requirendum, utrum Deus Pater sit charitas, an Deus Filius, an Deus Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas. Neque enim dicturi sumus, non propterea Deum dictum esse charitatem, quod ipsa charitas sit ulla substantia quae Dei digna sit nomine, sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo: Quoniam tu es patientia mea: non utique propterea dictum est quia Dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim: Tu es patientia; mea quale est: Domine, spes mea; et: Deus meus, misericordia mea; et multa similia. Non est autem dictum: Domine, charitas mea, aut, Tu es charitas mea, aut [Tu] Deus, charitas mea; sed ita dictum est: Deus charitas est: sicut dictum est, Deus Spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere. Deus ergo charitas est utrum autem Pater, an Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas (quia et ipsa non tres dii, sed Deus est unus), hoc quaeritur. Sed etiam [jam] in hoc libro superius disputavi non sic accipiendam esse Trinitatem, quae Deus est, ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus: ut tanquam memoria sit omnium trium Pater, et intelligentia omnium trium Filius, et charitas omnium trium Spiritus sanctus, quasi Pater non intelligat sibi nec diligat, sed Dei Filius intelligat, et Spiritus sanctus ei diligat: ipse autem et sibi et illis tantum meminerit, et Filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei Pater, et diligat ei Spiritus sanctus; ipse autem et sibi, et illis tantummodo intelligat; itemque Spiritus sanctus nec meminerit nec intelligat sibi, sed meminerit ei Pater, et intelligat Filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat: sed sic potius, ut omnia tria, et omnes, et singuli habeant in sua quisque natura, nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud intelligentia, aliud dilectio, sive charitas: sed unum aliquid sit quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscujusque natura, ut qui habet hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt, et quantum nobis [in] rebus tantis videre vel conjectare concessum est, vera esse claruerunt, nescio cur non sicut sapientia et Pater dicitur, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia, ita et charitas et Pater dicatur, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Sic enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus. Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei, nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. Ideo autem addidi, Principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur: sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et Spiritus sanctus Spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis ista Trinitatis distinctio. Hinc enim factum est, ut proprie Dei Verbum etiam Dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et Pater et Spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium charitas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit Spiritus sanctus? ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia, et aliud charitas, sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive sit in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto, et tamen proprie Spiritus sanctus charitas nuncupetur, sicut legis nomine, aliquando simul omnia Veteris instrumenti sanctarum Scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Isaia testimonium ponens Apostolus ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar popolo huic: praemisit tamen: In lege scriptum est. Et ipse Dominus, In lege, inquit, eorum scriptum est: Quia oderunt me gratis: cum hoc legatur in Psalmo. Aliquando autem proprie vocatur lex quae data est per Moysen: secundum quod dictum est: Lex et Prophetae usque ad Joannem: et in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Hic utique proprie Lex appellata est de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam Psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse Salvator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me. Hic rursus Prophetarum nomen, exceptis Psalmis, intelligi voluit: dicitur ergo lex universaliter, cum Prophetis et Psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Ita [Item] dicuntur communiter Prophetae simul cum Psalmis, dicuntur et proprie praeter Psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater, et Deus Filius potest charitas nuncupari. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus, et Pater ipse Sapientia: ita Spiritus [sanctus] proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dei sapientia ore apostolico, ubi ait: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; Spiritus autem sanctus, ubi sit dictus charitas, invenimus si diligenter Joannis apostoli scrutemur eloquium. Qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, secutus adjunxit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est; qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem Deum, quam dixit ex Deo: Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Dei Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem Deum, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, 36 ut non sit ex Deo, ac per hoc dilectio, quae ita Deus est ut ex Deo sit, aut Filius est, aut Spiritus sanctus: sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua nos ipse dilexit et misit Filium suum liberatorem pro peccatis nostris; et hinc exhortatus est ut et nos invicem diligamus, atque ita in nobis Deus maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat: statim volens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque Spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis, hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Denique paulo post, cum hoc ipsum repetisset atque dixisset, Deus dilectio est, continuo subjecit, Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo manet. Unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur, ubi legitur: Deus dilectio est. Deus igitur Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectionem Dei et proximi, et ipse dilectio est: non enim habet homo unde Deum diligat, nisi ex Deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligimus, quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nullum est isto Dei dono excellentius, solum est quod dividit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per Spiritum [sanctum] munera, sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec Spiritus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens: et si habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam, et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil prodest. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt! Ipsa vero dilectio, sive charitas (nam unius rei est nomen utrumque), si habeat eam qui non loquitur linguis, nec habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam, nec distribuit omnia sua pauperibus, vel non habendo quod distribuat, vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat, si talis passionis nulla tentatio est, perducit ad regnum. Ita ut ipsam fidemnon faciat utilem nisi charitas: sine charitate quippe fides quidem potest esse, sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus, In Christo, inquit, Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur; sic eam discernens ab ea fide qua et daemones credunt et contremiscunt. Dilectio igitur quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum? An et hoc probandum est, donum Dei dictum esse in sacris litteris Spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in Evangelio secundum Joannem Domini Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Porro Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Unde dicit etiam Paulus Apostolus: Et omnes uno Spiritu potati sumus. Utrum autem donum Dei sit appellata aqua ista, quod est Spiritus sanctus, hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam Spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso Evangelio, hanc aquam Dei donum appellatam: nam Dominus idem quando cum Samaritana muliere apud eum loquebatur, cui dixerat, Da mihi bibere: cum illa respondisset quod Judaei non conterentur Samaritanis, respondit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est, unde ergo habes aquam vivam? etc. Respondit Jesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua quam dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quia ergo haec aqua viva, sicut evangelista exposuit, Spiritus sanctus est, proculdubio Spiritus donum Dei est: de hoc hic Dominus ait: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Nam quid ibi ait? [nam quod ibi ait:] Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; hoc in isto loco, Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Paulus quoque apostolus: Unicuique, inquit, nostrum datur gratia, secundum mensuram donationis Christi. Atque ut donationem Christi Spiritum sanctum ostenderet, secutus adjunxit: Propter quod dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem: dedit dona hominibus. Notissimum est autem, Dominum Jesum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum quo impleti qui crediderant [crediderunt] linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, Dona, non, Donum. Id enim testimonium de [ex] Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita loquitur [legitur]: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus: sic enim plures codices habent, et maxime Graeci: et ex Hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit Apostolus quemadmodum propheta, non donum: sed cum Propheta dixerit, Accepisti dona in hominibus, Apostolus maluit dicere, Dedit dona hominibus, ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, Apostolico altero (quia in utroque est divini sermonis auctoritas), sensus plenissimus redderetur: utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus, tanquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse, utique in membris suis; propter quae membra sua clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris [suis] ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de coelo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, et propheta et apostolus, quia per donum quod est Spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sunt quibusque propria dividuntur; non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa et alii alia, quamvis ipsum donum, a quo cuique propria dividuntur, omnes habeant, id est Spiritum sanctum. Nam cum et alibi multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout 37 vult; quod verbum et in Epistola quae ad Hebraeos est invenitur, ubi scriptum est, Attestante Deo signis et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus [distributionibus]. Et hic cum dixisset: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus; quod autem ascendit Ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia: et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam quidem [autem] prophetas, quosdam autem [vero] Evangelistas, quos dam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt [omnia] dona, quia sicut alibi dicit: Nunquid omnes apostoli, nunquid omnes prophetae? et caetera, hic adjunxit: Ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae, sicut Psalmus canit, aedificatur post captivitatem (quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captivi tenebantur, de his aedificatur corpus Christi: quae domus appellatur Ecclesia); hanc autem captivitatem ipse captivavit, quia diabolum vicit: et ne illa quae futura erant sancti capitis membra, in aeternum supplicium secum traheret, eum justitiae prius, deinde potentiae vinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas, quam captivavit qui ascendit in altum, et dedit dona hominibus, vel accepit in hominibus. Petrus autem apostolus, sicut in eo libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus Apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Judaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis; dixit ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur, Simonem Magum apostolis dare voluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem quia [qua] per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus: cui Petrus idem, Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditione, quia donum Dei aestimasti te pecunia possidere. Et alio ejusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et illis qui cum illo fuerant, loqueretur, annuntians et praedicans Christum, ait Scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro venerant, quia et in nationes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. De quo facto suo, quod incircumcisos baptizaverat, quia priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis hujus auferret, in eos venerat Spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis, et hac re audita movebantur, ait post caetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit Spiritus sanctus in illos, sicut et in nos in initio. Memoratusque sum verbi Domini sicut dicebat: Quia Joanne quidem baptizavit aqua, vos vero baptizabimini Spiritu sancto; si igitur aequale donum dedit illis, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum, non dare illis Spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia Scripturarum, quae concorditer attestantur donum Dei esse Spiritum sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum: sed nimis longum est cuncta colligere, et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt? Sane admonendi sunt, quandoquidem donum Dei jam vident dictum Spiritum sanctum, ut cum audiunt donum Spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est, In exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum Spiritus sancti nihil aliud est quam Spiritus sanctus. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur, sicut Dei donum, ut etiam seipsum det sicut Deus. Non enim dici potest, non esse suae potestatis, de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat: et apud apostolum [illud apostolicum] quod jam supra commemoravi: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati, et dominatio dantium. sed concordia dati et dantium. Quapropter, sicut sancta Scriptura proclamat; Deus charitas est, illa quae ex Deo est, et in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus, quia de Spiritu suo dedit nobis, ipse Spiritus ejus est Deus charitas. Deinde, si in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius, quam ut ipse sit charitas, quae dicitur et Deus et ex Deo? Et si charitas, qua Pater diligit Filium et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas qui Spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur vel intelligitur, ut non solus Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie charitas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt: sicut non solus est in illa Trinitate, vel Spiritus, vel sanctus, quia et Pater Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, quod non ambigit pietas, et tamen ipse non frustra proprie dicitur Spiritus sanctus, Quia enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter; alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est, charitas profecto et Filius, non solius Patris, verum etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur, Filius unigenitus Dei Patris, ut tamen et illud verum sit, quod Apostolus ait de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Non dixit Filii sui, quod si diceret, verissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, verissime dixit: sed ait, Filii charitatis suae. Filius ergo est etiam Spiritus sancti, si non est in illa Trinitate charitas Dei, nisi Spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter illa, de quibus satis disserui, proprie sic vocetur: quod autem dictum est Filii charitatis suae, nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Charitas quippe Patris, quae in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ejus ipsa natura atque substantia (ut saepe jam diximus, et saepe iterare non piget), ac per hoc Filius charitatis ejus nullus est alius quam qui de substantia ejus est genitus.
CAPUT CCXLVI. De interrogatione haeretici, contra eos qui Unigenitum Dei non paternae substantiae sed voluntatis Filium esse dixerunt; ex libro XV de Trinitate. Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti, utrum Deus Filium volens an nolens genuerit: ut si diceretur, nolens, absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem, volens, continuo quod intendebat velut invicta ratione concluderet, non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus: ut si responderet, nolens, sequeretur illa miseria quam de Deo credere magna insania est; si autem diceret, volens, responderetur ei, Ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat, nisi et obmutesceret, et sua interrogatione 38 obligatum insolubili vinculo se videret? Sed voluntas Dei, si et proprie dicenda est aliqua in Trinitate persona, magis hoc nomen Spiritui sancto competit, sicut charitas: nam quid est aliud charitas quam voluntas? Video me de Spiritu sancto in isto libro secundum Scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit, jam scientibus Deum esse Spiritum sanctum; nec alterius substantiae, nec minorem quam est Pater et Filius, quod in superioribus libris, secundum easdem Scripturas sanctas, verum [etiam] esse docuimus. De creatura etiam quam fecit Deus, quantum valuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem vel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem Dei, per quod, velut speculum, quantum possent, si possent, cernerent Trinitatem Deum in nostra memoria, intelligentia, voluntate. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intueturper intelligentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem. Ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem, ab eadem Trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam, ita eidem comparet Trinitati, ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicunque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum satis esse videbatur admonui.
CAPUT CCXLVII. De similitudinibus Trinitatis divinae, quae in natura mentis ad imaginem Dei factae reperiri utcunque potuerunt. Sane Deum Patrem, et Deum Filium, id est Deum genitorem, qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi Verbo suo dixit quodammodo: et ipsum Verbum ejus Deum, qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter, quam quod est in illo qui verbum non mendaciter sed veraciter genuit: quemadmodum potui, non ut illud jam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate, quantulumcunque conjiciendo videretur in memoria, et intelligentia mentis nostrae significaretur, curavi: memoriae tribuens omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus; intelligentiae vero proprio [quodam] modo quamdam cogitationis informationem: cogitando enim quod verum invenimus, hoc maxime intelligere dicimus [dicimur], et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae, ubi hoc etiam primum cum cogitaremus invenimus, et gignitur intimum verbum, quod nullius linguae sit, tanquam scientia de scientia, et visio de visione, et intelligentia quae apparet in cogitatione, de intelligentia quae in memoria jam fuerat, sed latebat: quanquam et ipsa cogitatio, quamdam suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria reliquerat cum alia cogitaret. De Spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile videretur, ostendi, nisi voluntatem nostram, vel amorem, seu dilectionem, quae valentior est voluntas. Quoniam voluntas nostra, quae nobis naturaliter inest, sicut ei res adjacuerint vel occurrerint, quibus allicimur vel offendimur, ita varias affectiones habet. Quid ergo est? nunquid dicturi sumus voluntatem nostram, quando recta est, nescire quid appetat, quid evitet? Porro si scit, profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intelligentia esse non potest [possit]. An vero audiendus est quispiam, dicens, Charitatem nescire quid agat, quae non agit perperam? Sicut ergo inest intelligentia, inest dilectio illi memoriae principali, in qua invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire, quia et duo ista invenimus ibi, quando nos cogitando invenimus, et intelligere aliquid, etiam et amare quae ibi erant, et quando inde non cogitabamus: et sicut inest memoria, inest dilectio huic intelligentiae quae cogitatione formatur; quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus, quando cognovimus dicimus; nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus, ita dilectio, quae visionem in memoria constitutam, et visionem cogitationis inde formatam, quasi parentem prolemque conjungit.
CAPUT CCXLVIII. Tria quae sunt in imagine Dei, id est memoria, intellectus et amor unius personae, quia non hoc est ei esse quod haec habere; ex eodem libro. Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: Tria ista, memoria, intellectus et amor, mea sunt, non sua; nec sibi, sed mihi agunt quod agunt; imo ego per illa, ego enim memini per memoriam, intelligo per intelligentiam, amo per amorem: et quando ad memoriam meam aciem cogitationis adverto, ac sic in corde meo dico quod scio, verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio, et quando in memoria mea cogitando invenio, jam me intelligere, jam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant, et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria mea, quo ego intelligo, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio mea memor est, et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat, ea quae intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est, et mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus, cum meminit atque intelligit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam memoriam meminit, et per intelligentiam meam, non [per] suam, quidquid intelligenter amat, intelligit; quod breviter dici potest: Ego per omnia illa tria memini, ego intelligo, ego diligo, qui nec memoria sum, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habeo. Ista ergo dici possunt ab una persona quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae, quae Deus est (quamvis unus sit Deus), tres tamen personae sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Aliud est itaque Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re alia; propter quam imaginem, simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur; sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est; sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur.
CAPUT CCXLIX. 39 Quam vera in Dei Trinitate unitas, et quam vera in ejusdem unitate sit Trinitas; ex eodem libro, tit. 23. Verum in illa summa Trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, in illa unus Deus et dicatur et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo, habens illa tria, una persona est, ita est illa Trinitas, sed tres personae sunt, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Quamvis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intelligibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo, in hac imagine Trinitatis, incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcunque similitudinem Patris: itemque intelligentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur, et nullius linguae cordis verbum est, habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem Filii, et amor hominis de scientia procedens, et memoriam intelligentiamque conjungens, tanquam parenti prolique communis. Unde nec parens intelligitur esse, nec proles habeat in hac imagine aliquam, licet valde imparem, similitudinem Spiritus sancti: non tamen sicut in ista imagine Trinitatis, non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt; ita in ipsa summa Trinitate, cujus haec imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus est; et tres sunt illae, non una persona. Quod sane mirabiliter ineffabile est, vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona imago haec Trinitatis, ipsa vero summa Trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa Trinitas personarum trium, quam haec unius; illa quippe in natura Divinitatis, sive id melius dicatur Deitatis, quod est, hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est, nec aliquando non fuit, aut aliter fuit, nec aliquando non erit, aut aliter erit. Ista vero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis (quoniam non sunt corpora), tamen inter se, nunc in ista vita, magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non videmus in alio majorem esse memoriam quam intelligentiam; in alio contra [in alio autem econtra]: in alio duo haec amoris magnitudine superari, sive sint ipsa duo inter se aequalia, sive non sint aequalia. Atque ita et a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula, a majoribus minora vincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint, ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutabitur (quia non aequatur creatura Creatori), et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur. Sed hanc non solum incorporalem, verum etiam summe inseparabilem vereque immutabilem Trinitatem, cum venerit visio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque videbimus quam nunc ejus imaginem quod nos sumus: per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui vident, sicut in hac vita videre concessum est, non illi sunt, qui ea quae digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tanquam imaginem vident, ut possint ad eum, cujus imago est, quomodocunque referre quod vident; et per imaginem quam conspiciendo vident, etiam illud videre conjiciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem: non enim ait Apostolus, Videmus nunc in speculum; sed, Videmus nunc per speculum.
