Testimonium (PL 078)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonium (PL 078)
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Testimonium (Auctor incertus), J. P. Migne

Testimonium

Secundus augustissimae bibliothecae Caesareae Codex ad vitam et res gestas imperat. Caroli Magni pertinens est inter mss. Codices theologicos Latinos 360, et continet praecipue sancti Gregorii Magni papae I librum Sacramentorum. Idcirco autem dixi eum codicem ad historiam vitae Caroli Magni pertinere, quia hic est ille ipse quem summus pontifex Adrianus I Carolo Magno, ad petitionem ipsius, dono misit, ut videre est ex epistola 82 collectionis epistolarum veterum studio et cura ipsius Caroli Magni adornatae; quippe ubi papa Adrianus istius Codicis mentionem facit his verbis: De sacramentario a sancto praedecessore nostro Deifluo Gregorio papa disposito, jampridem Paulus Grammaticus a nobis eum pro vobis petiit, et secundum sanctae nostrae Ecclesiae traditionem per Joannem monachum atque abbatem civitatis Ravennatium vestrae regali emisimus excellentiae; quatenus optantes pro vestra regali invictissima excellentia eumdem Dei apostolum vestrumque protectorem, poscentes quaesumus ut semper ubique vos comitans victores super omnes barbaras nationes efficiat, et una cum domna spiritali filia nostra excellentissima regina, vestraeque prosapiae nobilissima prole, longiori aevo in hoc regnantes mundo, in vitam aeternam cum sanctis omnibus regnare sine fine ejus interventionibus faciat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Huc usque clausula epistolae papae Adriani I, in qua libri Sacramentorum sancti Gregorii Magni ad Carolum Magnum transmissi fit mentio. Titulus autem ejusdem libri in ipso Codice ms. ita se habet:

I N N O M I N E. D N I. I N C I P I T. L I B E R. S A C R A M E N T O R U M. D E CIRCULO. ANNI. EXPO SITUS. A STO. GREGO RIO. PAPA. ROMANO. EDITUS. EX AUTHENTI CO. LIBRO. BIBLIOTHECAE. CUBICULI. SCRIPTUS.