Liber primus Liber tertius 

I. Operis parte superioris, testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae Trinitatis fidem astrueremus, ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones, sicut et sanctorum Patrum, quasi in auctoritatem induximus, multorum nos detractionibus corrodendos parere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum, quod beato Hieronymo a multis olim legimus objectum, cum non solum ille et ethnicorum, verum etiam haereticorum testimonia suis insereret scriptis. Unde et adversus calumnias Magni oratoris urbis Romae epistolam scribens, ita exorsus ait [(38) Patrol., t. XXXI, col. 665, 666, lib. II.]: Quid quaeris quod in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, nunquam hoc quaereres si Scripturas sacras legeres, si interpretes earum revolveres. Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Salomonem philosophari et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum. Sed et Paulus apostolus Epimenidis poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum (Tit. I, 22): Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. In alia quoque epistola Menandri ponit senarium (I Cor. XV, 33):

Corrumpunt mores bonos confabulationes malae. Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat. "Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) ." Pater, hoc est doctor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei (ibid., 23 et seq.) . Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legant in Deuteronomio mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam conjugio (Deut. XXI, 12 et seq.) . Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio? Si quid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecido vel rado, et mistus purissimo corpori, vernaculos ex ea genero Domino. Item [(39) Patrol., ibid., col. 666.]: Cyprianus, vir eloquentiae pollens, et martyrio, Formano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae illa ficta et commentitia esse ducebat, et non potius philosophorum et poetarum, quorum auctoritati ut ethnicus contraire non poterat [(40) Patrol., ibid.] ? Item: Josephus duos libros scribit contra Apionem Alexandrinum, et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit. Item [(41) Patrol., ibid., col. 667, 668.]: Exstant et Juliani Africani libri et Theodorici, viri apostolicorum signorum, ac virtutum; et Dionysii Alexandrini episcopi, Anatolii quoque, Pamphilii, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis episcopi, etc., qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt [resarciunt] libros, ut nescias quid in istis primum admirari debeas, eruditionem [saeculi] an scientiam litterarum. Idem ad Vigilantium presbyterum [(42) Patrol., ibid., col. 662, 663.]: Eadem absenti significo quae praesenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, aut Apollinarem, aut caeteros tractatores, quorum in quibusdam libros Ecclesia non recipit, quia operis mei et studii est multos legere, ut ex plurimis multos flores carpam, tam probaturus omnia quam quae bona sunt electurus. Assumo multos in manu, ut ex multis multa cognoscam, secundum quod scriptum est: "Omnia legentes, quod bonum est retinentes (Thess. V, 21) ." Unde satis miror te voluisse Origenis mihi objicere dogmata. Origenes haereticus quid ad me, qui illum in plerisque haereticum non nego? Erravit de resurrectione corporis, de statu animarum, de diaboli poenitentia, et quod his majus est, Filium et Spiritum sanctum in Commentariis Isaiae seraphim esse contestatus est. Item [(43) Patrol., ibid., col. 663. : Neque enim debemus bona ejus recipere, ut mala quoque recipere cogamur. Si ergo quae bona sunt transtuli, et mala amputavi, vel tacui, vel correxi, arguendus sum, cur non per me Latini bona ejus habeant, et ignorent mala? Si hoc crimen est, arguatur Hilarius confessor, qui psalmorum interpretationem et homelias in Job ex libris ejus transtulit. Sit in culpa Vercellensis Eusebius, qui omnium psalmorum commentarios haeretici hominis vertit in nostrum eloquium, licet haeretica praetermittens.

Hoc quidem et Hieronymus adversus eorum calumnias reddidit, qui ob id catholicos tractatores reprehendendos autumant, quod suis scriptis infidelium testimonia vel dicta inserere praesumant, quasi eis auctoritatem tribuant, qui nulla digni sunt auctoritate, et quasi maculare sacras sententias possit veritas per infideles prolata. Noverat certe ut discretissimus grana a paleis, et margaritam caeteris quandoque pretiosiorem in sterquilinio deprehendere, quam in ornamento regio tanquam sapiens aurifaber valeat componere. Tenebat certissime, et dona Dei per quemcunque malum contaminari non posse, nec divina sacramenta contractu pravorum inquinari, cum aut in nomine Trinitatis infideles baptizant, aut pessimi quique divina verba praedicant, aut prophetias loquuntur, et nonnunquam miracula faciunt. Quaecunque enim bona sunt, a Deo esse necesse est, nec ea quorumlibet malitia contaminare potest. Unde nec prophetiam Balaam gentilis, neque Arioli sacra improbavit auctoritas, qua postmodum Magi primitiae gentium incitari creduntur, ut nova apparente stella novum statim regem quaererent; nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli: Et nemo dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (Cor. XII, 3) , nec prophetiam Caiphae commendare evangelista veritus est dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit (Joan. XI, 51) . Nec ipsorum daemonum testimonia Evangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino veniente, eum Jesum Christum, seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur. Quippe cujus virtutem, sive nascentis, seu morientis, sive resurgentis vel ascendentis et miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodam modo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, augelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte vero sole obscurato, petris et vel templi scissis, et monumentis sanctorum apertis resurgentium, multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum visione angelorum, in ascensione nube eum suscipiente. Cujus quoque potentiam atque sapientiam universus mundi ornatus annuntiare non cessat ac praedicare, et suo modo laudare, et commendare, ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione. Unde Apostolus: Invisibilia, inquit, ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus et divinitas, etc. (Rom. I, 20.) Hinc Psalmista insensibilium quoque creaturarum laudibus applaudens, omnes pariter ad laudes Dei creaturas invitat, quasi ex omnibus optime conditis laudes Dei a nobis exigat, qui pro nobis in mundo condidit universa. Unde et a summitate coeli, et solemnitate angelorum exorsus usque ad dracones et serpentes atque omnes abyssos, divinas extendit laudes, cum dixerit: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi (Psal. CXLVIII, 7) . Et iterum: Serpentes et volucres pennatae (ibid., 10) . Qui nec aliqua reptilia praetermisit dicens: Laudabunt illum coeli et terra, mare et omnia reptilia in eis (Psal. LXVIII, 35) .

Legimus etiam in vita Pauli eremitae a beato scripta Hieronymo, satyrum beato apparuisse Antonio, qui adventum Salvatoris protestans ait sancto viro: Legatione fungor mei gregis; precamur ut pro nobis communem Deum depreceris, quem in salutem mundi olim venisse cognovimus, et in universam terram exiit sonus ejus. Cujus quidem satyri videlicet confessionem ac testimonium de Christo, longaevus viator admirans et gavisus, quod etiam monstra Christum praedicarent, et vehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens, aiebat: Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris. Quid nunc dicturi estis? Bestiae loquuntur Christum. Ac si aperte clamet dicens; Conteret impudentiam vestram saltem confessio monstrorum. Quae quidem confessio tanto fortasse gloriam mirabilius atque potentiam Dei praedicat, quanto majori miraculo est habenda, et tanto verior ejus assertio videtur, quanto a doctrina hominum remotior est, et tota suggestioni sancti Spiritus imputanda. Unde et verba asinae Balaam, et voces in aere factae sicut de baptizato vel transfigurato Domino legimus, cum aliquid astantibus annuntiaverunt, tanto facilius ad fidem auditores commovebant, quanto mirabiliores omnibus apparebant. Quod de philosophis quoque et quibusdam gentilibus quantumvis infidelibus, seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione. Quo enim fidei nostrae magis essent adversi, minus in laude ejus invenirentur suspecti, et probabilius in laude cujuslibet est testimonium inimici quam amici, sicut e converso in crimine. Unde et cum Josephi Judaei testimonium de Christo vel de sanctis ejus legimus, plurimum ad fidem in eo commovemur, et cum audimus Philonem Judaeum vitam monachorum Aegypti probasse atque commendasse, plus nobis satisfacit quam si quis nostrum eam commendaret. Ex quo utrique inter illustres viros a beato Hieronymo connumerari et ascribi meruerunt. Quid etiam magis necessarium ad defensionem fidei nostrae, quam ut adversus omnium infidelium importunitatem, ex ipsis habeamus per quod ipsos refellamus? ut si nos impetunt philosophi, per ipsos convincantur doctores sui atque philosophi, et si nos impetunt haeretici a quibus sacrae paginae testimoniis refellantur. Atque ita juxta Apostolum: Omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo (Rom. III, 19) . Quis etiam haereticos longe deteriores esse gentibus, et quibusdam philosophis ignoret? Juxta namque Petri apostoli assertionem, melius esset his non nosse veritatis viam, quam post agnitam retro ire (II Petr. II, 2).

Si ergo propter infidelitatem gentilium, hi qui aliquibus eorum testimoniis vel dictis utantur, arguendi sunt: multo amplius illi qui Origenis tot et tantis haeresibus irretiti expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt aedificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos. Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent. Unde et beatus Hieronymus Epistolam ad Auctum presbyterum direxit, ut haeretica illa quae in libris Periarchon Origenes minima posuerat, ex parte manifestaret. Quis etiam me testimoniis philosophorum inductis ratione arguat, nisi et in culpam mecum sanctos doctores in hoc ipso trahat? Quae enim superius ex philosophis collegi testimonia, non ex eorum scriptis, quorum pauca novi, imo ex libris sanctorum Patrum collegi. Nunquid et Apostolum arguere praesumeret, qui, ut ait beatus Augustinus in VIII De civit. Dei, Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 26) , adjecit, sicut et bene quidam dixerunt (ibid.) , philosophorum videlicet ipsorum, quorum studiis gloriosa illa civitas exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens, de quibus ut in eodem ipse Augustinus praemisit ad Romanos scribens ait, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis revelavit, etc. (Rom. I, 19.) Ex quibus aperte Apostolus docet eis quoque mysterium Trinitatis fuisse revelatum. Sed hic quaedam verba Apostoli nobis in sequentibus exponenda occurrunt. Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit; maxime autem in his quae ad Deum pertinent, tutius auctoritate quam humano nitimur judicio. Hinc est illud quod ait, c. I lib. De moribus Ecclesiae contra Manichaeos: Naturae quidem ordo ita se habet, ut eum aliud dicimus, rationem praecedat auctoritas: nam infirma ratio videri potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam formetur, non assumit. Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt. Quibus quidem non sufficit ut soli moriantur, nisi alios compellant suis erroribus, illo videlicet Judaeorum more, quo eos veritas dicit mare et aridam circuire, ut faciant proselytum unum (Matth. XXIII, 15) .

II. Omnium autem bonorum quasi fundamentum fidem sanctae Trinitatis ponimus, ut ab ipsa divinae naturae cognitione omnium bonorum ducatur exordium. Quisquis itaque hoc fundamentum labefactare poterit, nihil fructuosum nobis de his quae superaedificanda sunt relinquit. Unde et nos primum huic tanto periculo tam auctoritatum quam rationum clypeum opponere curavimus, in eo quidem confisi, qui suos confortat, dicens; Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare, etc. (Matth. X, 19.) Cujus quidem fretus auxilio, parvulus David immensum Goliam et tumidum proprio ipsius gladio jugulavit. Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus nos tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos converso, eorum robur aciesque argumentorum suorum in Domino dissipemus, ut jam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint, de quibus praecipue impossibile eis videtur responderi de diversitate personarum in una et individua penitus ac simplici divina substantia, et de generatione Verbi seu processione Spiritus. De quo quidem nos docere veritatem non promittimus, ad quam neque nos neque mortalium aliquem sufficere credimus; sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales. Sufficit autem nobis quocunque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possumus, nisi has quas noverunt rationes ex ipsorum artibus afferamus. Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!

Unde et beatus Augustinus, caeteri quoque doctores Ecclesiastici, saeculares quoque artes, atque ipsam quoque dialecticam praecipue sacrae Sripturae admodum necessariam perhibent. Adeo namque praedictus doctor, lib. II De ordine, dialecticam commendare ausus est, ut eam solam scientiam esse profiteri videatur, cum eam solam posse facere dicat scientes [Anmerkung] . Disciplinam, inquit, disciplinarum, quam dialecticam vocant, hoc docet docere, hoc docet discere. In hac seipsa ratio demonstrat, atque aperit quae sit quid velit, scit scire, sola scientes facere non solum vult, sed etiam potest. Idem in secundo De doctrina Christiana: Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas; ait autem sic [Anmerkung]: Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplinam disputationis regunt et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis libris continentur plurimum valet. Tamen ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: "Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII, 23)." Qui rursum in eodem, cum in ipsis philosophorum dictis magnam morum aedificationem, et nullam de fide et cultu unius Dei doctrinam consideraret, adjecit atque ait [Anmerkung]: Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptus non tantum idola habebat quae populus Israel detestaretur, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem quae ipse populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur (Exod. III, 22 et XII, 35). Sic doctrinae omnes gentilium et liberales disciplinae usui veritatis aptiores, etiam morum quaedam praecepta continent, deque ipso Deo colendo nonnulla vera apud eos inveniuntur. Item in eodem de philosophis [Anmerkung]: Dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur.

Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire. At non deerat et illud quod in Ecclesiastico scriptum est: Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. Narrationem virorum nominatorum conservabit, et versutias parabolarum simul introibit. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur (Eccli. XXXIX, 1-3). Juxta quod et Salomon ipse beato, ut supra meminimus, testante Hieronymo in ipso statim Proverbiorum exordio commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque parabolarum, et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata. Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt. De utrisque autem in promptu sunt sanctorum testimonia nobis:

Synodus Eugenii papae tempore Ludovici: De quibusdam, inquit, locis, ad nos refertur non magistros neque curam inveniri pro studio litterarum. Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata. De poeticis autem figmentis, quos nonnulli libros Grammaticae vocare consueverunt, eo quod parvuli ad eruditionem grammaticae lectionis eos legere soliti sint, talia sanctorum sanxit auctoritas: Hieronymus ad Damasium papam de filio prodigo [Anmerkung] . Daemonum cibus est carmina poetarum saecularium, scientia rhetoricorum, pompa verborum. Et post aliqua, tanquam Exodi illud ad mentem recurreret: "Per nomen externorum deorum non jurabis, neque audietur ex ore vestro (Exod. XXIII, 13)." Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina. At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium; et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntatis. Idem super Epistolam ad Ephesios: "Educate, ait Apostolus, filios in disciplina et correctione Dei (Ephes. VI, 4)," legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et amorum turpia scripta cantare. De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit. Item idem in Epistola ad Eustochium virginem. Quae communio lucis ad tenebras? Quis consensus Christi ad Belial? (II Cor. VI, 15.) Quid facit cum Psalterio Horatius, cum Evangelio Maro, cum Apostolo Cicero? Quod vero de poeticis figmentis, non de philosophicis documentis, aut liberalium artium studiis, haec sunt dicta, aperte Isidorus de summo bono libro ... cap. 13, insinuat dicens: Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum. Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo. Item: Cavendi sunt libri gentilium, et propter amorem sacrarum Scripturarum vitandi. Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes; illae vero nequiores sunt quae ingerunt mentis elocutionem. Meliores sunt grammatici quam haeretici. Grammaticorum doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerint in meliores usus assumpti.

Ex consilio quarto Carthaginensi, cap. 9. Episcopus gentilium libros non legat; haereticorum autem pro necessitate et tempore. Gregorius Desiderio episcopo: Pervenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere, quam tunc ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt, et quod grave nefandumque sit episcopum canere quae nec laico religiose conveniant, ipse considera. Unde et Plato ipse, cum civitatis novae ordinandae traderet institutionem, poetas a civitate esse dejiciendos decrevit, sicut in secundo De civit. lib. beatus Augustinus his verbis commemorat: An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos? Item post aliqua: Qui scilicet Plato poetas ipsos, vel arbitrio mentientes, vel hominibus miseris, quasi Deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit, ac si aperte sanctis ipsis jam illud praedicaret: "Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11)." Atque illud Apostoli: "Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet," etc. (Ephes. v, 3, 4.) Quid etiam de philosophicis vel de poeticis existimet, musis, et quantum indignetur aliquem alumnum suum ad meretriculas illas unquam divertere, in ipso aditu libri Boetii De consolatione philosophiae diligenter exprimitur, ubi de ipsa ad consolandum philosophum accedente, et inspiciente, musa, philosopho ipsi assistente, ipsemet ait philosophus: Quae ubi poeticas musas vidit assistentes, nostro thoro fletibusque meis verba dicantes, commota paulisper ac ternis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, ut vulgo solitum, nobis blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferrem dum putarem. Nihil quippe in eo nostro opere laederentur. Hunc vero Aeleaticis atque academicis studiis innutritum. Sed abite potius, o Sirenes usque in exsilium, dulces, meisque cum musis curandum sanandumque relinquite. His ille chorus increpitus dejecit humi moestior vultum, confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit.

At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat. At jam profecto nec grammaticam a Christiano legi convenit, sine documentis cujus nec divina potest intelligi pagina, nec scriptura aliqua. Sic nec rhetoricam, quae omnis eloquentiae tradit ornamenta, quibus maxime sacra Scriptura est referta, nec ejus decor nisi his diligenter assignatis elucere poterit. Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam graviter flagellatus et correctus est, ut sub ostentatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenuntiare? profecto quia non pro utilitate aliqua, sed pro oblectatione eloquentiae illius intendebat, neglecto sacrae Scripturae studio, cujus quidem, ut ipsemet ait, incultus ei sermo horrebat. Ego autem nullius artis lectionem cuicunque religioso interdicendam arbitror, nisi forte per hoc major ejus aliqua utilitas praepediatur, sicut in caeteris litteris faciendum scimus, ut videlicet minora pro majoribus aut intermittantur, vel penitus omittantur. Quippe cum nulla sit in doctrina falsitas, nulla in verbis turpitudo, nonnulla de scientia utilitas, quis hoc dicendo aut docendo culpari mereatur, nisi causa venerit supradicta, potiori videlicet bono neglecto aut dimisso? Nemo etenim scientiam aliquam malam esse dixerit, etiam illam quae de malo est, quae justo homini deesse non potest. Non ut malum agat, sed ut a malo praecogitato sibi provideat, quod nisi cognitum teste Boetio vitare non posset. Non est enim malum scire decipere vel adulterari, sed ista committere, quia ejus rei bona est cognitio, cujus pessima est actio: et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo. Si quae autem scientia malum esset, utique et malum esset quaedam cognoscere. At jam absolvi a malitia Deus non posset, quia omnia novit. In ipso enim solo omnium est plenitudo scientiarum, cujus donum est omnis scientia. Scientia quippe est comprehensio omnium rerum quae sunt, atque his veraciter cuncta discernit, cui ea quoque quae non sunt quasi praesentia assistunt. Unde et enumeratis donis Spiritus ejus, ipse spiritus scientiae esse dicitur (Isa. XI, 2). Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad evitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat ad promerendum necessariam. Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium. At vero contra, ut ait propheta, Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit, ideo stabilita sunt bona illius in Domino (Eccli. XXXI, 10, 11).

Ex his itaque liquidum est nullam aut scientiam vel potestatem malam esse, quantumcunque mala sint exercitia eorum, cum et Deus tribuat omnem scientiam, et omnem ordinet potestatem. Qui etiam de potestate iniquissimi Pilati adversus se ait: Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper. Scientias itaque approbamus, sed fallaciis abutentium resistimus. Non enim teste Tullio mediocriter errant, qui ex vitio hominis scientiam culpant. Sic enim cum de reprehensione argumentationum in Rethorica doceret, ait inter caetera: Non ad id ad quod instituitur accomodabitur aliqua pars argumentationis, si res ex vitio hominis vituperabitur, ut si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat. Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror plus in sacra doctrina spirituales viros ex ipso scientiae studio, quam ex religionis merito profecisse, et quo quisque sanctior ante conversionem, suam, amplius eum in sancta eruditione sua valuisse. Paulus quippe apostolus licet non major merito quam Petrus videatur, vel confessor Augustinus quam Martinus, tanto tamen uterque altero majorem in doctrina gratiam post conversionem habuit, quanto antea majore litterarum scientia pollebat. Ex quo praecipue saecularium quoque litterarum studium divina dispensatione commendari arbitror, non solum propter utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur. Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia scientia inflat (I Cor. VIII, 1), id est superbiam generat. Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit; sicut enim nonnulla sunt bona, quae non nisi ex malo proveniunt, ita et nonnulla sunt mala quae ex bono originem trahunt. Poenitentia quippe, sive correctionis satisfactio, cum bona sint ita malum factum comitantur, ut non nisi ab eo nasci possint. E contrario invidia sive superbia, cum sint pessimae, a bonis initium habent. Nemo quippe invidia alterius attenuatur, nisi pro bonis ejus, et nemo nisi ex bonis quae se habere cognoscit, in superbiam extollitur. Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus. Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isa. V, 20).

Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt. In tantum vero in ipsa factura delectatur Deus, ut frequenter ipsis rerum naturis quas creavit, se figurari magis quam verbis nostris, quae nos confinximus aut invenimus, exprimi velit, ut magis ipsa rerum similitudine, quam verborum nostrorum gaudeat proprietate, ut ad eloquentiae venustatem ipsis rerum naturis, juxta aliquam similitudinem, pro verbis Scriptura malit uti, quam propriae locutionis integritatem sequi. Nemo itaque me culpare praesumat, si ad propositum nostrum ostendendum, aliquas vel ex nobis vel ex philosophis similitudines induxero, quibus facilius aperire quod desidero, possim. Scriptum quippe est: Fas est ab hoste doceri, et cum intelligentiae deservimus modis omnibus curandum est, ut quoad possumus, id facite facere studeamus. Unde est illud beati consilium Augustini, in quarto De doctrina Christiana, ubi quidem Christianae doctrinae modos exsequitur ac docet: Non curante illo, inquit, qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. Diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora, unde ait quidam, cum de genere tali elocutionis ageret, esse in eo quamdam diligentiam negligentem. Item: Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis? cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt, propter quos ut intelligant, loquimur. Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent. Item: Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba.

III. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest; quando nil quaerimus, nisi patere quod clausum est? Sed incassum, inquies, laboramus, si id aperire quaerimus, aut quod jam per alios est apertum, ut nostro ulterius labore opus non sit, aut omnino aperiri non potest, ut illud videlicet ineffabile Trinitatis mysterium. Et profecto nihil hoc verius. Sed si hoc aperiri non potest ab homine, quid egerunt sancti Patres, qui tot nobis de Trinitate tractatus reliquerunt? Si vero qui de ea tractaverunt, docere quod intendebant potuerunt, et quod clausum erat aperire, quid opus erat unum post alium scribere, et quod ille jam aperuerat, hunc postea reserare? Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones? Quousque enim paleas cum granis praesens Ecclesia indifferenter continebit, nec messi Domini inimicus homo superseminare zizania cessabit? donec videlicet in fine saeculi messores angeli Dei zizania colligant in fasciculos, et in ignem arsuros mittant. Non possunt schismatici, non possunt deesse haeretici, nec inter scorpiones et serpentes tutum patebit iter, sed semper ad probationem vel excitationem fidelium habebit mater Ecclesia sub Christi nomine multos quos coleret Antichristos, pro quibus ingemiscens quotidie dicat: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant (I Joan. II, 19), et affectu materno per singulos annos pro eis ut redeant, immolet publicas orationum hostias. Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19). Quod maxime in novissimis temporibus Antichristi regno appropinquante, futurum exspectamus, quando juxta Dominicam et apostolicam sententiam graviora semper imminere atque excrescere constat pericula, et refrigescente charitate, mala omnia amplius pullulare. Unde et idem Apostolus ad Timotheum: Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, sine pace, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. I, 5). Qui et alibi: Nos, inquit, sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11.). Et Petrus in secunda Epistola: Hoc primum, inquit, scientes quod venient in novissimis diebus deceptione illusores, etc. (II Petr. III, 3.) Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est. Et sicut audistis quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt. Unde scimus quia novissima hora est. Ex nobis enim prodierunt, sed ex nobis non erant (I Joan. II, 18, 19). Hinc et in Epistola Judae scriptum est: Vos autem charissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis quoniam in novissimis temporibus venient illusores; hi sunt qui segregant semetipsos et hos quidem arguite judicatos (Jud. 17 et seq.). Ac si aperte nos hortaretur dicens: Providete ut tales dijudicare ac rationibus convincere valeatis, parati semper, ut beatus Petrus meminit, ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe et fide, ut in eo quod detrahunt de vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam conversationem in Christo (I Petr. III, 15, 16). Idem et coapostolus ejus Paulus admonens: Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coloss. IV, 6).

Quae quidem apostolorum dicta beatus diligenter attendens Augustinus, ad Valerium comitem in libro De nuptiis et concupiscentia, his scribit verbis: Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen ut etiam noveris defendendo adjuvare quod credimus. Et apostolus Petrus paratos nos esse praecepit, "ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra." Et apostolus Paulus: "Sermo, inquit, sit in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat unicuique respondere." Item in tractatu De misericordia, nos ad ea quae nondum capere intelligendo sufficimus adhortatur dicens: Petite orando, quaerite disputando, pulsate rogando. Ratione quippe magis haeretici sunt quam potestate coercendi, cum juxta sanctorum Patrum auctoritatem, fideles quoque quibus "omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)," eorum disputationibus exercitati, vigilantiores atque cautiores reddantur. Unde Hieronymus super Jeremiam, lib. XI: Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint. Augustinus contra Epistolam Parmeniani: Haeretici si in Ecclesia essent, nihilominus errarent: cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando. Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus. Isidorus De summo bono, lib. I, cap. 16: Sancta Ecclesia exercetur sapientia, cum tentatur verbis; exercetur patientia, cum tentatur gladiis; cum pravitatis haereticae doctrina est propagata Ecclesiae, nam antea simplici tantum fide vigebat. Haereticorum ergo occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumen haeresum hodie creverunt magistri. Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati. Quale est illud Hieronymi ad Nepotianum: Disce, inquit, quid doceas ut possis adhortari in doctrina sacra, et contradicentes revincere, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in te est spe. Gregorius Bonifacio: Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Nam nos licet in omnibus causis, in his praecipue quae Dei sint, ratione magis constringere homines quam auctoritate festinamus. Idem Dominico episcopo: Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci. Idem in Pastorali, cap. 30: Aliter admonendi sunt hujus saeculi sapientes, atque aliter hebetes. Illos plerumque rationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus juncti permaneant, istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant. Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum, cap. 41: De eis qui Christianitatis bonum suscipere renuunt, non aliud possumus scribere vobis, nisi ut ad fidem necessariis monitis, et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis. Isidorus De summo bono lib. II: Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur. Hilarius de Trinitate in lib. XII: Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam omnipotentiae contraire, juxta illud Apostoli: "Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum rationis, destruentia et omnem altitudinem elevatam adversus cogitationem Dei (II Cor. X, 4, 5)," fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit. Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo. Constituendae ergo sunt insolentes adversus Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda; nec carnalibus armis, sed spiritualibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.

Quomodo ergo audiendi sunt, qui fidem rationibus vel astruendam vel defendendam esse denegant? praesertim cum ipsi sancti quoque de his quae ad fidem pertinent ratiocinantes multis exemplorum vel similitudinum rationibus rebelles arguere vel reprimere soleant? Si enim cum persuadetur aliud ut credatur, nil est ratione discutiendum, utrum ita scilicet credi oporteat vel non: quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare? Sic quippe aiebat, sicut in primo contra Faustum libro beatus meminit Augustinus: Et haec enervis fidei confessio in Christo sine teste, et argumento non credere. Nempe vos ipsi dicere soletis; idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, judiciis ac testibus eam fulciendo? Similem a beato Sylvestro oppositionem a Judaeis fieri in Vita ejus legimus, cum videlicet eos de fide Christi rationibus coarctaret: Ita quippe scriptum est: Joasi rabi dixit: Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum santum confiteris. Unum denique simile dictum beati Gregorii dicitur, quod hi qui suae solatium imperitiae quaerunt, cum ea de fide interrogantur ad quae respondere non sufficiunt, statim objiciunt illud, inquam, quod in homilia Evangeliorum XX, cum de resurrectione corporum loqueretur, ait: Sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.