CAPUT CCL. Quare bis datus sit Spiritus sanctus; ex eodem libro, tit. 26. Deinde in illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltim requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus. Quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum: ipse est enim de quo dicit Apostolus: Quoniam autem estis filii [Dei], misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra [vestra]: et ipse est de quo dicit idem Filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur, Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur Trinitate Spiritus sanctus. De quo item dicit ipse Filius: Quem ego mittam vobis a Patre; et alio loco, Quem mittet Pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait: de Patre procedit; et cum resurrexisset a mortuis, et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum ut eum etiam de se procedere ostenderet; et ipsa est virtus quae de illo exiebat [de ipso exibat], sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes. Quid vero fuerit causae ut post resurrectionem suam, et in terra prius daret et de coelo postea mitteret Spiritum sanctum; hoc ego existimo, quia per ipsum donum diffunditur charitas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum, secundum duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Hoc significans Dominus Jesus, bis dedit Spiritum sanctum: semel in terra, propter dilectionem proximi; et iterum de coelo, propter dilectionem Dei: et si forte alia ratio reddatur de bis dato Spiritu sancto, eumdem tamen Spiritum datum, cum insufflasset Jesus, de quo mox ait: Ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec Trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de coelo datus est die Pentecostes, id est post dies decem quam Dominus ascendit in coelum. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum? imo quantus Deus est, qui dat Deum? neque enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia.
CAPUT CCLI. Quare bis datus sit Spiritus sanctus; ex sermone de Ascensione Domini. Quare bis dedit Spiritum sanctum, multi multa dixerunt, et sicut homines quaesierunt, et aliquid dixerunt quod non est contra fidem: alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus Spiritum sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius cupio pervenire; adjuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et vobis non taceatur. Ergo nescio quid tamen existimem, nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse; quid ergo existimem non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus, si aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed arbitror ideo bis datum Spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est charitas: Diliges Dominum 40 Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis, tota lex pendet et prophetae. Una charitas, et duo praecepta; unus Spiritus, et duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea, quia non alia charitas diligit proximum quam illa quae diligit Deum; non ergo alia charitas est: qua charitate proximum diligimus, ipsa charitate et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, una charitate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. Quia ergo magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio proximi, a secunda autem incipitur ut ad primam perveniatur (si enim fratrem quem vides non diligis, Deum, quem non vides, quomodo diligere poteris?); ideo forte informans nos ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus Spiritum sanctum insufflando in faciem eorum, et ab hac maxime charitate, quae in coelis est, de coelo misit iterum Spiritum sanctum. Spiritum sanctum accipe in terra, et dilige fratrem: accipe de coelo, et dilige Deum; quia et in terra quod accepisti de coelo est: in terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit; ille enim dedit qui de coelo descendit; hic invenit cui daret, sed inde attulit quod daret Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo charitas ad Spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde quid tibi dabas, quid quasi de tuo praesumebas? Quid enim habes quod non accepisti? Ergo unde, nisi quod sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis: charitas ista non tenetur nisi in unitate Ecclesiae: non illam habent divisores, sicut dicit apostolus Judas: Hi sunt qui seipsos segregant, animales, Spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis.
CAPUT CCLII. Quid quodam sermone ad populum disputatum sit de differentia generationis Filii et processionis Spiritus sancti; ex eodem libro, tit. 27. Verum quia in illa coaeterna et aequali, et incorporali, et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate, difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent [in] amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi Christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter caetera enim, cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem, de utroque procedere Spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit: De Patre procedit? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre, et quod ipsius est de quo et ipse est? Unde [et] illud est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret, de me non procedit. A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus) ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus. Ac per hoc [etiam] Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcunque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus, quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit. Quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere, quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens. Verum si ad hanc imaginem contuendam, et ad videnda ista quam vera sint quae in eorum mente sunt, nec tria sic sunt ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt quae una persona est, minus idonei sunt, [cur] qui non de illa summa Trinitate, quae Deus est, credunt potius quod in sacris litteris invenitur, quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem, quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur: et certe cum inconcusse crediderint Scripturis sanctis, tanquam veracissimis testibus, agant orando, et quaerendo, et bene vivendo ut intelligant, id est ut, quantum videri potest, videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat, imo vero ad hoc quis non hortatur [hortetur]? Si autem propterea negandum putant ista esse, quia ea non valent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt, esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, illuminentur Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in comparatione infidelium; atque hoc praemisso fundamento aedificentur, ad videnda quae credunt ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur, ut videri jam omnino non possint: non enim Christus iterum in cruce videndus est, sed nisi hoc credatur, quod ita factum atque visum est, ut futurum ac videndum jam non speretur, non pervenitur ad Christum, qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem, incommutabilemque naturam, per intelligentiam utcunque cernendam, nusquam se melius (regente duntaxat fidei regula) acies humanae mentis exercet, quam in eo quod ipse homo in sua natura melius caeteris animalibus, melius etiam caeteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et ut cui tanquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti, judicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus; et qua non est superior cui subdita regenda est nisi Deus. Verum inter haec, quae multa jam dixi, et nihil illius summae Trinitatis ineffabilitate dignum, me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius, mirificatam scientiam ejus ex me invaluisse, nec potuisse [posse] me ad illam; o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi jaces, aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum: et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed his pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei videant aequitatem; nempe ergo multa vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti: attolle oculos 41 ad [in] ipsam lucem, et eos in eam fige si potes; sic enim videbis quid distet nativitas Verbi Dei a processione doni Dei, propter quod Filius unigenitus non de Patre genitum (alioquin frater ejus esset), sed procedere dixit Spiritum sanctum: unde, cum sit communio quaedam consubstantialis Patris et Filii, amborum Spiritus, non amborum, quod absit, dictus est Filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum, non potes ibi aciem figere, scio, non potes; verum dico, mihi dico, quid non possim scio; ipsa tamen tibi ostendit in te tria illa, in quibus tu summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres [agnoscas]. Ipsa ostendit tibi Verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus, dicimus, etsi [quamvis] nullius gentis linguam significantem vocem, vel proferamus, vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cogitationis ejus, quam memoria continebat, ista duo scilicet, velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione jungente. Quam quidem voluntatem de cogitatione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quamdam in hac re intelligibili nativitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere, vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu, quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, vix vidisti. Sed illa lux, quae non est quod tu, et hoc tibi ostendit, aliud esse illas incorporeas similitudines corporum, et aliud esse verum quod eis reprobatis intelligentia contuemur: haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas? et quis [quid] eam tibi fecit, nisi utique iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis?
CAPUT CCLIII. Quod omnis doctrina, vel rerum sit vel signorum, et res qua fruendum est, sit Deus Trinitas; ex libro de Doctrina Christiana. Omnis doctrina vel rerum est vel signorum; sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus, atque hujusmodi caetera, sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent, neque ille lapis quem Jacob sibi ad caput posuerat, neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham: hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba: nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellem signa, res eas videlicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est: quod enim nulla res est, omnino nihil est. Non autem omnis res etiam signum est: et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquimur, ita loquimur, ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem qua prius de rebus, postea de signis disseruimus, memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter seipsas significant. Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est; aliae, quibus utendum est; aliae, quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt pervenire atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur vel etiam revocemur, inferiorum amore praepediti. Frui est enim, amore inhaerere alicui rei, propter seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod amatur obtinendum referre, si tamen amandum est: nam usus illicitus, abusus potius, vel abusio, nominandus est. Quomodo ergo si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri, et miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis, quibus utendum esset ut ad patriam qua fruendum erat pervenire valeremus: quod si amoenitates itineris, et ipsa gestatio vehiculorum nos delectaret, conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et perversa suavitate implicati, alienaremur a patria, cujus suavitas faceret beatos; sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino, si redire ad patriam volumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus, aeterna et spiritalia capiamus. Res igitur quibus fruendum est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res, et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat, inveniri potest, nisi quod melius ita dicitur, Trinitas haec, unus Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: ita Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia, Pater nec Filius est, nec Spiritus sanctus; Filius nec Pater est, nec Spiritus sanctus; Spiritus sanctus nec Pater, nec Filius: sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia; et tria haec unum; omnia propter Patrem aequalia, omnia propter Filium connexa, omnia propter Spiritum sanctum. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? imo vero nihil me aliud quam dicere voluisse sentio. Si autem dixi, non hoc est quod dicere volui; hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est; quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus; quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur, et fit nescio quae pugna verborum: quoniam si illud est ineffabile quod dici non potest non est ineffabile quod vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio cavenda potius, quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes Latinae linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, 42 movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque naturam. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur, et vocant, et colunt deos, sive in coelo, sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere.
CAPUT CCLIV. De purgatione mentis ad fruendam illam lucem quae se viam nobis praebens, superbis stulte fecisse putata est humanum genus, de contrariis et de similibus curans; ex eodem libro I. Quapropter cum illa veritate perfruendum sit, quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit, consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhaerere perspectae: quam purgationem, quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est locis movemur, sed bono studio bonisque moribus, quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est: et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus, ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est; sed quod stultum est Dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. Sed quoniam cupiditate fruendi, pro ipso Creatore, creatura homines configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non eum cognoverunt, propterea dixit evangelista: Et mundus eum non cognovit. Itaque in sapientia Dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes? Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas illabatur: fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur, nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est, ut habitaret in nobis. Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici, cum alligant vulnera, non incomposite sed apte id faciunt, ut vinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur; sic medicina sapientiae, per hominis susceptionem, nostris est accommodata vulneribus, de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido, vel humido siccum, vel quid aliud ejusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum, vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia Dei, hominem curans, seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum: serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa sapientia vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum, sic ista quae vocatur stultitia, sapientia est vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi sumus ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est, ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo virtutum ejus, vitia nostra curantur. Jam vero similia, quasi ligamenta, membris et vulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberavit.
CAPUT CCLV. Utrum frui se homo debeat an uti, et de regula dilectionis divinitus constituta; ex eodem libro. Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti, an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus invicem. Sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit, an propter aliud? Si enim propter se, fruimur eo, si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus; quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita. Cujus etiam si nondum res, tamen spes ejus nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine. Sed nec seipso quisque frui debet, si liquide advertas quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum [illud] quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi: si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur: et propterea jam cum defectu aliquo se fruitur: quia melior est, cum totus haeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum [illud] ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis: haec enim regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum tanquam teipsum, Deum vero ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente: ut omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum autem ait, Toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare ut re alia velit frui, sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Dominum [Deum]: sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione minuatur. Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo vel angelus, aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum.
CAPUT CCLVI. 43 De rebus quatuor diligendis, et ordinatam haberi oportere dilectionem, et conjunctioribus pro sorte consulendum; ex eodem libro. Cum ergo quatuor sint diligenda: unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant, quantumlibet enim homo excedit a veritate, remanet illi dilectio sui, et dilectio corporis sui. Fugax enim animus, ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo. Ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. Magnum ergo aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit: inest enim vitioso animo, id est magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse superiori servire nolit. Rectissimeque dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam; et ideo fit infirmus animus, et de mortali corpore cruciatur: necesse est enim ut illud diligat, et ejus corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit. Sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. Nemo ergo se odit, et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit, sed neque corpus suum quisquam odit; verum est enim quod ait Apostolus: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Et quod nonnulli dicunt, malle se [omnino] esse sine corpore, omnino falluntur, non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt: non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum [integerrimum] corpus volunt habere, sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant: quod autem continentia quadam et laboribus persequi videntur corpora sua, qui hoc recte faciunt non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria; libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum interioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant: nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt; qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt: in quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur. Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum, quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui; quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum, quia magis quod diligit vult subditum esse meliori; nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum, naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam teipsum: in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae: finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus ejus (homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est: cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat ita ut caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur; sed cum dictum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Ille autem juste et sancte vivit qui rerum integer aestimator est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut amplius diligat quod minus diligendum est, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator, inquantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, inquantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum, etsi Deus omni homine amplius diligendus est: amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum, item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo. Omnes autem aeque diligendi sunt, sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi, quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil justius faceres, quam ut sorte legeres [eligeres] cui dandum esset quod dari utrique non posset; sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit. Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus quos ipsi adjuvamus, partim eos a quibus adjuvamur, partim [eos] quorum et indigemus adjutorio et indigentiae subvenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod eos vel adjuvamus vel adjuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est.
CAPUT CCLVII. 44 De principio viarum secundum Salomonem; ex eodem libro. Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris; illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino; quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam etiam vicinissime dicitur frui cum dilectione uti [et vicissitudine dicitur frui cum delectatione uti]; cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, per quam si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est retuleris, uteris ea, et abusive, non proprie, diceris frui: si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es; quod non faciendum est, nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Vide quemadmodum cum ipsa Veritas et Verbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est ut habitaret in nobis, tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus; ille quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam se praebere voluit venientibus, ad [se] principium viarum voluit carnem assumere. Unde est etiam illud: Dominus creavit me principium viarum suarum; ut inde inciperent qui vellent venire. Apostolus igitur, quamvis adhuc ambularet in via, et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus, jam principium viarum transierat, hoc est eo non indigebat a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad veritatem pervenire et in vita aeterna permanere desiderant; sic enim ait: Ego sum via, et veritas, et vita: hoc est, Per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur [etiam ad ipsum Patrem pervenitur], quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur, vinciente et tanquam agglutinante nos sancto Spiritu, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intelligitur quia nulla res in via tenere nos debeat, quia [Quando] nec ipse Dominus in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum qui nostram naturam a temporalibus liberavit et collocavit, ad dexteram Patris provehi atque pervenire mereamur. Omnium igitur quae praedicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intelligatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest: quia ut se quisque diligat, praecepto non opus est. Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per divinam providentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tanquam viae, tanquam vehiculorum, vel aliorum quorumlibet instrumentorum; aut si quid congruentius dici potest, ut ea quibus ferimur, propter illud ad quod ferimur, diligamus. Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit: quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non pernicioso fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi, et ideo multos invenimus qui mentiri velint, qui autem falli neminem. Cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re, illum qui fallitur eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem quam facere. Omnis autem qui mentitur, inique facit, et si cuiquam videtur utile aliquando esse mendacium, potest videri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentitur servat fidem: nam hoc utique vult ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat. Omnis autem fidei violator iniquus est. Aut igitur iniquitas aliquando est utilis, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est. Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit illis non mentientibus, fallitur. Sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur qua aedificet charitatem, quae finis praecepti est, ita fallitur ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit: corrigendus est tamen, et quam sit utilis viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi, etiam in transversum aut perversum ire cogatur. Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. Quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat, fitque in eo nescio quomodo ut amando sententiam suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi: quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo; per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas. Porro fide titubante, charitas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quis ceciderit, a charitate etiam necesse est cadat. Non enim potest diligere quod esse non credit. Porro si et credit, et diligit bene agendo, et praeceptis morum bonorum obtemperando, efficit ut etiam speret se ad id quod diligit esse venturum.
CAPUT CCLVIII. Quod fide et spe decedente charitas maneat, et quod temporale quid vilescat cum venerit, aeternum vero ardentius diligatur; ex eodem libro. Itaque tria haec sunt quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, charitas. Sed fidei succedit species quam videbimus, et spei succedit beatitudo ipsa ad quam perventuri sumus: charitas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum videmus, quanto magis cum videre coeperimus? Et si sperando diligimus quo nondum pervenimus, quanto magis cum pervenerimus? Inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit, non enim satiat animam cum [cui] vera est et certa sedes aeternitas; aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit, sed quantum quisque veniens existimare potuerit, plus perveniens inventurus est. Homo itaque 45 fide, spe, et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis, nisi ad alios instruendos: itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt; unde in illis arbitror jam impletum esse quod dictum est, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur [destruetur]: quibus tamen quasi machinis, tanta fidei, et spei, et charitatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest; nam in comparatione futurae vitae, nullius justi et sancti est vita ista perfecta; ideo manent, inquit, fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum charitas, quia et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus, charitas auctior et certior permanebit. Quapropter cum quisque cognoverit finem praecepti esse charitatem, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, omnem intellectum divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum librorum securus accedat: cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. Conscientiam vero bonam subjunxit propter spem: ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio: Et fide, inquit, non ficta: si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte vivendo id speramus ut nullo modo spes nostra fallatur.
CAPUT CCLIX. De signis naturalibus, et de datis; ex libro II de Doctrina Christiana. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis attenderet, nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant; vicissim de signis disserens, hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est quod significant. Signum est enim res praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire, sicut vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est, cogitamus; et fumo viso, ignem subesse cognoscimus: et voce animantis audita, affectionem animi ejus advertimus: et tuba sonante, milites vel progredi, vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere noverunt. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data: naturalia sunt, quae sine voluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt: sicuti est fumus, significans ignem; non enim volens significari id facit, sed rerum expertarum animadversione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiamsi fumus solus appareat: sed et vestigium transeuntis animantis ad hoc genus pertinet, et vultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla ejus voluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. Data vero signa sunt, quae sibi quaeque viventia invicem dant, ad demonstrandos quantum possunt motus animi sui, vel sensa aut intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et trajiciendum in alterius animum id quod animo gerit qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus: quia et signa divinitus data, quae Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt qui ea conscripserunt.
