Sine Nomine
Theodosii novellae/3

NOV. III [= brev. III]

DE IUDAEIS SAMARITANIS HAERETICIS ET PAGANIS.

(438 Ian. 31)


( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).

~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~


Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Inter ceteras sollicitudines, quas amor publicus pervigili cogitatione nobis indixit, praecipuam imperatoriae maiestatis curam esse perspicimus verae religionis indaginem; cuius si cultum tenere potuerimus, iter prosperitatis humanis aperimus inceptis. Quod usu longae aetatis experti piae mentis arbitrio ad posteros usque perennitatis iure fundare decrevimus caerimonias sanctitatis. 1. Quis enim tam mente captus, tam novae feritatis inmanitate damnatus est, ut, cum videat caelum divinae artis imperio incredibili celeritate intra sua spatia metas temporum terminare, cum siderum motum vitae commoda moderantem, dotatam messibus terram, mare liquidum et inmensi operis vastitatem finibus naturae conclusam, tanti secreti, tantae fabricae non quaerat auctorem? Quod sensibus excaecatos Iudaeos Samaritas, paganos et cetera haereticorum genera portentorum audere cognoscimus. Quos si ad sanitatem mentis egregiae lege medica revocare conemur, severitatis culpam ipsi praestabunt, qui durae frontis obstinato piaculo locum veniae non relinquunt. 2. Quam ob rem cum sententia veteri desperatis morbis nulla sit adhibenda curatio, tandem, ne ferales sectae in vitam, inmemores nostri saeculi, velut indiscreta confusione licentius evagentur, hac victura in omne aevum lege sancimus neminem Iudaeum neminem Samaritam neutra lege constantem ad honores et dignitates accedere, nulli administrationem patere civilis obsequii, nec defensoris fungi saltem officio. Nefas quippe credimus, ut supernae maiestati et Romanis legibus inimici ultores etiam nostrarum legum subreptivae iurisdictionis habeantur obtentu et adquisitae dignitatis auctoritate muniti adversum Christianos et ipsos plerumque sacrae religionis antistites velut insultantes fidei nostrae iudicandi vel pronuntiandi quod velint habeant potestatem: 3. illud etiam pari consideratione rationis arcentes, ne qua synagoga in novam fabricam surgat, fulciendi veteres permissa licentia quae ruinam praesentaneam minitantur. 4. His adicimus, quicumque servum seu ingenuum, invitum vel suasione plectenda, ex cultu Christianae religionis in nefandam sectam ritumve transduxerit, cum dispendio fortunarum capite puniendum. 5. ut quisque igitur vel infulas ceperit, adquisitis dignitatibus non potiatur, vel synagogam exstruxerit, conpendio ecclesiae catholicae se noverit laborasse. Immo qui ad honores inrepsit, habeatur, ut antea, condicionis extremae, etiamsi honorariam promeruerit dignitatem. Et qui synagogae fabricam coepit non studio reparandi, cum damno auri quinquaginta librarum fraudetur ausibus suis. Cernat praeterea bona sua proscripta poenae mox sanguinis destinandus qui fidem alterius expugnavit perversa doctrina. 6. Et quoniam decet imperatoriam maiestatem ea provisione cuncta conplecti, ut in nullo publica laedatur utilitas, curiales omnium civitatum nec non cohortalinos, onerosis quin etiam militiae seu diversis officiis facultatum et personalium munerum obligatos suis ordinibus, cuiuscumque sectae sint, inhaerere censemus, ne videamur hominibus execrandis contumelioso ambitu inmunitatis beneficium praestitisse, quos volumus huius constitutionis auctoritate damnari. 7. Hac exceptione servata, ut adparitores memoratarum sectarum in privatis dumtaxat negotiis iudicis sententias exsequantur nec carcerali praesint custodiae, ne Christiani, ut fieri adsolet, nonnumquam obstrusi custodum odiis alterum carcerem patiantur, incerto an iure videantur inclusi. 