Ex qua profecto sententia, ne videlicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter asserunt nil ad Catholicae fidei mysteria pertinens ratione investigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse, quantumcunque haec ab humana ratione remota esse videatur. Quod quidem si recipiatur, ipsum quoque Gregorium in his quae antea de dictis ejus collegeramus sibimetipsi contrarium reperiemus. Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis, qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur. Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur. Statim quippe qui hoc receperit, cum hinc pulsare eum coeperimus, sicut olim martyres faciebant, cum idololatriae cultum gentilibus improperarent, respondere poterit secundum nosipsos etiam de fide ratiocinandum non esse, nec a nobis alios impeti debere, unde nos ab aliis censemus impetendos non esse. Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum. Nunquam hic quos rationibus suis in fide resurrectionis aedificare volebat; has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis. Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum. Nec quia Deus id dixerat creditur, sed quia hoc sic esse convincitur, recipitur. Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae, qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem, sed promittentis attendit veritatem. At nunquam si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est judicanda, quam postmodum charitas subsecuta, obtinet quod illi defuerat. Nunquam multi, cum his quae praedicabantur non crederent, ipsarum exhibitione rerum et magnitudine miraculorum credere sunt compulsi. Quod de apostolo etiam Thoma, cum de resurrectione Domini dubitaret, factum esse cognoscimus. Sic et in Pauli conversione gestum videmus, qui cum superari ratione non posset, factis ipsis constrictus ad fidem est compulsus, et quanto gravior ipse ante conversionem fuerit, tanto postmodum fides ejus fortior exstitit; vix enim qui loquitur leviter, credit; firmus in fide permansit. Nec quod levitate geritur, stabilitate firmabitur. Unde et in Ecclesiastico scriptum est. Qui credit cito, levis est corde, et minorabitur (Eccli. XIX, 4). Cito autem sive facile credit qui indiscrete atque improvide his quae dicunt prius acquiescit, quam hoc ei quod persuadetur ignota ratione quantum valet discutiat, an scilicet adhiberi ei fidem conveniat [Anmerkung] . Quod etiam diligenter beatus pensans Hieronymus, cum sanctae Marcellae studium et discretionem commendaret, lib. I in Epistolam Pauli ad Galatas ita meminit: Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare. Certe cum Romae essem, nunquam tam festina me vidit, ut non de Scripturis aliquid interrogaret. Neque enim more Pythagorico quidquid respondebam rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctor ita, sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere, quam judicem.

Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat. Maxime vero id profitentur, cum ea praedicantur quae ad divinitatis naturam, et ad sanctae Trinitatis pertinent discretionem, quae penitus in hac vita non posse intelligi asseverant, sed hoc ipsum intelligi vitam dicunt aeternam, juxta illud Veritatis: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et iterum: Manifestabo eis meipsum (Joan. XIV, 21). Sed profecto aliud est intelligere seu credere, aliud cognoscere seu manifestare. Fides quippe dicitur existimatio non apparentium, cognitio vero ipsarum rerum experientia per ipsam earum praesentiam. Quae quidem duo beatus Gregorius distinguit homilia 6, lib. II in Evangelia: Liquet, inquit, quia fides illarum rerum est argumentum quae apparere non possunt; quae enim sunt apparentia fidem non habent, sed agnitionem; proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur. Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait: Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent. Sed juxta Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae loquitu: Uw> corde suo, et in labiis suis portabit scientiam (Prov. XV, 14), et ipsi sciebant quid dicerent. Item: Quomodo sapienter prophetae ad instar brutorum animalium, quid dicerent ignorab: Uw> Hinc est et illud Origenis, Epistolam Pauli ad Romanos exponentis: "Secundum revelationem mysterii aeternis temporibus taciti," etc. (Rom. XVI, 23.) Sed requirendum est utrum id dicam in silentio habitum, ut omnino nullus agnoverit, neque ipsi quidem qui annuntiabant prophetae. Mihi quidem valde absurdum videtur, ut dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis divinis, ut non intellexerint quae dicebant, cum Scriptura dicat: "Sapiens intelligit quae de ore ejus procedunt, et in labiis portat intellectum (II Cor. XII, 4)." Si vero non intellexerint quae de ore proprio proferebant, non erant sapientes. Unde si stultum est prophetas negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae proferebant.

Paulus dicit audivisse verba quae non licet homini loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceret. Ita ergo potest et hoc loco dictum videri sacramentum in silentio habitum, quod scirent quidem prophetae, sed hominibus, id est vulgo, non manifestaverint, sed texerint, secundum praeceptum Dei, usquequo tempus adesset, et Verbum caro fieret. Adeo quoque quaecunque praedicantur, ita dici ut intelligi possint Apostolus jubet, ut omnino a praedicatione quiescendum esse praecipiat, si in his quae praedicanda sunt desit qui prophetare valeat, hoc est ea quae dicuntur exponere, et eorum intelligentiam aperire. Unde ipse nos ad spiritualium donorum desiderium exhortans in prima ad Corinthios Epistola, dicit: Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis. Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare. Qui etiam statim prosequens quanta sit utilitas prophetandi, et quam excellentius sit prophetare quam loqui lingua sola, id est verba exponere magis quam formare, Qui enim loquitur lingua, inquit, non hominibus loquitur, sed Deo (I Cor. XIV, 2). Nemo enim audit, hoc est intelligit. Quem etiam auditum Dominus requirit, dic: Uw> Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9). Item Apostolus de utilitate prophetandi, subjecit: Nam qui prophetat hominibus loquitur ad aedificationem (I Cor. XIV, 3); et iterum: Qui loquitur lingua semetipsum aedificat, qui autem prophetat Ecclesiam aedificat, volo autem vos omnes loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero? (Ibid., 4-6.) De quo quidem et congruam statim similitudinem inducens ait: Quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod canitur, aut citharizatur? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? Ita ergo et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes (ibid., 7-9). Quasi inutiliter aerem solum exterius lingua verberantes, non cor interius per intelligentiam contingentes. Et rursus: Ego si nesciero virtutem vocis, ero cui loquor barbarus, et qui loquitur mihi barbarus; sic et vos et omnis qui loquitur lingua oret ut interpretetur (ibid., 11, 12).

Quid, quaeso, virtutem vocis dicit, nisi ejus intelligentiam propter quam est reperta? Quod etiam beatus, ut supra meminimus, attendens Augustinus: Quid prodest, inquit, locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur? Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis: Quomodo, inquit, dicet Amen super tuam benedictionem, quando quae dicas nescit? (ibid., 14.) Et rursum: Gratias ago Deo meo, quoniam omnium vestrum lingua loquor. Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem verborum millia in lingua (ibid., 18, 19). Et statim ad perfectionem intelligentiae sacrorum verborum nos adhortans: Fratres, inquit, nolite pueri effici sensibus, sed militia parvuli estote, sensibus autem perfecti (ibid., 20). Qui etiam eos qui quae praedicant exponere non sufficiunt, quantae irrisioni sunt habendi, non reticet dicens: Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? (Ibid., 23.) Unde et post aliqua de illo qui praedicat, adjecit: Si autem non fuerit interpres taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur et Deo (ibid., 28). Ac si aperte dicat: Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.

Si autem eos qui praedicant, cum illa quae dicuntur exponere non sufficiunt, cessare convenit a praedicatione, quanto magis cum nec ipsi intelligunt ea quae proferunt, et tota eorum fides in ore potius quam in corde consistat, cum e contrario dicat Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem! (Rom. X, 10.) Qui enim quod dicit non intelligit, profecto quod dicit ipse, nescit; et docere imprudenter praesumit, quae ipse adhuc ignorat inter eos merito computandus, quibus Veritas improperans ait: Caeci sunt duces caecorum (Matth. XV, 14). Et Apostolus: Nescientes, inquit, quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Adhuc quoque post evangelicam revelationem, post tot sanctorum Patrum revela... velamen Moysi super cor habentes, nec adhuc cum Apostolo, revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18), hoc illi audiant qui sacrae Scripturae magistri residentes, verba magis pueros proferre quam intelligere docent. Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam: Legere enim et non intelligere, negligere est. Qui cum in his caeci sunt, quae de Deo dicuntur, tanto hic eorum error est periculosior, quanto est hujus rei doctrina magis necessaria, quae tanquam omnium bonorum fundamentum collocatur. Quod nisi diligenter fuerit inspectum, nihil securitatis afferet quod fuerit superaedificatum. Quid denique magis ridiculosum quam si aliquis alium docere volens, cum requisitus fuerit de his quae dicit utrum intelligat, neget seipsum intelligere quae dicit vel se nescire de quibus loquitur? Quantum cachinnum philosophis et Graecis sapientiam quaerentibus apostoli movissent, Filium Dei praedicantes, si in ipso statim praedicationis exordio sic confutari possent, ut qui eos primum praedicare ac docere oportebat ipsi se nescire faterentur? Quod nec forte de ipsis praesumamus, quibus Veritas Spiritum sanctum promittens ait: Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis (Joan. XIV, 26). Audiamus et quantam eis fiduciam de tanto magistro Veritas ipsa reliquerit dicens: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). De quo et alibi scriptum est: Et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur (Act. VI, 10). Si qua igitur mysteria de Deo antea disseruimus, hic potius in nobis quam nos ipsi, hoc agit, et quod nobis est impossibile, ipsi est facile. In quo adeo cuncta consistunt, quae salubriter profitemur, ut nemo possit dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Hoc igitur docente intelligimus, hoc suggerente disserimus quae nos ipsi non possumus, ipsa etiam Dei et Trinitatis mysteria.

Quae diligenter beatus distinguens Hieronymus, ipsam Verbi generationem, et a nobis disseri non posse et per nos disseri posse profitetur. Unde ipse super Ecclesiastem, ut jam supra meminimus, ubi scriptum est, "Quis scit spiritus filiorum hominum, si ascendat sursum, et spiritus pecoris descendat deorsum in terra," an sic. Adjiciendo "quis" difficultatem voluit demonstrare. Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed difficili ponitur, ut in "Generationem ejus" id est Christi, "quis enarrabit?" (Isa. XIII, 8.) Idem super Matthaeum cum illud exponeret, "Liber generationis Jesu Christi (Matth. I, 1)": In Isaia, inquit, legimus: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. XIII, 8.) Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dicit effatu, hic narrare incipiat, et ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Et beatus Augustinus hanc ipsam Verbi generationem profitens, frustra legi vel exponi, sive intelligi a multis etiam antequam exponatur, intelligi posse asseverat. Unde ipse cum ad hanc exponendam veniens, verba illa Joannis praemisisset: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), statim exorsus ait, ut supra quoque meminimus: Hoc animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres, silebimus hinc? Quare ergo legitur si non siletur, aut quare auditur, si non exponitur? Sed ut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero nostro quosdam a quibus non solum possit expositum capi, sed et antequam exponatur intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere dum timeo superfluum esse auribus eorum qui non possunt capere. Quid enim hoc mirum a fidelibus Christianis, post tot documenta intelligi posse, quae revelante Deo a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est, Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis revelavit, etc. (Rom. I, 19.) Et rursum: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, etc. (Ibid., 21.) Sed fortassis inquies, quid ergo profuerunt tot sanctorum Patrum de fide tractatus, si adhuc aliquae supersint dubitationes, quibus nondum satisfactum sit? Audi illud Poetae dictum, Est quoddam prodire tenus si non datur ultra. (HORAT., Epist. I, epist. 1, vers. 32.) Sufficiebat eis quaestiones quas audiebant, dissolvere, et sui temporis dubitationes terminare, posterisque exemplum relinquere, cum similibus si forte acciderint, operam dare, bene inquies, si acciderint, et tunc arma sumenda cum hostis imminerit. Annuo tunc quidem esse sumenda, sed ante fabricanda ac praeparanda. Quid si hostis esset semper, nunquid satis debemus nobis esse nostra obtinere quiete, et non acquisitis aliis amplificare? Atque utinam illud saltem possemus, si istud maximum assequi non possumus! Sed attende, obsecro, illud quoque poeticum: ... Nondum tibi defuit hostis.

Praetermitto Judaeos et ethnicos.

IV. Ad haereticos venio qui quanto domesticiores, tanto pejores, civilibus bellis inquietare Ecclesiam non cessant. Atque ut ad nostra veniamus tempora, quibus jam, aiunt, adeo repressas esse ut jam nullo fidei fundamento sit opus: nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debacchati sunt. Tanquelmus quidam laicus nuper in Flandria, Petrus presbyter nuper in Provincia, ut ex multis aliquos in medium producamus. Quorum quidem alter, Tanquelmus scilicet, in tantam se erexerit dementiam, ut se Dei Filium vocitari atque decantari, et a seducto populo, ut dicitur, templum aedificari sibi faceret. Alter vero ita fere omnem divinorum, sacrorum et ecclesiasticae doctrinae institutionem enervarat, ut multos rebaptizari cogeret, et venerabile Dominicae signum crucis removendum penitus censeret, atque altaris sacramentum hullatenus celebrandum esse amplius astrueret.

V. Sed nec magistros divinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedras tenent, praetereundos arbitramur, quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegavensi, quartus in Bituricensi, multa catholicae fidei, vel sanctis doctrinis adversa non solum tenent, verum etiam docent.