CAPUT CCLX. Quod inter omnia signa verba teneant principatum, quae propter peccatum superbiae non potuerunt cunctis gentibus esse communia; ex eodem libro. Omnia signa verbis comparata paucissima sunt: verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecunque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus quo perfusi sunt pedes ejus, signum aliquod dedit, et sacramento corporis et sanguinis sui pergustato [praegustato] significavit quod voluit, et cum mulier tangendo fimbriam vestimenti ejus salva facta est, nonnihil significat. Sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in verbis constituta est: nam illa signa omnia, quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare, verba vero illis signis nullo modo possem: sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum. Ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cujus superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt. Ex quo factum est, ut etiam Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem, quam legentes nihil aliud appetunt, quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus conscripta est invenire; et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos [esse] credimus. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur, qui temere legunt aliud pro alio sentientes: quibusdam autem locis, quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscura dicta quaedam densissimam caliginem obducunt, quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt.
CAPUT CCLXI. Quod ex aliqua similitudine Scriptura suavius excitet animum, ut illud exempli causa de Canticis canticorum: Dentes tui sicut grex detonsarum; ex eodem libro. Quid est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat, qui boni fideles et veri Dei servi, deponentes onera saeculi, ad sanctum baptismi lavacrum venerunt, atque inde ascendentes, conceptione sancti Spiritus, fructum dant geminae charitatis, id est Dei et proximi. Quid est ergo, quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem, quam si ad eumdem sensum locum illum exponat do Canticis canticorum, ubi dictum est Ecclesiae, 46 cum tanquam pulchra quaedam femina laudaretur: Dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis; num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis, sine similitudinis hujus adminiculo audiret? et tamen nescio quomodo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video quasi praecidere ab erroribus homines, atque in ejus corpus [corpore] emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oves etiam jocundissime agnosco detonsas oneribus saecularibus, tanquam velleribus positis, et ascendentes de lavacro, id est de baptismate, creare omnes geminos, duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere, et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret: nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. Ante omnia igitur opus est Dei timore converti ad cognoscendam ejus voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus, omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere Scripturae, sive intellectae, si aliqua vitia nostra percutit, sive non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus: sed cogitare potius et credere id esse melius et verius, quod ibi scriptum est, etiamsi lateat, quam id quod nos per nosipsos sapere possumus. Post istos duos gradus timoris atque pietatis, ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui: nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inventurus [inveniens], quam diligendum esse Deum, propter Deum, et proximum propter Deum, et illum quidem ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, proximum vero tanquam seipsum, id est ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in Deum: de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractavimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inveniat amore hujus saeculi, hoc est temporalium rerum implicatum, longe sejunctum esse a tanto amore Dei, et tanto amore proximi, quantum Scriptura ipsa praescribit: tum vero ille timor quo cogitat de judicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, cogit eum seipsum lugere: nam ista scientia bonae spei hominem non se jactantem, sed lamentantem facit; quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adjutorii, ne desperatione frangatur.
CAPUT CCLXII. De signis propriis et translatis agens, dat exemplum, quod bos proprie pecus translate Evangelista monstretur; ex eodem libro. Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa vel propria, vel translata: propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta: sicut cum dicimus bovem, intelligimus pecus, quod omnes nobiscum Latinae linguae homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur: sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pecus, quod isto nomine appellari solet: sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam, quem significavit Scriptura interpretante Apostolo [dicens]: Bovem triturantem non infrenabis.
CAPUT CCLXIII. De rerum ignorantia, quae facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animalium, vel lapidum, vel herbarum naturas; ex eodem libro. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus cum pro capite objicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum quod Dominus jubet, astutos nos esse sicut serpentes: ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides Christiana tanquam negetur [tanquam caput necetur] in nobis, si parcentes corpori negemus Deum! Vel illud quod per cavernae angustias coarctatus, deposita vetere tunica, vires novas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam [ipsius] serpentis astutiam, exuendumque ipsum veterem hominem, sicut Apostolus dicit, ut induamur novo, et exuendum per angustias, dicente Domino: Intrate per angustam portam! Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines quae [quas] de hoc animante Scriptura dare consuevit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem: sic lapidum, sic herbarum, vel quaeque [quaecunque] tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris multa illuminat etiam obscura librorum, ubicunque propter similitudinem ponitur: et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae fores. Nec aliam ob causam facile est intelligere, pacem perpetuam significari oleae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia novimus, et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo, et mundabor. 47
CAPUT CCLXIV. De numerorum imperitia, quae multa facit non intelligi; ex eodem libro. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non moveri quid sibi velit quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt, cujus actionis figuratus quidam nodus, nisi hujus numeri cognitione et consideratione non solvitur: habet enim denarium quater tanquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque [quippe] numero, et diurna, et annua curricula peraguntur: diurna, matutinis et meridianis, vespertinis nocturnisque horarum spatiis; annua, vernis, aestivis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione, dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem, in qua vivere volumus, abstinendum et jejunandum est: quamvis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam. Nam Trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus; nam et in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus: in corpore autem, manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. In hoc ergo denario, dum temporaliter nobis insinuatur, id est quater ducitur, caste et continenter a temporalium delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus jejunare [monemur]: hoc lex cujus persona est in Moyse, hoc prophetia cujus personam gerit Elias, hoc et [ipse] Dominus monet, qui tanquam testimonium habens ex lege et prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus, claruit. Deinde quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten? et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia, vel propter nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, adjuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur? perveniatque ad centum quinquaginta tres pisces, quos retia, post resurrectionem Domini, in dexteram partem missa coeperunt. Ita multis aliis atque aliis numerorum formis, quaedam similitudinum in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt.
CAPUT CCLXV. De rerum musicarum ignorantia; ex eodem libro. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia quidem non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit, et decem chordarum psalterium, non importune inter doctos quaeritur, utrum habeat aliquam musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum cogat. An vero si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum legis. De quo item numero si quaeratur, non nisi ad Creatorem creaturamque referendus est, vel propter superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui cum memoratur in Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat, et relatus ad fabricam Dominici corporis (propter quam templi mentio facta est), cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei, non falso sed vero et humano corpore indutum. Et numerum quippe et musicam plerisque locis in sacris Scripturis honorabiliter posita invenimus; non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas, Jovis et Memoriae filias esse finxerunt: refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quae in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret: ita contigisse, ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra explicarent et placuisse civitati omnes novem, atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur, quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt: tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cujusquam illarum oculis demonstraverant, sed quia facile erat animadvertere, omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse naturam; aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu sicut in cytharis et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt; sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus, nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum Deum dicunt esse Mercurium, aut quia Justitiae Virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis justitia virtusque fugienda est. Imo vero quisquis bonus verusque christianus est, Domini sui esse intelligat ubicunque invenerit veritatem, quam conferens et agnoscens, etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet, doleatque homines atque caveat qui cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, et caetera.
CAPUT CCLXVI. De signis superstitionis, quibus perniciose daemonum societas comparatur; ex eodem libro. Duo sunt genera doctrinarum quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum, earum rerum quas instituerunt homines; alterum, earum quas animadverterunt jam peractas, aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est superstitiosum. Superstitiosum est, quidquid institutum est ab hominibus, ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendum sicut Deum creaturam, partemve ullam creaturae, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem 48 commemorare potius, quam docere assolent poetae: ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri: ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis atque illigandis, vel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes, aut occultas, aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica vocant: ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse videantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum: aut destructionum [de struthionum] ossibus ansulae in digitis; aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextra manu sinistrum pollicem teneas. His adjunguntur millia inanissimarum observationum, si membrum aliquod salierit, si junctim ambulantibus amicis lapis, aut canis, aut puer medius intervenerit, atque illud quod lapidem calcant, tanquam diremptorem [direptorem] amicitiae, minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit: sed bellum est, quod aliquando pueri vindicantur a canibus; nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem qui medius intervenerit ferire audeant non impune, namque a vano remedio cito ille interdum percussorem suum ad verum medicum mittit. Haec sunt etiam illa; limen calcare cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis dum se calciat, sternutaverit; redire domum, si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione futuri mali, quam praesens damnum dolere. Unde illud eleganter dictum est Catonis: Qui cum esset consultus a quodam qui [sibi] a soricibus erosas caligas diceret, respondit, Non esse illud monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci, propter natalium dierum considerationem, nunc autem vulgo mathematici vocantur: quare istae quoque opiniones, quibusdam rerum signis, humana praesumptione institutis, ad eadem illa, quasi quaedam cum daemonibus pacta et conventa, referendae sunt. Hinc enim fit ut, occulto quodam judicio divino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, divinae providentiae lege, subjecta est: quibus illusionibus et deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum generibus, multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant quam dicuntur, multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus implicati curiosiores fiant, et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: Si dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis: non enim quia imago Samuelis mortui Saul regi vera pronuntiavit, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt; aut quia in Actibus apostolorum ventriloqua femina verum testimonium perhibuit apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit. Omnes igitur artes hujusmodi, vel nugatoriae, vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano: non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant, et non Deo: nolo [autem] vos socios daemoniorum fieri. Quod autem de idolis et de immolationibus quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum, vel ad creaturam ejusque partes tanquam Deum colendas trahunt, vel ad remediorum aliarumque observationum curam pertinent, quae non sunt divinitus ad dilectionem Dei et proximi tamquam publice constituta, sed per privatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis, societas daemonum formidanda atque vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo, nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis quas condidit, et ordinavit Deus, humanae deceptoriae conjecturae ab hominibus institutae sunt, sic etiam de quibusdam nascentibus, vel quoquo modo divinae providentiae administratione existentibus rebus, multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter conjectata, litteris mandaverunt: si forte insolitae acciderint, tanquam [velut] si mula pariat, aut fulmine aliquid percutiatur; quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum, quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt: quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae servitutis; non enim quia valebant animadversa sunt, sed animadvertendo atque signando factum est ut valerent: et ideo diversis diversae proveniunt, secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident. Sicut enim, verbi gratia, una figura litterae X quae decussatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos valet, non natura, sed placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam novit, si homini Graeco velit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit cum homini scribit Latino: et βῆτα, uno eodemque sono, apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est: et cum dico, lege, in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intelligit: sicut ergo hae omnes significationes, pro suae cujusque societatis consensione, animos movent, quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia jam valebant ad significationem, sed ideo valent quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus valent, quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam observent, et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt, ne videant volatus, aut audiant voces avium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus observantis accedat.
CAPUT CCLXVII. 49 De scientia sententiarum, connexionum, definitionum, divisionum et partitionum; ex eodem libro. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet: tantum ibi cavenda est libide rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa quae appellantur σοφίσματα, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed et ingeniosos etiam, minus diligenter attentos, decipiant. Proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum tu non es; at ille consensit, verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat: tum iste addidit: Ego autem homo sum; hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Sunt etiam vere connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cujus errorem consequuntur, eumdem relinquant errorem, quia si in eodem manere voluerit, necesse est [ut] etiam illa quae damnat tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit; et illa alia: Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: et deinceps alia quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant: sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae, qua dicebatur, Non esse resurrectionem mortuorum: istis autem falsis repudiatis, quoniam vera erant si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt; sententiarum autem veritas in sanctis libris ecclesiasticis vestiganda est [investiganda]. Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere: nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs, aut naturas animalium, vel stirpium [serpentium], vel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab hominibus institutas: et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit, verissime dicit; neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de Apostolo commemoravimus: praecedit enim: Non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere volebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant, non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit: hoc autem quod sequitur falsum est, Christus enim resurrexit; falsum est ergo [et] quod praecedit; praecedit enim [autem], Non esse resurrectionem mortuorum. Est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter ita dicitur, Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit, est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo ut, consequenti ablato, auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt: et haec regula pertinet ad veritatem connexionum, non ad veritatem sententiarum. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis, connexionis veritas est, istomodo: Faciamus aliquem concessisse: Si animal est cochlea, vocem habet: hoc concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato, illud quod praecedit aufertur, concluditur: Non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est; sed ex concesso falso, vera conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per se ipsam valet: veritas autem connexionis ex ejus cum quo agitur opinione vel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione quod falsum est, ut eum cujus errorem corrigere volumus, poeniteat concessisse praecedentia, quorum consequentiam videt esse respuendam. Jam hinc intelligere facile est sicut in falsis sententiis veras, sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse: Si justus est ille, bonus est; et esse concessum; deinde assumpsisse: Non est autem justus; quo item concesso, intulisse conclusionem: Non est igitur bonus. Quae tametsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis: non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod sequitur; quia verum est cum dicimus: Si orator est, homo est: ex qua propositione si assumamus: Non est autem orator: non erit consequens, cum intuleris: Non est igitur homo. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem: in illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est, homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans: Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione dicatur [judicatur]. In veritate autem sententiarum, ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est: sed veris certisque sententiis cum incertae vera connexione junguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se jactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas; et rursus quidam plerumque retinentes veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant: cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens esse ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit. Item scientia definiendi, dividendi atque partiendi, quanquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est, neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta; non enim quia et fabulis suis eam poetae, et opinionibus erroris sui vel falsi philosophi vel etiam haeretici, hoc est falsi Christiani, adhibere consueverunt, propterea falsum est neque in definiendo, neque in dividendo aut partiendo aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet, praetereundum. Hoc verum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur vera non sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsam esse significationem rei, non ita se habentis ut significatur, sive alio aliquo modo; quae definitio vera est, quamvis falsum verum esse non possit. Possumus etiam dividere dicentes duo esse genera falsi: unum, eorum quae omnino esse 50 non possunt; alterum, eorum quae non sunt, quamvis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest. Qui autem dicit, calendis, verbi gratia, Januariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio ergo et divisio falsorum potest esse verissima, quamvis falsa ipsa utique vera non sint.
CAPUT CCLXVIII. Ut nec de eloquentia se quispiam jactet quae non ut intelligamus sed ut intellecta proferamus adhibetur; ex eodem libro. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae jam eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi: sed quia et vera esse possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit insinuet brevis et aperta narratio, et varietas ejus sine fastidio teneat intentos, et caeterae hujusmodi observationes, quae sive in falsis, sive in veris causis verae sunt: tamen in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant quam ut ita se haberent institutae. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intelligamus adhibenda est. Illa vero conclusionum, et definitionum, et distributionum, plurimum intellectorem adjuvat, tantum absit error, quo videntur sibi homines ipsam beatae vitae veritatem didicisse, cum ista didicerint. Quanquam plerumque accidat, ut facilius homines res eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tanquam si quispiam dare volens praecepta ambulandi, moneat non esse levandum posteriorem pedem, nisi cum posuerit priorem: deinde minutatim, quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat movere, describat: vera enim dicit, nec aliter ambulari potest, sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam animadvertunt cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt; qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus videt non esse ratam conclusionem, quam praecepta ejus capit: tardus autem non eam videt, sed multo minus quod de illa praecipitur, magisque in his omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut judicando adjuvamur: nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putant qui ista didicerint.
CAPUT CCLXIX. Quod numeri disciplina non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inventa, et ad Dei laudem a quo vera est, referenda sit, ex eodem libro. Jam vero numeri disciplina, cuilibet tardissimo clarum est, quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inventa. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere, cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibilis numeri semissem non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut jactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera quae tantummodo vera esse persenserit, et unde quaedam non solum vera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse [non] comprehenderit: ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit constituta, tamen inter incommutabilem supra se veritatem et mutabilia infra se, caetera ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit, doctus videri potest, esse autem sapiens, nullo modo. Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adolescentibus, et timentibus Deum, beatamque vitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tanquam ad beatam vitam capessendam, secure sequi audeant: sed eas sobrie diligenterque dijudicent, et si quas invenerint ab hominibus institutas varias, propter diversam voluntatem instituentium, et ignotas, propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem, per quarumdam significationum quasi quaedam pacta atque conventa, repudient penitus et detestentur; alienent etiam studium [a] superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa vero instituta hominum, quae ad societatem conviventium valent, pro ipsa vitae hujus necessitate non negligant: in caeteris autem doctrinis quae apud gentes inveniuntur, praeter historiam rerum, vel praeteriti temporis vel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et conjecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror: in quibus omnibus tenendum est, NE QUID NIMIS, et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia volvuntur temporibus et continentur locis.
CAPUT CCLXX. Quod utiles disciplinas philosophorum hujus saeculi, tanquam divitias de Aegypto exiens, Christianus auferre debeat, velut res dominii sui in usum. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam, tanquam ab injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur: sic doctrinae omnes gentilium, non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque vitare, sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quaedam morum praecepta quae utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera 51 inveniuntur apud eos, quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit [licebit] in usum convertenda Christianum. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro, et argento, et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, doctor suavissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius? Quanto Victorinus, Optatius, Hilarius? ut de vivis taceam, quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est, quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quibus omnibus viris superstitiosa gentilium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi decutiens jugum, Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus scinderetur, conversum iri suspicarentur: sed dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur. Illud enim in Exodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret quod sine praejudicio alterius, aut paris, aut melioris intelligentiae dixerim. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat. Ita enim sentiet, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus; nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis conde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum lene [suave] est, et sarcina mea levis est. Quibus nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia sed charitas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos: herba haec humilis et mitis est, et nihil fortius et penetrabilius ejus radicibus, ut in charitate radicati et fundati, possemus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est crucem Domini. Est etiam in hyssopo vis purgatoria, ne, inflante scientia, de divitiis ab Aegypto ablatis superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Deinde consequenter annectit, ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo: Exsultabunt ossa humiliata. Quanto autem minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abstulit, in comparatione divitiarum quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime [in] Salomone rege ostenduntur. Tanta fit cuncta scientia, quae quidem est utilis collecta de libris gentium, si divinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi invenitur; et cum ibi quisque invenerit omnia quae utiliter alibi didicerit [didicit], multo abundantius ibi invenietur ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et humilem corde, subjugatum leniter Christo et oneratum sarcina levi, fundatum et radicatum, et aedificatum in charitate, quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda.
