THEOREMATIS DE RESOLUBILITATE
FUNCTIONUM ALGEBRAICARUM INTEGRARUM IN FACTORES REALES
DEMONSTRATIO TERTIA.
SUPPLEMENTUM COMMENTATIONIS PRAECEDENTIS.
Postquam commentatio praecedens typis iam expressa esset, iteratae de eodem argumento meditationes ad novam theorematis demonstrationem perduxerunt, quae perinde quidem ac praecedens pure analytica est, sed principiis prorsus diversis innititur, et respectu simplicitatis illi longissime praeferenda videtur. Huic itaque tertiae demonstrationi pagellae sequentes dicatae sunto.
1.
Proposita sit functio indeterminatae haecce:
in qua coefficientes etc. sunt quantitates reales determinatae. Sint alia indeterminatae, statuamusque
Factorem manifesto e denominatore formulae ultimae tollere licet, quum per illum sint divisibiles. Denique sit quantitas positiva determinata, arbitraria quidem, attamen maior maxima quantitatum abstrahendo a signis quantitatum etc., i.e. mutatis negativis, si quae adsint, in positivas. His ita praeparatis, dico, certo nancisci valorem
positivum, si statuatur quicunque valor (realis) ipsi tribuatur.
Demonstratio. Statuamus
patetque
I. compositam esse e partibus
quas singulas, pro valore quolibet determinato reali ipsius , positivas evadere facile perspicitur: hinc necessario valorem positivum obtinet. Simili modo probatur, etiam fieri positivas, unde etiam necessario
fit quantitas positiva.
II. Pro functiones resp. transeunt in
uti evolutione facta facile probatur. Hinc vero valor functionis , pro derivatur adeoque est quantitas positiva. Q.E.D.
Ceterum ex iisdem formulis colligimus, valorem functionis pro esse adeoque positivum, unde concludimus, pro nullo valore ipsius singulis etc. maiori, simul fieri posse
2.
Theorema. Intra limites et atque et certo exstant valores tales indeterminatarum pro quibus fiat simul et
Demonstratio. Supponamus theorema non esse verum, patetque, valorem ipsius pro cunctis valoribus indeterminatarum intra limites assignatos fieri debere quantitatem positivam, et proin valorem ipsius semper finitum. Consideremus integrale duplex ab usque ad atque a usque ad extensum, quod igitur valorem finitum plene determinatum nanciscitur. Hic valor, quem per denotabimus, idem prodire debebit, sive integratio primo instituatur secundum ac dein secundum sive ordine inverso. At habemus indefinite, considerando tamquam constantem,
uti per differentiationem secundum facile confirmatur. Constans non adiicienda, siquidem integrale a incipiendum supponamus, quoniam pro fit . Quare quum manifesto etiam evanescat pro integrale a usque ad fit manente
indefinita. Hinc autem sequitur
Perinde habemus indefinite, considerando tamquam constantem,
uti aeque facile per differentiationem secundum confirmatur; hic quoque constans non adiicienda, integrali ab incipiente. Quapropter integrale ab usque ad extensum fit per ea, quae in art. praec. demonstrata sunt, adeoque per theorema art. praec. semper quantitas positiva pro quolibet valore reali ipsius . Hinc etiam , i. e. valor integralis a usque ad necessario fit quantitas positiva[1]. Quod est absurdum, quoniam eandem quantitatem antea invenimus suppositio itaque consistere nequit, theorematisque veritas hinc evicta est.
3.
Functio per substitutionem transit in nec non per substitutionem in Quodsi igitur pro valoribus determinatis ipsarum puta pro simul provenit (quales valores exstare in art. praec. demonstratum est), per utramque substitutionem
valorem obtinet, et proin indefinite per
divisibilis erit. Quoties non est neque hi divisores sunt
inaequales, et proin etiam per illorum productum
divisibilis erit, quoties autem vel adeoque vel illi factores sunt identici scilicet . Certum itaque est, functionem involvere divisorem realem secundi vel primi ordinis, et quum eadem conclusio rursus de quotiente valeat, in tales factores complete resolubilis erit. Q.E.D.
4.
Quamquam in praecedentibus negotio quod propositum erat, iam plene perfuncti simus, tamen haud superfluum erit, adhuc quaedam de ratiocinatione art. 2
adiicere. A suppositione, et pro nullis valoribus indeterminatarum intra limites illic assignatos simul evanescere, ad contradictionem inevitabilem delapsi sumus, unde ipsius suppositionis falsitatem conclusimus. Haec igitur contradictio cessare debet, si revera adsunt valores ipsarum pro quibus et simul fiunt Quod ut magis illustretur, observamus, pro talibus valoribus fieri adeoque ipsam infinitam, unde haud amplius licebit, integrale duplex tamquam quantitatem assignabilem tractare. Generaliter quidem loquendo, denotantibus indefinite coordinatas punctorum in spatio, integrale exhibet volumen solidi, quod continetur inter quinque plana, quorum aequationes sunt
atque superficiem, cuius aequatio considerando eas partes tamquam negativas, in quibus coordinatae sunt negativae. Sed tacite hic subintelligitur, superficiem sextam esse continuam, qua conditione cessante, dum evadit infinita, utique fieri potest, ut conceptus ille sensu careat. In tali casu de integrali colligendo sermo esse nequit, neque adeo mirandum est, operationes analyticas coeco calculo ad inania applicatas ad absurda perducere.
Integratio eatenus tantum est integratio vera, i.e. summatio, quatenus inter limites, per quos extenditur, ubique est quantitas finita, absurda autem, si inter illos limites alicubi infinita evadit. Si integrale tale quod generaliter loquendo exhibet aream inter lineam abscissarum atque curvam, cuius ordinata pro abscissa secundum regulas suetas evolvimus, continuitatis immemores, saepissime contradictionibus implicamur. E.g. statuendo analysis suppeditat integrale quo area recte definitur, quamdiu curva continuitatem servat; qua pro interrupta, si quis magnitudinem areae inde ab abscissa negativa usque ad positivam inepte rogat, responsum absurdum a formula feret, eam esse negativam. Quid autem sibi velint haec similiaque analyseos paradoxa, alia occasione fusius persequemur.
Hic unicam observationem adiicere liceat. Propositis absque restrictione quaestionibus , quae certis casibus absurdae evadere possunt, saepissime ita sibi consulit analysis, ut responsum ex parte vagum reddat. Ita pro valore integralis ab usque ad atque a usque ad extendendi, si valor ipsius
per operationes analyticas facile obtinetur
Revera quidem integrale tunc tantum valorem certum habere potest, quoties inter limites assignatos semper manet finita: hic valor sub formula tradita utique contentus, tamen per eam nondum ex asse definitur, quoniam est functio multiformis, seorsimque per alias considerationes (haud quidem difficiles) decidere oportebit, quinam potissimum functionis valores in casu determinato sint adhibendi. Contra quoties alicubi inter limites assignatos infinita evadit, quaestio de valore integralis absurda est: quo non obstante si responsum ab analysi extorquere obstinaveris, pro methodorum diversitate modo hoc modo illud reddetur, quae tamen singula sub formula generali ante tradita contenta erunt.