VI. Primus quidem ille quem diximus, sine fide venturi multos qui ante incarnationem ejus exstiterunt, salvandos asserit, Dominum nostrum Jesum Christum in aperto utero Virginis fuisse natum, sicut et caeteros homines, nisi quod ipse solus sine virili semine sit conceptus. In ipsa quidem divinitatis natura, ac divinarum personarum distinctione, ita praesumptuosus assertor invenitur, ut quia Deus Pater generavit Filium, profiteatur Deum genuisse seipsum. Quem aperte errorem, imo haeresim beatus Augustinus in primo de Trinitate refellit dicens: Qui putat ejus potentiae Deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum ita Deus non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis, nulla enim res est omnino quae se ipsam gignat.

VII. Alter quoque totidem erroribus involutus, tres in Deo proprietates, secundum quas tres distinguntur personae, tres essentias diversas ab ipsis personis, et ab ipsa divinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei, vel filiatio sive processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis, quam ab ipso Deo diversae, qui etiam Dominum Jesum in corpore, more aliorum hominum crevisse denegat, et ejus longitudinis corpus in utero matris, vel in cunis exstitisse, cujus postmodum fuit in cruce. Monachos autem atque moniales, post publicum etiam suae professionis votum, et benedictionis vel consecrationis vinculum, posse matrimonium contrahere, ubi licet sit voti transgressio, nulla tamen fiet initae copulae separatio: sed in ipso permanentes matrimonio de transgressione poenitentiam agunt.

VIII. Tertius vero praedictorum, non solum praedictarum personarum proprietates res diversas a Deo constituit, verum etiam potentiam Dei, justitiam, misericordiam, iram, etc. hujusmodi quae juxta humani sermonis consuetudinem in Deo significantur, res quasdam et qualitates ab ipso diversas, sicut et in nobis concedit, ut quot fere vocabula de Deo dicuntur, tot in Deo res diversas constituat.

IX. Quartus autem in tantam prorupit insaniam, ut quia res aliter evenire possunt quam Deus providerat, Deum posse falli concedat. Hoc illi attendant qui de fide amplius minime scribendum autumant, cum mille, ut aiunt, hoc tempore haereses pullulent, quasi ipsi omnium conscientias et fidem cognoverint.

X. Nunc ad propositum redeamus, qualiter videlicet in tanta divinae substantiae unitate, tres personae intelligi ac disseri queant, ut quae pronuntiant verba, non abhorreat intelligentia. Tantam quippe divinae unitatem substantiae ac simplicitatem seu identitatem profitemur, ut sicut a partibus ita ab accidentibus immunis omnino perseveret, nec in nullo penitus variari queat, nec in ipsa quidquam esse possit, quod ipsa non sit. Eadem itaque substantia simplex omnino atque individua quae Pater est tam Filius quam Spiritus sanctus; eadem etiam tota est Trinitas, id est tres simul hae personae, individua sit praedicanda, nec sit major totius Trinitatis essentia, id est trium simul personarum quam singularum, hoc est omnium simul quam cujuslibet unius earum per se. Unde Augustinus De Trinitate lib. VII, cap. 7: Non quoniam Deus est Trinitas, ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. Item: Cum dicimus tres personas, unam essentiam, neque ut genus de speciebus, neque ut species de individuis praedicamus. Videtur posse dici, ut tres homines una natura, sed plus sunt tres homines quam unus, sed non est major essentia, Pater et filius quam solus Pater aut solus Filius. Item: Non tantum unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliud sunt duo homines quam unus homo, ac in Deo non est ita; non enim major est essentia Pater et Filius, quam solus Pater aut solus Filius, sed tres simul personae aequales sunt singulis. Exempla sanctorum Augustini et Alpii ad Maximum medicum Thenitanum: Trinitas unius ejusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus quam in singulis, sed in solo Patre, vel in solo Filio tanta est, quanta est in Patre et in Filio simul, et tanta in Spiritu sancto, quanta in Patre et Filio.

Cum itaque non sit major essentia totius Trinitatis quam singularum personarum, constat quoque ipsam Trinitatem sicut singulas, individuam esse, hoc est nullas penitus in quantitate suae essentiae partes habere. Omne quippe quod partibus constat, ipsis partibus ex quibus suum esse contrahit, naturaliter posterius dicitur. Summa vero illa Trinitas, quae universorum supremum principium est, qua ratione posterius aliquo dici potest? Amplius: Omne, inquit Plato, quod junctum est natura, dissolubile est. Et beatus Hilarius in psalmum CXXIX: Quisquis ita valet credere, ut Deus corporalis sit, quia ad imaginem ejus homo factus compositum Deum statuet esse. Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum, quia compositio habet initium, quo compositum maneat. De sinceritate autem ac puritate divinae substantiae, ut nulla videlicet penitus accidentia, nullas habeat formas, sicut nec partes, Boetius De Trinitate lib. I, cum summam ejus unitatem asseveraret, ait: Quocirca hoc vere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. neque substantivum fieri potest: forma enim est, formae vero subesse non possunt. Formam itaque Boetius loco hoc appellavit divinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est. Sanctus quoque Augustinus divinae naturae sinceritatem astruens, lib. XI De civitate Dei, ait: Non propter hoc naturam illam boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius solus, aut Spiritus sanctus, id est, aut sola est ista nominis Trinitas sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt, sed ideo simplex dicitur quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius, et Filius Patrem, nec tamen est Pater, in quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet, sicut ad semetipsum dicitur unius habendo vitam, et eadem vita Christus est, propter hoc utique natura haec dicitur simplex quod non sit aliud habens, aliud quod habet sicut in caeteris rebus. Neque enim vas habens liquorem, nec corpus color, nec aer lux sive fervor, nec anima est sapientia. Hinc est etiam quod privari possunt rebus quas habent, et in alios habitus verti atque commutari. Idem, in VII Confessionum, ad Deum loquens ait: Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia; esset autem major si te ipso tu ipse major esses. Item: Voluntas et potentia Dei Deus est. De incommutabilitate autem atque invariabilitate divinae substantiae, de qua ipsemet per prophetam loquitur: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Et alibi: Ego sum Deus et non mutor (Malach. III, 6), ipsos philosophos consulat qui Scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum juxta Plotinum quatuor virtutes Deo assignaret, Fortitudo, inquit, illi est quod semper idem est, nec aliquando mutatur, hoc est, quod supra memoratus doctor et maximus Latinorum philosophorum Boetius, in lib. III De consolatione philosophiae astruit his verbis: O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab osvo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta moveri!

Omne quippe quod variatur, sive per alterationem, et quamlibet rei mutationem motum esse constat. Quam quidem incommutabilitatem Dei, immortalitatem ipsius appellamus. Unde Augustinus De natura summi boni: Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest. Idem supra: Naturae corruptibiles jam non incommutabiles sunt, quia nil est unde factae sunt. Omnis enim mutatio facit non esse quod erat; vere ergo ille est qui incommutabilis est.

Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant? cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi tantum est una atque individua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus, ut vel tria vel multa dicere possumus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque individua sit, singulae personae sive omnes simul, hoc est unaquaeque trium personarum, sive ipsa, ut dictum est, Trinitas. Quippe ubi nulla est multitudo rerum, imo penitus nulla multitudo, nulla pluralitas, nulla diversitas, quomodo multitudo personarum, aut ulla earum diversitas erit? Qua ratione altera persona ab altera diversa est, sive etiam ab ipsa Trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab invicem vel essentiae diversitate vel accidentium, sive formarum proprietate disjunctae sunt. Difficile fortasse, imo impossibile est homini hoc disserere, et ei maxime qui in omnibus quae astruit per humanas rationes satisfacere contendit, et cum de re aliqua singulariter quidquam discutit, quod ad ejus proprietatem pertinet, aliarum id rerum multitudine nititur confirmare, cum videlicet unaquaeque res proprium quiddam habeat, per quod a caeteris omnibus differt, nec facile sit dissimilitudinem in caeteris assignare. Quanto autem excellentia divinae naturae a caeteris quas condidit naturis, longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus, quibus satisfacere de ista valeamus. Quam etiam naturam philosophi Deum ignotum profitentes, in tantam ejus excellentiam, omnium mortalium cogitationem exceden:[ utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur. Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia <HI REND="ITALIC">scientia inflat</HI> <CITN+quid sit dicere ausus sit, hoc solum de eo sciens, quod sciri qualis sit ab hominibus non possit. Hermes quoque de Filio Dei: Cujus, inquit, nomen non potest humano ore narrari. Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri. Unde ipsum penitus cum rerum omnium naturas philosophi distinguerent, praetermittentes, quem nec ore disseri, nec mente concipi profitentur, sic eum a numero rerum excluserunt, quasi eum nihil esse astruerent. Cum enim omnem rem aut substantiae, aut alicui aliorum generalissimorum subjiciant, utique et Deum si inter res ipsas comprehenderent, aut substantiis aut quantitatibus, aut caeterorum praedicamentorum melius connumerarent, qui nil omnino esse ex ipsis convincitur. Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint. Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis. Unde et substantiae quasi subsistantiae esse dictae sunt, et caeteris rebus, quae ei assistunt, non per se subsistunt, naturaliter priores sunt.

Ex quo liquidum est Deum, qui omnium rerum est initium, et singulare principium, nullo modo in eo rerum numero contineri quae substantiae non sunt. Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia. De cujus quidem veritate ac simplicitate sive incommutabilitate substantiae, Augustinus in lib. De Trinitate ait: Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant. Quod autem nec juxta philosophos ipse Deus substantia sit dicendus, facile convinci potest ex ipsis scripturis omnium dialecticam tractantium, quam nunc Latinitas, Porphyrii scilicet, Aristotelis et Boetii. Ait quippe Porphyrius in Isagogis, quas ad Categorias Aristotelis perscripsit. Ait, inquam: unamquamque substantiam una specie participare, pluribus vero accidentibus et separabilibus et inseparalibus. Aristoteles quoque in Categoriis proprium substantiae assignans ait: Maxime autem proprium substantiae videtur esse, quod cum sit unum et idem numero contrariorum est susceptibile. Item idem de eodem: Quare proprium erit substantiae quod cum sit unum et idem numero, susceptibile est contrariorum.

Cum itaque Deo ista omnia coaptari non possunt, cujus substantia nec accidentibus variari, nullis omnino formis subjacere potest; liquet nec inter substantias eum philosophos recepisse, ea profecto ratione qua Plato, inter nullam et aliquam substantiam uJlhún collocavit, quam omnino adhuc informem conceperit. Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus. Nec rursus substantia est, si usitatam nominis substantiae appellationem sequamur, cum videlicet accidentibus subjectus esse non possit. Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis: Substantia est, quae omnibus accidentibus possit esse subjectum, albedo autem nullis accidentibus subjecta est, albedo igitur substantia non est. Ipse quoque Augustinus hanc usitatam et propriam significationem substantiae aperte profitetur in VII de Trinitat. lib., cap. 4 et 5, his quidem verbis de Deo disputans: Sicut enim ab eo qui est appellatur esse essentia, ita ab eo quod est subsistere, substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dica:\Uw> Omnis enim res ad se ipsum subsistit, quanto magis Deus? si tamen dignum est ut dicatur subsistere. De his enim rebus intelligi ratione in quibus subjectis sunt ea quae in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut color in corpore. Item: Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia. Item: Nefas est autem dicere ut subsistat, et subsistit bonitati suae, atqui illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit, tanquam in subjecto. Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam. Est enim vere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen Moysi enuntiavit, cum ait: "Ego sum qui sum (Exod. III, 14)." Et: "Dices ad eos: Qui est misit me ad vos (ibid.)." Sed tamen sive essentia dicatur, quae proprie dicitur, sive substantia quod abusive, utrumque ad se non relative dicitur. Unde hoc est Deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia Trinitas, una etiam substantia. De quo etiam Job loquitur: Ipse enim solus est et nemo advertere potest cogitationes ejus (Job XXIII, 13).

Ex his itaque liquet, nec etiam juxta sanctos proprie, nec juxta philosophos ullo modo Deum substantiam dici. Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur (Joan. III, 31), quas nec adhuc comprehendere ac ratione discutere ad illud sufficiunt. Quod summus ille sapientum Salomon considerans ait: Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone, et alta profunditas, quis inveniet eam? (Eccle. I, 8). Et per semetipsam Sapientia: Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimabimus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, inveniemus cum labore. Quae in coelis sunt, quis investigabit? (Sap. IX, 14-16). Quod omnis haec locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet, sine qua nulla dicitur constare perfectio orationis, ex ea scilicet quae verbum appellatur. Haec quippe dictio temporis designativa, quae incoepit a mundo. Unde si hujus partis significationem attendamus, per eam cujusque constructionis sensum infra ambitum contineri vel coerceri temporis, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari, quas demonstrare volumus, temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere. Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid? Oportet itaque cum ad singularem divinitatis naturam quascunque dictiones transferimus, eas in quamdam singularem significationem seu etiam institutionem contrahere. Atque per hoc quod omnia etiam excedit, necessario propriam institutionem excedere. Constat quippe juxta Boetium ac Platonem cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones. Quod recte Gregorius attendens in prologo Moralium, ait: Indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Sed nec proprium et usitatum nomen Dei ad illam unicam divinitatis majestatem, quae excogitari non valet, necdum disseri, ipsi magni philosophi noverunt accommodare qui cum Deum cum Marte nominant, quem animali rationi supponunt, de mundo et coelestibus corporibus illud, ut supra meminimus, accipiunt.