CAPUT CCLXXI. De signis autem ambiguis et distinctionibus, exempli gratia, ponit qualiter distinguatur: In principio erat Verbum, et illud Apostoli, Quid eligam ignoro; ex libro III de Doctrina Christiana. Qui eo loco animi est ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse, aut in translatis: quae genera in secundo libro demonstravimus. Sed cum verba propria faciunt ambiguam scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit: de qua satis egimus, cum de rebus in libro primo loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis, a praecedentibus et consequentibus partibus quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus ut videamus, cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sit sensus: Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Deum Verbum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus, Et Deus erat Verbum; deinde subjungamus: Hocerat in principio apud Deum. Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro, compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum manere in carne, necessarium propter vos: incertum est enim utrum ex duobus, concupiscentiam habens, an, compellor autem ex duobus, ut illud adjungatur, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo: sed quoniam sequitur, Multo enim magis optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem: concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem, manere in carne, Quae ambiguitas uno consequenti verbo dijudicatur quod positum est, Enim; quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro, compellor autem ex duobus: quam distinctionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo: et tanquam quareretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam: multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur? quia est manendi necessitas quam ita subjecit: Manere in carne necessarium propter vos. Ubi autem neque 52 praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest, secundum quamlibet earum quae ostenduntur sententiam distinguere, veluti est illa ad Corinthios: Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei: capite nos: nemini nocuimus. Dubium quippe est, utrum mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, ut sit sancta et corpore et spiritu; an mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, et spiritus perficientes sanctificationem, in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.
CAPUT CCLXXII. De ambiguis pronuntiationibus ponit exempli causa quomodo pronuntiandum sit: Quis accusabit adversus electos Dei? ex eodem libro. Quaecunque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus: nam et ipsae, nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis connexione sermonis, aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa: nisi enim fides revocet qua credimus Dominum non accusaturum adversus electos suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio consequatur: Deus qui justificat; et iterum interrogetur: Quis est qui condemnet? et respondeatur: Christus Jesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percunctatio, sequatur interrogatio. Inter percunctationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percunctationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero aut non, aut etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut, post percunctationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, Non: et item percunctemur: Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo in loco ubi ait: Quid ergo dicemus? quia agentes quae non sectabantur justitiam apprehenderint justitiam, nisi post percunctationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? responsio subjiciatur: Quia gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse, sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat, quod ait, A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens: nam quod scriptum est, non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti utrum correpta os littera pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intelligitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione judicantur. Nam in Graeco non στόμα sed ὀστέον positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus, quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici: Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis Latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus, etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente dijudicatur; sicuti est illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Si tantummodo dixisset, quae praedico vobis, neque subjunxisset, sicut praedixi, non nisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus, utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset syllaba media: nunc autem manifestum est producendam esse, non enim ait sicut praedicavi, sed, sicut praedixi. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses: Propterea consolati sumus fratres in vobis. Dubium [est] enim utrum, o fratres, an, hos fratres. Neutrum autem horum est contra fidem, sed Graeca lingua hos casus pares non habet, et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, o fratres. Quod si voluisset interpres dicere: Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis, minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe si adderetur, nostri, nemo enim fere ambigeret vocativum casum esse, cum audiret: Propterea consolati sumus fratres nostri in vobis; sed jam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu. Ait enim quidam interpres: Quotidie morior, per vestram juro gloriam; quia in Graeco vox jurantis νὴ manifesta est, sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio.
CAPUT CCLXXIII. De ambiguitatibus verborum translatorum, in quibus cavendum praemonet ne figurata locutio ad litteram accipiatur; ex eodem libro. Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant: nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias, et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum enim figurate dictum sic accipitur tanquam proprie dictum sit carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intelligentia, carni subjicitur, sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem: sed si sabbatum audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem qui continuo volumine repetuntur. Et cum audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse: quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus 53 eis in omnibus commendaretur Deus; et quanquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referuntur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium quem non videbant placerent Deo, quam custodiam, tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse, scribit Apostolus. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt; atque inde calumnias quod sabbato curaret moliti sunt principes eorum, populusque, signis illis tanquam rebus astrictus, non credebat Deum esse vel a Deo venisse qui ea sicut Judaeis observabantur nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant, servientibus ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram, opinionem observantium religarent.
CAPUT CCLXXIV. Hunc modum praefigit inveniendae locutionis propriane an figurata sit, ut quidquid in Scripturis saevum aut quasi flagitiosum ex persona Dei vel sanctorum imperitis videtur, sine dubio figuratum intelligatur; ex eodem libro. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendae locutionis propriane an figurata sit: et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino, neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas, ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet: spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est. Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae religionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et ea tantum probanda atque laudanda quae consuetudo eorum cum quibus vivit admittit: eoque contingit, ut si quid Scriptura vel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret culpaverit, si animum eorum jam verbi junxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem, et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupavit alicujus erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur; non autem asserit nisi catholicam fidem, rebus praeteritis, et futuris, et praesentibus: Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio. Sed omnia haec ad eamdem charitatem nutriendam atque roborandam, et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent: charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se proximo propter atque Deum; cupiditatem autem, motum animi ad fruendum se et proximo, et quolibet corpore, non propter Deum. Quod [autem] agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur, et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora transilitur [prosilitur], quo removeantur impedimento flagitiorum, aut adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quo sibi prosit, utilitas est, quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur: et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saevum facto dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit, sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: his autem qui ex contentione sunt, et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas qui eam vincere voluerunt. Cum autem in homine cui dominabuntur regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem [suam] crucifixerunt cum passionibus [vitiis] et concupiscentiis; nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita posita ut obtegant sensum et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Hieremiae dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes; non dubium quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda quem diximus. Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona, vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad charitatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido [utentis] in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur: odor enim bonus fama bona est, quam quisque bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes ejus pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona, magnae cujusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Oseae prophetae vaticinatione conjunctio meretricis: nec si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora, propterea in balneo nudum esse flagitium est.
CAPUT CCLXXV. De sententia generalis justitiae: Quod tibi fieri non vis alii ne feceris, quae ad geminae dilectionis relata mandatum, omnia flagitia facinoraque depellit. Varietate innumerabilium consuetudinum commoti, quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant evigilare, putaverunt nullam esse justitiam per seipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam justam videri. [Quae cum sit diversa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere justitia, fieri manifestum nullam usquam esse justitiam]. Non intellexerunt, ne multa commemorem, quod tibi fieri non vis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum Gentili diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur; cum ad proximi, 54 omnia facinora. Nemo enim vult corrumpi habitaculum suum, non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, seipsum scilicet; et nemo vult sibi a quoquam noceri, nec ipse igitur cuiquam nocnerit: sic eversa tyrannide cupiditatis, charitas regnat, justissimis legibus dilectionis Dei, propter Deum, sui et proximi, propter Deum.
CAPUT CCLXXVI. Item de figuratis locutionibus non intellectis, tandiu versandis, quandiu ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula hujusmodi, ut tandiu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur: si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Si praeceptiva locutio est, aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata; si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Facinus vel flagitium videtur jubere: figura ergo est, praecipiens passionem [passioni] Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro ei crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hic nullo dubitante beneficentiam praecipit; sed quod sequitur: Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus, malevolentiae facinus putes juberi. Ne igitur dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdet eam; non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum, perdet animam, id est perimat atque amittat usum ejus quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem; posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim: Ne suscipias peccatorem; intelligas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum ejus non suscipias.
CAPUT CCLXXVII. Quod scire debeamus in observationibus intelligendarum Scripturarum alia communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut est illud: Trade filiam, et similia; ex eodem libro. Saepe autem accidit ut quisquis in meliore gradu spiritalis vitae vel est, vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur quae inferioribus gradibus praecipiuntur, ut, verbi gratia, si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum coelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt, non proprie, sed translate accipi oportere contendat: et quisquis statuit servare innuptam virginem suam, tanquam figuratam locutionem, sententiam conetur interpretari qua dictum est: Trade filiam, et grande opus perfeceris. Erit igitur etiam hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum: ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cujusque membri propriam infirmitatem medicina perveniat. In suo quippe genere curandum est quod ad melius genus non potest erigi.
CAPUT CCLXXVIII. Quod una eademque res per similitudinem et in bonam partem possit accipi et in malam; ex libro eodem. Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut, quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus: nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus, cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum; et in laude cum diceret: Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas: sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantummodo diversa significent: contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum ubi dicitur: Vicit leo de tribu Juda; significat diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ita serpens in bono est: Estote astuti ut serpentes; in malo autem: Serpens Evam seduxit in astutia sua. In bono panis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; in malo [autem] panis: Panes occultos libenter edite. Sic et alia plurima, et haec quidem quae commemoravi minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari non nisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet, non usque ad novissimam poenam, id est usque ad fecem, an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia fex ejus non est exinanita.
CAPUT CCLXXIX. De rebus quae non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponuntur, ex eodem libro III. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplum quod aquam et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et Spiritum sanctum, unde est illud: Flumina aquae vivae fiuent de ventre ejus: et si quid aliud atque aliud pro locis in quibus ponitur aqua significare intelligitur: sic et aliae res, non singulae, sed unaquaeque earum, non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnunquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est, quomodo locis intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, quam ex loco illo ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Nec tamen ita ut jam ubicunque scutum pro aliquo munimento positum legerimus, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim, Et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere. Nec rursus ideo debemus in armis hujuscemodi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis. Quando autem ex eisdem Scripturae verbis, non 55 unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periclitandum est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest. Id tamen eo conante qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus: sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei recte non refragatur, exculpat, testimonium habens a quocunque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor, in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit, et certe Dei Spiritus, qui per eum operatus est, et etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari? Ubi autem talis sensus eruitur cujus incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestius appareat, etiamsi ille cujus verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut si habet, ex eadem Scriptura ubicunque inventis atque adhibitis testibus terminetur.
CAPUT CCLXXX. De modis locutionum, quorum cognitionem necessariam dicit Scripturarum obscuritatibus dissolvendis, ex eodem libro. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici Graeco nomine Τρόπους vocant, auctores nostros usos fuisse multiplicius atque copiosius quam possunt existimare vel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt, agnoscunt litteris sanctis eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantum adjuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur: extra sane ut discantur admoneo, quamvis jam superius id admonuerim, id est in secundo libro ubi de linguarum necessaria cognitione disserui; nam litterae a quibus ipsa grammatica nomen accepit ( γραμματά enim Graeci litteras vocant) signa utique sunt sonorum, ad articulatam vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis libris leguntur, sicut ἀλληγορία, αἴνιγμα, παραβολή. Quamvis pene omnes hi tropi qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit sic floreas? quorum [qui] tropus μεταφορά vocatur. Quis non dicit piscinam, etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? qui tropus καταχρήσις, dicitur. Longum est isto modo caeteros persequi, nam usque ad illos pervenit vulgi locutio. Qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant; sicuti est quae appellatur εἰρωνεία vel ἀντίφρασις Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intelligi, ut cum dicimus homini mala facienti: Res bonas facis. Antiphrasis vero [ut] contraria significet, non voce pronuntiantis efficitur, sed aut verba sua habet quorum origo econtrario est, sicut appellatur lucus quod minime luceat, aut consuevit aliquid ita dici, quamvis dicatur etiam non econtrario, velut cum quaerimus accipere etiam quod ibi non est, et respondetur nobis, abundat: aut adjunctis verbis facimus ut a contrario intelligatur quod loquimur; velut si dicamus: Cave illum quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus, nec omnino sciens qui sint vel quid vocentur hi tropi? quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, [quia] cum sensus ad proprietatem verborum si accipiatur absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit, quod non intelligimus, et sic pleraque inventa sunt quae latebant.
CAPUT CCLXXXI. De septem Tyconii regulis, quibus ad intelligendas Scripturas studiosos dicit plurimum adjuvari; ex libro III de Doctrina Christiana. Prima de Domino et ejus corpore est, in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus: Ergo Abrahae semen estis, cum sit unum semen Abrahae quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur, dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento; et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est quid Christo, quid Ecclesiae conveniat utique intelligendum est. Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit appellari; non enim revera Domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum, sed dicendum fuit de Domini corpore vero atque permixto, aut vero atque simulato, vel quidquid aliud; quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur, de permixta Ecclesia. Quae regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur videtur loqui, vel de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum: Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar; et, Speciosa sum, inquit, ut pelles Salomonis. Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Salomanis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem, intra una retia piscium bonorum et malorum; tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filioliberae. Itaque, cum de bona parte dicat Deus: Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt, et faciam illis tenebras ad [in] lucem, et prava in directum; haec verba, faciam et non derelinquam eos, mox de alia parte quae male permixta est dicit: Ipsi autem conversi sunt retro, quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur; non tamen semper in uno erunt: ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cujus Dominus cum venerit dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet. Tertia regula est de promissis et lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut eam nos appellavimus, cum de hac re librum scriberemus. Potest etiam sic dici: De gratia et mandato. Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae solvendis quaestionibus adhibenda est, quam non intelligentes Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel hauserunt [auxerunt]. Laboravit in ea disserenda Tychonius bene, sed non plene. Disputans enim 56 de fide et operibus, opera nobis [dixit] a Deo dari merito fidei, ipsam vero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a Deo; nec attendit Apostolum dicentem: Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo: sed non erat expertus hanc haeresim quae pro [nostro] tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Jesum Christum est adversus eum defenderemus, exercuit, et secundum id quod ait Apostolus: Oportet haereses esse, ut probati manifeste fiant in vobis, multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut adverteremus in Scripturis sanctis quod istum Tychonium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui ejus mensuram unicuique partitur. Ex qua sententia quibusdam dictum est: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intelligenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus, alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. Quarta Tyconii regula est de Specie et Genere: sic enim eam vocat, volens intelligi speciem partem, genus autem totum, cujus ea pars est quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis gentium: hanc ille vocat speciem, genus autem omnes gentes: neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est si, non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia, vel gente, vel regione, tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim, verbi gratia, de Jerusalem vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro, sive Babylonia, sive alia quaelibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis quod modum ejus excedat, et conveniat potius omnibus gentibus: verum etiam de Judaea, de Aegypto, de Assyria, et quacunque alia gente in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis, sed pars ejus est, dicitur quod transeat ejus modum, et congruat potius universo, cujus haec pars est; vel, sicuti iste appellat, generi cujus haec species [est]. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocunque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus, sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt ejus modum, et potius ad Christum vel Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt. Nec specie semper exceditur: saepe enim talia dicuntur quae [vel] ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant; sed cum ab specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile est quippe illud quod ait propheta Ezechiel: Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis, et peccatis suis: secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam, et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones secundum vias eorum, et secundum peccata eorum judicavi eos; facile est (inquam) hoc intelligere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus: Videte Israel secundum carnem; quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit et passus est; alia etiam quae sequuntur eidem intelliguntur populo convenire: sed cum coeperit dicere: Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum Dominus: jam intentus debet esse qui legit quemadmodum species excedatur, et adjungatur genus; sequitur enim et dicit: Dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram, et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum dabo in vos, et faciam ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et faciatis, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris, Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fiant; verum etiam caeterae gentes quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur, et lavacrum regenerationis hic [hinc] esse promissum, quod nunc videmus omnibus gentibus redditum, et illud quod ait Apostolus, cum Testamenti Novi gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hinc esse respicit et perspicit ductum [dictum], ubi iste propheta dicit: Dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Unde ait Apostolus: Tabulis cordis carnalibus; cor quippe carneum a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intelligentem: sic fit Israel spiritalis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine quod est Christus. Hic ergo Israel spiritalis ab illo Israel carnali qui est unius gentis novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente, distinguitur, sed altitudo prophetica, dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum jam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum videtur loqui, non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter [cor] nostrum. Unde et illud quod ait, Et inducam vos in terram vestram, et paulo post, tanquam id ipsum repetens, Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris, non carnaliter, sicut carnalis Israel, sed spiritaliter, sicut spiritalis Israel, debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata, atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium, ipsa intelligenda est patribus data, quando eis certa et immutabili Dei voluntate promissa est: quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate jam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est, sicut Dei ipsa gratia quae sanctis datur scribens ad Timotheum Apostolus ait: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu, ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri. Datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei jam factum erat quod suo tempore futurum erat, quod esse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intelligi et de terra futuri saeculi, quando erit coelum novum et terra nova, in qua injusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. Quintam Tychonius regulam ponit, quam de Temporibus appellat, qua regula plerumque inveniri vel conjici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc 57 regulam, aut tropo συνεκδοχῇ aut legitimis numeris: tropo [tropus] synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intelligi, sicut unus evangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte, discipulis tantum tribus praesentibus, facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta ejus ut nix: utrumque enim verum esse non posset quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit Post dies octo, intelligatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit Post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio: pars enim novissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adjuncta etiam nocte praeterita, et nox in cujus parte ultima resurrexit; nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. Legitimos autem numeros dicit quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium vel denarium, vel duodenarium, et quicunque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim numeri hujus modi pro universo tempore ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam, Semper laus ejus in ore meo. Tantumdem valent et cum multiplicantur sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae pro universo tempore spiritualiter accipi quo est apud alienos Ecclesia: sive per seipsos, sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quatuor. Quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere; neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. Sextam regulam Tychonius recapitulationem vocat in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa sunt latenter narratio revocetur, quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur; sicut in Genesi: Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in [Eden] ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit, et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam; ita videtur dictum, tanquam id factum sit, posteaquam factum [Deus] posuit hominem in paradisum; cum breviter utroque commemorato, id est quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat, et dicat quod praetermiserat: quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitae in medio paradiso, et lignum sciendi boni et mali, deinde flumen quo paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor; explicatur, quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso, etc. Post ista enim facta, ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut superius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa. Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas, in regionibus suis, et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem, dicitur [sequitur]: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et in gentibus suis; et adnectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus; hoc itaque quod adjunctum est: Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam tempore quo dispersi fuerant super terram, etiam secundum insulas gentium una fuerit omnibus lingua communis; quod proculdubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est: In tribubus suis, secundum linguas suas: neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas singulae tribus quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est: Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas, et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis judicio divino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. Fit ista recapitulatio etiam obscurius, sicut in Evangelio Dominus dicit: Die quo exiit Loth a Sodomis pluit ignem de coelo, et perdidit omnes, secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. In illa hora, qui erit in tecto et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa, et qui in agro similiter non revertatur retro, meminerit uxoris Loth. Nunquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisquam retro respiciat, id est vitam cui renuntiavit inquirat, et non potius isto tempore, ut cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem sensus legentis invigilet, adjuvante alia Scriptura quae ipsorum apostolorum adhuc tempore clamavit: Filii, novissima hora est. Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari, quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet quae die judicii terminabitur, Septima Tychonii regula est eademque postrema de diabolo et ejus corpore: est enim et ipse caput impiorum, qui sunt ejus quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni; sicut Christus caput [est] Ecclesiae, quae est corpus ejus, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna. Sicut ergo in prima regula, quam vocat de Domino et ejus corpore; vigilandum est ut intelligatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori, sic et in ista novissima aliquando in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed potius in ejus corpore possit agnosci; quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac vita exeat, vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur. Quod enim scriptum est apud Isaiam, Quomodo cecidit de coelo Lucifer, mane oriens? etc., quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona, vel ad eamdem personam dicta sunt, in ipsa contextione sermonis de diabolo utique intelliguntur: et tamen quod ibi dictum est, Contritus est in terra qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus ejus, non ipse conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit [ut] pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Hae autem omnes regulae, excepta una quae vocatur de Promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intelligi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicunque velut aliud dicitur ut aliud intelligatur, et si nomen ipsius tropi in loquendi arte non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum vero ubi non solet, laboratur ut intelligatur ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusve dona Dei sunt in ingeniis hominum vel adjutoria tribuuntur. Proinde, sicut 58 in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut dicuntur intelligendae sunt; sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intelligendum est, de quibus hucusque quantum visum est satis egimus, non solum admonendi sunt studiosi venerabilium litterarum, ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas dici aliquid soleat vigilanter advertant memoriterque retineant; verum etiam quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intelligant: in eis quippe litteris quarum studiosi sunt legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus, a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt.