8. Hinc perspicit nostra clementia paganorum quoque et gentilis inmanitatis vigiliam nos debere sortiri, qui naturali vesania et licentia pertinaci verae religionis tramite discidentes nefarios sacrificiorum ritus et funestae superstitionis errores occultis exercere quodammodo solitudinibus dedignantur, nisi ad supernae maiestatis iniuriam et temporis nostri contemptum eorum scelera professionis genere publicentur. Quos non promulgatarum legum mille terrores, non denuntiati exilii poena compescunt, ut, si emendari non possint, mole saltem criminum et inluvie victimarum discerent abstinere. Sed prorsus ea furoris peccatur audacia, iis inproborum conatibus patientia nostra pulsatur, ut, si oblivisci cupiat dissimulare non possit. Quamquam igitur amor religionis numquam possit esse securus, quamquam pagana dementia cunctorum suppliciorum acerbitates exposcat, lenitatis tamen memores nobis innatae trabali iussione decrevimus, ut, quicumque pollutis contaminatisque mentibus in sacrificio quolibet in loco fuerit conprehensus, in fortunas eius, in sanguinem ira nostra consurgat. Oportet enim dare nos hanc victimam meliorem, ara Christianitatis intacta servata. An diutius perferemus, mutari temporum vices irata caeli temperie, quae paganorum exacerbata perfidia nescit naturae libramenta servare? Unde enim ver solitam gratiam abiuravit? unde aestas messe ieiuna laboriosum agricolam in spe destituit aristarum? unde hiemis intemperata ferocitas ubertatem terrarum penetrabili frigore sterilitatis laesione damnavit? nisi quod ad inpietatis vindictam transit legis suae natura decretum. Quod ne posthac sustinere cogamur, pacifica ultione, ut diximus, pianda est superni numinis veneranda maiestas. 9. Superest, ut, quae in Manichaeos deo semper offensos, quae in Eunomianos haereticae fatuitatis auctores, quae in Montanistas, Frygas, Fotinos Priscillianistas Ascodrogos Hydroparastatas Borboritas Ofitas innumerabilibus constitutionibus lata sunt, cessante desidia celeri executioni mandentur, Florenti parens karissime atque amantissime. 10. Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua, cui cordi est cum divinis tum principalibus adhibere iussionibus famulatum, quae insatiabili catholicae religionis honore decrevimus, propositis excellentiae suae solemniter edictis, in omnium faciat pervenire notitiam, provinciarum quoque moderatoribus praecipiat intimari, ut et eorum pari sollicitudine cunctis civitatibus atque provinciis quae necessario sancimus, innotescant. Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli, d.n. Theodosio a. XVI. cons. et qui fuerit nuntiatus.

I n t e r p r e t a t i o

Haec lex specialiter iubet, ut nullus Iudaeus, nullus Samaritanus ad nullum militiae aut administrationis honorem possit accedere neque defensoris officium ulla ratione suscipere neque carceris esse custodes, ne forsitan sub specie cuiuslibet officii Christianos vel etiam sacerdotes sub quacumque occasione iniuriis audeant fatigare, ne supra scripti qui inimici legis nostrae sunt legibus nostris aliquos aut condemnare aut iudicare praesumant. Nullam denuo audeant construere synagogam. Nam si fecerint, noverint hanc fabricam ecclesiae catholicae profuturam et quinquaginta pondo auri auctores fabricae esse multandos. Sed hoc sibi sciant esse concessum, ut ruinas synagogarum suarum debeant reparare. Hoc etiam specialiter in hac lege comprehensum est, ut nullus Iudaeus servum aut ingenuum Christianum audeat quacumque persuasione in suam legem transferre. Quod si fecerit, amissis facultatibus capite puniatur. De reliquo vero haec lex damnat sectas, quae nominatim hac lege continentur insertae.