Quid itaque mirum si, cum omnia ineffabiliter transcendat Deus, omnem quoque institutionis humanae sermonem excedat? Et cum ejus excellentia omnem longe exsuperet intellectum, propter intellectus autem, voces sunt institutae, quid mirum si intellectus transcendat, qui transcendit causas? multo quippe facilius res excogitari, quam disseri valet. Quid etiam mirum si in scipso Deus philosophorum infringat regulas aut exempla, quae in factis suis frequenter cassat? Cum videlicet aliqua nova contra naturam facit, sive supra naturam, hoc est super hoc quod prima instructio rerum potest. Nunquid enim illuminatione caeci, nota illa philosophorum regula infringitur qua ab Aristotele dictum est: Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur: Si peperit, cum viro concubuit? Ut hinc quoque appareat quod ait Apostolus: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20). Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones? de quibus recte Apostolus admonet dicens: Videte ne quis vos decipiat per prophetiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8).

Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit. Attendite, fratres et verbosi amici, quantum ab invicem dissonent divinae et humanae traditiones, spirituales et animales philosophi sacrarum et saecularium litterarum disciplinae: nec tanquam temerarii judices arguatis, cum talia fides verba protulerit, quorum intelligentia vestris incognita sit disciplinis. Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus. Quanto magis ergo illius singularis, et summi boni tractatores singularia verba quaedam habere oportuit, aut ad quamdam illa detorquere significationem, quibus id quod singulare est singulariter profertur, nec publicis et vulgaribus locutionibus illud ineffabile, illud incomprehensibile coercetur. De quo si quid de aliqua similitudine de creaturis ad Creatorem vocabula transferimus, quae quidem vocabula homines instituerunt ad creaturas designandas quas intelligere potuerunt, cum videlicet per illa suos intellectus manifestare vellent.

Cum itaque homo vocem invenerit ad manifestandos intellectus suos, Deum autem minime intelligere sufficiat, recte illud ineffabile bonum effari nomine non est ausus. Unde in Deo nullum propriam inventionem vocabulum servare videtur. Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus. Et quoniam minus plenarias similitudines invenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines. Quod diligenter beatus attendens Augustinus in libro contra Felicianum Arianum, de hoc ipso quaerentem, ita scripsit: FELICIANUS: Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non dicatur una esse persona. Velim quaeso, exemplo mihi faciliore dicta dilucides. AUGUSTINUS: In rebus quidem incomprehensibilibus exempla non suppetunt disputandi. Tamen in quantum fieri potest, etiam in hac parte non deero: Ecce homo pater habet hominem filium, est commune utrisque quod homo est, uni tamen quod filius, alteri proprium videtur esse quod pater est. Item: Patrem ingenitum, Filium genitum dico, eo tantum docens ingenitum Patrem, quod non processit ex altero; eo genitum Filium, quod etiam existit ex semetipso. Itaque si proprium Patri quaerimus, sufficit, quia solus non habet Patrem; si Filii satis est, quia non habet prolem. Quas tamen ut possumus aggrediamur, maxime ut pseudodia lecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attingimus, atque adeo in studiis eorum profecimus, ut Domino adjuvante ipsis in hac re per humanas rationes quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus. Habet enim humanas rationes etiam conditor rationis ipse, quibus animalium hominum ora obstruere possit, qui nos per Sapientiam admonet dicens: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi esse sapiens videatur (Prov. XXVI, 8). De cujus etiam sapientia in ipso Sapientiae libro, inter caeteras etiam laudes ipsius, dicitur: Scit versutias sermonum et dispositiones argumentorum (Sap. VIII, 9). Tunc vero probabiliores illis afferimus similitudines, si de ipsis artibus quas frequentant, eas sumere poterimus, et ad singula quae objiciunt, illas applicuerimus.

XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat. Vel quomodo potest esse, ut cum unaquaeque ibi persona sit Deus, nec tamen una persona sit alia, non etiam plures dii, sicut et plures personae sint dicendi. Aut quae sit denique generatio Filii de Patre, vel processio Spiritus ab utroque. Quod quidem ut diligentius fiat, praemittendum est quot modis idem, et quot modis diversum, accipiatur.

XII. Tribus autem modis utrumque, et fortasse pluribus dici solet. Idem namque similitudine, idem essentialiter sine numero, idem proprietate dicimus: idem similitudine, cum easdem res apud omnes esse, sicut et intellectus, Aristoteles asserit, et nos easdem merces in hac et in illa civitate reperiri dicimus. Tam numero autem quam essentialiter idem sunt, cum sit eadem essentia tam hoc est quam illud, ut numerum in se rerum non habeant, nec res plures numero dici queant, ut in Socrate homo, et animal, vel homo et risibile. Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum. Quam quidem maximam identitatem juxta proprium et expressum esse rei Boetius attendens in primo Topicorum, ait: Rursum potest de eo quod est idem, fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum est. Sed haec quomodo diffinitioni est aggreganda? quarum enim rerum diffinitio est eadem, ipsae quidem eaedem sunt. Quarum vero diversa ratio substantiae est, diversae etiam ipsae sunt. Tribus etiam modis solet diversum sumi essentialiter, scilicet numero, proprietate, seu diffinitione. Diversa namque essentialiter dicimus, si eadem essentia quae est hoc, non sit illud, et si homo est nullius essentia tanquam pars includatur, ut manus et homo. Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille. Proprietate vero seu diffinitione diversa sunt, quae licet habeant de se praedicari, cum essentialiter idem sunt, secundum proprios tamen status, aliud est hujus proprium, et aliud illius, et singula propriis diffinitionibus et in sensu diversis sunt terminanda. Proprias vero diffinitiones eorum esse dicimus, quorum ex integro exprimunt esse, ut substantia corporea corporis, vel aptum ad ridendum risibilis, vel habens albedinem albi, quanquam differentiam, proprietatis scilicet seu diffinitionis, Boetius in libro divisionum diligenter attendens rationale et bipes, quae idem numero contingit esse, differre tamen his verbis asserit: Quoniam vero quaedam sunt quae differunt quae contra se in divisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes. Nullus enim dicit animalium, alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione distinguuntur, etc.

Idem in primo Topicorum, cum propositionem et quaestionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset; ostendendo scilicet quod unumquodque et quantum ex vi et natura propria requireret, idem numero haec tria esse monstraret, nihilominus tamen ea dicuntur differre secundum proprietates quas assignaverat, ostendit dicens: Idem igitur est propositio quomodo conclusio, sed differunt supradicto modo. Quam quidem differentiam et B. Gregorius diligenter considerans lib. Moralium XXI, ait: Hoc inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, sed non omne peccatum crimen. Rursus Boetius in praedicto libro Topicorum, ut jam supra meminimus, cum illam quaestionem, Utrum idem sit utile quod honestum, de diffinitione esse docet dicens secundum haec quomodo diffinitioni est aggreganda. Quarum enim rerum eadem diffinitio est, ipsae quidem eaedem sunt; quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae etiam sunt diversae, patenter ostendit quaecunque diffinitionibus propriis discrepant, etsi eadem numero illa esse contingat, ut eadem videlicet res aliqua hoc sit et illud, nihilominus tamen illa dici diversa. Quod et Porphyrius ante in Isagogis suis docuerat dicens: Quorum termini sunt differentes, ipsa quoque sunt differentia Qui etiam cum ait: Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur: hoc est aliae sunt divisivae generum, aliae constitutivae specierum; quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt? Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia. Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso. Hoc autem modo facile in singulis rebus assignari potest, et unam numero atque essentialiter rem permanere, et ipsi plures inesse proprietates, secundum quas aliqua diversa sunt diffinitione, non numero, et eaedem res diversa in sensu vocabula sortiantur. Verbi gratia: hic homo et substantia est et corpus, et animatum et sensibile, quod est alias rationale, et mortale quod est homo. Et fortassis albus et crispus, et aliis accidentibus subjectus quae recipit, et cum ipso idem sit numero, vel essentialiter substantia, quod corpus vel animatum, etc. Nihilominus tamen haec ab invicem proprietatibus suis diversa sunt, secundum quas scilicet ipsa diversis terminanda sint diffinitionibus: aliud quippe substantiae est proprium, et aliud corporis; alius caeterorum et alius substantiae status dicitur; alius corporis, alius caeterorum.

Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant? Sicut enim in uno homine qui simul substantia est et corpus, vel caetera singula quae praedicta sunt, et fortassis quantum ad diversos pater et filius, alia est proprietas substantiae, alia corporis, et caeterorum, et alia est patris et filii, ita et in Deo licet eadem essentia sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, alia tamen est proprietas Patris, secundum quod scilicet generat, alia Filii, secundum quod generatur, alia Spiritus sancti, secundum quod procedit. Quas quidem proprietates plenius exponemus. Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci. Alioquin identitas potius quam similitudo diceretur; ut tamen et in hoc satisfacere valeamus, divina nobis ex ipsorum artibus gratia providit. Nam et grammatici cum tres distinguunt personas, primam videlicet quae loquitur, secundam ad quam loquitur, tertiam de qua tanquam ab utrisque diversa loquuntur personarum, juxta quarum proprietates diversitatem intelligunt, ut eidem rei sic tres istas personas inesse fateantur, ut idem homo et prima sit persona secundum quod loquitur, et secunda secundum quod ad eum aliquis loquitur, et tertia secundum quod de ipso inter aliquas sermo est. Et prima quidem persona caeterarum principium est quoddam, et origo seu causa; et rursum prima et secunda tertiae. Nisi enim prima sit persona, quae scilicet loquitur, quomodo erit secunda, ad quam videlicet sermo loquentis? dirigatur? aut quomodo tertia erit, de qua scilicet invicem loquuntur, nisi invicem illis loquentibus. Unde et bene quantum ad ipsum existentiae gradum seu modos, illa prima dicitur, ex qua caeterae habent esse, et illa secunda post primam, ex qua simul et ex prima tertia esse habet.

XIII. Quam etiam similitudinem si quis ad divinae Trinitatis personas inducere velit, non incongrue fortassis aptare poterit, cum videlicet ex Deo Patre tam Filius quam Spiritus sanctus, et ex Patre simul et Filio simul Spiritus sanctus habeat esse. Secundum quos etiam existentiae modos beatus quoque Augustinus, ut jam olim meminimus supra, secundum a Patre dicit Filium, et Spiritum sanctum nominat tertium. Sicut autem, juxta grammaticos persona sub disjunctione facilius describitur hoc modo: Persona est qui loquitur sive ad quem loquitur, vel de quo tanquam diverso loquitur, ita et divinae personae sub disjunctione patentius describi hoc modo videntur. Persona est in illa summa Trinitate Deus Pater vel ejus Filius, sive amborum Spiritus sanctus. Sicut etiam ibi nemo grammaticorum dicit primam personam esse secundam aut tertiam, cum sint earum diversae proprietates, licet eadem res, ut diximus, quae est prima persona sit secunda vel tertia, ita et in Deo, cum eadem essentia quae est Pater, sit Filius et Spiritus sanctus, nemo orthodoxus dicit unam personam esse alteram. Quod si post grammaticam quasi puerilem disciplinam ad philosophicam perfectionem conscendere juvat, ut scilicet tantum aliquam ad propositum nostrum idoneam sumamus similitudinem, nec ibi nobis divinae gratiae suffragium deerit, maxime cum de ipsis Apostolus philosophis loquens, asserat illos a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Ubi quidem cum ait, invisibilia ipsius, id est Dei, quia etiam ipso nomine spiritus, invisibilis natura declaratur; et pluraliter, ut dictum est, invisibilia septiformem ejus spiritum, hoc est Spiritum sanctum, intelligi arbitror, qui nonnunquam etiam pro diversitate donorum septem spiritus appellant; sempiterna autem virtus Dei Filius intelligi, juxta quod alibi ait idem Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Cum vero ait invisibilia ipsius vel ejus virtus, per hoc quod ipsius et ejus Patrem dixerit, ipsum expressit, cujus videlicet tam ipse Spiritus quam Filius esse dicitur; cum autem subdit, et divinitas, subaudis similiter intellecta conspicitur, unitatem divinitatis in tribus illis personis assignari. Sin autem intelligatur ut dicatur divinitas ipsius vel ejus, sicut Dei invisibilia ipsius vel virtus ejus, recte quoque cum dicitur divinitas ipsius, id est ipse Deus cujus sunt illa invisibilia, et illa virtus, Deus Pater intelligitur.

Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa: Aes quidem est inter creaturas, in quo artifex operans, et imaginis regiae formam exprimens, regium facit sigillum, quod scilicet ad sigillandas litteras, cum opus fuerit, cerae imprimatur [Anmerkung] . Est igitur in sigillo illo ipsum aes materia, ex quo factum est, figura vero ipsa imaginis regiae, forma ejus; ipsum vero sigillum ex his duobus materiatum atque formatum dicitur, quibus videlicet sibi convenientibus ipsum est compositum atque perfectum. Nil quippe est sigillum quam aes ita formatum. Id itaque essentialiter est ipsum aes, quod est materia aerei sigilli, et sigillum ipsum cujus est materia, cum tamen in suis proprietatibus ita sint distincta, ut aliud sit proprium aeris, aliud aerei sigilli, et quamvis idem sint essentialiter, sigillum tamen est aereum ex aere, non aes ex aereo sigillo, et aes est materia aerei sigilli, non sigillum aeris. Nec ullo modo aes materia sui ipsius esse potest, quamvis sit materia sigilli, quod est ipsum aes; non enim aes ex aere fit, sicut sigillum ex aere est constitutum, et quamvis idem sit materia ipsa quod est materiatum, nequaquam tamen in sigillo illo materiatum est materia, vel materia est materiata. Facto autem ex aere sigillo, jam sigillabile est, hoc est aptum ad sigillandum, etsi nondum sit actualiter sigillans. Cum autem per illum sigillari ceram contingit, jam in una aeris substantia tria sunt proprietate diversa, aes videlicet ipsum, sigillabile, et sigillans. Quae quidem inter se sic se habent, ut ex aere sit factum sigillabile, hoc est sigillum, et ex aere simul et sigillabili contingat fieri sigillans. Et ex aere quippe quod erat primitus, ad hoc productum est ipsum aes ut sigillabile esset, deinde ut quod aes sigillabile jam erat, sigillans fieret. Sic igitur cum eadem sit essentia aeris et sigillabilis, et sigillantis, quae tria proprietate diversa sunt, ita haec tria invicem sibi sunt conjuncta, ut ex aere sigillabile, et ex aere et sigillabili simul, sigillans habeat suum esse. Quae quidem omnia si ad divinae Trinitatis doctrinam congruis proportionibus reducantur, facile est nobis ex ipsis philosophorum documentis, pseudophilosophos, qui nos infestant, refellere. Sicut enim ex aere sigillum est aereum, et ex ipso quodammodo generatur, ita ex ipsa Dei Patris substantia Filius habet esse, et secundum hoc ex ipso dicitur genitus. Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur. Est autem divina sapientia quaedam, ut ita dicam, ipsius Dei potentia, qua videlicet ab omni sibi fallacia vel errore providere potest, et ita veraciter cum ista dijudicare, et scrutando penetrare, ut in nullo decipi vel errare possit.