CAPUT CCLXXXII. De eo quod ait Apostolus: Absorpta est mors in victoria; ex lib. Quaest. Quaeri solet quid sit, Tunc fiet illud quod scriptum est, Absorpta est mors in victoria, ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: morte significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati, delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur: Ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset ipsius contentio; etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem; haec enim invicem sibi resistunt, ut non quae vultis faciatis. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est bonae voluntatis, subjiciatur. Et sicut videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant, ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem quandiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos angelos indigemus; ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet, ut perimat etiam bonam voluntatem: hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum erat omnimodo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat: sicuti nunc, verbi gratia, si quisquam existat quem nunquam venatio delectavit, omnimodo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio, quae jam possit resistere voluntati et cum dolore cohiberi. Quam delectationem quia in defectu est animae deterioris effectae, jure mortem vocat [vocamus]. Virtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorpta erit mors in victoria, cum per sanctificationem in omni hominis parte, perfecta delectatione spiritualium delectatio carnalis observetur.
CAPUT CCLXXXIII. De quadraginta sex annis aedificationis templi, ex homilia 10 Evangelii secundum Joannem. Dixerunt illi Judaei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? et Dominus: Solvite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. Quod sacramentum Judaei non intelligentes, dixerunt: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis, Tribus diebus excitabo illud? Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Judaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a vicinis gentibus fuerat interdictum. Caro erant, carnalia sapiebant, ille loquebatur spiritaliter. Quis autem posset intelligere de quo templo dicebat: sed non multum quaerimus, per evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. Quadraginta sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait evangelista, de templo corporis sui, et manifestum est occisum Dominum post triduum resurrexisse. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est audistis jam hesterno die in quatuor litteris Graecis quatuor verborum Graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas subinvicem, id est nomina quatuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis, unde dicit Dominus, a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium: si ergo facias ista quatuor nomina Graeca ἀνατολή, quod est oriens, δύσις, quod est occidens, ἄρκτος, quod est septentrio, μεσημβρία, quod est meridies: Ἀνατολή, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία, capita verborum, Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci, quod nos facimus a litteram, illi lingua sua ponunt ἄλφα, et vocatur α unum. Ubi autem in numeris scribunt beta β, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma γ, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta δ, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent; m quod nos dicimus et isti dicunt my μ, quadraginta significat: dicunt enim my μ, τεσσαράκοντα. Jam videte istae litterae quem numerum habeant, et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam ἄλφα, quod est unum: habet δέλτα, quod sunt quatuor, habes quinque: habet iterum, ἄλφα, quod est unum, habes sex, habet et μῦ, quod est quadraginta, habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus majoribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius, et quia Dominus noster Jesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est, ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria) Judaei crucifixerunt, et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo quam illi in cruce erant occisuri. Illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud. Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta quinque: adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex, haec sexies, fiunt ducenta septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus, convertatur in sanguinem; deinde duodecim diebus solidetur: reliquis decem et octo, formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc jam reliquo tempore, usque ad tempus partus, magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque dies, addito uno, quod significat summam; quia sex, et novem, et duodecim, et decem et octo, in unum coactis, fiunt quadraginta duo: addito ergo, ut dictum est, uno, fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui hujus ordinationis caput tenet, fiunt ducenta septuaginta sex, id est novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo calend. Apriles, quo die conceptus Dominus creditur, quia eo die etiam passus est, usque ad VIII calend. Jan., quo die natus est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus ejus significabat, ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione. Nec immerito in aedificatione Dominici corporis, in cujus figura templum a Judaeis destructum, triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius 59 pro anno positus intelligitur: dixerunt enim, Quadraginta et sex annis aedificatum est templum; et quadragies sexies seni fiunt ducenta septuaginta sex; qui numerus dierum complet novem menses, et sex dies, qui tanquam decem menses parientibus feminis imputantur; non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas; octavo enim calendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ita monumento novo quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum, nec ante, nec postea congruit uterus Virginis, quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octavo calend. Jan.; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habent, quo numero annorum templum aedificatum est. Qui eo numero senariorum corpus Domini perfectum est, quod mortis passione destructum triduo suscitavit: dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut evidentissimo et robustissimo Evangelii testimonio declaratur.
CAPUT CCLXXXIV. De decem virginibus; ex lib. LXXXIV Quaestionum. Inter parabolas a Deo dictas, solet quaerentes multum exercere ista quae de decem virginibus posita est: et multi quidem hinc multa senserunt quae non sunt praeter fidem; sed quomodo partibus ejus omnibus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam scriptura, ex earum genere quae apocryphae nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. Sed huic loco mihi minus congruere visa est, consideranti omnes hujus similitudinis partes: de qua tamen expositione temere nihil audeo judicare, ne forte non ejus inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam. Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis, de consummatione saeculi, inter multa quae locutus est, hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus, etc. Decem utique [numerus] virginum, quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum mirum videtur. Item quod sapientes petentibus non communicant, cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt ut ab sponso recipiantur, quo nomine, nullo dubitante, Dominus Jesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia ejusdem Domini dicentis: Omni poscenti tribue. Quid est autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem, quanquam et caetera diligenter considerata ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris: continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi; sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiore gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gaudeat: lampades autem sunt, quia manibus gestantur opera quae secundum istam continentiam fiunt; dictum est autem: Luceant opera vestra coram hominibus. Omnes vero acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Intelligendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. Non enim possunt qui Christiani non sunt sponso Christo venire obviam: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum. Multi enim, quamvis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter [non] vivunt, nisi in laudibus hominum; non ergo habent oleum secum; nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: Propterea unxit te, inquit, Deus Deus tuus oleo exsultationis; qui autem non propterea gaudet quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis, cum lampadibus suis, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt: sic et Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero. Tardante vero sponso, dormierunt omnes: quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exsultant, sive eorum qui in laudibus hominum acquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est nullo sciente aut sperante (quippe cum ipse dicat Dominus: De die autem illa et hora, nemo scit: et Apostolus dicit: Dies Domini tanquam fur in nocte ita veniet: ex quo significatur penitus latere cum venit [venerit]), clamor factus est, Ecce sponsus venit, surgite obviam; et in ictu oculi, in novissima tuba, omnes resurgemus: ergo surrexerunt omnes illae virgines, et aptaverunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adjuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent: et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor? id [inde] est quod Apostolus dicit: Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque me ipsum judico: quapropter cum de se quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum sciat nemo quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ite magis ad vendentes et emite vobis: non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores qui, sive falsa sive ignorata laudando, in errorem animas mittunt; et eis vana gaudia tanquam fatuis conciliando, aliquam de his mercedem, sive ciborum, sive pecuniae, sive honoris, sive alicujus commodi temporalis accipiunt: non intelligentibus quod dictum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt; melius est autem objurgari a justo quam a peccatore laudari. Emendabit, inquit, me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet 60 caput meum. Ite ergo ad vendentes et emite vobis, id est: Videamus nunquid vos adjuvant qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem iuducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere, venit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt, et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui judicat, et quae paratae erant, id est quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt cum eo in [ad] nuptias, id est ubi munda anima sempiterna Dei verbo fecundanda copulatur. Clausa est janua, id est receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati: Omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur: clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis: non dictum est quod emerint oleum, et ideo intelligendae sunt, nullo jam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est ejus severitas post judicium cujus ante judicium ineffabilis misericordia praerogata est: itaque respondens ait: Amen dico vobis quod nescio vos; ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium ejus qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, visi sunt aliquid secundum praecepta ejus operari. Atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam: non modo illius ultimi temporis qua venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt. Quod vero sponso dixit obviam venisse virgines, sic intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa: tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus, filii ad matrem concurrere dicantur, eum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari: illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate praetereunte, immortali conjunctione fructur: Desponsavi, inquit, vos uni viro, virginem castam exhibere Christo; Vos, inquit, virginem, a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt, et virgo; cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur, expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et nunc ex parte, tunc autem ex toto. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit quod accepit virgo Ecclesia, humili adventu sponsi sui, quae illo ultimo adventu, cum veniet in claritate, nuptura est, cum jam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum, sicut dicit Apostolus, et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praejudicat quae nihilominus secundum fidem esse potuerint.
CAPUT CCLXXXV. De Quadragesima et Quinquagesima; ex eodem libro. Omnis sapientia et disciplina [Omnis sapientiae disciplina] est quae ad homines erudiendos pertinet, Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: et ideo Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est. Creatura vero, partim est invisibilis, sicut animus, partim visibilis, sicut corpus: invisibili ternarius numerus tribuitur. Quare diligere Dominum tripliciter jubemur, ex toto corde, et ex tota anima, ex tota mente: corpori quaternarius [numerus], propter evidentissimam naturam ejus, id est calidam et frigidam, humidam et siccam: universae ergo creaturae tribuitur septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam, denario numero insinuatur: quae disciplina, quandiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate, quasi lacte parvulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit, sed semper manet; in qua quisque narratis sibi rebus, divinitus temporaliter pro salute hominum gestis sive gerendis, quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide, et promissa speraverit, et quae divina auctoritas praecipit infatigabili charitate implere curaverit, recte aget vitam hujus necessitatis et temporis, quae numero quadragesimo commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, qua dictum est fidem constare, quadragesimum numerum conficit: ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem; quia et partes aequales quadragenarii numeri, simul ductae, ad quinquaginta perveniunt; partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quatuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo, et duo, et quatuor, et quinque, et octo, et decem, et viginti simul ducta, efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus, aequalibus suis partibus computatis, parit amplius denarium, et fit quinquagenarius; sic tempus fidei, rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum, cum aequitate vitae actum, impetrat intellectum stabilis sapientiae; ut non solum credendo, sed etiam intelligendo, disciplina firmetur. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit, et in ea justus ex fide vivit: Nisi enim credideritis, inquit, non intelligetis. Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus, exspectantes redemptionem corporis nostri, quod Quadragesima celebratur. Scimus autem quia cum apparuit [apparuerit] similes illi erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: cum addetur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intelligere, mereamur; talis Ecclesia in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia, et pax, et gaudium, Quinquagesimae celebratione praefiguratur: propterea, posteaquam Dominus noster [Jesus Christus] resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione quae ad fidem pertinet, ascendit in coelum et decem aliis diebus peractis, misit Spiritum sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed ad divina atque aeterna contuenda, quodam amoris et charitatis spiramento et incendio, quadragenario denarius adderetur: et ideo jam hoc totum, id est quinquagenarius dierum numerus, laetitiae celebratione signandus est. Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum securitatis et gaudii, et charitatis, etiam retibus missis in mare, Dominus Pater significat: nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium coeperunt, ut vix ad littus trahendo 61 perducerent, et ut retia rumperentur. Non enim missa sunt in dexteram partem, habet enim multos malos Ecclesia hujus temporis; neque in sinistram, habet enim etiam bonos; sed passim, ut permixtionem malorum bonorumque significet [significaret]. Quod autem rupta sunt retia charitate violata, multas haereses exiisse [exstitisse] significat; post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, jussit mitti retia in dextram partem, et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Horum magnitudo magnitudinem [imaginem] sapientiae justitiaeque significat; numerus vero ipsam disciplinam, et temporali dispensatione, et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim non opus erit tunc corporalibus adjumentis, et animo continebitur fides atque sapientia (quia animo ternarium numerum tributum diximus), quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta. Cui numero Trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti consecrata est. Ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dextram partem captorum invenitur.
CAPUT CCLXXXVI. De eo quod dicit Apostolus: Invicem onera vestra portate; ex eodem libro. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco ubi Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi; hanc enim legem Christi dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecipit ut nos invicem diligamus. Tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscitur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. Hujus autem dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Sed hoc officium [quod] non est sempiternum, perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra quae invicem portare jubeamur: nunc vero cum in hac vita, id est in hac via sumus, onera nostra [invicem] portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere perveniamus [pervenire possimus]. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt: cum fretum ad insulas transeunt pascuarum gratia, sic se ordinant ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus superinvicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervicem porrecta [projecta], caput collocet; et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere, ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat cujus ferebat caput cum ipse praeiret: ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem. Istam cervorum naturam fortasse intenderat Salomon, cum ait: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum. Nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio; nec tamen invicem portaremus onera nosrta, si unum tempus esset infirmitatis amborum qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus, sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra invicem portare valeamus: verbi gratia, iram fratris [tui] tunc portabis, cum tu adversus reum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate [sua] supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sint tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas, in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus, aliud exemplum videndum est, veluti si quis in se loquacitatem vicerit, et pertinaciam nondum vicerit; alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit, debet ille hujus loquacitatem, et iste illius pertinaciam, donec illud in illo, et hoc in isto sanetur charitate portare: par quippe infirmitas in duobus, si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant, quanquam nec tolerare se invicem [dicendi sunt, sed potius se invicem] consolari: sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si autem adversum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt; et ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo de quavis per te [parte] alium liberari, et sic suscipienda ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se inclinat qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit ut ambo jaceant, sed incurvat tantum ut jacentem erigat. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus: hinc enim admonens ait Apostolus: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se metipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius autem dixerat, Non quae sua sunt singuli intendentes, sed quae aliorum: huic sententiae contexuit quod dictum est, nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu; ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra: ita et nos libenter ad ejus imitationem invicem onera nostra portemus. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus, et considerare debemus, quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in homine aliquo videmus, etiam nos habere potuimus, aut possumus: hoc ergo exhibeamus ei cujus infirmitatem portare volumus quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse unde cupiebat alium liberari. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis quae negare non possunt, alicujus magni exempli patrocinium requirunt. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat in quo sine dubio possit esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant et fortasse majoris ponderis bona, quibus te superat nescientem; non enim falli nos, aut adulatione potius uti, Apostolus jubet, cum dicit: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis; alter alterum existimantes superiorem sibi: non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam, et augentes charitatem, 62 faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent. Nullius itaque repudianda est amicitia, sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur ut recipi possit; illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audeamus: et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod [petere] per se ipse non audet: sane quamvis rarius, tamen aliquoties [aliquando] accidit, ut ejus quem volumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona; quibus offensi et quodammodo repercussi, relinquimus eum, et ad bonorum ejus, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus noster Jesus Christus qui nos vult effici imitatores suos, ut ejus infirma toleremus; ut ad quaedam sana in quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur; ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Ideoque si propter Christi charitatem, etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat, repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei, quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere; et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii [ferre] sententiam, non timentes quod dictum est: Nolite judicare, ne judicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Saepe autem illa quae bona sunt prius apparent, in quibus etiam temerarium benevolentiae judicium cavendum est, ne, cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant et gravius offendant; ut eum quem temere dilexeras, acerbius oderis, quod nefas est: quia etiamsi nulla ejus bona praecederent, haec quae post apparuerant mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea bona praecesserunt quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere? Ipsa est ergo lex Christi ut invicem onera nostra portemus: Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus; cogitamus enim quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est! ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est minus diligamus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum; Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura, et implorata Dei misericordia, cogitandum est ne nos Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
CAPUT CCLXXXVII. De Haeresi Pelagiana, ex libro de Haeresibus ad Quodvultdeum diaconum. Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Coelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum, et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus, atque in regnum ipsius transferamur, propter quod ait: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: et qua diffunditur charitas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur: intantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur: Sine me nihil potestis facere. Denique Pelagius a fratribus increpatus quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens: Ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum arbitrium jubentur facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, ut facilius possint, voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura. Ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus; non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui [sancti] quae didicerimus esse facienda, faciamus: ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, charitatem autem dari negant, qua pie vivitur; ut scilicet, cum sit Dei donum scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificat. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad eum, sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur ut dicant vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga: quasi non sit Christi Ecclesia quae toto terrarum orbe clamat ad Dominum: Dimitte nobis debita nostra. Parvulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis [antiquae] prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti; sed eos propterea baptizari ut, regeneratione adoptati, admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti: nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum; neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa, vel cuncta vel pene cuncta pendere.
