Tetrasticha

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tetrasticha
Migne
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19


Tetrasticha (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne

Tetrasticha
(0865D)
Nunc et praedictos, et regni sorte sequentes
Expediam, series quos tenet imperii.
Incipiam ab Divo, percurramque ordine cunctos,
Novi Romanae quos memor historiae.
I. Julius Caesar.

Imperium, binis fuerat solemne quod olim
(0866D)Consulibus, Caesar Julius obtinuit.
Sed breve jus regni, sola trieteride gestum,
Perculit armatae factio saeva togae.
II. Octavianus Augustus.

Ultor, successorque dehinc Octavius, idem
Caesar: at Augusti nomine nobilior;
Longaeva, et numquam dubiis violata potestas,
(0867A)In terris positum credidit esse deum.
III. Tiberius Nero.

Praenomen Tiberi nactus Nero prima juventae
Tempora laudato gessit in imperio.
Frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro,
Quae prodit vitiis, credit operta locis.
IV. Caesar Caligula.

Post hunc castrensis caligae cognomine Caesar
Successit saevo saevior ingenio:
Caedibus, incestisque dehinc maculosus, et omni
Crimine pollutum qui superavit avum.
V. Claudius Caesar.

Claudius irrisae privato in tempore vitae,
In regno specimen prodidit ingenii.
(0867B)Libertina tamen, nuptarum et crimina passus,
Non faciendo nocens, sed patiendo fuit.
VI. Nero.

Aeneadum generis qui sextus et ultimus haeres,
Polluit, et clausit Julia sacra Nero.
Nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae.
Disce ex Tranquillo: me meminisse piget.
VII. Sergius Galba.

Spem frustrate, senex, privatus sceptra mereri
Visus; at imperio proditus inferior:
Fama tibi melior juveni: sed justior ordo est,
Complacuisse dehinc, displicuisse prius.
VIII. Marcus Otho.

(0867C)Aemula polluto gesturus sceptra Neroni,
Obruitur celeri raptus Otho exitio.
Fine tamen laudandus erit: qui morte decora
Hoc solum fecit nobile, quod periit.
IX. Aulus Vitellius.

Vitae sors foeda tibi, nec digna, Vitelli,
Qui fieres Caesar. Sic sibi fata placent.
Umbra tamen brevis imperii: quia praemia regni
Saepe indignus adit, non nisi dignus habet.
X. Divus Vespasianus.

Quaerendi attentus, moderato commodus usu,
Auget nec reprimit Vespasianus opes.
Olim qui dubiam privato in tempore famam,
Rarum aliis, princeps transtulit in melius.
XI. Titus Vespasianus.
(0867D)
Felix imperio, felix brevitate regendi,
Exspers civilis sanguinis, orbis amor;
Unum dixisti moriens te crimen habere,
Sed nulli de te, nos tibi credidimus.
XII. Domitianus.

Hactenus edideras dominos gens Flavia justos.
Cur duo quae dederant, tertius eripuit?
Vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
Sunt brevia. Aeternum, quae nocuere, dolent.
XIII. Nerva Tetrarcha.

Proximus exstincto moderatur sceptra tyranno
Nerva senex, princeps nomine, mente parens.
Nulla viro subeles. Imitatur adoptio prolem,
(0868A)Quam legisse juvet, quam genuisse velit.
XIV. Trajanus.

Aggreditur regimen viridi Trajanus in aevo,
Belli laude prior, caetera patris habens.
Hic quoque prole carens, sociat sibi sorte legendi,
Quem fateare bonum, diffiteare parem.
XV. Aelius Hadrianus.

Aelius hinc subiit mediis praesignis in actis:
Principia et finem fama notat gravior.
Orbus et hic: sociatque virum documenta daturum,
Adsciti quantum praemineant genitis.
XVI. Antoninus Pius.

Antoninus abhinc regimen capit: ille vocatu
Consultisque PIUS, nomen habens meriti.
(0868B)Filius huic fato nullus: sed lege suorum
A patria sumpsit, qui regeret patriam.
XVII. Marcus Antoninus.

Post Marco tutela datur; qui scita Platonis
Flexit ad imperium, patre PIO melior.
Successore suo moriens, sed principe pravo,
Hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.
XVIII. Commodus.

Commodus insequitur, pugnis maculosus arenae,
Threcidico princeps bella movens gladio.
Eliso tandem persolvens gutture poenas;
Criminibus fassus matris adulterium.
XIX. Helvius Pertinax.

Helvi, judicio et consulto lecte senatus,
(0868C)Princeps decretis prodite, non studiis.
Quod doluit malefida cohors; errore probato,
Curia quod castris cesserat imperio.
XX. Didius Julianus.

Dii bene, quod spoliis Didius non gaudet opimis:
Et cito perjuro praemia adempta seni.
Tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis.
Non rapit imperium vis tua, sed recipit.
XXI. Severus Pertinax.

Impiger egelido movet arma Severus ab Histro,
Ut parricidae regna adimat Didio.
Punica origo illi: sed qui virtute probaret
Non obstare locum, cum valet ingenium.
XXII. Bassianus Antoninus Caracalla.

(0868D)Dissimilis virtute patri, et multo magis illi,
Cujus adoptivo nomine te perhibes.
Fratris morte nocens, punitus fine cruento,
Inrisu populi tu, Caracalla, magis.
XXIII. Opilius Macrinus.

Principis hic custos, sumptum pro Caesare ferrum
Vertit in auctorum caede Macrinus iners.
Mox cum prole ruit. Gravibus pulsare querelis
Cesset perfidiam. Quae patitur, meruit.
XXIV. Antoninus Heliogabalus.

Tunc etiam Augustae sedis penetralia foedas
Antoninorum nomina falsa gerens?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
( Reliqua desiderantur. )