Sapientia itaque divina potentia est illa et facultas disserendi, per quam omnia oculis ejus nuda sunt et aperta (Hebr. IV, 13), nec quidquam ignorantiae illi possit inesse. Sicut enim sanativum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod videlicet ipsa incommodis suis resistere valent, ita sapientia ratione quadam potentia dicitur, quia fallaciae scilicet vel ignorantiae resistitur, nec in aliquo per errorem mens caecata labatur. Sic et visionem potentiam quamdam, sicut e contra caecitatem impotentiam nominamus. Idem quoque de scientia qualibet, quae visio quaedam mentis est, et de ignorantia dici convenit. Cum igitur sapientia quaedam, ut dictum est, sit potentia; sicut enim aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam scilicet similitudinem qua sigillum aereum ex aere dicitur esse, quod est ejus materia vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum exigit necessario ut aes sit, et ex eo quod homo ut animal sit, sed non e contrario. Ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, non e contrario. Quippe ut aes tam ad aereum sigillum quam alia se habet, et animal tam ad hominem quam ad alia sit, et potentia divina tam ad discernendum quam ad operandum se habet: et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, id est animal rationale ... sit esse animal quoddam, ita et divina sapientia de divinae potentiae dicitur esse substantia, cum videlicet esse sapientiam, id est potentiam discernendi, sit esse potentiam quamdam, quod est Filium de substantia Patris esse, vel ab ipso genitum esse [Anmerkung] . Nam et species ex genere quasi gigni vel creari philosophi dicunt, secundum hoc scilicet, quod ex ipso, ut dictum est, esse contrahunt. Boetius in libro Divisionum, genus in species quasi in quasdam a se quodammodo procreationes dividi asserit.

Cum autem species ex genere creari seu gigni dicantur, non tamen ideo necesse est genus species suas tempore, vel per existentiam praecedere, ut videlicet ipsum prius esse contigerit quam illas. Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit; et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius. Sic et divina sapientia, licet, ut dictum est, ex divina potentia omne habeat, quod est Filium ex Patre gigni, non tamen hanc illa praecesserit, cum nullatenus sine sapientia Deus esse potuerit. Sic et innumerabilia ex aliis gigni vel esse videntur, a quibus tamen tempore nullatenus praeceduntur, ut ex sole splendor aut calor, quae ad similitudinem Trinitatis nonnulli afferre consueverunt, ut sit videlicet Filius ex Patre, sicut splendor ex sole, et rursus Spiritus ex ipso, sicut ex sole calor. Splendor quippe ad sapientiam, quae tamen est animae, recte videtur pertinere, et de ipsa Dei sapientia quae Filius ejus intelligitur, scriptum est ab evangelista: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Et ab ipso dictum est Filio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Et Apostolus inquit: Splendor gloria ejus (Hebr. I, 3). Spiritus vero sanctus, qui amor Dei dicitur, recte per calorem intelligi videtur, cum in omnibus ipsis amor quo calere pectora dicuntur, frequenter calor sive ignis appelletur. De quo et ipse Filius ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII, 49.) Hoc est amore potius quam timore corda terrena implere. Et Psalmista neminem absque aliquo divinae gratiae dono conspiciens, Non est, inquit, qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7).

Et hanc profecto de sole similitudinem illam esse existimo, qua in divinae Trinitatis assignatione Platonem usum esse commemorat, ut jam supra meminimus dudum. Sed quia nec secundum philosophos, id est ipsa solis substantia, quod est ejus splendor aut calor, sicut eadem est essentia Patris et Filii; nec calor simul de sole et splendore est, sicut Spiritus simul ex Patre et Filio, a quibus ipse procedit, magisque de substantia ejus calor esse videtur qui substantialis est igni, ac per hoc ipse magis ad Filium qui de ipsa substantia Patris est quam ad Spiritum pertinere, minus fortasse quam volumus, haec inducta de sole similitudo ad propositi nostri demonstrationem sufficit. Quod et quidam nostrum attendentes, cum trium personarum eamdem essentiam assignare conarentur, et sicut Filium ex Patre esse, sic Spiritum ab utrisque, de fonte, et rivo, et stagno familiariorem videntur excogitasse similitudinem. Eadem quippe aqua fontis et rivus primo fit, et postmodum stagnum, et sicut rivus ex fonte, sic stagnum ex rivo simul et fonte contrahit esse. Patrem itaque fonti, Filium rivo, Spiritum sanctum comparant stagno. Quod ad incarnationem Verbi demonstrandam sic attendunt rivum in fistula, quasi Filium in carne humana, ac si rivum in fistula cum dicamus Verbum incarnatum. Cujus quidem, ni fallor, similitudinis fundamentum Anselmus Cantuariensis a beato sumpsit Augustino scribente ad Laurentium papam de hoc ipso, et fontem et ejus rivum, quorum est eadem substantia, ac divinae generationis exemplum. Ubi eadem substantia generantis et geniti inducitur. Sed haec quoque similitudo ad identitatem substantiae trium personarum in hoc minus sufficere videtur, quod eadem aqua non est simul fontis, et rivi, et stagni, sed per temporis, ut dictum est, successionem, sicut est eadem simul essentia Patris et Filii et Spiritus sancti. Imo eodem tempore alia est essentialiter aqua fontis quam rivi seu stagni, unde fortassis haec similitudo illi potius suffragatur haeresi, quae ita per tempora proprietates personarum commiscet, ut eamdem personam dicat quando vult esse Patrem, quando vult esse Filium vel Spiritum sanctum. Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.

XIV, XV. Superest nunc post generationem Filii, de processione Spiritus sancti disserere, in quo praecipue de ipso confidentes, quem apostolis Dominus promittens, Ille vos docebit, inquit, omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joun. XIV, 26), tanto ampliorem gratiam ab ipso in hoc speramus, quantum id amplius ad ipsum pertinet quod disserere cupimus. Spiritus spirando quasi spiritus dictus est, unde Veritas, Spiritus, inquit, ubi vult spirat (Joan. III, 8). Et Propheta convenienti metaphora Spiritum Domini distinguens, Spiritum oris ejus ipsum appellat (Psal. XXXII, 6). Ideoque ipso suo nomine procedere ex Deo Patre vel Filio potius quam gigni declaratur. Benignitas quippe ipsa quae hoc nomine demonstratur, non est aliqua in Deo potentia sive sapientia, cum videlicet ipsum benignum esse non sit in aliquo esse sapientem aut potentem, sed ejus bonitas magis secundum ipsum charitatis effectum sive effetus accipienda est [Anmerkung] . Charitas autem, teste Gregorio, minus quam inter duos haberi non potest. Nemo enim, inquit, ad semetipsum charitatem dicitur habere, sed dilectionem in alterum extendit, ut esse charitas possit. Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat. Cum itaque tam Filius quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens, differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur, ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, sapientia, hoc est ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia; ipse vero charitatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat, unde bene Filius ex Patre gigni dicitur, hoc est ex ipsa Patris substantia proprie dicitur esse. Hinc Nicaena synodus quasi exponens hanc generationem Filii ex Patre ait: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine. Non ignorans nonnullos ecclesiasticorum doctorum astruere Spiritum quoque sanctum ex substantia Patris esse, hoc est ab eo sic esse, ut etiam ipse unius sit substantiae cum Patre, proprie tamen non dicimus ex substantia Patris esse: solus Filius dicendus est. Spiritus vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas omousios, id est unius substantiae praedicatur, minime tamen ex substantia Patris aut Filii, si proprie loquimur, esse dicendus est, quod oportet ipsum ex Patre vel Filio gigni, sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere, quodammodo etenim per amorem unusquisque a seipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, aut sibi ipsi benignus esse, sed alteri. Maxime autem Deus cum nullius indiget, erga ipsum benignitatis affectum commoveri non potest, ut sibi aliud ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum, quae divinae gratiae boneficiis indigent, non solum ut sint, sed ut bene sint.

Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur. Tunc vero in se per benignitatem remaneret, si sibi benignus esse posset, aliquam in se beneficentiam exercendo et aliquod sibi beneficium impendendo. Ex Patre autem simul et Filio Spiritus procedere habet, quia bonus ipse affectus sive effectus aliud faciendi vel disponendi ex potentia ipsius, et sapientia provenit, cum ideo scilicet velit Deus aliud et faciat, quia et potest illud adimplere et solerter efficere; nisi enim posset aliud frustra illud vellet, quia efficacia careret, et nisi solerter sciret illud efficere, non haberet egregium effectum. Nonnullos autem aliud velle contingit, quod non sufficiunt adimplere, quod etiam si possunt, non ita, ut oportet, perficere sciunt; quorum quidem voluntatem tam impotentia ipsorum quam inscientia irrationabilem facit. Ut igitur bona Dei voluntas erga quaelibet facienda vel disponenda omnino ratione praedicta demonstretur, ex Patre et Filio, sicut praedictum est, procedere Spiritus sanctus perhibetur. Sicut igitur ex aere sigillum aereum habet esse, et rursum ex aere simul et sigillo, id est sigillabili, sigillans habet esse, sic ex Patre solo Filius habet esse, et ex Patre et Filio Spiritus sanctus, ut exposuimus. Et sicut sigillum in forma impressae sibi imaginis consistit, sic solus in forma Dei esse dicitur, et figura substantiae ejus, sive ipsa Patris imago, id est expressa ejus similitudo nuncupatur, cum ipse Filius tanta Patri cognatione, ut ita dicam, sit unitus, ut non solum ipse sit unius cum Patre substantiae, sed insuper, ut dictum est, ex ipsa Patris substantia. Ad hanc fortassis similitudinem, aeris scilicet et aerei sigilli, quasi videlicet informis et formati, Hilarius respexit cum, ut dudum supra meminimus, Filium a Patre formatum dixit, id est eo modo esse suum habere de Patre quo res formata ex ipsa suae materiae substantia dicitur esse. Non tamen ullomodo materiam vel materiatum in Deo concedimus esse, sed in creaturis tantum vel mutabilibus rebus quae sunt accidentium susceptibiles. Sicut ergo sigillans eo ipso quo sigillans est in alterum quiddam mollius cui imprimitur procedit, ut videlicet ejus imaginis, quae in ipsa ejus substantia jam erat, formam illi tribuat, sic Spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem Dei deletam in nobis reformat, ut juxta Apostolum, conformes efficiamur imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), id est Christo, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit (I Petr. II, 21, 22), et de veteri homine in novum transeamus. Sicut autem aes et sigillum seu sigillans in suis proprietatibus diversa sunt secundum modos existentiae quos adinvicem habent, ita scilicet ut nullus ipsorum proprietatem alterius communicet, sic et Pater et Filius et Spiritus sanctus. Verbi gratia: Sigillum aereum ex aere est tanquam ex materia materiatum, et aes materia est aerei sigilli, et aereum sigillum materiatum ex aere, et istae quidem aeris et aerei sigilli proprietates ita intermistae sunt, ut neque aes sit materiatum ex aere, neque eorum sigillum materia sit aeris, cum tamen eadem res sit hoc quod est materia aerei sigilli, vel materiatum ex aere, hoc est aes ipsum, et aereum sigillum. Sic et in divinis contingit personis: secundum id quippe quod divina sapientia, ut diximus, ex divina potentia esse habet, illa Pater hujus, et haec Filius illius dicitur, et in Deo tantumdem est dicere Patrem, quantum si dicamus sapientiam ex Patre genitam.

Si ergo dicamus ibi Filium esse Patrem, tale est ac si dicamus ipsam Dei Patris sapientiam esse genitorem ipsius sapientiae Patris, hoc est sui ipsius, ut ipsa scilicet Dei sapientia ex seipsa sit genita, et ex seipsa habeat esse. Similiter si dicamus in Patrem esse Filium, videlicet sui ipsius, tale est ac si dicamus divinam potentiam seipsam genuisse. Quamvis enim idem essentialiter sit aes, quod aereum sigillum, non tamen ideo quia aereum sigillum ex aere est, aes ex seipso esse dicitur, vel quia ipsum posterius est ex aere, ideo posterius seipso dicitur. Non enim hoc pronomen quod est sui, relationem facere potest recte, nisi ubi res eadem non essentialitate tantum, sed etiam proprietate nititur. Diversa autem proprietate sunt aes, et aereum sigillum, unde non est consequens ut si aereum sigillum sit ex aere, ideo aliud sit ex seipso. Sic et quamvis idem sit Pater quod et Filius, quia tamen, ut dictum est, proprietatibus suis adinvicem distant, nullatenus procedunt. Quod si Filius ex Patre sit genitus, vel ex Patre habeat, ut dictum est, esse, ideo concedatur Filius ex seipso genitus esse vel ex seipso habere esse. Quod diligenter beatus attendens Augustinus in primo De Trinitate his confirmat verbis: Qui putat ejus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim res omnino est, quae seipsam gignat. Sicut igitur in aere et aereo sigillo absoluta eorum nomina sibi per praedicationem conjunguntur, quando videlicet eorum eamdem substantiam esse demonstramus, veluti cum dicimus: aes est aereum sigillum, vel e contrario, et similia, nec tamen eorum relativa nomina quae propietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi conjungi possunt, sicut materia aerei sigilli, et materiatum ex aere. Nemo etenim dicit: materia aerei sigilli est materia ex aere, vel materiatum ex aere est materia aerei sigilli, sicut et in divinis contingit personis. Ipse etenim Omnipotens est sapiens sive benignus et e contrario, sed non ipse Pater est Filius, scilicet sui, vel est Spiritus sanctus, cum ipse videlicet Pater non procedat ex Patre, hoc est ex seipso, vel Filio, sicut et Spiritus ex Patre procedit sive Filio; non enim quemadmodum bonus Dei affectus ex potentia ejus et sapientia, ut dictum est, procedit, ita potentia ipsa sive sapientia ex seipsis procedere possunt, quod esset Patrem vel Filium esse Spiritum sanctum.