CAPUT CCLXXXVIII. 63 Item de eadem Pelagianorum haeresi, ex sermone Ad populum. Illa duo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et, Ne nos inferas in tentationem, quando Pelagianis objiciuntur, quid eos putatis respondere? horrui, fratres mei, quando audivi: ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Urbanus noster, qui hic presbyter fuit, et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma, et ibi cum quodam talia sentiente confligeret, vel se conflixisse referret, cum urgueretur [urgeretur] pondere orationis Dominicae (Urgebat enim eum et dicebat: Si in nostra potestate est non peccare, et in nostra potestate est omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostrae viribus superare, quare Deo dicimus, Ne nos inferas in tentationem?) quid eum putatis respondisse? Rogamus, inquit, Deum: Ne nos inferas in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate: ne ruam de equo, et ne frangam pedem, ne latro me interficiat, et quid hujusmodi: Haec enim, inquit, non habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adjutorio possum. Videtis, fratres, quam maligna haeresis; videtis quemadmodum omnes horretis, cavete ne capiamini; novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a veritate; et quia jam in suas sententias ceciderunt, vinci nolentium, videte, obsecro vos, ecce invenit quod diceret, ideo nos dicere: Ne nos inferas in tentationem, ne aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate, secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: hoc dicebat: Vigilate et orate, ne pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in damnum incurratis; non hoc dicebat, sed quid dicebat? quod Petro dixit: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua; Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus homini; dominus, servo; magister, discipulo; medicus, aegroto: rogavi pro te, quid? ne deficiat: Quid? manus tua, pes tuus, oculus tuus, lingua tua, aliqua paralysis, id est dissolutio membrorum? non, sed, ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra. Quare pro nobis rogatur Deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt, nos non debere a sempiterna majestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Audistis me, credo, fratres mei, quando dico, conversi ad Dominum benedicamus nomen ejus; det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono, et caetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter talia vobis optamus, defendamus nos et vos, ne et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa Amen subscribatis. Fratres mei, Amen vestrum scriptio vestra est, consensio vestra est, adstipulatio vestra est, ne forte aliqui ipsorum et nos condemnet et vos: defendamus nos de apostolo Paulo, videamus si talia optavit plebi suae. Audite quid dixerit, qualia oramus super vos, audite quid dixerit quodam loco: rem brevem dico, quod dicis, o nove haeretice, quicunque me audis, si praesens es, quid dicis? Quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adjutorio divinae gratiae implere possimus; hoc dicis, hoc, inquit, ergo in potestate habemus, non peccare sine adjutorio Dei? plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit: quid est ergo quod ait Apostolus, scribens ad Corinthios? Oramus ad Deum ne quid faciatis mali; attendistis, audistis, accepistis, et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quod oravit Apostolus: Oramus, inquit, ad Deum ne quid aciatis mali; poterat dicere: Monemus vos ne quid faciatis mali, docemus vos ne quid faciatis mali, jubemus vobis, praecipimus vobis; quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid, non enim voluntas nostra nihil agit, sola non sufficit; maluit tamen dicere, Oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intelligerent illi, quando non sufficiunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adjutorio Dei implere quod jussum est. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium, utrumque enim in Scripturis habes; et praecipitur, et oratur, quod praecipitur, hoc oratur: videte quid dico; praecipitur ut intelligamus: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum; audistis quia jussum est, pete ut possis implere quod jussum est. Quomodo, inquis, peto? audi Scripturam quid tibi jussum est: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum; quia jussum est, agnovisti voluntatem: audi quia oratur, ut agnoscas gratiam: Da mihi intellectum ut discam mandata tua; jussum est ut habeamus sapientiam, quia jussum est lego; ubi legis, inquit? Audite, Qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite; jam ille quid dicit? Vides quomodo nobis praecepit Deus ut sapiamus. Ergo sapientia in nostra est potestate? Jam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi; audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. De sapientia agitur quae jussa est nobis: audiamus quid dicat apostolus Jacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter; jubetur nobis continentia: ubi jubetur? Apostolus ad Timotheum: Contine te ipsum; jussio est, praeceptio est, audiendum est, faciendum est, sed nisi Deus adjuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate, et nititur aliquid voluntas, non praesumat potestas, nisi adjuvetur infirmitas; certe enim jussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientia scire cujus esset hoc donum; Et quid, inquit, feci? adii Dominum et deprecatus sum. Quid opus est multa percurrere, fratres mei? quidquid nobis jubetur, orandum est ut impleatur: sed non sicut dimittamus nos, et quomodo aegri jaceamus supini, et dicamus: Pluat Deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere velimus; et cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus, etiam Deus glutiat de nobis: aliquid et nos agere debemus, studere debemus, conari debemus, et in eo gratias agere in quo potuerimus; in eo quod non potuerimus orare. Quando gratias agis, caves ne damneris ingratus: quando autem quod nondum habes petis, caves ne remaneas inanis quia impediris; cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad vos accesserit, et dixerit vobis: Quid ergo nos facimus, si nihil habemus in potestate nisi Deus det omnia; ergo non nos coronabit Deus, sed se coronabit: jam videtis quia de illa vena venit; vena est, sed venenum habet: percussa est enim a serpente, sana non est; hoc enim agit hodie Satanas, quomodo per venena haereticorum ejiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis ejecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis, absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica videbantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi qui absolverunt, nescierunt, et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus qui forte fidei catholicae adjungi se maluit, et ad ejus gratiam auxiliumque confugit, forte hoc factum 64 sit; tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresim negans.
CAPUT CCLXXXIX. Quod mundum Deus propter gratiam servet, propter liberum arbitrium judicet; ex epistola ad Valentinum. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum; postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum, quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur: Judicare vivos et mortuos. Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Prohibet Apostolus dicens: Nemo glorietur in homine; et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur. Illi vero haeretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non Deus dederit, sed ipsi sibi, non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur; talibus dicit Apostolus: Quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus: sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce, vel cogitatione, et dicere: Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit; Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? si autem gloriantur, quasi non acceperint, qui se a seipsis justificari putant, ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur. Dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua psalmus dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me, ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit quando judicabitur mundus. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona. Unde apostolus Petrus in secunda epistola sua: Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud Deum [eum] reperiri in pace, et Domini nostri patientiam salutem existimate, sicut dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum [est] hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo: et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate; et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Eo ipso quippe quo praeceptum atque imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio; sed si posset hoc ipsum sine adjutorio gratiae [Dei] fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, Non diceretur Deo: Da mihi intellectum ut discam mandata tua; neque in Evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; nec Jacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Quapropter, dilectissimi, quicunque dicit: Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram; sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsam ex malis bonas facere, ipsas etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala ut veniant bona, in sinistram declinant: ideo vobis dixit: Non declinetis neque in dexteram, neque in sinistram; hoc est, ne sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis: ne sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis; quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia [Dei] abundet? atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intelligentium, respondit ut debuit dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? nihil dici potuit brevius et melius; quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui praeter illam vult vivere in peccato per quam morimur peccato.
CAPUT CCXC. Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; ex eodem libro. Ubi dicitur, noli hoc et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstrat arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque cum peccat; neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens hoc facit, tunc dicendum est, opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est, Qui reddet unicuique secundum opera sua. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio quam solent habere homines de ignorantia; sed nec ipsi sine poena erunt qui legem Dei nesciunt: qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Quod mihi non videtur Apostolum ita dixisse, tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt: pejus enim videtur esse perire, quam judicari. Sed cum hoc de gentibus et Judaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat dicere Judaeos qui in lege peccant non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quandoquidem de illis dictum est: Per legem judicabuntur; sine fide enim Christi nemo liberari potest: ac per hoc ita judicabuntur ut pereant; nam si pejor est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod in Evangelio Dominus ait: Servus qui nescit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa. Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem: nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem; aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: Noluit intelligere ut bene ageret, sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat ut sempiterno igne 65 non ardeat, si propterea non credidit quia non audivit omnino quid crederet, sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt; et illud quod ait Apostolus: Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum. Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque, Nescivi, non audivi, non intellexi, voluntas convenitur humana, ubi dicitur: Nolite esse [fieri] sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus; quamvis pejor appareat de quo dictum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. Quando autem dicit homo Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea vincor, jam quidem de ignorantia non habet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet. Cui tamen dicit Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum; et utique cui dicitur, Noli vinci, arbitrium sine dubio voluntatis ejus convenitur; velle enim et nolle propriae voluntatis est. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecunque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adjutorio et gratiae Dei locus non relinquatur, et audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in seipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in seipso ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiae prophetae dicentis: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus. Intelligite, fratres, hoc propheticum testimonium: quia enim non dixit propheta, Maledictus homo qui spem habet in seipso, posset alicui videri ideo dictum esse, Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo spem habeat in altero homine, sed in se: ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in seipso haberet spem, propterea cum dixisset, Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit: Et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit operandi: in nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas; ac per hoc firmat carnem brachii sui qui potentiam fragilem atque invalidam, id est humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat, nec adjutorium sperat a Domino. Propter hoc enim subjecit, Et a Domino discedit cor ejus: nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri, nec a Domino discedat cor nostrum, sed ei dicat: Adjutor meus esto, ne derelinquas me; meminerimus eum dicere: Et convertimini, et vivetis; et cui dicitur: Converte nos, Deus; meminerimus Deum dicere: Projicite a vobis omnes impietates vestras, cum ipse justificet impium; meminerimus ipsum dicere: Facite vobis cor novum, et spiritum novum, qui dicit: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo vobis. Quomodo ergo quod dicit: Facite vobis, hoc dicit, Dabo vobis? quare jubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturus est, nisi quia dat quod jubet cum adjuvat ut faciat cui jubet? Semper est [in] nobis voluntas libera, sed non semper est bona: aut enim a justitia libera est quando servit peccato, et tunc mala est; aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc ut sit homo voluntatis bonae qui prius fuit voluntatis malae, per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata, quae voluerit [quod poterit], cum valde porfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est: Si volueris, conservabis mandata, ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem quanta sufficit ad implenda mandata; sic quippe adjuvatur ut faciat quod jubetur: tunc enim utile est velle cum possumus, et tunc utile est posse cum volumus; nam quid prodest si quod non possumus, volumus, aut quod possumus, nolumus? Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt, Non juberet Deus quod sciret non posse ab homine fieri: quis hoc nesciat? sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus; ipsa est enim fides quae orando impetrat. Denique ipse qui dixit, Si volueris, conservabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab ipsis, [et] lingua mea perdat me. Jam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Cum ergo verum sit quod dixit: Si volueris, conservabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam? similis ei qui dicit in psalmo: Pone, Domine, custodiam ori meo; non ei sufficit mandatum Dei et voluntas sua, quandoquidem si voluerit conservabit mandata. Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam, jam novit ea, et si voluerit observabit ea. Quare ergo paulo post dicit: Domine Pater et Deus vitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi. Jam dixerat ei Lex: Non concupisces; velit ergo et faciat quod jubetur, quoniam si voluerit conservabit mandata; quare sequitur et dicit: Concupiscentiam averte a me; contra luxuriam Deus quam multa mandavit? faciat ea, quia si voluerit conservabit mandata. Quid est quod clamat ad Deum: Ventris appetitio et concubitus ne apprehendat me? Si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Domino peto, intelligite quomodo dixerim, Si volueris conservabis mandata: certum est enim nos mandata servare si volumus, sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle cum volumus, sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est, ut paulo ante posui, quod praeparatur voluntas a Domino, de quo dictum est: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet; de quo dictum est: Qui operatur in vobis et velle. Certum est nos facere cum facimus: sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: Faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis. Cum dicit, Faciam ut faciatis, quid aliud dicit nisi, Auferam a vobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo cor carneum, unde faciatis? et hoc quid est, nisi, Auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor obediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: Pone, Domine, custodiam ori meo: hoc est enim dicere, Fac ut ponam custodiam ori meo, quod beneficium Dei jam fuerat consecutus qui dixit: Posui ori meo custodiam. Qui ergo vult facere Dei mandatum, et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam; poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, hoc est magna charitate, fecerunt; de qua charitate ipse Dominus ait: Majorem hanc charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis; unde et Apostolus dicit: Qui enim diligit proximum, legem implevit; nam Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur: 66 plenitudo ergo legis est dilectio; ipsam charitatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit. Timor enim non est in charitate, sicut ait Joannes evangelista in Epistola sua, sed perfecta charitas foras mittit timorem; et tamen, quamvis parva et imperfecta, non deerat quando dicebat Domino: Animam meam pro te ponam: putabat enim se posse quod se velle sentiebat, et quis istam, etsi parvam, dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens? Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Jesu Christi. Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur, tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante ut [cum] volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle; de cooperante illo, cum jam volumus et volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quid est Omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? sarcina quippe illa, quae infirmitati gravis est, levis efficitur charitati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem, qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum. Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem, commendans Apostolus dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? etc.
CAPUT CCXCI. Quod cordis induratio praecedentibus malis fiat, ex eodem libro. Scriptum est in Proverbio [Proverbiis] Salomonis: Sicut impetus aquae, sic cor regis in manu Dei; quocunque voluerit inclinabit illud. Et in psalmo CIV dictum est de Aegyptiis quid eis feeerit Deus: Et convertit cor eorum, ut odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. In litteris etiam apostolicis videte quae scripta sunt, ut in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; item paulo post: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae; item paulo post: Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant ea quae non conveniunt. Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis perlongum est, satis quantum existimo manifestatur, operari Deum in cordibus hominum, ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem justo. Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum; ac per hoc quando legitis in litteris veritatis a Deo seduci homines, aut obtundi, vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurratis in illud proverbium Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus; Deum autem causatur in corde suo. Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non est gratia, quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. Si autem potens est, sive per angelos bonos, sive per malos, sive quocunque alio modo, operari etiam in cordibus malorum, pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem; quid mirum est si per Spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona: sed suspicentur homines quaelibet et merita bona quae putant praecedere ut justificentur per Dei gratiam, non intelligentes cum hoc dicunt, nihil aliud [dicere] quam negare se gratiam, sed, ut dixi, quod volunt de majoribus suspicentur de parvulis? Certe Pelagiani quid respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cujus voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari videmus quando baptizantur et divina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si jam libero arbitrio uterentur. Et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia apertissime, nullo bono merito praecedente; alioquin gratia jam non esset gratia, et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei providentia in manibus piorum quomodocunque perveniunt; aliquando filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente ne possit periclitantibus subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae ejus: quod ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini: agebat enim de Judaeis et gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est ad gentes, et ait: Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis [in] illorum incredulitate; ita et hi nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur: et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, mox exclamavit atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Haec enim judicia inscrutabilia et investigabiles vias perversi homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad intelligendum, putabant et jactitabant apostolos dicere: Faciamus mala, ut veniant bona; quod absit ut apostoli dicerent: sed homines non intelligentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia; sed utique gratia id agit ut jam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere, Faciamus mala ut veniant bona: sed, Fecimus mala, et venerunt bona, jam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in psalmo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Prius itaque non ideo venit Filius hominis in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: hoc propter misericordiam; postea vero per judicium venturus est judicare vivos et mortuos. Quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine judicio, sed occulto; ideo ait: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant. Ad occulta ergo Dei judicia revocate, quando videtis in una causa quam certe habent, omnes parvuli haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur; illi non subveniri, ut in ipsa obligatione moriatur: illum baptizatum relinqui in hac vita, 67 quem praescivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutaret intellectum ejus: et nolite in istis dare injustitiam vel insipientiam Deo, apud quem justitiae fons est et sapientiae; sed sicut vos exhortatus sum ab initio sermonis hujus, in quod pervenistis, in eo ambulate: et hoc quoque vobis Deus revelabit, etsi non in hac vita, certe in altera, nihil est enim occultum quod non revelabitur. Quando ergo auditis Dominum dicentem: Ego Dominus seduxi prophetam illum; et quod ait Apostolus: Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala ejus merita credite. In eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: Ego induravi Pharaonem, vel, Induravi aut indurabo cor Pharaonis; non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum: nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis Κυνόμυια, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum, et in isto tempore, et noluit dimittere populum; ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao [per] liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes, perseveretis usque in finem. Deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro injustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.
CAPUT CCXCII. Bina quaedam dividit, Posse non peccare, et Non posse peccare; similiter et de morte; ex libro de Correptione et Gratia ad Valentinum et monachos. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et vigilanter intuendum est: posse non peccare, et non posse peccare; posse non mori, et non posse mori; bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. Nunquid dicturi sumus, non potuit peccare qui tale habebat liberum arbitrium? aut, non potuit mori cui dictum est: Si peccaveris, morte morieris? aut, non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas voluntatis erat posse non peccare, novissima erit multo major, non posse peccare. Prima immortalitas erat posse non mori, novissima erit multo major, non posse mori. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere, novissima erit perseverantiae felicitas, bonum non posse deserere. Nunquid quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima, vel nulla, vel parva? itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt: aliud adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen cum adfuerint alimenta, eis fit ut vivat qui mori voluerit. Ergo adjutorium alimentorum est sine quo non fit non quo fit ut vivamus; at vero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. Adjutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adjutorium et quo fit est, et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data nunquam fuerit, nunquam erit. Alimenta vero non consequenter faciunt ut homo vivat, sed tamen sine illis non potest vivere. Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus erat rectus acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adjutorium perseverantiae, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non potest [posset]. Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis non tale adjutorium perseverentiae datur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint. Non solum enim dixit: Sine me nihil potestis facere; verum etiam dixit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: quibus verbis eis non solum justitiam, verum etiam in illa perseverantiam se dedisse monstravit. Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus eorum maneat, quis audeat dicere, Forsitan non manebit? Sine poenitentia sunt enim dona et vocatio Dei, sed vocatio eorum qui secundum propositum vocati sunt: pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per hoc perseverabit usque in finem, nec eam nisi manentem vitae hujus invenit finis. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus, hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille, et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium, libero usque arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate; isti autem, non dico terrente mundo, sed saeviente ne starent, steterunt in fide: cum videret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant, non viderent; unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent, a quo acceperunt Spiritum non timoris, quo persequentibus cederent, sed virtutis et charitatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciant a superarent. Illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est voluntas libera, et eam fecit servire peccato; horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est per illum qui dixit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis quandiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant propter quae dicant quotidie, Dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra serviant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Joannes apostolus: Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget quis. De quo peccato, quoniam non expressum est, possunt multa et diversa sentiri. Ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem: huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione sicut illi liberi, sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato, servi sunt facti justitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseverantiam illo qui eos praescivit et praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et justificavit, et glorificavit. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum, 68 non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. Quis enim ex multitudine fidelium, quandiu in hac mortalitate vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cavenda est elatio, ut etiam per Satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus; hinc apostolis dicebatur: Si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros, et per prophetam, Si volueritis et obaudieritis me cum utique sciret ipse in quibus operaretur et velle; et similia multa dicuntur; nam propter hujus utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perveniant; propter hujus ergo utilitatem secreti, credendum est quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide, quae per dilectionem operatur, incipere vivere, et aliquandiu fideliter ac juste vivere, et postea cadere; neque de hac vita priusquam hoc eis contingat auferri, quorum si nemini contigisset, tandiu haberent homines istum saluberrimum timorem quo vitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam, qua pie vivitur, pervenirent, deinceps jam securi nunquam se ab illo esse casuros: quae praesumptio in isto tentationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. Denique etiam hoc erit, sed tunc quod jam est in angelis etiam in hominibus erit, quando superbia ulla esse non poterit.
CAPUT CCXCIII. Quod nec gratia prohibeat correptionem, nec correptie gratiam; ex eodem libro. Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus pereat? Neque enim dilectionis viscera majora gestamus, quam beatus apostolus qui dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes; videte ne quis malum pro malo alicui reddat; ubi intelligendum est, tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. Dicit enim, Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant; quod de his peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus; ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. Verumtamen et ipse severitatem correptionis eousque perducit ut dicat: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus: et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic est praecipienda justitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur: et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque justa correptio negligatur, omnia vero haec cum charitate fiant: quoniam charitas nec facit peccatum, et operit multitudinem peccatorum.
CAPUT CCXCIV. De praedestinatione quae non possit esse sine praescientia, praescientia vero possit esse sine praedestinatione; ex libro ad Prosperum. Praedestinatio est quae sine praescientia non potest esse, potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus, unde dictum est: Fecit quae futura sunt. Praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata, quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt; non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. Quando ergo promisit Deus Abrahae in semine ejus fidem gentium, dicens: Patrem multarum gentium posui te; unde dicit Apostolus, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit: promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum Deum, ipse facit ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit; alioquin ut Dei promissa compleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate: et quod a Deo promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. Non autem sic credidit, Abraham, sed credidit dans gloriam Deo, quoniam quae promisit potens est facere: non ait praedicere, non ait praescire, nam et aliena facta potest praedicere atque praescire, sed ait, Potens est et facere, ac per hoc facta non aliena, sed sua. An forte opera bona gentium Deus promisit Abrahae in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit; non autem promisit fidem gentium quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praescivit homines esse facturos? Non quidem sic Apostolus loquitur: Filios quippe Deus promisit Abrahae qui fidei ejus vestigia sectarentur, quod apertissime dicit; sed si opera gentium promisit, non fidem profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide, justus enim ex fide vivit, et omne quod non est ex fide peccatum est, et sine fide impossibile est placere Deo, nihilominus ut impleat quod promisit Deus, in hominum potestate est; nisi enim homo faciat quod Deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet; hoc est, nisi habeat homo fidem ex semetipso, non implet Deus quod promisit, ut opera justitiae dentur ex Deo. Ac per hoc ut promissa sua Deus possit implere, non est in Dei, sed in hominis potestate; quod si veritas et pietas nos credere vetat, credamus cum Abraham quoniam quae promisit potens est facere; promisit autem filios Abrahae, quod esse non possunt si non habeant fidem, ergo ipse donat et fidem. Sane cum Apostolus dicat, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio, miror homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. Sed incerta est mihi, inquit, de meipso voluntas Dei. Quid ergo? tuane tibi voluntas de teipso certa est, nec times, qui videtur stare timeat [videat] ne cadat? Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatemque committit? Sed cum dicitur, inquiunt, Si credideris, salvus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur in hominis, quod offertur in Dei est potestate. Cur non utrumque in Dei [est], et quod jubet et quod offert? Rogatur enim ut det quod jubet, et rogant credentes ut sibi augeatur fides: rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides; et in suis igitur incrementis et in suis initiis Dei donum est fides. Sic autem dicitur: Si credideris, salvus eris, quemadmodum dicitur: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; nam et hic ex duobus unum exigitur, alterum offertur. Si spiritu, inquit, facta carnis mortificaveritis, vivetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offertur. Num igitur placet, ut facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus, neque id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio vitae, si hoc fecerimus, oblato? absit hoc, ut placeat participibus et defensoribus gratiae: Pelagianorum est error iste damnabilis, quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens: Quotquot enim Spiritu 69 Dei aguntur, hi filii sunt Dei, ne facta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus: de quo Dei Spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult; inter quae omnia, sicut scitis, nominavit et fidem. Sicut ergo, quamvis donum Dei sit, facta carnis mortificare, exigitur tamen a nobis proposito praemio vitae, ita donum Dei est et fides, quamvis et ipsa cum dicitur, Si credideris, salvus eris, proposito praemio salutis exigatur a nobis. Ideo enim haec et nobis praecipiuntur, et dona Dei esse monstrantur, ut intelligatur quod et nos ea facimus, et Deus facit ut illa faciamus, sicut per Prophetam Ezechielem apertissime dicit: quid enim apertius quam ubi dicit: Ego faciam ut faciatis? locum ipsum Scripturae attendite, et videbitis illa Deum promittere facturum se, ut faciat quae jubet ut faciant [ut faciant quae jubet ut fiant]. Non sane ibi tacet [etiam] merita eorum, sed mala, quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant divina mandata. Sed omnis haec ratio qua defendimus gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vere esse gratiam, id est non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum testimoniis asseratur, tamen apud eos qui, nisi aliquid sibi assignent quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant. Laborat aliquando in aetate majorum jam utentium voluntatis arbitrio: sed ubi venitur ad parvulos et ad ipsum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, omnis defecit praecedentium gratiam Dei, humanorum assertio meritorum; quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a caeteris, ut pertineant ad liberatorem hominum: nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris meritis, in ipsa infantili aetate baptizati, exire de hac vita; et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala, non eorum vitam bonam vel malam Deo remunerante vel damnante, sed nullam? Apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio: ait enim: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum: Gessit, inquit, non adjunxit, Vel gesturus fuit. Sed unde hoc talibus viris in mentem venerit nescio, ut futura quae non sunt futura puniantur, aut honorentur merita parvulorum. Cur autem dictum est, secundum ea quae per corpus gessit hominem judicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus, nec per ullum corporis membrum, et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena justissima debeatur, sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo, Non est Deus? Quid est ergo secundum ea quae per corpus gessit, nisi secundum ea quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligamus per corporis tempus? Post corpus autem nemo erit in corpore, nisi resurrectione novissima, non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia.
CAPUT CCXCV. Quod ostium verbi aperiatur cum cor audientis aperiatur ut credat, ex eodem libro. Quomodo aperitur ostium verbi, nisi cum sensus aperitur audientis ut credat, et initio fidei facto, ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat, ne per infidelitatem corde clauso, ea quae dicuntur improbet ac repellat? Unde et ad Corinthios ait: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten, ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi; quid hic potest aliud intelligi, nisi praedicato ibi per eum primitus Evangelio credidisse multos, et multos ejusdem fidei adversarios exstitisse, secundum illud Domini: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo; et: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum? Ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, adversarii autem multi, ex eis quibus non est datum; itemque ad eosdem in secunda Epistola idem Apostolus: Cum venissem, inquit, Troadem, in Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inveni Titum, fratrem meum; sed vale illis faciens, exivi in Macedoniam. Quibus valefecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus evangelizanti apertum est ostium? Quid autem adjungat attendite: Deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor vitae in vitam. Ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor invictissimus gratiae: ecce unde gratias agit, quia Christi bonus odor sunt apostoli Deo, et in his qui salvi fiunt gratia ejus, et in his qui pereunt judicio ejus. Sed ut minus succenseatur haec parum intelligentibus, ipse admonet, cum subjungit et dicit: Et ad haec quis idoneus? Verum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significavit Apostolus. Quid est enim orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi, nisi apertissima demonstratio, etiam ipsum initium fidei esse donum Dei? Non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. Hoc donum coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut Scriptura dicit in Actibus apostolorum, Deus aperuerat sensum ejus, et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur. Sic enim vocabatur ut crederet. Agit quippe Deus quod vult in cordibus hominum, vel adjuvando, vel judicando, ut etiam per eos impleatur, quod manus ejus, et consilium praedestinavit fieri. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon scriptura teste probavimus, cum Deus vult fieri, quod non nisi volentibus hominibus oportet fieri, inclinari eorum corda, ut hoc velint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et velle, ad causam de qua disserimus, non pertinere dixerunt. Quid est aliud nihil dicere, et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda, Deum inclinare, ad regnum vero coeleste obtinendum, Deum non inclinare, quorum voluerit voluntates? sed ut puto propter regnum coelorum, non propter regnum terrenum, esse dictum: Inclina cor meum in testimonia tua; vel: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet; vel: Paratur voluntas a Domino; vel: Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis. Audiant etiam illud: Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis; audiant: A Domino corriguntur gressus viri; audiant: Omnis vir videtur sibimet esse justus, dirigit autem corda 70 Dominus; audiant: Crediderunt quotquot erant praeordinati in vitam aeternam; audiant haec et alia quaecunque non dixi, quibus ostenditur Deus ad regnum etiam coelorum, et ad vitam aeternam parare, et convertere hominum voluntates. Cogitate autem quale sit ut credamus, ad constituenda regna terrena hominum voluntates operari Deum, et ad capessendum regnum coelorum homines operari voluntates suas.
CAPUT CCXCVI. Quod gratia praeveniat fidem praestetque perseverantiam; ex libro de Bono perseverantiae. Praevenit ergo et fidem gratia: alioquin si fides eam praevenit, proculdubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine voluntate non potest esse: si autem gratia praevenit fidem, quoniam praevenit voluntatem, profecto praevenit omnem obedientiam, praevenit etiam charitatem, qua una Deo veraciter et suaviter obeditur. Et haec omnia gratia in eo cui datur, et cujus haec omnia praevenit, operatur. Restat in his bonis usque [in finem] perseverantia, quae frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam, in illo cujus orationem exaudit, operatur. Videte jam a veritate quam sit alienum negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem hujus vitae, cum vitae huic, quando voluerit, ipse det finem; quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. Sed mirabilior et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam parvulis, quibus obedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. Ista igitur sua dona, quibuscunque Deus donat, proculdubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit, vocatione illa quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei; namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia, opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare.
CAPUT CCXCVII. Quod parvuli, si peccatum originale non esset, nulli malo tenerentur obnoxii; ex libro contra Julianum tertio. Frustra itaque putas ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest; hoc enim recte dicitur propter proprium cujusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium. Quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima sub tanta justi Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum a mala voluntate priorum hominum sumpsit exordium, ita nisi voluntas mala, non est cujusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis forte dicturi, aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore, redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur: sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere, non baptizentur, ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, pro peccati ex origine dicimus esse contagium; vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini: cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes, nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus, quos [quod] sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua daemonio tam gravi [graviterque] vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris: nuptiae quippe habent ordinem suum, et benedictionem suam, bonumque suum, quod nec subintrante peccato amittere potuerunt; tu autem, quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. Sed videlicet egregius dialecticus, non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter: In parvulis, actionem ream, an naturam putem; et ad utrumque respondens: Si actione [actionem], inquis, ostende quid fecerint; si natura [naturam], ostende quis eos fecerit. Quasi et actio mala faciat, nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est, homo est; homo autem natura est: homines igitur sicut peccati actione majores, ita minores majorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt, quod omnino non essent, nisi eos ille, qui summe bonus est, creavisset. Malum vero si nullum ex origine traherent, nunquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa conditione naturae vitia non infligit immerite; neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo, et in corpore, cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus est natus: non propter peccatum ipsius, vel parentum id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo: multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive [in] qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia; nonnullis etiam parvulis jam renatis, vel permanent cum quibus nati sunt, vel accidunt hujusmodi mala: absit, ut dicamus indigne, sed hinc potius intelligamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascuntur; hujus autem saeculi dispositionem, propter initium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo, diversis malis hominum peragi, in jugo gravi, super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium.
CAPUT CCXCVIII. Quod cum remedium fateatur Julianus, fateri cogatur et morbum; ex eodem libro. Diserte sane inter lascivientes et continentes tanquam in medio pudicitiam constituis conjugalem, quae illos inlicita [illicita] commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur, ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem: quae verecundis manibus, et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes. Multum delector eloquentissima veritate; sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis: propterea continentes laudat pudicitia conjugalis, quod tali remedio non egeant, quo seipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat. Cur ergo quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando, etiam per os tuum tibi loquenti veritati, nemo providet remedium sanitati.
CAPUT CCXCIX. De concupiscentia carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ex eodem libro. 71 Recole quid Apostolus scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non perfeceritis: non ait, Ne feceritis, quia eas non habere non poterant, sed, Ne perfeceritis, id est ne opera earum consensu voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Vide si non hoc est ad Romanos. Non enim quod volo, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. Vide si non hoc est ad Romanos: Jam non ego operor illud, et condelector legi Dei, secundum interiorem hominem; et, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus. Si enim non obediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis hujus, non perficietur quod perfici vetat Apostolus, dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera de quibus [totum mire] sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus et caetera: si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa sic, et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat: hoc enim volumus, cum perfectionem justitiae concupiscimus, hoc intentione non intermissa velle debemus: sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio [hoc intendere concupiscentiis carnis non perficiendis, et bonum perficere non invenio]; vel sicut habent codices Graeci: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adjacet perficere bonum: non ait facere, sed perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire; perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis; hoc a contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio. Quia nec illi perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus, nec nostra voluntas perficitur in bono, quandiu illarum, cui non consentimus, permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit malum desiderium, sed nec [ipsa] perficit, quia sibi non consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Judaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur, ad Romanos ubi ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Si ergo haec est conditio in corpore mortis hujus, quae utique non fuit in paradiso in corpore vitae illius, proculdubio satis evidenter apparet unde trahant parvuli obligationem peccati, cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur, nisi cum spiritualiter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere quo humanam Deus naturam fecit, sed ex vulnere quod naturae humanae hostis inflixit: non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali quam non condidit Deus, sed hostis angelus, quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus, qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret et per malam suasionem praevaricationis volnus infligeret. Unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.