Graeci tamen ex Patre solo, non etiam Filio Spiritum sanctum procedere profitentur, eo scilicet quod Veritas in Evangelio integre continente de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens: Spiritus qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Qui etiam super hoc quod a Filio eum quoque procedere dicimus, non vehementer, arguunt atque reos anathematis teneri asserunt, quod in principalibus conciliis quae apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de fide Trinitatis aliud dicere, vel aliud praedicare, quam ibi contineatur, liceat. In quibus quidem symbolis cum in processione Spiritus de solo Patre commemoretur: Quicunque, inquiunt, Filium addunt, anathema incurrunt. Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei. In quo quidem symbolo ipse quoque in processione Spiritus solum commemorat Patrem, his quidem verbis: Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum, etc. In quanta autem reverentia illa principalia concilia tenenda sint beatus diligenter aperit Gregorius, qui se ea tanquam quatuor Evangelia suscipere et venerari profitetur, unde et eorum verbis, non magis quam evangelicis, vel addere aliud vel substrahere permittit, ita Constantino episcopo Mediolanensi de uno eorum scribens: Nos auctore Veritate, et teste conscientia fatemur fidem Chalcedonensis symboli illibatam per omnia custodire, nihilque ejus diffinitioni addere, nihil substrahere audere. Sed si quis contra eam ejusdem scilicet modi fidem, sive plus minusve ad sapiendum usurpare appetit, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu Ecclesiae matris alienum esse decrevimus. Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece. Sicut ergo diversum pro opposito dicitur, ita diverso modo quod est aliter pro opposito modo non incongrue sumitur. Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.

Eadem ratione rei teneremur ex supplemento Evangelii additi, cum in Deuteronomio Moyses dicat: Quod praecipio tibi, hoc tantum Domino facias, nec quidquam addas vel minuas (Deut. XII, 32). Addi itaque prohibuit contrarium aliquid, non quod perfectioni deesset, suppleri. Quamvis etiam possit intelligi, ut omnino prohibeatur homo ex seipso verbis aliquid supplere. Tunc vero homo ex se aliud adderet, si hoc ex sensu suo, non ex inspiratione Spiritus praesumeret, de quo quidem Spiritu est scriptum: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Multa etiam de miraculis sanctorum, et de his quae sancti Patres post apostolos scripserunt praedicamus. Cum tamen Apostolus dicit ad Galatas scribens: Licet nos aut angelus de coelo evangelizaret vobis praeter id quod evangelizamus vobis, anathema sit, sicut praedixi. Et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8, 9). Quod autem opponunt Graeci evangelicam traditionem ad integram fidei disciplinam sufficere, nec quidquam ulterius addendum esse, praeter ea quae in verbis continentur evangelicis, in se etiam ipsos sententiam proferunt. Cum autem Spiritum a solo Patre procedere (non enim Evangelium cum a Patre procedere Spiritum dicat solo adjungit quod ipsi apponunt, sed tantummodo a Patre dicit), quaerimus etiam et interrogamus eos cum credant Spiritum sanctum a Patre procedere, utrum credant ipsum a solo Patre procedere, vel non. Quod si sic, et vera sit haec fides, utique ita est quod videlicet a solo Patre ipse procedit, et quod ipsi super hoc sentiunt salubriter doceri seu confiteri, non est incongruum quod non credi sit periculosum, praesertim cum dicat Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sin autem non a solo Patre Spiritum procedere credant, cum eum a Patre procedere non dubitant, oportet quod tam a Patre quam Filio seu ab alio ipsum procedere assentiant, et quod necesse est credi, salubre sit confiteri, sicut et caetera omnia quae ad fidem pertinent catholicam. Nec rectae confessioni officit, si nonnulla confessionis verba in canonicis minime reperiantur Scripturis. Ob hoc enim maxime symbola conciliorum Scripturis illis sunt superaddita, ut illa doceant vel disserant quae ibi aperte non habentur. Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis? Multa profecto fidei necessaria post Evangelium ab apostolis, vel apostolicis viris addita sunt, quae ex verbis evangelicis minime comprobantur, sicut est illud de virginitate Matris Domini etiam post partum jugiter conservata, et de aliis fortasse multis.

His autem adversus Graecorum objectionem Spiritus responsis, libet etiam ex ipsorum doctoribus testimonia proferre quibus a Filio quoque Spiritum sanctum procedere doceant. Athanasius in symbolo fidei: Spiritus, inquit, sanctus, a Patre et Filio non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens. Ubi quidem cum praemiserit Spiritum sanctum a Patre et Filio esse atque subjunxerit, procedens, manifeste docuit eum ab utroque procedere, sicut et esse retulerit, praesertim cum non aliter a Patre Spiritus esse habeat quam procedendo. Didimus etiam eorum maximus doctor, in libro De Spiritu sancto, a Filio quoque procedere patenter profitetur dicens: Salvator, qui et Veritas, ait: "Non enim loquetur a semetipso (Joan. XVI, 13)," loquetur, hoc est non sine me, non sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur a Patre et a me est illi. "Ego veritatem loquor (ibid., 7)," id est inspiro quae loquor. Siquidem spiritus veritatis dicere, et loqui in Trinitate non secundum consuetudinem nostram accipiendum, sed juxta formam incorporalium naturarum et maxime Trinitatis, qua voluntatem suam ingerit in corda credentium. Item: Spiritus sanctus qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest audire Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manens de consolatore. Quae quidem veritas quae sit, a qua ipse procedit, symbolum Ephesini concilii (quod etiam Graecorum fuisse constat) manifeste his verbis determinat: Quamvis in sua substantia sit Spiritus Filii, et intelligatur in persona proprietas, juxta id quod Spiritus est, et non Filius, non est tamen alienus ab ipso: nam Spiritus appellatur veritatis, et veritas Christus est. Item, Cyrillus episcopus Alexandrinus in epist. 8, Nestorio directa, quae sic incipit: Reverendissimo et domino amantissimo, etc. Si est, inquit, in substantia Spiritus speciali, vel certe et ... per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre. Joannes Chrysostomus homilia 27, De expositione symboli quae sic incipit: Universalis Ecclesia congaudet:—Iste est Spiritus procedens de Patre et Filio, qui dividit propria dona ut vult. Item, homilia 28, in alia expositione ejus symboli quae sic incipit: Super fabricam totius Ecclesiae:—Itaque credendum est Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Item: Istum Spiritum sanctum dicimus Patri et Filio esse coaequalem, et procedentem de Patre et Filio. Hoc credite ne colloquia mala corrumpant mores vestros bonos. Item: Videte ubique sacramentum Trinitatis, ecce et in Spiritum sanctum credimus, qui Spiritus procedens de Patre et Filio charitate conjungitur. Augustinus libro Quaestionum ad Orosium, cap. 11: Spiritus Dominus noster ille Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, inflans in discipulos suos ait: "Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22)." Idem, lib. IV De Trinit.: Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus a Filio non procedat; nec enim frustra idem spiritus et Patris et Filii et Spiritus dicitur, nec video quid aliud significare voluerit cum sufflans ait: "Accipite Spiritum sanctum." Neque enim flatus ille corporeus substantia Spiritus sancti fuit, sed demonstratio et a Filio procedere Spiritum sanctum. Item in libro De Trinit.: Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter, et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie vocatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. De utroque autem procedere sic docetur, quia ipse Filius ait de Patre procedit, et discipulis suis insufflavit, et ait: Accipite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est virtus quae de illo exibat et sanabat omnes, sicut legitur in Evangelio (Luc. VI, 19). Quippe cum Spiritus quasi spiramen aspirando dictus sit, et aeque ipse tam Patris quam Filii Spiritus appelletur, quis recte abneget ab ambobus eum procedere, a quibus tanquam amborum Spiritus esse habet, atque spirare? Proprie tamen seu principaliter eum a Patre procedere non negamus. Unde Hieronymus diffinitionem catholicae fidei Nicaenigne symboli exponens ait: Credimus et in Spiritum sanctum qui de Patre procedit proprie. Item: Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse. Et iterum: De Patre et Filio et Spiritus proprie et vere procedit. Primum igitur accipe quod de Patre est proprie Spiritus sanctus, dicente Scriptura: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); et Spiritu ejus omnis virtus eorum (Joan. XV, 26). Et Salvator ait: Spiritus veritatis qui a Patre procedit. Et B. Augustinus in XV De Trinit., cap. 18: Non frustra in hac Trinitate dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus. Nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater. Idem de verbis Domini, sermone 9: Et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit de quo natus est Filius. Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi dedit non jam existenti, licet nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo bonum commune procederet. Ac si aperte Augustinus his verbis determinet per hoc Spiritum sanctum principaliter ex Patre, et non principaliter ex Filio, quia sic ex Patre procedit. quasi primo loco, cum eum Pater ab alio non habeat, sed a seipso sicut et a seipso est, hoc est non ab alio. Filius vero cum a se non sit, sed a Patre, etiam ipsum Spiritum a Patre, habet, a quo per generationem esse habet.

Sed quid est quod dictum est, proprie Spiritum ex Patre procedere? Nunquid proprie ibi dictum sicut hoc loco principaliter? Et fortasse eodem modo dici videri posset, nisi quod ibi interseritur quod et Filius ex Patre natus sit proprie, sicut et Spiritus ex Patre proprie dicitur esse. Dictum quippe ibidem est: Filius non ex semetipso natus est, sed ex Patre natus est proprie: non in tempore, sed semper: non aliunde, sed de una substantia: non de aliena, sed de sua propria. At vero si eodem modo tam in Filio quam in Spiritu sancto accipitur proprie, cum hic scilicet proprie nasci ex Patre, et ille procedere dicitur proprie ex Patre, et tale sit dicere proprie ac si diceretur principaliter, quomodo Filium ex Patre principaliter nasci dicemus, cum ex eo solo natus sit? Nisi forte cum ibidem statim additum sit, non in tempore, sed per respectum temporalis generationis ejusdem Filii ex matre, id dictum est, ut videlicet haec principalis et prima sit, quae est aeterna, per quam ab aequalitate Patris non receditur; illa vero quasi posterior et temporalis, secundum quam minor Patre ipse Filius dicitur. Possumus etiam dicere in eo Filium ex Patre proprie natum esse sive genitum, quod naturalis sit ejus Filius, non adoptivus, sicut et statim determinatur, cum subditur non aliunde, sed ex sua substantia. Sed et secundum hoc quod juxta philosophos nata sive genita omnia dicuntur, quae ab aliquo habent esse, proprie Filius solus ex Patre natus est, quia solus ipse nascendo ex ipsa Patris substantia est. Spiritus vero sanctus secundum hoc ex Patre solo procedere proprie dicitur, quod ab eo sic procedit, quasi a summo principio, qui videlicet ab alio non est. Inde enim aliquid proprie procedere dicitur, unde primo venire ac moveri coepit, sicut locus ex fonte, non ex rivo, sed per rivum procedere dicitur, in quem scilicet rivum aqua ipsius lacus de fonte prodiens per eum transit ac pervenit in stagnum. Sic et Spiritus sanctus ex Patre proprie procedere dicitur, quasi a summa origine, quae scilicet aliunde non sit, et ab ipso in Filium, quasi in rivum, quia et quod habet Filius ab ipso habet a quo et hoc ipsum habet quod ipse est, et per Filium ad nos tandem quasi in stagnum hujus saeculi. Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.

Unde et beatus Hilarius Spiritum a Patre per Filium magis quam a Patre et Filio procedere seu esse, sicut et mitti perhibet, ita et ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in XII de Trinit. libro: In sancto Spiritu tuo ex te profecto et per eum misso. Item: Ex te per eum sanctus Spiritus tuus est. Item: Filium tuum una tecum adorem, sanctum Spiritum tuum qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. Et hoc fortasse modo, si a solo Patre procedere Spiritum Graeci intelligant, eo scilicet quod sic ab ipso sit, quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controversia, sed verborum diversitas. Certum quippe est et solam personam Patris hoc modo summam debere praedicari, et Spiritum quoque ab ipso esse sicut a Filio, qui ipsius quoque sicut et Filii Spiritus dicitur. Quod vero nonnulli moventur, ex eo quod dicimus Filium a Patre per generationem esse, et Spiritum a Patre et a Filio per processionem. Nec tamen ideo Patrem per existentiam priorem esse Filio, vel Patrem et Filium Spiritu sancto, potest ex multorum similitudine exemplorum refelli. Solis quippe substantia est et splendida et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et cum sit splendor ex sole, et illuminabilitas ex sole simul et splendore, nunquam tamen ex his tribus aliquod per existentiam aliquod illorum praecesserit.