CAPUT CCC. Contra objectiones conclusionesque Pelagianas, sub titulis XV, responsa sancti Augustini ex libro ad Paulum et Eutropium episcopos, de Perfectione justitiae. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcunque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est. Si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest: nulla enim ratio vel justitia patitur saltem dici peccatum quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut ea quae vult homo non faciat. Iterum quaerendum est, inquit, Peccatum voluntatis an necessitatis est? si necessitatis est, peccatum non est; si voluntatis, vitari potest. Respondemus quod supra: et ut sanemur, invocamus eum cui dicitur in psalmo: De necessitatibus meis educ me. Iterum, inquit, quaerendum est quid est peccatum, naturale an accidens. Si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. Respondemus naturale non esse peccatum, sed naturae praesertim vitiatae, unde facti sumus natura filii irae, parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adjuta sanetur gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Iterum, ait, quaerendum est quid est peccatum, actus an res: si res est, auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, jam alter praeter Deum, rei alicujus auctor, induci videbitur. At si hoc dici impium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem; si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. Repondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem; sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res, pes ipse, vel corpus, vel homo est, qui pede vitiato claudicat; nec tamen vitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsum sane vitium, quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est: avaritia vitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit, non concupisces, seque vituperat, et tamen avarus manet, sed per fidem renovatur, id est sanatur de die in diem, nec tamen nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Iterum, inquit, quaerendum est utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet: si debet, 72 potest; si non potest, ergo nec debet: et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato; etiam peccatum non erit si illud deberi constiterit: aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse, et constat eum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine qua superius jam respondimus: cum enim videmus claudum qui sanari potest, recte utique dicimus: Debet esse homo iste sine claudicatione; et si debet, potest: nec tamen cum vult continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet, tanquam ejus claudicationem per ejus gratiam qui venit non vocare justos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Iterum, ait, quaerendum est utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et praeceptum non est; aut quia praeceptum est, potest: nam cur praeciperetur quod fieri omnino non posset? Respondetur consultissime homini praecipi rectis passibus ambulare, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum. Iterum, ait, quaerendum est an velit hominem Deus sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest: quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse quod Deum velle non dubitet? Respondetur, si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum, qui sanaret homines a peccatis: hoc fit in credentibus et profitentibus [proficientibus], renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta justitia tanquam sanitas plena. Item, ait, quaerendum est quomodo vult Deus hominem esse cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta haec impietatis blasphemia sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult: quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non posset esse quod velit; et ut contra suam magis, quam ut secundum suam existeret voluntatem. Jam superius responsum est, sed addendum video, quod spe salvi facti sumus, spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus: tunc ergo plena [erit] justitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena charitas (plenitudo enim legis charitas); tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est. Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem, an per arbitrii libertatem. Si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. Procul dubio a Deo: Deus autem quod dedit, certe bonum est, negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato. Respondetur per arbitrii libertatem factum ut esset homo cum peccato, sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem; unde ad Deum fides clamat: De necessitatibus meis educ me; sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intelligere, vel quod intellexerimus volumus nec valelemus implere: nam et ipsa libertas credentibus a Liberatore promittitur: Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; victa enim judicio [vitio], in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam; ipsa enim sanitas est vera libertas quae non periisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas, et accipiatur tanta libertas, in qua, sicut necesse est, permaneat beate vivendi voluntas; ita ut sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas. Proinde, inquit, Deus bonum hominem fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est; et negemus eum bonum posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est. Respondemus: Quia ergo non se ipse homo, sed Deus bonum hominem fecit, Deus eum, non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem, invocantem, liberat a malo quod sibi ipse fecit; hoc autem fit dum gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum renovatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam, non poenam, sed vitam resurgat homo exterior in novissimo die. Iterum, ait, quaerendum est quot modis constet omne peccatum, duobus nisi fallor, si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae jubentur; tam certe omnia illa quae prohibita sunt, vitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici: nam frustra aut prohiberetur aut juberetur quod vel caveri vel impleri non posset; et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperantur efficere? Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est: sed Dominus qui verbum consumens et brevians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit Legem Prophetasque pendere, ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus praeceptum est, in his duobus habere finem, et ad haec duo esse referendum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae: quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibemur et jubemur, ut duo ista compleamus; et forte generalis prohibitio est, Non concupisces; et generalis jussio est, Diliges: unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est; prohibitio est enim: Nolite conformari huic saeculo; jussio autem: Sed reformamini in novitate mentis vestrae: illud pertinet ad Non concupiscere, hoc ad Diligere; illud ad continentiam, hoc ad justitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum: non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisque esse potest continens, nisi Deus det; et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis: hoc autem fit de die in diem in his qui volendo, et credendo, et invocando proficiunt, et praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt extenduntur. Ad hoc enim lex ista praecipit ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo, ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. Iterum quaerendum est, inquit, quomodo non potest homo esse sine peccato, voluntate 73 an natura. Si natura, peccatum non est; si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari. Respondemus admonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse, quod quidem adjuvante Dei gratia negandum non est, sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate mutari, cum dicat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim [sibi] invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis: non enim ait, haec invicem adversantur, ut quae potestis facere nolitis, sed, ut non ea quae vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis, quae utique culpabilis atque vitiosa est, nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem Apostolus praecipit ne regnet in nostro mortali corpore, ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore quod permittendum non sit ut regnet; cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus, dicens: Ut non ea quae vultis faciatis, si facile potest voluntas voluntate mutari? nec sane isto modo naturam, sive animae, sive corporis, quam Deus creavit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus propria voluntate vitiatam sine Dei gratia non posse sanari. Iterum, ait, quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est, ipsiusne hominis an cujuslibet alterius. Si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus, ideo esse hominis culpam quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est ut ad istam necessitatem veniret, quam sola hominis voluntas superare non possit. Iterum, ait, quaerendum est, si natura hominis bona est (quod nullus negare, nisi Marcion, aut Manichaeus audebit), quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? Omne enim peccatum malum esse, quis dubitet? Respondemus et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere posse: nam ideo clamamus, Libera nos a malo, quod non perficitur quandiu corpus quod corrumpitur aggravat animam: sed hoc agitur gratia per fidem, utaliquando dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati Lex: quoniam Lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem. Et hoc, inquit, dicendum est, certe justus Deus, negari enim non potest. Imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum, etsi est aliquod peccatum quod vitari non possit. Quomodo justus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod vitari non possit? Respondemus jam olim contra superbos esse clamatum: Beatus cui non imputavit Dominus peccatum. Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et juste non imputat, quia justum est quod ait: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis. Peccatum est autem cum vel non est charitas quae esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc vitari voluntate possit, sive non possit; quia si potest, praesens voluntas hoc facit; si autem non potest, praeterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adjuvatur. Post haec ille qui ista conscripsit, introducit personam suam quasi cum altero disputantem, et facit se interrogari, et quasi ab interrogante sibi dici: Da mihi hominem sine peccato? et respondet: Do tibi qui esse possit; et rursus ab interrogante dicitur ei: Quis est? et respondet, Ipse tu. Quod si dixeris, inquit, ego esse non possum, respondendum est, cujus culpa est? Quod si dixeris, mea, dicendum est, et quomodo tua est, si ipse non potes? Iterum facit se interrogari, et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? et respondet, Quod non sum sine peccato, cujus culpa est? quod si dixerit, inquit, tua est, respondendum est, quomodo mea, si esse non possum? Nos respondemus nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato, vel aliquem, vel seipsum, sed tantummodo esse posse respondit; quod neque nos negamus: quando autem possit, et per quem possit, hoc quaeritur. Si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis hujus orandum est et dicendum: Dimitte nobis debita nostra; cum jam in sancto baptismo universa fuerint dimissa praeterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam seipsum Christianum non esse profitetur. Porro si per seipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est; non autem gratis mortuus est Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiamsi velit, nisi adjuvetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis absumpta, et charitate, quae credendo et sperando nutritur, videndo et obtinendo perfecta. Deinceps instituit divinis testimoniis agere quod intendit, quod quale sit diligentius advertamus.
CAPUT CCCI. Ubi possint praecepta perfectione compleri, et quid sit liberare de corpore mortis, vel quod nomine jejunii, eleemosynae et orationis, omnis justitiae generalitas indicetur; ex libro eodem. Testimonia, inquit, quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit. Ad hoc respondemus: Non utrum praeceptum sit quaeritur (quod valde manifestum est), sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis hujus possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus. De quo corpore mortis hujus non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim exire de hoc corpore (quod omnes homines dies vitae hujus ultimus cogit), aliud est autem liberari de corpore mortis hujus, quod sola Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus ejus impertit. Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac vita ejusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem justitiae, cum hinc exierit quisque perveniet, nisi ad eam, cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit: Beati quippe qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Quandiu ergo peregrinantes a Domino, per fidem ambulamus, non per speciem, unde dictum est, Justus ex fide vivit; haec est nostra in ipsa peregrinatione justitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque justitiae, ubi in specie decoris ejus jam plena et perfecta charitas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, charitas pura. Haec est nunc nostra justitia, qua 74 currimus, esurientes et sitientes, ad perfectionem plenitudinemque justitiae, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione justitiae ipsius exsecutus nisi tria ista, jejunium, eleemosynas, orationes: jejunio scilicet, universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam vel dandi vel ignoscendi; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione justitiae ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exerit immoderationem suam: in ipsa vera beneficentia, qua justus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficitur necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus: subrepit autem tanto magis quanto minus quisque, et tanto minus quanto magis profecerit.
CAPUT CCCII. Praeceptum de diligendo Deo in illa vita perfecte compleri dicit, et rationem reddit testimoniorum quibus imperatur homini perfectum esse, vel quando sit Ecclesia gloriosa. Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus, id est quotquot perfecti currimus, hoc sapiamus quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur quo perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non jam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei jam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae videatur teneaturque succedet: charitas autem quae in his tribus major est non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata quod credebat, et quod sperabat indepta. In qua plenitudine charitatis, praeceptum illud implebitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo frenetur, non omnimodo ex tota anima diligitur Deus: non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quia nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus; sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque praeceptum. Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus: omnes enim qui recte current [currunt], comprehendent; non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam: curramus credendo, sperando et desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis. His praemissis, ea testimonia quae posuit iste cui respondemus tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus in Deuteronomio: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo; item illic: Et non erit inconsummatus in filiis Israel. Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in coelis est, perfectus est. Item apostolus ad Corinthios secunda: De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo. Item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata. Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; et alibi: Et ero immaculatus cum eo; et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Item apud Salomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt illi autem omnes immaculati. Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant quo currendo pertendant: ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui jam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ingressum quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio; munda est autem oratio ubi veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus; ut dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem cursus habeatur; in qua perfectione, cum ad eam venerimus [pervenerimus], jam non sit omnino quod ignoscendo mundetur. Sed aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est, aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit; quoniam est quidam modus bonae vitae de quo, etiam in ista humana conversatione, justa querela esse non possit: quis enim juste queritur de homine qui nemini vult male, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat; inde est quod dicit: Nihil iniquum erat in manibus meis, sed oratio mea munda; hinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste petebat qui veraciter dabat. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicio: quod si non esset, quae spes esset, quandoquidem cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus misericordiam justi plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia, non habens maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Cum enim non tantum ait ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit, gloriosam; satis significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquo ejusmodi, tunc utique quando gloriosa: non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior majorque tentatio; sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria; cum enim Dominus ipse secundum formam servi, per quam se mediator conjunxit Ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam [nisi resurrectionis gloria]; 75 unde dictum est: Spiritus autem non erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus; quomodo dicenda est ante resurrectionem suam Ecclesia ejus esse gloriosa? mundat ergo eam nunc lavacro aquae, in verbo abluens peccata praeterita, et pellens ab ea dominationem malorum angelorum: deinde perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, sine macula et ruga. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit, et quos vocavit ipsos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificabit; in hoc mysterio dictum arbitror: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia [die] consummor, id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia Dei, ponens pro distinctis ordinatisque temporibus quod et in sua resurrectione significavit in triduo. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde: nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione, perveniat ubi habitet mundus corde. Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: Quis ascendit? montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? innocens manibus, et mundus corde; innocens manibus ascendet, et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. Et illic magis intelligendum quod dictum est: Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia. Tunc enim erit vere bona substantia, id est verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est consumpta fuerit omnis infirmitas. Nunc vero avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovetur de die in diem, et dirigat manus in opera misericordiae, et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur ut quod restat per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique jactantia bene intelligitur in eo quod dixit sanctus Joannes: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo. Hoc enim videtur in isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat; hoc est, ne forte cum coeperimus dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non faciamus, et fiduciam petendi amittamus.
CAPUT CCCIII. De eo quod ait Apostolus: Judicium ex uno in condemnationem; ex epistola Responsionis ad consulta Hilarii. Cum ergo in utroque, id est et in judicio et in gratia, quod attinet ad unum et multa delicta una eademque sit ratio, dicant isti nobis quare judicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in justificationem. Aut acquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio [regeneratio] spiritalis; sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo: non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam. Sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad humanam conversationem. Huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere quod ex Adam trahitur, sed quicquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conversationis accedit; ideo judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt, per unum Jesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt, quia aeternae vitae regnum erit. Mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (de qua condemnatione parvuli per sacramentum baptismi liberandi sunt), ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae: et hic omnes dixit et ibi, non quia omnes homines veniunt ad gratiam justificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur: sed quia omnes qui renascuntur, in justificationem non nisi per Christum renascuntur; sicut omnes qui nascuntur, in condemnationem nonnisi per Adam nascuntur. Nemo quippe [est] in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo omnes et omnes: eosdem autem omnes etiam multos postea dicit, adjungens: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic et per unius hominis obedientiam, justi constituentur multi. Qui multi, nisi quos jam paulo ante omnes dixerat? Vide quemadmodum commendat unum, et unum, id est Adam et Christum: illum ad condemnationem, hunc ad justificationem; cum tanto post Adam venerit Christus in carne, ut sciamus antiquos justos, quicunque esse potuerunt, non nisi per eamdem fidem liberatos per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur [facta annuntiatur]. Ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos justos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis ejus, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. Sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; utique resurrectionem dicit justorum, ubi est vita aeterna, non resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit: ideo ait vivificabuntur, quia illi damnabuntur. Hinc et in veteribus sacramentis circumcisio parvulorum octavo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis exspoliatio (quam significat circumcisio), die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Haec ergo fides etiam antiquorum justorum fuit; unde et Apostolus dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur; non diceret eumdem Spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos justos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. Sed quia illis futura praenuntiabatur quae jam facta nobis annuntiatur, et tempore Veteris Testamenti velabatur quae tempore Novi Testamenti revelatur, ideo ejus sacramenta variata sunt, ut alia essent in Vetere Testamento, alia in Novo, cum fides ipsa varia non sit, sed una sit, quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
CAPUT CCCIV. Contra id quod dixerunt Pelagiani humanam non posse mutare vel debilitare naturam id quod substantia caret; ex libro de Natura et Gratia. Primo, inquit, de eo disputandum est quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum, substantia aliqua, an omnino substantia 76 carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur. Deinde adjungit: Credo ita est; et si ita est, inquit, quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam quod substantia caret? Cernitisne quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio, ut omnino frustra dictum putetur, Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quomodo enim salvum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe ea quibus dicit Evangelium salvum faciendum populum Christi, substantia non sunt, et secundum istum vitiare non possunt. O frater, bonum est ut memineris te esse Christianum. Credere ista fortasse suffecerit; sed tamen quia disputare vis, nec obest, imo etiam prodest, si firmissima praecedat fides; nec existimemus peccato naturam humanam non posse vitiari, sed divinis credentes Scripturis, peccato eam esse vitiatam, quomodo id fieri potuerit, inquiramus; quoniam peccatum jam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? A substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est; sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita valetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur viribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut si aliquo modo perduret in vita, vix possit ad eum cibum revocari unde abstinendo vitiata est. Sic non est substantia peccatum, sed substantia est Deus summaque substantia, et solus verus rationalis creaturae cibus. A quo per inobedientiam recedendo, et per infirmitatem non valendo capere quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum munducare panem meum.
CAPUT CCCV. De Samuel et Pythonissa, ex libro ad Dulcitium de VIII Quaestionibus. Sexta tua propositio est, utrum juxta Historiam [libri Regum] pythonissa ipsum prophetam Samuelem de inferno evocaverit. Hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesivit. Quid ei responderim subditum lege. Item quaeris, inquam, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa potuerit agere ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo. Sed multo majoris miraculi est, quod ipse Satanas princeps immundorum omnium spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum: qui etiam apostolos tentandos petiit; aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur: nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus; interest enim quid [ipse] loquatur; quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit: omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare, nonne magis mirandum est quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi? Quolibet enim modo id fecerit, ille etiam modus quo Samuel factum est ut excitaretur, similiter latet; nisi forte quis dixerit, faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis (quanquam perversis atque immundis, et facta diabolica facientibus) et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est; non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse ut non invitus, nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam, cum et vivi plerumque boni, vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod officium postulat, aequitatis servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu, vel necessitate tractatis? Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus, et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum omnium nominibus appellari quarum imagines sunt: sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni, aut cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis. Et omnes fere imagines earum rerum quarum imagines sunt. appellari in omnibus solent: quis enim est qui hominem pictum dubitet vocare hominem? quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus: Ille Cicero est, ille Sallustius est, ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen ex metallo quod imperavit Deus super arcam Testamenti, magnae rei significandae gratia non aliud quam Cherubim in illa quoque figmenta vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicit: Vidi imaginem Augustini, aut Simpliciani; sed, vidi Augustinum, an Simplicianum: cum eo tempore quo tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est non ipsos homines sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit, Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae. Jam vero si illud movet quomodo et a maligno spiritu Sauli vera praedicta sint, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum ut omnipotens 77 et justus, ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum quod eis impendet