XVI. Sed et si quis illam philosophicam Platonicae rationis considerationem altius inspiciat, quae videlicet de Deo opifice ad similitudinem quamdam solertis opificis vel artificis agit, praemeditantis scilicet et deliberantis ea quae facturus est, ne quid inconvenienter componat, et prius singula ratione, quam opere formantis. Ad hunc quippe modum formas Plato et exemplares in mente divina considerat, quas ideas appellat, et quas postmodum quasi ad exemplar quoddam summi artificis providentia operata est, videlicet Spiritum sanctum ex Filio quoque sive per Filium recte procedere, cum ex ratione sapientiae universa Dei opera administrentur, et ita quodammodo conceptus divinae mentis in effectum per operationem prodeat. Effectus autem ad Spiritum pertinent, qui ex bonitate Conditoris eveniunt, quia Spiritus ipse bonitas est. Dicamus itaque Spiritum ex Filio quoque procedere, cum ratio divinae providentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum praeviderit temporaliter quando vult facit. Hanc autem conceptionem, qua scilicet conceptus mentis in effectum operando prodit, Priscianus in primo Constructionum diligenter aperit, dicens generales et speciales formas rerum intelligibiliter in mente divina constitisse, antequam in corpora prodirent, hoc est in effecta per operationem, quod est dicere, ante providit Deus quid et qualiter ageret, quam illud opere compleret. Ac si diceret: Nil impraemeditate sive indiscrete egit.

XVII. Macrobius quoque ipsam animam mundi, etiam quam putamus Spiritum sanctum intelligi, ex Nouð, hoc est Filio, praecipue esse declarat, cum aperte eam a Nwð creatam sive natam, sicut et ipsam Noym a Deo Patre esse profitetur, ita generaliter de origine animae exorsus: Deus qui prima causa et est, et vocatur; unus omnium quae sunt quaeque videntur esse, princeps et origo est. Hic superabundantis majestatis fecunditate de se mentem creavit. Haec mens quae Nouðû vocatur qua Patrem incipit, plenam similitudinem servat auctoris. Animam vero de se creat, posteriora respiciens. Rursum: Anima qua Patrem intuetur, ac paulatim reaigente respectum in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat. Creari autem sive nasci hoc loco Macrobius abusive protulit, sicut et in primo libro determinavimus, cum videlicet tam mentem ipsam quam animam ipsam creatam dixit. Mentem quidem ex Deo, hoc est Filium ex Patre, et animam ex mente, hoc est Spiritum ex Filio, ubi et utram natam esse insinuat, cum utrique Patrem assignat, Deum quidem menti, et rursum mentem ipsam animae. Creari itaque sive nasci esse ex aliquo intelligitur, ut tale sit quod ait, hoc ex illo nasci sive creari, quasi simpliciter diceret hoc ex illo esse. Sufficit autem philosopho ad ostendendam animam ipsam tam ex Patre quam ex Filio, memorasse solum hoc loco Filium, quia cum Filius ex ipso Patre sit, et Spiritus ipse, hoc est anima ipsa ex Filio esse assignatur, liquet profecto ipsam quoque ex Patre esse, scilicet quod et ipsa eam philosophus a Deo et Nwð juxta sapientes nominari supra inductus asserit. Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet. Quod vero dicit, mens, qua Patrem inspicit, similitudinem servat auctoris, ita dictum puto, ac si aperte dicat Filium ipsum in omni re in qua similis est Patri, aequalem omnino illi esse. Potens quippe est sicut et Pater, et tantumdem potens bonus est sicut et Pater et aeque bonus. Sic et in caeteris, in quibus habet similitudinem cum Patre, et aequalitatem habet, non autem in omnibus similitudinem habet cum Patre, cum ipse solus sit genitus, et ipse Pater sit genitor. Quod quidem ad distinctionem personarum attinet, secundum proprietates earum, secundum nos etiam qui solum Filium incarnatum credimus, in hoc uno Filio minorem Patre, non aequalem dicemus. Nouðû posteriora respiciens, animam creat, quia Spiritus sanctus qui ex Filio est, sive quaecunque anima ab ipso Conditore suo ducens exordium, hoc ipsum quod anima est, hoc est vita creatarum rerum ex respectu quod ipsius Creatoris habet, hoc est ex beneficio divinae sapientiae cuncta disponentis, ut in ipso respectu Dei divinum intelligatur beneficium.

Anima quippe ab animando, hoc est vivificando, dicta est. Spiritus quidem sanctus, ut in primo libro distinximus, quasi anima est, hoc est animarum nostrarum, et nostrae animae quasi quaedam ejus corpora sunt, ab ipso scilicet donis suae gratiae vegetata. Quas rursus animalem vitam nobis certum est impertire Patrem suum, id est noun (gr.) dicit animam indui in ea sua qua intuetur, hoc est ratione utitur, quia ex ratione quam habent maximam similitudinem cum divina sapientia tenet, cum ratio maxime sit ascribenda sapientiae, paulatim anima in corpora respicit, quia ad comparationem plenitudinis illius summi boni, modicum est quidquid habemus, quantacunque dona virtutum ab ipso suscepimus. Possumus etiam in eo paulatim intelligere dictum esse, quod quibusdam gradibus per intervalla temporum, animus ad maxima spiritus suos fideles promoveat, nec sua simul conferat dona. Degenerare dicitur anima in ipso suae operationis effectu, ex quo anima dicta est, cum non sit hoc aeternum, sed temporale quod operatur, de quo ni fallor, illud facile est absolvi, quod Plato animam mundi incoepisse voluerit, nec coaeternam Deo et menti. Cum enim Spiritum sanctum animam magis quam spiritum appellaverit, quasi ab animando, hoc est vivificando nos donis suae gratiae per incrementa virtutum, non semper ille spiritus anima fuit, id est vivificans, quia, dum nondum creaturae essent, quibus dona sua distribueret, in illas bonorum suorum distributionem non exercebat. Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit. Spiritus quippe nomen est naturae, anima vero officii, ab animando scilicet. Sicut ergo ipsos coelestes spiritus semper quidem spiritus, sed non semper angelos esse profitemur, eo quod angelus nomen sit officii, non naturae, et Dominum nostrum Jesum Christum secundum humanitatem incoepisse, secundum vero divinitatem aeternum esse praedicamus: ita et Spiritum sanctum secundum substantiam essentiae suae aeternum, secundum effecta vero incoepisse dicamus, quod est dicere effecta potius quam ipsum incoepisse. Et hunc quidem philosophi sensum esse arbitror, sub illo animae typo, quod eam creaturam esse, id est incoepisse perhibet, et quasi temporalem esse, non aeternam. Juxta quod et Macrobius animae ipsi tam Deum quam noun (gr.) proferre non abhorreret. Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum. Nos vero dicamus Spiritum secundum naturalem suae bonitatis affectum, quem ita ab aeterno habuerit, ut ex opere eum impleret quando eum implendum esse providit. Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare. Dicat ille animam incoepisse, nos spiritum omnino aeternum esse. Sit processio spiritus secundum affectum aeterna, quia scilicet ab aeterno sic voluit. Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus. De processione quidem efficaciae Beda in homilia Dominicae primae post Ascensionem, ita loquitur: Cum Spiritus gratia datur hominibus, profecto Spiritus mittitur a Patre, mittitur et a Filio: procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et ejus missio ipsa processio est, quia ex Patre procedit et Filio.

Ipse autem Augustinus utrumque processionis modum diligenter distinguit, cum eum procedere perhibet, tam secundum hoc quod datur, quam secundum hoc quod dabilis est. Unde lib. V De Trin.: Cum ad processionem Spiritus pervenisset, ait, procedit non quomodo natus, sed quomodo datus. Quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Nam donum potest esse et antequam detur, donatum autem nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis? Illud ergo spiritus aeternaliter, hoc temporaliter habet, unde et statim in eodem idem annectit dicens: Nec moveat quidem Spiritus scilicet cum sit coaeternus Patri et Filio. Dicatur tamen aliud ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum; nam sempiterne Spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cui est ille Dominus. Item: Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat. Ait autem sic: Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Ita Spiritus sanctus dicitur et Dei qui dedit, et nostri qui accipimus. Unde scriptum est de Joanne, quod in spiritu Eliae veniet (Luc. I, 17). Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait ei Dominus: Tollam de spiritu tuo, et dabo eis (Num. XI, 17), hoc est, de Spiritu sancto quem tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, tamen non duo principia, sed unum principium.

Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta cum dicit: Datum magis quam secundum naturalem suae bonitatis affectum vel benignitatis. Unde bene secundum effecta Pater et Filius priores Spiritu dicuntur, et quasi principium ejus, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo etiam spiritus hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut postea aliud in effectum ducatur. Tale est ergo Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, ac si dicamus Spiritum ex ambobus per effectum procedere, hoc est potentia Dei moderante ejus ratione ad auctum perduci. Et hoc quidem modo si quis nomen Spiritus accipiat, secundum scilicet suae gratiae effecta, non recte dicitur spiritus aeternus, sicut nec Dominus aut creator, quia ut diximus, non semper spiritus secundum effecta exstitit; unde et bene evangelista Joannes ab aeternitate Dei inchoans, cum Verbum apud Deum aeternaliter ostenderet dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et: Omnia per ipsum facta sunt (ibid., 3), nullam Spiritus mentionem habuisse videtur, qua eum esse aeternum astrueret, cum de Deo et Verbo ejus loquens, Patri et Verbo solummodo aeternitatem ascribit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum (ibid., 2). Qui in eo fortasse quod subjunxit de effectu operum dicens: Omnia per ipsum facta sunt, Spiritum designasse videtur secundum effecta ipsa quae sua Deus condidit bonitate, secundum quae, ut diximus, aeternus non est Spiritus, id est datus, sicut nec anima mundi quam Plato dicit. Nec mirum locum evangelistae maxime cum Platone convenire, cum totam verborum istorum sententiam in libris Platonicorum Augustinus, ut supra meminimus, invenerit. Sunt autem nonnulli qui charitatem Dei non solum ad creaturas porrigi, verum etiam ab una persona in alteram, ut videlicet amor Patris in Filium, vel Filii in Patrem Spiritus ipse sit. Quod aperte Augustinus in XV De Trinit. astruit his verbis: Denique si in donis Dei nil majus est charitate, et nullum majus donum Dei est quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ipse sit charitas quae dicitur Deus, et ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter, communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus? Hinc est et illud Hieronymi super psalmum VII: Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius est, sed dilectio quam habet Pater in Filio et Filius in Patre. Quod fortassis ideo maxime dicendum videtur et tenendum, ut videlicet amor quoque Patris in Filium vel Filii in Patrem, dicatur Spiritus sanctus, et non tantum amor ad creaturas, quod fortassis aliter videretur Spiritus sanctus posse non esse, ac per hoc non necessario esse ipsam Trinitatem. Posset quippe esse ut nulla creatura unquam esset, cum nulla ex necessitate sit, ac per hoc consequens videretur, ut jam nec effectus ipsius quem videlicet erga creaturas habet ex necessitate sit, ac per hoc Spiritus ipse ex necessitate non sit quem dicimus Dei ipsum affectum esse sive amorem. At vero si amorem Dei non solum erga creaturas, verum etiam unius personae erga alteram accipiamus, hoc inconveniens evitamus aperte. Ac fortasse cum creaturae ipsae ex necessitate non sint, quia scilicet quantum ad propriam naturam non esse possunt, amor tamen Dei erga illas ita necessario habet esse, ut absque illo Deus esse non possit omnino, cum videlicet ipse ex propria natura tam hunc amorem suum quam quodlibet bonum ita habeat, ut eo carere nullatenus possit, quem nullatenus aut minus bonum quam est, aut majus bonum posse esse constat. Sed de hoc plenius tractandum postmodum reservamus, cum de divina potentia principale tractandi se obtulerit negotium. Donum tamen Patris quantum ad Filium, vel Filii quantum ad Patrem nequaquam dicendum esse arbitror Spiritum, quia nequaquam dari ei potest, cui abesse non potest, hoc est cui necessario inest, qui necessario utriusque est Spiritus.

XVIII. Non arbitror autem hoc quoque ab hac quaestione alienum esse, quomodo scilicet hanc fidem Trinitatis soli Christiani teneant, et non etiam vel Judaei vel gentiles. Cum enim Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum tale sit, ut diximus Deum esse potentiam, ut dictum est, generantem, et sapientiam genitam, et benignitatem procedentem, cum istud nemo discretus ambigat, sive Judaeus, sive gentilis, nemini haec fides deesse videtur, quod et nos quidem concedimus, sequentes Apostolum qui ait: Quod notum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I, 19), ac si diceret: Quod ad divinitatem pertinet, ratione perceperunt, quia hoc de Deo ratio naturaliter unumquemque edoceat. Unde et superius cum Platonicorum sententias de verbo Dei Augustinus praesentaret, solum quae ad divinitatem Verbi pertinent se in eis reperisse confirmavit, et nil de incarnationis mysterio, in quo totam salutis humanae summam consistere certum est, sine quo caetera frustra creduntur. Facile autem convinci poterit eos quoque qui nostra de fide verba abhorrent, cum videlicet audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, in sensum verborum nobis esse conjunctos. Interrogemus enim eos si sapientiam Dei credant, de qua scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), et statim respondebunt se credere. Inferamus deinde convenienter eos in hoc ipso Filium Dei sicut et nos credere, cum nos videlicet idem intelligamus per Verbum sive per Filium Dei, quod illi per sapientiam Dei. Quisquis autem Filium esse recipit, utique et eum cujus est Filius, esse non dubitat, hoc est Patrem. Spiritum quoque simili ratione eos credere convincemus, si eis quid in hoc nomine intelligamus exposuerimus, ipsam scilicet divinae gratiae bonitatem. Hinc autem facile occasionem sumi arbitror, convertendi ad fidem nostram quoslibet alienos, si hujusmodi inductionibus eos jam communem nobis sensum fidei habere convicerimus. Quam licet ore non confiteantur, sicut nos, propter ignoratam scilicet verborum nostrorum significationem: corde tamen jam tenent, sicut scriptum est: Corde creditur ad justitiam (Rom. X, 10).

 Liber primus Liber tertius